Illustrissimi ... Petri De Marca ...Dissertationes posthumae sacrae et ecclesiasticae quarum quaedam Gallica lingua nunc ex ipso auctoris autographo primùm in lucem editae operâ & studio Pauli de Faget ..

발행: 1682년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3 UITA PETR DE MARCA stellae partes amicos promissis, atque terrore vindietiae pelliecte conarentur. Haec omnia sagacita te sua subodoratus arca, machinationes , deversutias hostium arte sua atque industria prossi gavit Magnates urbis , Magistratus,&viros notabiles totius Provinciae, qui Barcinonem fere sena per incolunt , quotidie vocabat ad epulas , aut

diebat libenter querelas populi, qui se laesos

esse putabant, blanditiis ejus deliniebantur, a levolos Gallorum imperio, Castellanorum atroci politice , cadminill ratione deterrebat ita suis illecebris omnium traxerat ad se voluntatcs,

ut qui fraudibus hostium delusi post hanc cla

dem in Gallos conjuraverant, ab eorum caede V statoris unius gratia, quem ex hac tam immani internecione salvum cincolumem eripere non posse praevidebant, abstinuerint. Sub finena anni MDCXLIV. urgente Legato acta est Romae res Ecclesiae Consorannorum incon

sistorio , ubi Cardinalis Bichius absente Cardina te Antonio Barberino , quem invisum habebat tunc Innocentius X. Urbani successis , causam Electi fortiter tuitus est, atque virtutis ejus sim rumque ursa Ecclesiam meritorum praestantiam tam diserte commendavit, ut peracturus fuisset

sine dubio totum illud negotium, nisi Albicius s. OssicisAssesb id intercessione gravissima di sturbasset , quod Librom prohibitorum indi

ci, De Concordia Sacerdoti e Imperi Liber ante

non proscriptus quidem nulloque judicio darii

natus, additus esset.

72쪽

Hic fuit intercessionis coloes, sed vera caussa rejicienda est in Regis Hispaniae Legatum, qui, ut ita agerct , Albicio diligenter institerat , ne

summa,quae de arca erat, Catalanorum opinio, atque auctoritatis commendatio novae dignitatis, quam illi religiosiissime venerantur, accessione cumularentur Et ne tota Provincia suis Episcopis, qui vel in Castellam recesserant, vel e vita excesserant, orbata, novo Episcopo recrearetur, atque ita, qui Confirmationis ac ordinum Sacramentis inaugurari vellent, voti sui nullo modo compotes fieri possent. Verumtamen non prorsus inutilis fuit Bicliij diligentia Decretum enim fuit in eo Consistorio, ut is liber serio perlegere

tur quatuor Cardinalibus Franci leo scilicet Barberino, Spadae, Pancirolo, Sc Rapaciolo totius examinis cura commissa fuit, cujus referendi onus impositum sibi Barberinus libentissime suscepit. Sed adversae fortunae nova successit in eliciti . Revocatur a sua Legatione Marchio, Barberinorum quibus innitebatur arca,&quorum alter Antonius scilicet tertio post exaltationem Innocenti re ense in Galliam secessiriarat, auctoritas Tangitur , malevolis apud Sum-.mum Pontificem eos perperari insimulantibus qui quidem novi casus alienorum negutiorum Romanis , propriorumque Episcopo Nominato tarditatem innatam, iste licet alienis diligentis asime prospiceret , tantum auxit , ut per torum

anni sequentis initium de litteris Apostolicis vix

73쪽

si VITA PETRI DE MAR A

cogitaret, eo magis quo vivente adhuc Brunone Ru ad Sedes Con rannorum non derelicta penitus videbatur, ideoque minus in mora gregis

periculum.

Catalonia Pro rex eodem te ore rediit in Galliam accepta a Rege facultate, sicque penes MamCam potestas omnis relicta est, litteris Regiis ad eum peculiariter delata justitiae licet Constitutione municipali solis indigenis distribuendae vacaretGubernator Margaritus Marchio de Agui lar, ex illustri4 antiqua Margaritoru familia plurimis Episcopis, Cardinale Margarito ornata. aQuod ita se habuit,ut auctoritate Visitatoris simul QMisit Dominici nostri stationes ad hiemales

omnis exercitus mitteretur. In ea administration

nullus illi labor, ab omnibus incredibili faciliatate sese expediebat. Unicuerat quod eum vehementer cruciaret, aerari scilicet, qua fungebatur, praefectura, tum quod cujuscumque lucri se

per alienus, a pecuniarum administratione natu raliter abhorreret, tum quod earum penuria,qua tunc laborabat exercitus ad mutuo flagitandas a civitate Barcinone , cui gravioris summae amiante nomen suum dederat, pene quotidie se. te, lneri perspiceret. Quapropter quam plerique flagrantissurae cupiunt ad augendas privatas facul tales , ut oepissime contingit, hac se abdicari cira litteris suis ad Regios Ministros datis,4 alteri demandari iterum iterumque postulavit. Voti compos factus anno ineunte, atque altero nusso

74쪽

aerari Praefecto, qui tamen agere nihil absque ejus facultate , quandiu Barcinone versaretur, jussus erat, coeteris fore ut facilius negotiis , imprimis orationi vacaret, sicut ipse dicebat, sp

rare coepit.

Eodem anni scilicet, DCXLV priincipio novus Cataloniae Prorex Comes Harcurtius ex Lotharm-giar Ducum familia princeps pervenit Barcinonecti peculiari mandato,ut in omnibus, quae ad Proia vinciae, exceptis armis, administratione pertine rent, Visitatoris consiliis uteretur. Imperatis morem gessit ille, nec eum poenituit quem omnibus quae rectae procurationis erant, instruxit arca ,sisine dubio res in eo principio Delicissime sucia cessit. Ivit ad exercitum Prore mense Maio, Minterim arca duplici, vario fuit eodem tem pori momento aetatus eventu Ruada quippe ad Carthusia. s suos Tolosates se receperat, ibi fato functus Consorannorum Ecclesiam vita duam penitus reliquit Graui quoque morbo per

mensem integrum laboravit Marca, ex quo cumcovaluisset, novis Nominationem ad Eccclesiam

Consorannorum, ut obitu Ruadae vacantem comtinentibus Regiis litteris, priores vi Renuntiationis concessas confirmari postulavit, quod, ut optavit actum subito , necnon ex parte Regis ei qui Legati loco Romae procurabat negotia mandatum , ut ejusmodi Nominationis Confirmatationem vehementer urgeret. Scripsit ipsemet quoque novam ad Innocentium. X. Epistolam ,

75쪽

s V1TA PETRI DE ARCA

qua eam enixe postulavit, altera Cardinalem. Franciscum Barberinum , ut quam primum negotium sibi delegatum referret, rogavit. Sed ut ait vetus Poeta, ipsa dies quandoquest reus, quandoque novercas , paucis post mensibus Barberinus fortuna mutata, cum delegatum sibi munus

coram aliis Cardinalibus proxima quaque die persolvere vellet, in Galliam se recipere cogitur,

Δ: ita Consorannorum Ecclesia per reliquum annum sequentem MDcxLv I. ut inferius dicemus, vidua relinquitur. Advertit eodem ipso anno Marca, Catalanosi

dinibus Ecclesiasticis initiandos, cotra quod erat prohibitum, Castellanos Episcopos extra provinciam adire, ut ab iis ordinarentur Accepit etiam

Indigenas conquerentes , qud Episcopalibus

muniis, imprimis sacramento Confirmationis

privarentur. Quamobrem, ex duous Episcopis ad Ecclesias infidelium administrandas ordina tis Babiloniensi, methli emensi alterum Epis.copi vices acturum, si ita Regi videretur, mitti in Cataloniam postulavit, atque reditus Ecclesiasticos ex Ecclesiis vacantibus , vel ex iis quae ad proscriptos Episcopos, alios e provincia Cleuricos exules pertinebant am ante manu Regia

captos ex quibus ampla stipendia confici post

sent Episcopo venturoὶ non deesse monuit. Non irritum fuit consilium t Etenim anno sequenti missus fuit in Cataloniam Illustrissimust ReverendissimusBernardus a SanctaTheresia ex discat

76쪽

ceatis Carmelitis Episcopus Babylonis ordinatus

Sacrarum Concionum Orator celeberrimas, ut Confirmationis Sacramento, dc ordinibus conscirendis navaret operam.

Interim Prorex devictis fusis Hispanis rediit ab exercitu quem in stationibus hyemalibus posuit. Post ejus in urbem reditum egit cum Mariaca de iis quae ad Administrationem provinciaei politices exercitium pertinent. Achum imprimis de dignitatibus Ecclesiasticis,4 muneribus lai cis vacantibus, lae personis quae iisdem e sentpraeficiendae Noverat omnes Catalanos Marca,

di quos his occupationibus dignos arbitrabatur cum propter indubitatam erga Regem fidem,

xum propter mores litteras,quibus aliis praestatabant, iis ornariri remunerari censebat. Idem erat Proregis consilium, ut scilicet benemeritis digni tates atque munera conferrentur Sed quidam foedissimi ctenacissimi lucriones rebus non heri, sed suis consulentes eum a vero, quem sibi proposuerat scopo in consiliis Visitatoris abducere, machinationibus de artibus suis tentaverunt,

quod ut facilius consequi possent duobus perniciosis mediis usi sunt. Primo Catalanos quosdam perditis moribus viros in amicitiam Principis sub utilitatis publicae specie vocabant, eosdemque litteris Proregis ad Regem datis dignitatibus Ecclesiasticis inligniti curabant, electionem hujuc modi nostro Praesuli non probandam perspicien tes , Rixas inter Visitatoris necessarios disrum

77쪽

16 VITA PETRI DE ARCA dignitarum ambitiosos commoverunt, ut Prore gem ab ejus Consiliis penitus averterent. Quibus audibus res iis satis taliciter prospereque per quosdam menses cecidit. Verumtamen quum Generosissimus Prore post finem anni se ad reditum in Galliam obtenta facultate compararet, nihil inconsulto Visitatore facturum , ut

ipse mihi Princeps retulit,si remansisset diutius in

Catalania, statuerat.

Porro quum idem Princeps Harcurtius Gallorum exercitum eo de anno DCXLvi ad obsidionem iterdat duxisset, ubi sex circiter menses improbos perpessus est labores, deditionem urbis arcis trustra singulis diebus expectans exploratorum, vel ut satius dicam, proditorum fraude, qui eas annonae caritate laborare falso renuntia bant, arca vigilabat Barcinone, ne civium animi diuturnioris obsidionis tarditate frangerentur, neque Castellanorum fraudibus atque versutiis 'a jurejurando fidelitatis, quo erga Regem Christianissimum sese obstrinxerant, deficerent. Non fuerunt vanae inutile hujus excubiae inam eadem aestate Conjuratores improbi nefariam in cives fideles,4 in eum ipsum imprimis, pestem machinati fuerant, ingentis Hispanorum Classis navibusi remigibus instructae quae portum obsedit , auxilio , conjurationem tam horrendam ad exitum perducturos se facile sperabant. At eam Marca lubodoratus frequens adibat Civitatis&Provinciae consistoria, atque or tionibus

78쪽

PARIsIENSI ARCHIEPISCOPI. 1

tionibus elegatibus Consiliarios urbis, catalo. niae Deputatos hortabatur sub spe deditionis Iler dete proxima quaque die futurae , alloquebatur privatos viros, armatos cives in stationibus diu noctuque lustrabat per muros,semper aliquid pro urbe tuenda aut faciebat aut dicebat, atque ita

animum eisdem cum fidelissimi, nobilissimi

Margariti Cataloniae Gubernatoris ope addidit, ut tota haec classis intra tres dies obversis mari Proris e portu noctu solverit. Quas grates egerint Visitatori suo Barcinonem se post hostium recessum, quem potissimum ejus curae tribuebant, superat omnem fidem: Omnes enim illum Civitatis simul & patria Coruservatorem appellabant, catervatim, ut eo nomine salutarent illum , conveniebant. Dissidebant sibi mutuo Concives, quod plures Castellanarum partium Cultores latere suspicabantur in urbe, solumque arcam liberum immunem ab hac suspicione venerabantur Hac tempesta- pthirimi verbis,&secretis scriptis in supremi Consilij Catalonice Senatores&alios judicesquerebantur, ut Marca Visitatoris auctoritate in eos animadverteret, sed is prudentia solita tempora, quam par erat, dissiciliora, ut id ageret, arbitratus est eorum enim ministerio ad perscrutandas hostium machinationes , investigandos puniendo ue latentes conjuratores opus esse sagaciter conjiciebat, ut futurus probavit event . Verumenimvero magis eum ab hujusinodi furi-

79쪽

18 VITA PETRI DE ARCActione muneris avertebat summa eorum, in quos saevire opus forsan erat , erga Regem fidelitas cujus causae erant studiosiosissimi, ut pote quibus spes omnis&ratio ab ejus clementia, protectiori neque penderet. Porro totus licet in inquirendisi perscrutana dis tota provincia atque imprimis Barcinone per duellibus versaretur Marca, cepi sitime reflectens animum in longiores Romanae Curiae moras quiabus Consorannorum Episcopatus confirmatio retardabatur, edidit in lucem Libellum jam exaratum Barcinone, quo praecipua libri de Concordia Sacerdoti & Impersi loca, in quibus aliquid difficultatis inesse poterat dilucidius explicavit.

totum opus summi Pontificis censurae submi sit, deinde eumdem ad Innocmatium cum sua ad

hoc Epistola transmisit. Ad Eminentissimos quoiaque Delegatos litteras scripsit, Libelli exemplari adjuncto , ut eo perlecto totius operis mentem facilius perspicientes quam Ecclesiasticae

auistoritati nihil detraheret, imo potius in eret, ad summum Pontificem referre possent.

Post liberatam ab Hispanis Ilerdam Exploratorum proditione rediit Prore in urbem, ubi se rio cum Marca nostro indagandae conjuratiouni dedit operam , coliciusque haec perquisitio, quam obsidio cecidit quidam enim ex Conjuratoribus prodierunt in lucem, quorum ali deblatas perduellioni poenas Consilij supremi decretis dederunt, sed cum aliis mitius actum Proregis

80쪽

clementia major autem eorum pars latuit, quod altius res penetranda non visa ruerit contra mentem Visitatoris,qui magni sentiebat esse momenti, non amitti tam opportunam Regis amicos atque inimicos penitus agnoscendi occasio nem. Haec quidem peracta fuerunt sub finem anani MDCxLvi. sequentis initiu uomarcurtius in Galliam redeundi facultatem habuit. Succestit illi Princeps Condeus acturus vicem Regis in Catalonia, qui quum ingenti anim3 sit Mingenio perspicaci cofestim praestantes Visitatoris dotesis fortissimam ingenii vim agnovit, atque singularem ejus in rebus provinciae procurandis industriam. Quare nihil eo inconsulto ex iis quae ad politicem pertinent, decernere statuit, atque ea prorsus agendi ratione usus est ut administratio Reipubi sub eo Principe gesta Catalanis omnibus probaretur .Ejus animi magnitudo, majestas, amplitudo sapientia in omnium

ore versabantur. Dignitates Ecclesiasticas, munera, lonorum Regis fisco adscriptorum redi tus benemeritis Princeps distribuit, delubra rore Castellanorum incensa pie atque prudenter

instauravit,&ornamentis Ecclesiasticis decor ivit fuitque acerrimus disciplinae militaris exactor , copias omnes ad eam diligenter observana dam adducens & monitis moenis, sicque omnes quae fuerunt olim defectionis a Rege Castellae, caussas prudenter amovit. Unde Catalani, si Condeus Princeps in posterum Provinciam a

SEARCH

MENU NAVIGATION