장음표시 사용
251쪽
tur , quod novis 8c pulcherrimis aedificiis instaurabat . Uertia si me etiam Bernardus Sacchi edisseruit, dum ita scripsit ci) : Ab uno Tusculano agro ) tantum naturae experimenta petam ,
ubi Fra ala olim Vieus , nune oppidum, in elegans civis-Ferrata jacent, in quo Monaserio Graeco sermone o ritu divina cele,rantur . Quam ad rem apposite pariter Tusculanarum rerum consultissimus P. Eschinardus Soc. Iesu in hunc
est , R Adversarius etiam iis innixus , Cryptoserrat ensem agrum a Tusculano excludere non uno loco aggressus est ;operae pretium fuerit hic animadvertere , quam graviter in hoc offendat, & perperam argumentetur. Quam ad rem quia nimis clare pronunciat, & Livii gravissimi Histori ei laudando verba, serio triumphare confidit ; Cl. P. Zuggeri ipsius verba , laudatumque ab eodem Livii textum subjicimus, ut appareat , rectam non esse ejus argumentationem. Ait enim
mezzodi talia parte det Monte Albano, e G Grotta- Ferrays, non flamente non suo provors, ma in olire se crediamo agit Autori antichi, la Valle contigua at Monte Tusculano, netis quale
252쪽
uate su Gratta - Ferrata ; apparienes at Territorio Albano ;Eaque intonat Livii verba i : Obvii fiunt defendentibus σθTusculano in Vallem Albanam. Quid autem inde conficit Ad-Versarius Igitur extra Tusculi montem nonnisi Albana Uallis occurrit, ac propterea quidquid in ea situm est , extra Tusculanum est. Recte quidem sciliceti At quomodo id conscii r quomodo deducit Z eo modo, quo eum aliis in locis facere consuevisse demonstravimus; nimirum suas ad arbitrium ideas vocibus assingendo. Ita pariter se habet hoc loco. Tusculanum illi non ager Τusculanus est, sed Mons ille Tusculi, qui ipsi semper menti obversatur, ac propterea sibi recte deduxisse videtur. At nihil ex Livio contra assert um nostrum eonfici , immo rem potius a nobis stare illico apertum fit, si illud ab Tusculano In Vallem Albanam defendentibus , de copiis intelligatur, quae non ab Tusculi monte, quemadmo dum sibi fingit Adversarius , descendant ; sed de exercitu, qui ab Tusculano Agro in Albanum transiret. Qualis revera -& Livii sensus habendus est iis potissimum inhaerendo, quae de Τusculano ab Strabone asseruntur , dc qualem iure nobis licet asseverare , quoadusque a Ct, P. Zua geri probetur, nihil aliud per Tusculanum intelligi debere, nisi arduum illum montis ambitum , de quo tamdiu lis nobis cum eodem est: adeout plane perspicuum sit , argumentationem illius nihil omnino probare , & puram putam esse petitionem principii rquibus addendum tam parum eumdem ZuZZeri, dum studio obsequatur suo , de sartis tectis servandis Tusculani Agri limitibus esse sollicitum , ut nullum plane, praeter montem, Tusculani Agri tramim agnoscere videatur. Atqui, ex toties
253쪽
repetito Strabone suecurrere illi debebat, Tusculanum Agrum meridiem potissimum, atque Albam versus satis late fuisse porrectum. Succurrere illi debebat alter Livii locus si , ubi de aequis, qui in Algido castra locaverant, ait, eos ad T sculanum Agrum depopulandum excurrisse r ita habent verba Livii: AT ut alia ex parte Ca a In Algido locant: de ρο- Iatum inde exeumonibus Agrum Tusculanum . Quod certe quum Algidus in edito stu, ac monte positus sit, & a B reali parte editiora loca habeat opposita, minime consentaneum est credere, AEquos ad excursiones faciendas, vel inoeam partem se contulisse, vel ad magis ardua Tusculi dive tisse ; sed in eum maxime tractum ad impetum faciendum deinscendisse, qui Tusculani Agri tractus, & quidem maxime sertilis existebat e quod tam rationi, & veritati consonum est , ut si aliter fiat, & sententiae P. Zuggeri si acquiescamus ; nullum fuisse Tusculi territorium dicendum sit . Succorrere illi
postremo aequum erat , hoc se alio loco statuisse ad eludendam argumentationem de A qua Crabra, contingere potuisse, ut tali Aqua alius Ciceronianus sendus irriguus fieret, qui non in summo monte, intra quem tantum conclusam Ciceronianam Uillam ; immo Tusculanum Agrum contendit, sed in decliviori, ac planiori infra memoratum montem trxctu, & quidem meridiem Versus, situs sciret, qui ex illius etiam sententia Tusculanus & esset , & appellaretur. Per quam suam priorem rationem , & sententiam posterior haec , etiamsi aliquid verisimilitudinis haberet, ab eodem ipso oppugnata comrueret . Verba ipsius pluribus locis, quae pro priori opinione sunt, hic apposita apertam Adversarii nostri contradictionem
254쪽
manifestant . Ait enim i r Raeramanda Cieeroue uelia eu ta lettera a Pisone vi pultare a suto nes TerritorIo Tusculanoeert' orto, ii quale, per quan egia diee, sava in tin fandoniente Uposio at Sole. . . . dat che pare poteras dedarre, che risesse la Crabra servire per ques' orto , ii quale sando neιkasso potes eommoda mente averne. Et alibi a : Posto cu .... son Θ Improbabile, ehe egli prescindendo anche dau' orto fuisistio , olare alla Villa amesse net Tusculano vn fondo, e possessisne disinia, alia quale potesse giunere ι'Aequa Crabra. Denique alia pariter vice, ubi apertius latiorem adhuc Τusculani circuitum recipit, & agnoscit s) : Non ero cosa nasus,ehe net mede o Territorio i Romani avessero e Cilia, e pode-μI da esse disisti. E per non dipartireI da Cicerone .... chemeravigiis farebbe adunque , ebe Cicerone, clare alia VIIIa , avesse net Territorio Tusculano altra Tenate, e possessioni Z mfenas cereare auro; Plutareo uelis Vita di Cicerone fa espresfamente menalone di pili suoi poderi net Tusculano. Quamobrem evidens est, & Tusculani Agri satis patentem tractum suisse, atque ambitu suo sertilem illam, & amoenam partem
comprehendisse, quae nunc Cryptae-Ferratae nomine nuncupatur, talemque constantem opinionem continuato tempore ad
Patrum , & nostram memoriam firmiter permansisse ex Sententia etiam doctissimorum , & gravissimorum Virorum et quos inter propterea doctissimus Cardinalis Sirletus memoriam Iaudati Patris S. Nili in Romano Martyrologio die vigesima sexta Septembris ita exprimendam curavit : In Agro Tufaunog a B. NA
255쪽
B. Nili Abbatis, Fundatoris Monaserit o tae-Ferratae, magnae sanctitatis Viri ; cui & illud consorme est, quod etiam ad XI. Novembris habetur: In Monasterio Copiae-Ferratae in Agro Tusculano S. Bariholomaei Abbatis, Sotai B. Nili, cujur vitam ipse eonfertasse. Cui postremo constanti opinioni, atque traditioni pondus gravissimum ex eo accedit , quod regnans Pontifex Maximus Benedictus XIV. omnigena scientia, & eruditionis laude praeclarissimus pro eadem sententia apertissime
stat, eamque receptiorem disertis verbis esse testatur, dum in Constitutione sua, quae incipit - Inter multa se quaeque
a 4. Aprilis MDCCXLVII. edita est, ita habet, etiamsi Adve sarii nostri Cl. P. Zuggeri scripta anno superiori MDCCXLVI. in publicam lucem prodiissent: Et sane dubitari nequit, quis Territorium G tac-Ferratae situm sit λnter es Diare sis Tusculanae e nam prinerquam uod in eo loco, tibi nunc mu Uerium ipsum cum adnexis aediscias exsit , ex magis recepta
antiquariorum sententia Ciceronis olim Villa fuit, in qua si-ιIeet ille Philosophicas Luaesiones conscri si, quas de loci nomine Tusculanas appellavit. Quibus verbis nobiscum hac etiam
in re aperti e facere Pontifex videtur. XXXVII. Sed jam ut nullam intactam relinquamus ex iis oppositionibus, quas Adversarius, ut firmissimam, & maxime antiquam de Ciceronis apud Cryptam-Ferratam Tusculano opinionem everteret, in medium adduxit; ad illud leve plane ,&contemnendum accedimus, quod Scriptor ille i de noxia aeris in Cryptae-Ferratae Territorio qualitate libere satis , nimisque audacter assirmat. Inquit enim Cryptam-Ferratam ci γ m. m. pag. II.
256쪽
tam in imo sitam esse loco , noxio persundi caelo , variisque in locis montibus esse obductam . Id autem quam falsum sit,& testimonio diligentissimi Viri, & rationis praesidio, experimentisque ostendemus . Igitur Bernardus Sacchi i) rerunta antiquarum acer investigator haec memoriae prodidit: G ta-Ferrata in eminenti planitie posita orientem spectar: Burgerum tum es in elivo, ad Occidensem verso prope planitiem
Agri Romani. Inter Burgetum, tam-Ferraiam antiqua Salva per Stadii latitudinem elivum occupat : ab ipsa Θlva Burgetum versus, ides ab occasu uer, O aqua es in apii , eius rei eausa ONMum desiluere omnes in uilini assiduo momiso pereiII jamdiu coacti fuerunt. E contrario autem a Salva tam-Ferratam versus, hoc es ab Oriente, G a moniis regione aer ibi amoenus, innocuussique die, ae noctu patet. Aqua etiam a fonte in medio pratorum saluberrima manat. Rationem hujus diversitatis admiratus Paulus III. Pontifex Maximus in rem praesentem profectus nullo modo reperit; quom ego quoque inquiro . Burgetum sulphureum fartsrem haurit ab infami , perniciose fovea exhalantem, quae Sulphurata diaeitur a , O in planitie Agri Romani sit a partim ab ea di- sat et qui quidem foetor strante occidentali vento directro flatu in Burgeti oram infertur ; sed minime i e fartor ΘIvae locum,
clivumque transcendit ; quod experimento unicuique patet: nam si ab hac ΘIus egressas in prata Cr lx -Ferratae Monaserio propinqua gradum feceris, Orientalis plerumque aura a monte persans obpis tibi erit, se recreabit euntem: puc quidem aura, ἔum quod orientalis es, tum etiam quod ab innocus
257쪽
monte prodit, ubI Roeea Papia insidet, fana es . M qua latitur faetorii par 3, malitiaque In ΘIvam a Sulphurata Dreperer , aut si qua ae 3 ealaris molesta a Romana planitie fumfumum evaderet: illa 'fa Orientalti aura ab alto, valuiusque prodiens, omnem seris imorItatem Deillime deorsum peia eret , se in Burgeti situm longe Inferiorem, juvante descen- fu, omnino deIruderet, malumque malo in Vsus Infelicis oppidi perditionem adderet. πυ-Ferrata ab aeris impuruato semper i s. Et sane Roma tibi Cryptam-Ferratam contendenti, ubi ad nonum sere ab Urbe lapidem perveneris, sen- sim via se offert molliter acclivis, tantumque itineris in adscensu patet, donec ad eminentem planitiem sit perventum,
. in qua eadem est sita ; ubi puro, & salubri aere hujusmodi
locum apprime gaudere, ex eo potissimum , quod optimum talis rei argumentum habetur deprehendes, quod ibi aedificiorum tecta nusquam herbis obducta occurrant, ut aliis in locis in situ noxio, Sc sub gravi coelo positis satis manifesto
XXXVIII. Ut sutile porro memoratum de infausta aε-ris qualitate obiectum est ; se etiam levia, & contemnenda alia illa P. Zuzeteri opinata sunt, tum quae de more virorum Principum in editis, & eminentibus locis aedificandi i , tum quae de vulgari denominatione sa) in Rus5nella sua, vel contermino loco Seholae Oceronis superstite pro adjumfinto asse tionis suae venditat incautis . Et quoad primum , mihi certe videt ut plane ridiculum, & risus , qui mihi oboritur, verba ipsa Senecae, quae laudat ), materiam praebent . Videbatur
258쪽
M. T. CICERONIS ISMe metio militare ex edico speeulari lange lateque subjecta.
Primo enim quaero ab Adversario , unde didicerit conjecturas afferendo, eas ex auctoritatibus transferre, ac deducere, quae dc ipsae merae conjecturae sint; qualem Senecae locus se praehibet. Videbatur hoc magis militare . . . . deinde definiat muhi velim, quid de hujusmodi locorum eminentia statuendum sit: explicet mihi alia illa Senecae verba , quae mox subdit: aspice quam positioncm elegerunt: postremo in hac cupiditate editissima quaeque loca eligendi, approbet etiam potuisse unicuique esse facultatem, vel copiam, ut in arduis montium Uil-Ias suas, & aedificia collocarent ; conficiat praeterea ex eo, quod ut plurimum si , id semper , & in universum fieri di- eandum esse: nobis vero non deerit , quod nullo negotio re ponere possimus; videlicet, quod , etiamsi dare velimus, talem fuisse veterum ducum ambitionem , & cupiditatem , ut editiis ma quaeque loca eligerent; id primo non omnibus suisset permissum; deinde quod ipsa loci eminentia humiliorum
semper locorum respectu sit metienda: ac tandem ex ea ipsa cupiditate , quae omnibus inerat , ut in editioribus quibusque locis sua extruerent , ab omnis coniecturae offensione immune evadit Tusculanum nostrum , quia quamquam & a
Sylla prius fuisset possessum , & ab eodem , quod non celtheonstat , fuisset aedificatum , adhuc in tanta aedificantium c pia edita illa loca dicenda essent , quae proxima editioribus sunt, cujusmodi Cryptae-Ferratae ager, & triinus est , qui si non in montis vertice est positus , ad latera tamen Montis est situs, & in satis eminenti sede iacet , ut ex edito speculari longe,& late subjecta possit: denique illud omittam, ex toto Senecae contextu evinci, huic auctori non de altitudine solum Diuiligod by Corale
259쪽
solum propositum dicendi esse, sed de amplitudine etiam Uil larum , & qualitate; ad quae fortasse Cl. P. ZuZZeri, ut aliis
locis eumdem facere observavimus, nequaquam animadvertit.
Luibus aedi cia exeitaverunt locis , σ qualia r scias non Villas esse, sed castra . :Et en Adversarii nostri conjecturis quot contrariae conjecturae pugnantes se offerunt. Quibus si fidere parum fortasse nos oporteret, qui tot aliis rationibus, & fiun- 4damentis meliorem causam habemus , multo minus illi fidendum conjecturis est , qui nullo, ut nos pro Tusculano nostro, Neque valido argumento pro Ruffinella sua innixus est. XXXIX. Iam vero ad vulgarem Schoo Ciceronis deno minationem veniendo; hoc certe quod & Adversario, & aliis maximi momenti videri possit, id nobis tantae levitatis est, ut ne responso quidem dignum existimaremus. Verum ut oppositionis infirmitas, & levitas manifesto deprehendatur ; primo lectorem animadvertere, & secum reputare velim , quot& quantam ad denominationes, quod attinet , vocabula nono
in locis modo, sed in urbibus, in Gentibus, in familiis occurranti; ex quibus , si ex vocabuli ipsius vi dumtaxat , vel de antiquitate, vel de praestantia , vel de nobilitate , vel de sidentitate, ut ita dicam, loci, Urbis, Nationis, Familiae statuere velimus, non solum non semper acu rem tetigerimus,
sed vocibus potius, quam rebus saepissime haerere arguamur. Quis enim ignorat , quot cognomines Urbes , quot Gentes, quot Familiae, quae tamen inter se diversae r Quis enim ignorat , oblivione ac vetustate, ut plurimum factum esse , ut a nisti quae alicuius, ac celeberrimae Urbis stus dum ignoratur, illius ipsius Urbis antiqua appellatio , inscitia hominum, ad Ur- bem receiitiorem dissito loco conditam translata sit Z quemadmo
260쪽
admodum ipse Adversarius in Rumnellae suae denominatione evenisse suspicatur, cuius nomen Scholae Ciceronis propter loci insolentiam , atque hominum oblivionem , ad quaedam rudera parum a memorata Villa dissita attributa sit . Ex quo si conjecturis, Adversarii nostri exemplo , indulgere vellemus, possemus quidem, quod de veterum & recentiorum Urbium nominibus , idem & de Schola Ciceronis assirmare . Uerum vim addere velle videremur objectioni Adversarii Cl. P. Zuκ-Σeri, quae, ut diximus, nullius momenti est, neque hujusmodi appellatio quemquam movere debet , qui perpenderit , quantum vulgaribus istis denominationibus dandum sit. Primo quia satis superque notum est , talia vocabula , sive praediis, sive possessionibus a rusticis sic reperta , S conficta occurrere ;ut nemo sanus ex vocabuli ipsius vi pro certo aliquid , de is eruditis potissimum antiquitatibus deducere audeat ; quippe quum in imponendis nominibus saepissime vulgus multa pro ingenio suo confingat, & non semper certa ac firma ratione hac in re ducatur . Quibus omnibus si addideris, quantum ad Tusculanum Ciceronis in Crupta-Ferrata attinet, non hic agi de traditione, quae penes vulgarem gentem, sed de traditione, quae . penes eruditos , R rem litterariis antiquitatibus & monumentis censentes extiterit ; vulgaris appellationis Sehoω Ciceronis dissicultas omnino evanescit. XL. Pari ratione omnia alia objecta evanescunt , tum quae contra Trapezophorum dicuntur , quod Ciceronis Uillae aptum documentum esse non possit,. allatis ab Adversario conjecturis ex Ciceronis ipsius ad Gallum epistola si , aliisque
animadversionibus , quae contra nos facere possint , quoniam
