장음표시 사용
121쪽
serta, homo esse desierit, cum in divinam conditionem transire non possit, vertatur in belluam. Vela Neritii ducis, Et vagas pelago rates Eurus appulit insulae, Pulcra qua residens dea Solis edita semine, Miscet hospitibus novis Tacta carmine pocula. Quos ut in varios modos Vertit herbipotens manus: Hunc apri facies tegit; Ille armaricus leo Dente crescit, et unguibus;
Flere dum parat, ululat: Ille tigris ut Indica,
Vecta mitis obambulat. Sed licet variis malis Numen Arcadis alitis Obstum miserans ducem Peste solverit hospitis: Jam tamen mala remiges
Jam sues Cerealia Glande pabula verterant. Et nihil manet integrum
122쪽
- Voce corpore, perditis. Sola mens stabilis, super Monstra, quae patitur, gemit.
O levem nimium manum, Nec potentia gramina, Membra quae valeant licet,
Intus est hominum vigor Arce conditus abdita. Haec venena potentiugDetrahunt hominem sibi Dira quae penitus meant, Nec nocentia corpori Μentis ulcere saeviunt. Tum ego sateor, inquam, nec iniuria dici video vitiosos, tametsi humani corporis speciem servent, in belluas tamen animorum qualitate mutari sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saevit, id ipsum eis licere noluissem nec licet, inquit, uti convenienti
monstrabitur loco; sed tamen si idipsum quod
eis sicere creditur, auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena relevatur etenim quod incredibile cuiquam forte videatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea, quae cupiunt, implere non possint nam si miserum est voluisse prava,
123쪽
potuisse miserius est, sine quo voluntatis miserae langueret effectus itaque cum sua singulis mi. seria sit, triplici infortunio necesse est urgeantur, quos videas scelus velle, posse, perficere. accedo, inquam sed uti hoc infortunio cito careant, patrandi sceleris possibilitate deserti, vehementer eXopto carebunt, inquit,Ocyus,quam
vel tu forsitan velis, vel illi sese existiment esecarituros neque enim est aliquid in tam brevi.bus vitae metis ita serum, quod exspectare Iomgum immortalis praesertim animus putet quin rum magna spes, et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur; quod quidem illis miseriae modum statuit nam si nequitia miseros sicit, miserior sit neces est diuturnior nequam quos infelicissimos es ciudicarem, si non eorum malitiam saltem mors extrema finiret etenim si de pravitatis infortunio vera conclusimus, infinitam liquet esse miseriam, quam es e constat aeternam tum ego, beta quidem, inquam, et concessu difficilis illatio;
sed his eam, quae prius conces sunt, ni natum convenire cognosco recte, inquit, existimas: sed qui conclusioni accedere durum putat, aequum est vel falsum aliquid praecessisse demon. stret, vel collationem propositionum non e se efiicacem neces artae conclusonis ostendat a.
lioquin concessis praecedentibus, nihil prorsus
124쪽
est, quod de illatione caussetur nam hoc quoque quod dicam, non minus mirum videatur, sed ex his, quae sumta sunt, aeque est necesJarium quidnam inquam feliciores, inquit, esse improbos supplicia luentes, quam si eos nulla
justitiae poena coerceat neque id nunc molior, quod cuivis veniat in mentem, corrigi ultione pravos mores, et ad redium supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos,tametsi nulla ra. tio correctionis, nullus respectus habeatur Mempli et quis erit, inquam, praeter hos alius modus t et illa bonos, inquit, esse seisices, ma Ios vero miseros nonne concessimus ita est, imquam si igitur, inquit, miseriae cujuspiam bonum aliquid addatur, nonne felicior est eo, cijus pura ac solitaria sine cujusquam boni admistione miseria est sic,inquam,videtur quid si eidem misero, qui cunctis careat bonis, praeterea, quibus miser est, malum aliud fuerit annenum, nonne multo infelicior eo censendus est, cujus infortunium boni participatione relevatur quidni inquam habent igitur improbi, cum puniuntur, boni quidem aliquid annexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione justitiae bona est iidemque cum supplicio carent, inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam hin
125쪽
quitatis meritis malum esse consessus es negare non possum multd igitur infeliciores improbi sunt injusta impunitate donati, quam justa ultione puniti sed puniri improbos, justum; in punitos vero elabi, iniquum esse manifestum est.
qui id negeti sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit, bonum esse omne, quod justum est contraque quod injustum est, malum liquere esse tum ego ista quidem consequentia sunt eis, quae paullo ante conclusa si int sed quae-s , inquam, te, nullane animarum supplicia post desunctum morte corpus relinquis et magna quidem, inquit quorum alia poenali acerbita.
te, alia vero purgatoria clementia exerceri puto sed nunc de his disserere consilium non est id vero hactenus egimus, ut, quae indignissima tibi videbatur, malorum potestas, eam nullam esse cognosceres quosque impunitos querebare, videres nunquam improbitatis suae carere surpliciis licentiam quam cito finiri precabaris,nec longam esse disiceres infelicioremque ore, diuturnior infelicissimam veris, si es et aeterna. post haec miseriores esse improbos injusta impunitate dimistas, quam justa ultione punitos.
cui sententiae consequens est, ut tum demum gravioribus suppliciis urgeantur, cum impum ti esse creduntur tum ego clim tuas, inquam,
rationes considero, nihil dici verius puto a s
126쪽
ad hominum judicia revertar, quis ille est, cui
haec non credenda modo, sed saltem non audienda videantur ita est, inquit illa nequeunt enim oculos tenebris assuetos ad lucem perspicuae veritatis attollere, similesque avibus sunt, quarum intuitum nox illuminat, dies caecat; dum enim non rerum ordinem, sed suos intuemtur affectus, vel licentiam, vel impurutatem scelerum putant esse felicem vide autem quid ae. terna lex sanciat melioribus animum conso
maveris nihil opus est judice praemium des rente tu te ipse excellentioribus addidisti stu dium ad peiora deflexeris extrane quaesieris ubtorem tu te ipse in deteriora detrusisti veluti si vicibus sordidam humum, coelumque respicias, cunctis extra ces antibus, ipsa cernendi ratione
nunc coeno, nunc sideribus interesse videaris.
at vulgus ista non respicit quid igitur Z hisne accedamus, quos belluis simileis esse monstravimus quid, si quis amisso penitus visu, ipsum etiam se habuista oblivisceretur intuitum, nihilque sibi ad humanam persectionem dees arbitraretur, num videntes eadem caecos putaremus nam ne illud quidem acquiescent, quod aeque validis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse, qui faciunt, quam qui patiuntur injuriam vellem, inquam, has ipsas auidire rationes omnem, inquit, improbum num
127쪽
supplicio dignum negas minime infelices vero esse, qui sint improbi, multipliciter liquet ita est, inquam qui igitur supplicio digni sunt, miseros esse non dubitas: convenit, inquam si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium imferendum putares, eine qui fecis et an qui pertulisset injuriam: nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis miserior igitur tibi injuriae illator, quam acceptor es evideretur consequitur, inquam hac igitur aliisque de causis ea radice nitentibus, quod tu pitudo suapte natura miseros faciat, apparet, illatam cuilibet injuriam non accipientis, sed inferentis esse miseriam atqui nunc, ait, contra faciunt oratores pro his enim, qui grave quid, acerbumque perpessi sunt, miserationem judi
cum excitare conantur, cum magis admittenti
bus justior miseratio debeatur : quos non ab ira - tis, sed a propitiis potius, miserantibusque accusatoribus ad judicium, veluti aegros ad medicum duci oportebat, ut culpae morbos supplicio resecarent quo pacto de sensbrum opera, vel tota rigeret, vel si prodes hominibus mal let, in accusationis habitum verteretur ipsi quo que improbi, si eis aliqua rimula virtutem re lictam fas es et adspicere, vitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros viderent, compensatione adipiscendae probitatis, nec hos
128쪽
it P AE a cruciatus esse dicerent, defensorumque operam repudiarent, ac se totos accusatoribusjudicibus que permitterent; quo fit, ut apud sapientes mullus prorsus odio locus relinquatur nam bonos quis nisi stultissimus oderies malos vero odisse ratione caret. nam si, uti corporum languor, ita vitiositas quidam est quasi morbus ani morum cum aegros corpore minime dignos oedio, sed potitis miseratione judicemus, multd magis non insequendi, sed miserandi sunt, quorum mentes omni languore atrocior urget inbprobitas. Quid tantos juvat excitare motUs, Et propria fatum sollicitare manu 'Si mortem petitis, propinquat ipsa
Sponte sua,volucreis nec remoratUr equos,
Quos serpens, leo, tigris, ursus, apri Dente petunt, iidem se tamen ense petunt. An distant quia dissidentque mores, Injustas acies, et sera bella movent, Alternisque volunt perire telis Non est justa satis saevitiae ratio. Vis aptam meritis vicem referre
Dilige jure bonos, et miseresce malis. Heic ego, video, inquam, quae sit vel felicitas, vel miseria in ipsis proborum atque --
129쪽
proborum meritis constituta sed in hac ipsa fortuna populari, nonnihil boni, malive inesse perpendo neque enim sapientum quisquam evsul, inops, ignominiosusque esse malit potitas,
quam pollens opibus, honore reVerendus, potentia validus, in sua permanens urbe florere. sic enim claritas, testatiusque sapientiae tracta tur officium, cum in contingenteis populos rogentium quodam modo beatitudo transfundi. tur clim praesertim carcer, lex ceteraque logalium tormenta poenarum perniciosis potius civibus, propter quos etiam constituta sunt, debeantur cur haec igitur versa Vice mutentur,
scelerumque supplicia bonos premant, praemia
virtutum mali rapiant, vehementer admiror,
quaeque tam injustae confusionis ratio videatur, ex te scire desidero minus etenim mirarer, si miseeri omnia sortuitis casibus crederem nunc stuporem meum Dens rector exaggerat, qui cum saepe bonisjucunda, malis aspera, contraque bonis dura tribuat, malis optata concedat, nisi caussa deprehendatur, quid est quod a fortuitis casibus differre videatur nec mirum, inquit, si quid ordinis ignorata ratione, temerarium confusumque credatur sed tu quamvis caussam tantae dispositionis ignores, tamen quoniam bonus mundum rector temperat, recte fi era cuncta ne dubites. o
130쪽
Propinqua summo cardine labi, Cur legat tardus plaustra Bootes, Μergatque seras aequore flammas, Cum nimis celeres Yplicet ortus, Legem stupebit aetheris alti. Palleant plenae cornua lunae Infecta metis noctis opacae, Quaeque fulgenti teXerat ore Consus Phoebe, detegat astra. Commovet genteis publicus error, Lassantque crebris pulsibus aera. Nemo miratur flamina cori Litus frementi tundere flustu, Nec nivis duram rigore molem Fervente Phoebi solvier aestu. Heic enim caussas cernere promtum est; Ιillic latentes pectora turbant Cuncta, quae rara provehit aetas,
Stupetque subitis mobile vulgus. Cedat inscitiae nubilus error, Cessent prosecto mira videri. Ita est, inquam sed cum tui muneris sit a
tentium rerum caussas evolvere, velatasque caligine explicare rationes quaeso uti hinc decerna et quoniam hoc me miraculum maXime perturbat, edisseras tum illa paullisper arridens,