Illustrissimi ... Petri De Marca ...Dissertationes posthumae sacrae et ecclesiasticae quarum quaedam Gallica lingua nunc ex ipso auctoris autographo primùm in lucem editae operâ & studio Pauli de Faget ..

발행: 1682년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

o VITA PETRI DE ARCAlius aurem pronuntiavit, verba bonus is Presbyter, cum illi gratias pro absoluta daret opera, Beatam scilicet Virginem tantum laborem copiosius illi repensuram. Haec Historia flagitantibus ipsiusai et domus Bellirami Presbyteris fuit dein in lucem edita Barcinone post excessum Carpentarii qui in odore sanetitatis extinctus est. Huic operi successit aliud meque enim unquam defecit animus a labore. Interdum Codices manu scriptos Graecos Bibliothecae Regiae, ut erat linguae Graecae peritissamus, Marca pervolve bat, atque inter legendum occurrit illi nonnun-

ruam epistola decretalis Vigili Papae, qua Syno

us Oecumenica Constantinopolitana secunda confirmatur. Eam non sol sim ut hactenus in

cognitam ille plurimi fecit, sed etiam quod multum tu firmandam Apostolicae sedis auctoritatem contra quorumdam Theologorum sententiam in Concilia generalia prodesset. Quum igitur alia

quando de ea cum amicis colloqueretur, ut hunc inventum thesaurum usui publico redderet, at que Dissertatione quadam tamquam earum rerum laritissimus artifex illustraret ab eo exegerunt, quibus morem gerens hanc Epistolam Dpis mandari jussit cum interpretatione sua latina,

diduculenta Dissertatione Praeterea anathematis .

mos ejusdem Sy nodi, duas quoque epistolas, Eutychij scilicet, ad Uigilium unam, Vigiltiad Eutychium alteram hactenus diomate latino tantum excusas Graeco tum ex iisdem manu scriptis

Codicibus adjunxi Verum

62쪽

Verum enimvero haec opera, quae horis subcessivis exaravit, non eum a rerum publicarum administratione potuerunt abducere, nec ab iis negotiis , quae per totum fere annum a Principe tam in urbe quam extra credebantur, quibus

fauste Deliciterque perfunctus est Rege Richelioque probantibus. Sed Eminentissimus iste Cardinalis excessit e vita sub finem anni magno cum Optimi Consobrini luctu, qui quum de illo

esset bene meritus. magnis ab eodem labores suos beneficiis compensandos sperabat. Eodem anno Bruno Ruada, qui ex Chariusiano Consorannorum Episcopus ordinatus, sedem ejus Ecclesiae plurimos annos occupaverat, quum paralytico mo ibo laborans suae dignitatis ossi cium implere non posset , Episcopatu suo Renuntiaverat, ut verbis Canon istarum utar, infavorem Petri de arca, ad id videlicet fama viri, pietate litteris, praeclaris animi dotibus per motus. Sed nondum Litteris Regiis isthaec Re nuntiatio stabilita fuerat ante mortem Richelij,

qui hanc rem infectam reliquit. Quapropter ejusdem Ecclesiae patebat ambitio plurimis, qui

propediem moriturum Brunonem expectabant,&quidam ex iis Adni inistrorum Regiorum, quitum Rempublicam gerebant, auxiliis innixi ad eam se ascensuros dignitatem sperabant ea fiducia specieque certitudinis , ut arca de ea nullo modo deinceps fere cogitaret. Quum tamen in supremo Regis Consilio de necessitate F

63쪽

VITA PETRIDEM ARCA Coadjutorem in Ecclesia Consorannorum ad Episcopalia munia obeunda, vel Episcopum ob Renuntiationem eligendi Rege coram ageretur, atque in iis, qui illi praeesse mererentur, Marcirecitaretur, subito Rex piissimus eum ex suo Praeside suum etiam Episcopum, si optaret, se velle facere respondit , quod ita fieri, suis litteris jussit

ultimis anni MDCXLII diebuS.Ineunte sequenti anno Inquisitioni de vita Aemoribus coram Eminentissimo Cardinali Grimal-do Apocrisiario Apostolico viro claristi morimo bilissimo, qui a paucis diebus Cardinalis dignitate de sede Pontificia benemeritus ob probatam plerisque Legationibus fidem , integritatem Wrerum peritiam jure merito auctus fuerat, Marca noster vacavit, in qua Praesules summi Magia stratus aliquot adhibiti testes, iisque testimoniis quae plusquam sufficiebant δε plurimis adhuc laudum elogiis nominatum commendarunt Episcopum , qui proculdubio Litteras Confirmatio nis a summo Pontifice quam primum obtinuisset, nisi ea, de qua diximus superius testificatio prorusus in taliciter obfuisset inquisitio peracta mittitur Romam cum litteris, ut moris est, Regiis. At interim proh dolor excessit e vita Ludovicus Iustus in castro Sancti Germani in Laio, pridie Idus Mah ejusdem anni MDCXLiii cujus licet litterae Nominationem ad Episcopatum Conser nensem complectentes sussicere viderentur, novis tamen Ludovici XIV opus fuit, ut harum pe-

64쪽

riti rerum aiebant. Istis igitur litteris aliquo post tempore Romam missis junguntur litterae privatae memorat Eminentissimi Cardinalis rimat di, qui benevolentia erga nostrum Praesulem singulari,ut magnum Ecclesiae futurum ornamentum, eum Eminentissimo Cardinali Antonio Barberino Comprotectori Galliae commendavit, ut ab Urbano VIII. Summo Pontifice Patruo suo Conia firmationem ejusmodi flagitaret quarum litterarum usus occasione arca suam quoque suadente Grimal do ad Eminentissimum Comprotectorem Epistolana scripssit, unde manavit summa illa amicitia, qua Eminentissimi Cardinales FrancisDeus & Antonius Barberini nostrum Praesulem sunt complexi. Neque tamen statim in Curia Romana confecta res est, variis dilationibus,

quibus Romani libenter utuntur , totus annus

elabitur, quo tamen ipso eruditam illam de Priamatu Lugdunensi, de coeteris Primatibus Marca Dissertationem horis etiam subcesivis exaravit, quae amicorum cura invito ipso,qui prius eam recognoscendam putabat, in lucem edita est. Interim Catalani, quos ultro sibi deditosjam a duobus ante annis Ludovicus Iustus sub ditionem suam acceperat, litteris frequentibus,, per eos qui erant in Comitatu nationis hujus homines de rerum quae ad politicen pertinent, administratione queruntur , provinciam'ue idcirco brevi ruituram, atque in Regis Castella potestatem sine dubio reversuram augurantur ni vir pin

65쪽

VITA PETRI DE MARCAlitices peritissimus summae probitatis omnium virtutum instructus quam primum eo mittatur, qui Magistratuum coercendorum in in eos animadvertendi cum authoritate Visitatoris Generalis, ut singulis agi trienniis in Hispania solitum est, potestatem haberet. Quamobrem Eminentissimus Cardinalis Magarinus, cujus consiliis piissimae Recordationis Regina Mater innitebatur, monet Superillustrem Franciae Cancellarium, ut in Saniniori Regis Consistorio quaerat virum omnibus ad id muneris obeundii in animi dotibus praestantem Annuens ille singulis Consisto rianis diligenter inspectis duorum aut trium ex illis nomina ad summum Administrum referret: in quibus erat arca, quamvis eum a se avelli amplissima us vir mamicissimus aegre admodum pateretur Uerumtamen ita accidit, sicut vere. batur,4 unus in tot praestantibus viris eligitur Marca, ut in Catalonia Visitatoris Missique Dotani inici simul muneribus fungeretur. Qua reis ne tur sub finem mensis Januari anni MDCXLiv.

ut ad iter adeo longum se comparet, daturque illi aliquid ex aerario Regio ad partem supellectilis

necessariae comparandam. Jam ante Marca, ab adepta scilicet Consoran norum ad Ecclesiam Nominatione Regia, ut infulati Praesidis in supremo Navarro palensi Seianat munere sese abdicaret renuntiatione in sui Galactori favorem facta cogitaverat, sed quod junioris esset ille quam par erat, aetatis , neque

66쪽

PARIsIENs Ic ARCHIEPISCOPI. sullum adhuc gessisset Magistratum, opus erat singulari in hactenus inaudita juris relaxa tione , quam jam ab experta Cancellari protectione atque amicitia impetraturum sperabat mec spem fefellit vir praestantissimus, nam accepta a Rege facultate in gratiam tam longae peregrinationis, Muneris adeo difficilis a Patre suscepti, hanc Renuntiationem in fili Davorem litteris sigillo Regis munitis se admissil-rum spopondio, ea tamen lege , ut Galactorius Praesidis quidem munere decoratu S, non tamen ut Praeses , sed quasi Senator eo fungeretur per sex annos continuos, quibus exactis ad superiores Praesidum sellas nudis novis Regiis litteris illi conscendere liceret. Quibus perae is discedit Marca Parisiis mense Martio sequenti, dc in Cata-loniam proficiscitur felicibus auspiciis, transiens per Benearnum, ubi paucos dies commoratus a Collegis suis in frequenti Senatu Palens, litteras Regias in favorem Calactori concedendas, in Acta Curiae ut referrentur,4 filius admitteretur nemine discrepante consequutus est. Quae omnia felicem eodem anno habuerunt exitum Deinde rebus domesticis , quae ab excessu Patris Jacobi paulo negligentius curabantur , aliquatentis restitutis , per Bigorrenses, Neboulanenses, gos , per Septimaniam , Narbones, ubique exceptus perhonorifice Perpinianum advenit. In urbem hanc solemni quadam pompa admissus est, nec minori deinceps apparatu in reliquas Ca-

67쪽

taloniae civitates Barcinonemque imprimis dissem vii. Kal. Mai ejusdem anni est receptus. Paucis post adventum in urbem diebus, se non sua expectatione decidisse cognoverunt Catalani tanta enim humanitate, & verborum lepore demulcebat eos arca , ut quaecumque fausta

Deliciaque sibi fore sperassent, tanti viri aspectu cumulate jam obtigisse assequuti viderentur, non modo qui Regis erant observantissimi, sed ctiam qui Hispanorum partibus secreto studebant, novum advenam Ministrumis corde, de opere non venerari non poterant. Ille vero pro

more suo nihil nisi prid implorata divina ope quicquam agrediendi plurimis pietatis officiis,

cxomologesi, Tacra synaxi instructus quae sibi delegata erat, provinciam feliciter auspicatus est. Agebat tunc temporis Barcinone Perillustris

Marchio decla Mote-Oudancour Franciae Marescallus, Castellanorum terror vi storque solitus,&cataloniae Prorex. Verum cum ad eum spectaret imprimis armorum cura, octavo circiter post nostrum eam in urbem adventum die, ad exercitum , cui praeerat, se contulit irrumpentium in Provinciam Castellanorum conatibus obstiturus,

sed adversis tum avibus mam quum nondum supplementa copiarum appulissent , iniquiori prorsus acie, recte licet instructa cadendum fuit, magnaque strage laboratum est. Enimverb temporibus illis excetra opus est animo. Non cecidit suo arca, quum per quem-

68쪽

dam ex Marescalli custodia veredis vectum infaustum accepit exitum praelij. Quosdam forte Vocaverat in prandium ea ipsa hora nobiles Cata lanos qui studiis hostium favere,in adversari no

stris audiebant. Hic adest animo hortatur inter epulas, quos amicos caepius nominavit, convivas nihil esse illam, quam Castellani vocatabant victoriam asseverat, cujus adulterinam strenuissimus, S generosiissimus Prore jam jam venturis equitatus M peditum supplementis cum salvis veteranorum reliquiis gloriam esset deleturus. Non credidissem sane, nisi vidissem, viruma teneris annis studio litterarum addictum , armorum exituum belli rudem imperitum

tam forti maturoqusi fuisse in hujusmodi casserationis usu , quo in periculis omnino pusillanimi carere solent Monuerat eum Prore per Veredarium memoratum , ut si prius exploratis Catalanorum animis ita videretur ei, prioribus supplementorum appellentibus copiis uberet occupari fauces Pyrenaei Portus vulgo nominatas, quibus Comitatus Rossitionis a Catalonia disterminatur, ne Castellano milite praeoccupatis his angustiis aditus Gallis sic praecluderetur.

Marca vero non hac cautione putavit utendum

esse, ne quid debilitatis aut defectionis in Gallo rum animis Catalani suspicarentur. Quod deinde consilium Proregi prudentissimo valde probatum fuit. Quinimo fortissime se gessit Etenim postridie duo Consistoria civitatis Burcinonensis unum

69쪽

8 VITA PETRI DE ARCAe sex viris Coiasiliariis appellatis, auctoritate potentissimis , alterumque totius Provinciae ex aliis sex viris Deputatis nominatis Barcinonem incolentibus composita vicissim cogi curavit , in quorun unoquoque oratione paraenetica varionaodo habita quam sic extemporaneam lingua maxime Casstellana ab eo quidem intellecta, non autem usitata unus in plerisque aliis miratussiim his ita dedit animum, ut non modo pecu nias erogare, sed etiam ad auxiliares copias mittendas delectus novos habere, Sc tyrone conscribere subito decreverint quod a Castellanis acceptum eos a persequenda victoria deterruit Ilerdae remotis in finibus Catalonite sitae sola ob sidione conclusos. Interim arca de Conlorannorum Episcopatus Pontificiis diplomatibus identidem cogitans ea foeticem exitum habitura sperabat, faustum que eorum nuntium per singulos veredarios expectabat adversum enim , de quo jam monuimus,lestimonium,& Libri de Concordia Sacerdoti, Imperi tituli solum additamentum De Libertatibus cessae Gallicanae, Romanorum animos terruisse noverat, solas fuisse tam lon ras dilationis caussas, quas anxio seduloque libri examine per delegatos ab Urbano IlI facto sublatas

arbitratus est. Porro praeter eam, quae fuerat ejus opinio de hujusmodi opere, quod utilissimum potestati Rom. Sedis existimabat,&in quo non de jure sed de

70쪽

iis quae variis temporibus inter Ecclesiasticam atque Principum Iurisdictionem contigerant historice solum tractaretur , si quid vero de quaestionibus Juris in eo disceptatum esset in commodum auctoritatis Pontificiae verteretur , imprimis ita Cardinalium Barberinorii protectioni benevolentia confidebat, ut de prospero rerum eventu nihil prorsus dubitaret. Sed,ut spe sua plerumque falluntur homines, cxpectationi tam speciosae infoelix Urbani interitus, qui mense Julio sequenti contigit, statim intercessit. Quamobrem candidatus prς sui ad Ministros Regios rescripsit, quandoquidem rebus Cataloniae jussu Regis

invigilaret,& totam suam operam daret huic Provinciae, confirmationem Ecclesiae Consorannorum non suam, sed rem deinceps Regis futuram; supplex postulans, ut ei, qui Regis nomine tunc aderat Romae, Legato Marchioni de Chaumon

de novo commendaretur negotium.

Vacavit igitur ea tempestate Marca novis post supplementa copiis excipiendis terra marique Barcinonem appellentibus, & annona pecuniis. que necessariis reficiendis, quas ad Proregis auxilium pro virili urgebat. Nec ea fuit cura illius unica. In confirmandis Catalanorum animis Iler da capta major opera desiderabatur, tota quippe Provincia hujus cladis pondere contremuit, Maudaciores exitu tam inauspicato perterriti nutabant meque deerant qui occasionem opportunam nacti defectionem clam suadentes ad Ca

SEARCH

MENU NAVIGATION