Anicii Manlii Severini Boetii Consolationis philosophiae libri quinque

발행: 1751년

분량: 174페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

laeteri. unius etenim mora momenti, si decem millibus conseratur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet, habet tamen aliquam portionem at hic ipse numerus annorum ejusque quantumlibet multiplex, ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest etenim finitis ad se invicem fuerit quaedam infiniti veris,atque finiti, nulla umquam poterit esse collatio ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parva, sed plane nulla esse videatur vos autem nisi ad populareis auras, inaneisque rumores, recte facere nescitis, et relicta conscientiae, virtutisque praestantia, de alienis praemia sermunculis postulatis accipe in hujusmodi arrogantiae levitate quam sestive aliquis illuserit nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adjecissetque jam se sciturum, an ille philosophus esset, siquidem illatas injurias leniter patienterque tolerasset ille patientiam paullisper assumsit, acceptaque contumelia velut insultans, jam tandem, inquit, intelligis me esse philosophum t tum ille nimium mordaciter, intellexeram,inquit,si tacuis es.

quid autem est, quod ad praecipuos viros de his enim sermo est qui virtute gloriam petunt;

62쪽

quid, inquam, est, quod ad hos de fama post re

solutum morte suprema corpus attineat nam si, quod nostrae rationes credi Vetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloriaci cumis, cujus ea esse dicitur, non exstet omnino sinuero bene mens sibi conscia terreno carcere resoluta, coelium libera petit, nonne omne terrenum negotium spernet, quae se coelo ruens, terrenis gaudet exemtam Quicumque solam mente praecipiti petit,

Summumque credit gloriam, Late patentes aetheris cernat plagas, Arctumque terrarum situm: Brevem replere non valentis ambitum Pudebit aucti nominis.

Quid o superbi colla mortali jugo

Frustra levare gestiunt PLicet remotos fama per populos means Diffusa linguas explicet, Et magna titulis fulgeat claris domus, Mors spernit altam gloriam, Involvit humile pariter, et celsum caput, Aequatque summis infima. Ubi nunc fidelis ossa Fabricii acent: Qiud Brutus, aut rigidus Cato Signa superstes fama tenuis pauculis

Inane nomen litteris.

63쪽

Sed quod decora novimus Vocabula, Num scire consumtus datur PJacetis ergo prorsus ignorabiles, Nec iam notos essicit. Quod si putatis longius vitam trahi

Μortalis aura nominis, Clim sera vobis rapiet hoc etiam dies, Jam vos secunda mors manet. Sed ne me inexorabile contra fortunam mrere bellum putes, est aliquando, clim de hominibus fallax illa nonnihil bene mereatur tum scilicet, cum se aperit, clam frontem detegit moresque profitetur nondum sorte quid loquar, intelligis mirum est, quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. etenim plus hominibus reor adversam,quam prosperam prodesse sortunam illa enim semper specie selicitatis, cum videtur blanda mentitur haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat illa fallit haec instruit illa mendacium specie bonorum, mentes ruentium ligat haec cognitione fragilis felicitatis absolvit. itaque illam videas ventosam fluentem suique semper ignaram hanc sobriam, succinctamque, et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. postremo felix, a vero bono devios blanditiis trahit adversa plerumque ad vera bona redd-

64쪽

ces unco retrahit an hoc inter minima aesti mandum putas, quod amicorum tibi fidelium menteis haec aspera, haec horribilis fortuna de j texit haec tibi certos sodalium vultus, ambigu- osque secrevit discedens, suos abstulit, tuos re liquit quanti hoc integer, et, ut videbaris tibi, Fortunatus emisses desine nunc et amissas opes quaerere,quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.

Quod mundus stabili fide

Concordes variat Vices,

Quod pugnantia semina

Foedus perpetuum tenent,

Quod Phoebus roseum diem Curru provehit aureo, Ut quas duXerit hesperus Phoebe noctibus imperet, Ut fluctus avidum mare

Certo fine coerceat, Ne terris liceat vagis Latos tendere terminos. Hanc rerum seriem ligat, Terras, ac pelagus regens, Et coelo imperitancamor.

Hic si frena remiserit, Quidquid nunc amat invicem, Bellum continuo geret:

65쪽

Et quam nunc socia fide Pulcris motibus incitant, Certent solvere machinam. Hic sancto populos quoque Junctos foedere continet: Hic et conjugii sacrum Castis nee tit amoribus: Hic fidis etiam sua Dictat jura sodalibus. O felix hominum genus, Si vestros animos amor, Quo coelum regitur, regat.

67쪽

ANICII MANLII SEVERI NI

CONSOLATIONIS PHILOSOPHIAE

III. ΥΑΜ cantum illa finierat, cum me audieno di avidum, stupentemque arrectis adhu auribus carminis mulcedo defixerat itaque paullo post, o inquam, sammum astarum solamen animorum, quantum me vel sententiarum pondere, vel canendi etiam jucunditate re visti adedit jam me posthac imparem fortunae ictibus non arbitrer itaque remedia, quae paul- id acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer e magito tum illa, sensi, inquit, clam verba nostra tacitus, attentusque rapiebaS, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi, vel, quod est Verius, ipsa perfeci talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si, quo

68쪽

nam te ducere aggredimur, agnosceres. Uo nam, inquam Z ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somnia animus; sed occu-

pato ad imagines visu, ipsam illam non potest

intueri tum ego fac obsecro, et, quae illa Vera sit, sinae cunctatione demonstra faciam, inquit illa, tui caussa libenter sed quae tibi caussa notior est, eam prid designare verbis, atque

informare conabor ut ea perspecta, cum in contrariam partem fleXeris oculos, Verae specimen

beatitudinis possis agnoscere. Qui serere ingenuum Volet agrum, Liberat arva prilis fruticibus, Falce rubos filicemque resecat, Ut nova fruge gravis Ceres eat. Dulcior est apium mage labor, Si malus ora prius sapor edat. Gratilis astra nitent, ubi notus Desinit imbriseros dare sonos. Lucifer ut tenebras pepulerit, Pulcra dies roseos agit equos: Tu quoque falsa tuens bona prius, Incipe colla jugo retrahere; Vera dehinc animum subierint. Tum defixo paullulum visit, et velut in augustam sua inunxi sedem recupla, sic coepit:

69쪽

omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire id autem est bonum, quo quis adepto, nihil ulterius desiderare queat quod quidem est omnium summum bonorum, Cunctaque intra se bona continens cui si quid ab ret, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari sique igitur, esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione persectum hunc, ut diximus, di-Vers tramite mortales omnes conantur adipis

ci est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas sed ad falsa devius error abducit quorum quidem alii summum esse bonum ilhilo indigere credentes, ut divitiis assiuant, elaborant alii vero bonum, quod sit dignissimum veneratione,judicantes,adepti Shonoribus, reverendi civibus suis esse nituntur. sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant hi vel regnare ipsi volunt, vel

regnantibus adhaerere conantur atquibuSOptimum quiddam claritas videtur; hi vel belli, vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant plurimi vero boni ruinum gaudio, laetitiaque metiuntur: hi selicissimum putant voluptate dimuere sunt etiam, qui horum fineis caussasque alterutro permutant ut, qui

70쪽

P vitias ob potentiam, voluptatesque deside- rant, vel qui potentiam seu pecuniae caussa, seu

proferendi nominis petunt in his igitur, ceterisque talibus humanorum actuum, Votorumque versatur intentio velitati nobilitas, favorque popularis, quae Videntur quandam claritudinem comparare; Xor, ac liberi, qui jucundi ltatis gratia petuntur amicorum vero, quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur reliquum vero Vel potentiae caussa,vel delectationis assumitur jam vero corporis bona promtum est, ut ad superi ora reserantur robur enim magnitudoque Videntur praestare Valentiam pulcritudo atque velocitas celebritatem salubritas, Voluptatem. quibus omnibus solam beatitudinem desiderari

liquet. nam quod quisque prae ceteris petit, id

summum este judicat bonum sed summum bonum beatitudinem es definivimus quare beatum esse judicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat habes igitur ante oculos propositam sere formam felicitatis humanae, opeS, honores, potentiam gloriam, Voluptates quae quidem bla considerans Epicurus, consequenter sibi summum bonum voluptatem est constituit, quod cetera omniajucunditatem animo videantur afferre sed ad hominum studia revertor quorum animus, etsi caligante memoria,

SEARCH

MENU NAVIGATION