장음표시 사용
21쪽
s Remediane vocatur scientia: vel contra id quod firmiter credit ; quod latine dicitur Fides , sive credulitas i vel contra id quod ipse cogitat verum esse , etiam si id firmiter non credat i quod latine dicitur opinio : vel contra id quod intellectus neque tenet pro vero , neq; pro falso; quod latine dicitur dubietas, vel dubitatio ; pro ut late prosequitur Navarrus in multis doctrinae suae locis :inferens, quod licet nulli horum quatuor,scilicet Fides,Scientia , opinio , &. Dubium,inter se compatiantur; ipse tamen scrupulus aliquo modo omnibus, se . , , , compatitur; eo quod non sit, nisi argutamentum, vel apparentia, quae contra
illa quatuor potest haberi. Haec Rodria
Retin. lib. queet. Et Reginaldus es Scrupulum,ait,
, a quo dicitur conscientia scrupulos , Homines improbi male confundunt cum synderes:Probos Viros, ejusder synderesis ductum sequentes in agendo, Scrupulosos, falso vocabulo, appellanteS: cum tamen vere Scrupulus ill sit,qui Homines cscit nimis anxie age-
re circa spiritualia; quod est signur
22쪽
contra serupulos VConscientiae timoratae.Male etia Not nulli eo quod nomen scrupuli,per m thaphoram, a lapillo, qui in calceo pedem pungens, remoratur, & aliquali molestia homines asscit ambulantes , transsatumi est ad animum Scrup tum ipsum cum dubitatione confiindui, qua animus in suis actionibus remora tur, ac tedio assicitur ; ita ut inquiete, ac nimis anxie Vitae dies ducaturTicee autem aliqua sit utriusque assinitas,non sunt tamen idem proprie . Nam dubitatio dicit ignorantiam, per quam ani mus instabilis fluctuat, & anceps haesitat, quid consilij capiat , aut sequi debeat . Scrupulus vero dicit animi m tionem in contrariam partem, firma de aliqua re prius opinione concepta; qua de causa hominem alacrem,promptum,
hilaremque in agedo esse non sinit; sed illum angit, perturbat, angustiisque quibusdam premit, & haerentem atque
cogitabundum , nonnunquam vero insanienti pene similem reddit; ita ut aliquid quandoque faciat; quod ant gressa deliberatione faciendum non esse
23쪽
Io Remedia judicaverat; vel coeptum opus intermittat,ac deserat;quod ante perficieduesse videbatur : sicque tandem postquam aliquid vel factum , vel dietum , vel cogitatum est, suscitat ipse Scrupulus admissi peccati suspicionem in animo , qua mens hominis sic angitur, sic pulsatur; ut licet putet in illa operatione se non peccasse; in ea tamen opinione illum non sinit esse constantem,neq; scc urum;sed potius inquietum,timoreq; perculsum , ac stimulis pungentissimis agitatum. Haec ex Reginaldi doctrina .
Nec multum quidem distat ab Alijs Scholasticis, quorum doctrinas singulas, circa Scrupuli definitionem, hic siggil
Iatim recensere, superfluum : pro rato semper tamen habentes; Scrupulum,eia se formidinem quandam, sive potius anxietatem animi ingentem , ex levibus causis, sive coniecturis exortam, cX
qua pro ut praediximus de lapillo pe
dem hominis itinerantis retardant , molestiisque afficiente, nisi progressum Omnino impediente; ut apud Ludovicum Carbonarium: . ex qua inquam anxietate
24쪽
Contra Scrupulos. IItate Homo a bonis operibus retardatur , ac sibi ipsi, ne dum Aliis molestus redditur . Hinc ergo colligitur, in quonam differant inter sic, Dubium, Scr pulus,& Opiniomam Qui opinatur,credit sine sitspicione; ob idque in id quod
credit,sine Scrupulo operatur: Qui vero dubitat, neutri parti assentitur; sic quo - nec in unam nec in alteram inclinar
videtur: Qui autem Scrupulo laborat, uni parti praebet quidem assensum ; sed ob aliquas leves rationes, suspicionesque subortas; subdubitat, ac titubat,an bene illi parti assensum suum praestiterit. Quare Scrupuli proprie versantur: circa veritatis apprehensionem, nos
autem circa judicium t siquidem Scri pulosus non trahitur ad consentiendum alicui rei propter Scrupulos ; sed ab illis anxius redditur ac sollicitus, si bene vel male consenserit;sciat licet se ipsum saniori innixum , non infirmiori : utpote si Quis obtenta licentia a Medico camne S comedendi tempore quadragesi-
mali , id stibi licere est istimat; sed quo- .mam id non est sibi ex omni absoluta
25쪽
Ia Remedia parte perspectum , non nihil haeret, &aliqua ex parte , levioribus aliquibus instantibus rationibus,subdubitat; estq; anxius, utrum sine ulla culpa id faciat: indeque ex praedicta animi, vel anxietate , vel perplexitate , conscientia gignitur Scrupulosa , quae proprie dicitur notitia cum sermidine: pro utfusius apud S rum, b Azorium, i Regmaldum, OAlios . Horum autem unus, Dametes
Michael Co antinus Cariusianus, i Scrupulum peculiariter definivit, quod sit credulitas quaedam, seu suspicio, ex levibus contei turis,& rationibus multum debilibus proveniens : vel ex eo, quod quis audivit ab aliquibus non satis fide dignisHominibus:vel ex timore nimio,& pusillanimitate spiritus : vel ex Diaboli susurriis potius, quam ex certa,Vel probabili aliqua ratione. Hinc autem,
catum alicubi esse, ubi non est . Hinc molestia oritur , ex doctrina Alvarer , n quae insidens animo,Hominer reddit millenis dubietatibus conscientiae agitatum. De his autem ipsi Scru
26쪽
contra servulos. IIpuloso homini judicare, periculose tnam sere semper sibi ipsi grave videtur, quod leve est . Ob idque omnino melius ac securius erit illi, sive Religiosus ipse sit, sive secularis,tibi abnegato funditus ac distracto proprio iudicio, se se
Magistro alteri, benε conscientiato ac timorato, artisque hujus peritiori, tradat examinandum, & guberna ndum;illique in cunctis pareat: licet aliter, ex proprio dictamine,vel deceptum se credat , vel erroribus implicatum . Haec autem satis ad Scrupuli definitionem ;quae tanquam fabricae sundamentum habenda . Hinc autem subsequenter
auot modis servuli eontingant .
CAPUT II in m v xii,qua multiplices,quam
sint innumeri Scrupulorum nodi, ut verbis utar doctissimi Al ren , ' quibus Aliqui illigantur, implicantur, irretiuntur ; non est quidem fa-
I r in δ' ro Alvati ubi supra α
27쪽
r Remedia icile explicare. Quosdam enim admita isorum criminum memoria , & in confessionibus Sacramentalibus retro actis admissa negligentia discruciat, putantes vel grave aliquod peccatum se non fuisse confessos,vel non aperto cXplica L se , aut aliquam circumstantiam necessariam retinuisse; sive absque debita conscientiae discussione, absque maturo examine praecedente , sine colivenienti dolore, sine vero emendationis proposito,absolutionem criminum excepissie ;ac proinde teneri iterum confiteri, ite- rare propositum emendandi, eXamen se discussionemque maturiorem adhibere, claritisque sua facinora lavibus sub- , mittere ; ut legitime e nexibus valeant liberari: quin imo & generalem totius vitae confessionem, talibus stimulis agitati, coguntur pluries ac plurieS itera- lre: semper timidi, semper formidolosi, semper paventes , an fuerint admissis piaculis absoluti; an vero irretiti, funia
ν ρ -nt. b G, peccatorum circumplexi p reman- iε serint, acta consessione.
28쪽
Contra Scrupulos . sphemiarum , stultisnaarumque haere- sum, nec non & grauissimarum erga Deum ti Salustos ejus maledictionum . cogitationes exagitant; seque blalphemos,i& haereticos putant; ita ut non aucomunes animarum Medicos , sed aci . haereticae pravitatis Censores , pio obtinenda absolutione tantorum criminum, se teneri putant accedere; & inte- rim semper esse Deo exosos, Sanctis In iurios , Hominibus graves, gratos Dae' .
Nonnullos turpissimae phantaliae , amarissimaeque omnium generum peccatorum larvae perturbant, animumque dilacerant, ac discerpunt. Hinc nempe onere luxuriae importabili praegravantur:hinc fumo odibilis superbiae supprimuntur: hinc sanguinariae vindictae aculeis praefocantur: hinc stimulis invi- .dire agitantur: hinc gulae titillationibus sperturbantur:hinc honorum lenociniis impelluntur: hinc turba peccatorum innumerabili, confuse tamen & indiscrete, ad graviorem animi periurba
29쪽
I6 Remediationem, oppressi; amarissime ac ferocissime lancinantur . Quod autem ravius, & autumant se ab Animae direct re,Patreque spirituali non plene cognosti , ac propterea de cosensu gravissimistatis facinoribus Praestito haud penitiis excusari r submergi se jugi credunt gravedine peccatorum. Multos persuasio vexat; ut in onibus, que agut,& cogitat lae iliali ter peccet:ob 1dq;ipsa sibi videtur Eucharistis stiptio, Peccatoru cofessio,sacrosanto Mime sa--cio interventio, ipsa de rebus spiritualibus Magistrorum interpellatio, cquaeque caetera bona opera,quibus II mines & meritum , & gratiam , & gloriam sibi tandem comtarari, non dubium; peccatorum nexibuS non vacare: ac propterea a consessione abstinent, ab Eucharistia fugiunt, ab Ecclesijs elo gantur, Magistros Patresque spirituales
abhorrent, bona opera non CXercent,
nihilq:loqui, nihil facere audent; se se
peccatis gravari in omnibus praesumentes . In tantum vero solet haec augeri
dementia, eoque miserabiliter deveni
30쪽
Contra Scrupulos. 17 re, ut Hi putet se esse excommunicatos,
suspensos, interdictos, inregulares, se ditusque ab Ecclaste communione praecisos ; nullumque illis remedium superesse; sed solamese damnationem diebus posteris expostandam . Sed heli miseros i Num maior erit hominis iniquitas; quam Dei misericordia clementia ξScimus multo quidem gravius peccasse Cain, de Divina misericordia dissidendo; stulte dicens , quae adnotantur inratextu: major es iniquitas mea, q quam ut q Gen. M. veniam merear: quam vere peccaverit,
fratricidium impiissimum perpetrando. Siquidem fiatrem occidens , potuit de carnis excusari fragilitate; qua , vel ex invidia, vel ex livore, vel ex molestia, vel ex altera aliqua causa , potuit ad ejus sanguinem effundendum induci. At Summi Dei misericordiam abne- gans; non valuit, nisi ex cordis impietate taxari; qua hominis malitiam Dei Bonitate atque Clementia credidit esse Superiore.Periit itaq;potius utDeicida, qua fratricida: nam quantum in se fuit,
