장음표시 사용
261쪽
I 8 DE TUSCULANO quum de sententia etiam Adversarii, hujusmodi Trapezophora cuique hominis divitis communia esse possent, ut id nostrae opinioni nihil suffragatur, sic certe nihil ex eo contra nos poterit deduci. Ac praeterea , quum tot validissimae rationes ad Ioci, & situs naturam, & positum , limitumque certam & aptam dimensionem , & aquae cursum , & copiam spectantes, quemadmodum affatim superius demonstratum est , nobis militent , & e contrario oppositam sententiam plane falsitatis evincant; exigui pretii monumentum pro utraque parte ratio hujusmodi habenda est. Quod idem non modo de Hermathena responsum sit, sed de Porticu etiam, atque Atriolo, quibus in postremis quum Adversarius tantum pro Rumnella sua fidere videatur, allatis etiam ex Ciceronis epistolis locis si); non video quid ex iis vel pro eo , vel contra nos confici posest : haec enim eodem modo, quo de aliis monumentis est dictum , & aedificiis omnibus erant communia , & Adversario probandum restaret , tales porticus primum non nisi in Ciceronis Villa fuisse , ac deinde ea , quae a se eruta iactat , revera talis sermat strueturam exhibere , ut iis , quae de Ciceronis Villa nominantur, omnino respondeant. XLI. Et quoniam Adversarius validis, atque solidis, quibus nos pollemus , rationibus destitutus, industriam adhibere debet ad propositum finem obtinendum, primum artem Rhetorum videtur imitari , praescriptum quum sit, ut , si quan do multa levia ad aliquid probandum argumenta suppetant, ea simul omnia veluti conglobata congerantur ; talis omnino videtur esse ratio, quam tenet P. Zuggeri ad efficiendum id, quod
i Attit m lib. primo Epist. 8. Ad Qta Fratr. lib. III. epist. prima . D mit. lib. VII. epist. 2 3.
262쪽
quod sibi proposuit e quin immo alia deinde arte eumdem inis niti manifestum est , & ex iis tam variis, tam disparatis, quae
affert, monuinentis, videtur potius eruditionem qualemcumque proserendo, speciolis tantum, non firmis argumentis niti, ac prorsus, quantum ad propositi finem re scopum attinet, alias plane res agere, id quod & ex musivo opere. , quod ab
eo laudatur si , & ex inscriptis, s ve litteratis laterculis sa), atque solario maxime probatur ; quae omnia in sua Vrua
eruta dum enarrat , maxima se habere documenta & ratio.
nes e Hstimat ad nos ex antiqua Tusculani nostri possessione depellendos. Uerum quanti hujusmodi res faciendae sint, quanet tum reserat ad faeti, quod asserendum est, veritatem, injuriam lectori faceremus , si hic perpendere velimus. XLII. Et sane , sintne opera illa huius, vel alterius aetatis , ad illud , an aliud Romae saeculum reserenda, antiquiorum ne, an posteriorum attificum gustum praeserant, ad Syllana tempora, an anteriora, A posteriora spectent, & talis Imperatoris gestorum praefigia , an symbola sint; quam parunia ad rem, de qua agitur, faciat, quis no videt Immo vero quis non potius videt , consuetas in hujusmodi rebus vicissitudines ρ taleque argumentum contra Adversarium potius, quam nostrum contra Tusculanum intendi posse Ex eo enim quod tale monumentum ad Syllam reserendum sit, nihil Cryptae-Ferratae Villae detraheret , inamo potius asserere videretur, quod de vicibus , quibus Tusculana Ciceronis Villa subjeeta fuit , inter nos atque Adversarium convenit : eademtah et enim
263쪽
6 enim serme ratione, qua plurima monumenta ex Rufinelliana Villa in Musaeum PP. Soc. Iesu ornatus gratia translata sunt ; sic tum ornatus gratia , tum invidia Gabinii adversus Ciceronem non modo opus illud musivum , sed quamplurima alia Ciceronianae Villae ornamenta ad Gabinianam Villam commigrarunt. Praeterquamquod argumentum ex Solario petitum pro constituendo Ciceronis Tusculano , nullus non viderit, qui sciat , multo ante Tullii ipsius aetatem Solariis Urben
abundasse: quod ex his Plauti versibus apud A. Gellium i , quos elegantiae , & venustatis gratia hic adscribimus, facile colligitur, & comprobatur . in illum Dii perdant , primur quI horar resperit, Luique adeo primus saluit hic Solarium,nui mibi comminuit misero articulatim diem imm me puero vetus erat Solarium Multo omnium Isorum optimum, in verissimum ,
Ubi ise monebat esse , nis quum nihil erat Nunc etiam quod es, non es, nisi soli libet rItaque adeo jδm oppletum V oppidum Solariis , Major pari populi aridi reptant fame .
Ex quibus optime deduci potest, talia vel commodi, vel 'Ornatus gratia Villis omnibus potuisse esse communia. XLIII. Ad laterculos autem veniendo facillimum quidem, omniumque persuasioni obvium responsum est; quamvis enim probari ab Adversario nostro posset a), nomina SVL. , SUL. ANIN. P. P. F., .aVS .a, ΙAG. SUL., TURI in la
264쪽
M. T. CICERONIS. 6 teribus inscripta vel Syllam, vel Ciceronem, vel alias quase cumque personas designare ; nihil adhuc ex eo vel pro Gabiniana Villa , sive Russinelliana , sive contra Tusculanum nostrum , neque in ejusdem etiam favorem deducendum esset. Quis enim est , qui ignoret , temporis tractu , multa quum, aedificia corruant, nova extruantur, lapissime locum eta, ueex ruderibus imius materia congeratur ad novi alicuius operis constructionem Z Quod si iterum corruat, & talia trachn temporis rudera effodiantur, quam falsus esset is , qui ex talibus monumentis repertis firmum, aequumque iudicium serret, locum ubi ea effossa sunt, illum esse locum , ubi aedificium illud fuisset, domini illius, cujus nomen vel lapis, vel laterculus, vel aliud monumenti genus inscriptum exhiberet Quod & incolumnis, in sepulcris, & in quadratis lapidibus , tum in sacris, tum in profanis aedificiis passim evenire experientia confirmat . Prieterea tandem si per laterculos illos Cl. P. ZuzZetari inibi L. Syllae primum, Ciceronis tum Villam fuisse persuadere nobis contenderet et non quinque , at plurimi lateres in Cryptae-Ferratae Territorio reperti characteribus his insigniti SVL., PHIL. SVL. , RUFI SVI.., CHER. SVL. idipsum pro nobis evincerent. Quid si quis lateribus illis, quos idem pro se affert, L. Syllam, qui XXXIII. IErat Christianae anno con sulatum gessit, vellet denotari Z Quid si quis laterem illum . TURI ad Tullorum Familiam , ex qua C. Tullus anno Christi CIX. Consul iterum fuit, pertinere vellet ὶ Nam quum ex hujusmodi lateribus ; nominibusque inscriptis admodum leve sit argumentum; utriusque litigantis par erit ratio . Praetereas cujusdam Cl. Viri Iesu itat fide R doctrina praestantissimi di-h g et is
265쪽
istis standum esset, qui nostris apertissime sagiis est, inter i teres illos, alterum quoque fuisse inventum, in quo SULANI plane & probe legebatur ; quatuor illos lateres ad Sullanum pertinuisse asseverando , maxima quidem cum probabilitate controversia omnis de medio tolleretur . XLIV. Quod si praeterea ad Iabra in Balnei usum animadvertendum sit ; idem dabimus responsum , quod de solario, & de porticu , & de atriolo alio loco datum est . Talia enim instrumenta , quemadmodum Balnei usus antiquis communis erat, nulli Villae insolita fuisse credendum est. At quo, ad hoc quod attinet , si talibus nos monumentis fideremus; talia etiam pro nobis ad rem probandam proserremus. Verum quia levis momenti sunt , quemadmodum & Adversarius ipse non multum in ea re niti videtur ; tantummodo , ne Lectortale aliquod monumentum etiam a nobis desideret , pro certo assirmare possumus, quum alterum, Monasterii nostri latus anno I 39. extrueretur, Cameras tres oblongas, totidem portis sibi respondentibus instructas , suisse detectas : ac desuper ea per loca sornicata uber profluebat aqua. In ejusdem quoque Coenobii horto labrum ingens e marmore durissimo, ad Balnei quondam usum , asservatur , ac demum alia etiam la-hra in suo Tusculano Ciceronem habuisse , aut e ligno , aut alterius materiae , mobilia siquidem , & levia , ex Ciceronis ipsius verbis in epistola ad Terentiam , manifesto deprehenditur si . In Tusculanum nos venturos putamuI . - . . labrum
si in Balneo non es, fae, ut sis; item cetera quae funt ad vi sum , ad valetudinem necessaria. XLV. Caeterum quum hae super re affatim jam dictum
266쪽
M. T. CICERONI S. 63 a nobis sit, & ad Tusculani Ciceroniani apud Cryptam-Ferratam situm quantum attinet, abunde, & validis rationibus systema posuerimus, nihil aliud restat, quam deprecari a lectoribus veniam, quod in quibusdam , iisque levibus, ac minutis oppositionibus diluendis ab Adversario coacti , nimium multi suerimus; quas certe satius suisset praeterire, postquam prima fundamenta statuta suerant, & potioribus objectionum capitibus responsum erat , per quas ab Adversario talia fun- .damenta impetebantur; qualia fuerunt ea , ut alias dictum est, quae ad veram , & genuinam Topographiam , ad loci genium , .ad aspectum, ad limites, ad alia adjacentia , ad irriguam praedii naturam , tum ex constanti de Ciceronianae
Villae dotibus, & praecipuis qualitatibus, tum Ciceronis ipsius,
suorum aequalium testimonio , & gravissimorum Geograph rum, Strabonis videlicet , potissimum pertinebant. Verum quia omnia ea speciosa, quae a Cl. P. Zuggeri in Dissertati ne sua erudite potius, quam ad rem allata sunt , poterant sortasse lectores aliquantisper dubios facere; quum novitas hoc potissimum tempore maxime arridere soleat; propterea nihil intactum duximus relinquendum, sicuti nec ad extremum relinquimus , quaecumque sparsim affert de recentiorum Auctorum testimoniis, tum celebris Iacobi Sponii in suo per Ita- Iiam itinere, tum Κircherii, & Eschinardi, aliorumque complurium , quos a se facere quum ipse autumet; necessarium existimo lectores admonere , ne se in eo falli sinant, illud semper attente reputando, quantum in hisce rebus, & qua de causa , auctoritatibus dandum sit., XLVI. Et quoniam, quos ipse laudat Auctores, nihil in medium asserunt, nisi conjecturas; idcirco iterum, & saepius
267쪽
admonendus lector est , rem ad conjecturas tantum redire , unde facile deduci possit, quantum in iis momenti sit, . si ad ea respiciatur , quae ex opposito constanti assertione , antiquissimorum Scriptorum auctoritate, & rebus ipsis clarissime evincuntur. Et sicuti Scriptores ab eo allati modo opinionem, modo traditionem pro sundamento dant; satis in aperto fit, quibus fundamentis tota Cl. P. Zuggeri Dissertatio innixa sit: simulque quale oppositae sententiae nostrae pondus existat, quae aliis longe diversae naturae fundamentis nixa sit . Clarissimam faciunt rem, quae per me amrmatur, verba ipsa Adversarii, si hic afferantur , ex quibus nemo per se non deprehendat, qualia ipse adducat, qualia aucupetur, & quam leviter ipsemet in iis confidat i : Godo, ehe quesia mia sentenas det Into delia Villa Tusculana di Cicerone Aa sata gid la comunesta gli Antiquari 'Iempi tragandati, ii che pud effere di non IIepe argomento pel nostro intento. II celebre Giacomo Spon i neI DO Haggio fatio per ἰ'Italia net i 6 s. porto P a sedereii luogo . dove jZava l' antico Tusculo , e pariando det Isto de is nostra Villa , dice te feturnii parole -- La tradiatone ei affrura essere sata ta Villa di Cicerone - . Quis ex verbis ipsis
Cl. P. Zuggeri non manifesto deprehendit, quales is, ut ita dicam, ansas captet, vel arripiat, per quas tamen nihil aliud essiceretur, nisi ut rem probabilem tantum, dc minimo quidem probabilitatis gradu faceret Quod manifestius est exilis , quae deinceps immediate subjungit t) : II Pado XIreher dice espres mente, ehe molli Antiquari de'fuoi tempi erandi
268쪽
M. T. CICERONIS. 65G parere, eho D VIIIa di Cicerone sesse seopra it Monte Tusculano uel Gogo apsunto deIP ultimamente soperta Villa : δευauora si verian inpra a terra I soli ruderi : Atque ut de levitate conjecturae, nec satis constanti testimoniorum assertione quidquam accipias, animadverte, quae paulo post sequuntur : E' hen vero, ehe ii P. XIrcher erede, che in questo tuo-go sesse ἐ' Aeeademia dissulans dI Cicerone , e che Us et Fportasse eo'suoi amici da Grotta-Ferrata credula dat Fircher Villa G Cicerone ) a fare l' erudite eonferenae sopra Ie materie Fum che ex quibus quae probandi ratio ab Adversario
teneatur, nemo est, qui per se non cognoscat.
XI. IX. Uerum quia Cl. P. Zuggeri cum iis , quos producit , textibus ad traditionem potissimum videtur confugere; hanc ineundo viam, causae suae perperam sane consulit e non enim animadvertit, imprudenter se in eum locum incidisse , qui totus contra se est , & unde vix possit effulgere . Etenim si traditione hic pugnandum si, quomodo se Adversarius expediet, quando a nobis intelliget, praeter praecipuas,& firmiter statutas rationes , ab antiquissimo usque ad prae sens tempus stare sinceram , ac genuinam traditionem Z Hoc manifestissimum statim est, ac tum nostra Dissertatio , tum Adversarii legatur; ad quem enim finem consecta est Dissertatio Adversarii, n i ii ad antiquissimam traditionem , quae pro nobis est, convellendam ξ Ad quem finem conse ista est Dissertat tio nostra, nisi ad excludendam, non dico traditionem, sed opinionem , quae non nisi ab eo tempore convalescere cic-ccepit, quo a PR Societatis Russin ellianae Villae emptio facta est a pro qua statim de Ciceronis Tusculano exorta quaestio super traditione sun data venditatur.
269쪽
XLVIII. i Quamobrem ne ad nauseam usque plura hye de
hoc . argumento congerantur, tum ad assertum nostrum evincendum , tum ad alia Adversarii minoris momenti objecta diluenda; contenti erimus tam potiora rationum capita, quae a parte nostra sunt , statuisse & confir ii asse, quam di incultates ab Adversario objectas, quae aliquibus fortasse magni ponderis videri potuerint, penitus sustulisse. Quibus, ut par erat, praestitis, neminem arbitror, qui rem justo judicio perpendat, suturum, cui super Ciceronis Tusculani in Crypiciferrat ensi Agro , 3c Coenobio nostro , antiquo situ vel minimus scrupulus teliquus futurus sit, quique non malit , non modo cum vς iusta, constanti, legitimaque traditione, sed cum gravissimorum Geographorunt, aliorumque veterum Scriptorum auctoritate , & cum manifestis rationibus, quae ex Cicerone ipso , & aequalibus suis elucescunt ; potiori antiquae sententiae magis acquiescere, quam novitatis studio , ad plausum captandum, & se , & alios in errorem inducere, posthabita cura veritatis , qua nulla res hominibus potior, carior , aut antiquior habenda est.
