Petri Fontidonij Segouiensis, ... Pro sacro et oecumenico Concilio Tridentino aduersus Ioannem Fabricium Montanum ad Germanos oratio. ..

발행: 1563년

분량: 109페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Petri Fontid.

ex ipsa Germania, ex toto denique orbe Christiano doctis sinios, iraui silino episcopos, alios etiana quamplurimos

omnium literarum genere praestantes,4 excellentes homines, florem, inquam, reip. Christiana in hunc locum conia fluxisse, sciebas, an non nunquid Ferdinandi Caesaris, omnium regum , principum Christianorum, rerum publicarum legatos hic adesse intelligebas, an non nunquid eos Onanes, non alio noni ine conuenisse, quam ut ecclesiae saluti consulerent, diruenti religioni Christianae subuenirent, ignorabas, an non si non intelligebas, cur fuisti tam caecus, temerarius, ut quorum dignitatem summam, studia sanctissima ignorabas, illorum conatus, dacta impudentissini reprehenderes; si intelligebas, neque enim est credibile, ut quidpiam te inscientem&ignorantem se ciste fatearis o celus inexpiabile, o inauditam improbitaten . iniae tanta insania, quae tanta audacia , atque de- meiatia tuum istum sceleratum animum potuit impellare, ut uinolentae atque furentis orationis aculeos in eos excre- res, quos lumina Christianae reip. agnoscebas quae tanta maledicendi rabies tuum istud sacrilegum pectus inuasit, ut in totius orbis gentium sanctissimum, sapientissimumq; senatum tam impudenter insultare. Nunquid, Fabrici, cum haec caeco furore meditabaris, ducenti quinquaginta,

eo amplius episcopi,in alij quamplurimi doctissimi h

mines ante tuos oculos uersabantur, quorum si non sapientiam, auctolitatem, canos reuereri, tacita saltem de tua

singulari improbitate iudicia resormidare in perhorrescere debuisse. Maod si haec tibi in mentem ueniebant qua fronte haec scribere ausus ei non uultus concidit' non erubuistia nihil te concilij Maiestas, nihil religio, nihil pudor, nihil tuum istud evangelium λ nihil modestia Christiani, nihil Christi exemplum, legesque mouerunt λ Paulus Apost. eum suum illud os sanctissimum improbissimi magistratus iussit, iniustissime uerberari uideret, quod principem sa cerdotum, paulo liberius, dealbatum parietem appellasset. poenitentia ductus, hoc solum nomine se dignunt uenia iudicauit, quod ignorantia lapsus diuina praecepta uiolasse uideretur; tu non sceleratum aliquem magistrat , sed Christi

12쪽

Oratio.

Hanctiissimos ministros, non unum , aut alterum principem sacerdotum, sed omnes serme ecclesiarum omnium pasto res, nulla lacessitus iniuria, sed omni amoris, beneuo. lantia significatione prouocatus, sceleratos, improbos,in

impostores sciens, prudens appellabi. Si seruus dominu, si filius parentem , si subditus magistratum uel uerbo leuissimo uiolauerit, illum omnes omni supplicio dignissimum

arbitraturi: tu coetum omnium , quos habet Christianus orbis, grauissimum, tu tot patres, tot principes,4 magistratus improbissimis columeliis in iniuriis impune lacerabis Nulli antiquis temporibus iam inde ab ipsis exordiis, xii cunabulis nascentis religionis, acerrimi ecclesiae hostes e titerunt, qui miris illam modis, indignissimisque uexarui, qui atrocissimas excitarunt tragoedias, qui maledictis,in

opprobriis illius filios fuerint in ctati sed nullus unquam

repertus est in tanta ueterum haereticorum sylva, tam perfricta fronte, tam effrenata audacia, qui concilia colatum liis lacessiverit, qui in illorum sacrosanctam auctoritatem editis famosis libellis fuerit debacchatus Repete ueteres historias , euolue antiqua scriptorum monumenta, reuocain memoria Arrios, Sabellios, Macedonios, Nestorios; nuntum unqua tanti sceleris uestigium, nullum reperies exeptii, quod sequi, aut imitari potuisses. Pugnabat quonda Arrius cuinthanasio, Valentinus cum Ireneo, cum Origene Celsius, cum Hierony Iovinianus, cum Basilio Eunomius, cu Aug. Pelagius: sed cum synodis, cum conciliis generalibus, nunius unquam pugnauit haereticorun tam apertis iniuriis: tu solus inuentus es , qui quod haeretici, quod latrones, quod

Turcae, quod barbari homines, quod ipsemet improbitas facere erubuisset, facere auderes. Jod si aliqua spe hochantum facinus esses aggressus, licet esses, ut es, improbissimus, non tamen ita perditus, lasanus iudicareris nunc

uero qua spe adduci potuisti' nunquid hac uia tuam deploratissimam causam firmari, labiliri posse putabat quasi iustissimam haberes, hoc scelere iniustissimam reddidisse 'quo more quo exemplo quo praetextu quo colore pnullo plane iudicio meo, nisi quod, ut ego arbitror, audacia, scelere, surore, aliquo insigni facinore, tanquam ii

13쪽

Petri Fontid.

emii Dianae templo, qui alioqui, ignotus, obscurus d

litescebas, celebris,in clarus esse uoluisti quanquam iudius facinus cum tuo scelere nulla ex parte conserri potest. longo interuallo illius improbitatem superasti. Ille tem plum magnificum, Lamplissimum a tota Asia costructum, sed tamen falsae, ementitae Deae templum incendit, sed eo nomine scelix fuit, quod nefanda daemoniorum simul cra eodem simul inuoluit incendi, tu uero non ligna, aut trabes, non muta saxa atque parietes, sed uiuos ecclesia Iapides, firmissimas columnas Christianae religionis, sanctissimos, inquam, pastores, ipsa Spiritus sancti templa, sa-

.crilega cuiusdam orationis facibus, quantum in te fuit , incedere uoluisti. O mentem sacrilegam, quae tantum facianus concipere; digitos sceleratos, qui haec scribere potuiastis; caeca remp. quae ea in manus hominum uenire ad suum taedecus sempiternum passa est. Nam si Nicander Argiu aum remp. male moratam essh censuit, quod in ea liceret

improbis de bonis impune male loqui, quid de illa praesens

saeculum,& posteritas iudicabit, quae huic homini in sacrum, Cecumenicum que concilium haec scribere, & praelo mandare permisit Sed quoniam ego, uiri Germani, non arbitror hunc hominent tam esse dementem, tam stupurdum, tam nihil scientem , qui tantum in se scelus admitte . . re tantum honori suo, existimationi, infamia dedecu .iiuerre decreuerit, nisi alique ex hac audacia fructum percipere cogitasset quid ille mihi sensiste, quid spectast uia deatur, quo consilio hoc facinus fuerit aggressus, explicabo. illius detegam insidias, ut intelligatis eum non tam aliquam rexcusationem quaesisib, quam nullam poterat habere, quam latibula quaedam inuestigasse, quibus4 suum scelus occultaret, Questris oculis in tam aperto crimine tenebras, de noctem ost underct. Nam cum Carolo V. Caesari inuictissinio essent aliquando polliciti, se concilio adfuturos, Mil- ius decretis obtemperaturos, non modo uocati postea u nire recusarunt, fidem seruare noluerunt, sed nefariis com filiis, malinis illud dissipare conati sunt, ne cum illorum errores in luce prodiisent, cum fraudes, quibus inscelicis.

imae plebi imposuerunt , fuissent detectae, concitu auctori

14쪽

rate, decretisque conuicti, digni supplicio iudicaretitur: Muos cum ab illis dcceptos fuisse intelligeretis, in eos, ta- quam in proditores religionis, uestrae salutis hostes animaduertendum esse duceretis. Nunc uero una tanta patrum frequentia, tanto animorum ardore, tanto studio, de

tam certa spe concilianda pacis, concilium coactum intuentur, cum uideant se tam apertis indiciis, beneuolentiae fide publica data a sancta synodo uocari, ut laboranti eccilesiae Christi communi auxilio, Mopera subueniatur Due titi iam, ne, si toties ad hanc sanctam, licet illis formidabilem arenam, prouocati, tam celebris concilii iusia contempserint, 'anc toties oblatam palaestram recusauerint, uobis in suspicionem ueniant, ut par est, corruptae a se, a que deprauata religionis, ueriti, ne hoc ueluti praeiudicio, tanquam causae desertores damnati uideantur, in summas angustias coniecti, consilitiam, atque rationis inopes, caeco quodam, insano furore correpti, in eas, mihi credite, uoces proruperunt. Sid agimus e Nunquid tanti concilii tam piam e salutarem admonitionem contemnemus p sed qua ratione emigiemus desperata uictoriae suspicionem nunquid obteniperabimus atqui iam ipsa nobis praesagit, testificaturque conscientia, nos simul cum deplorata causa

fore damnandos Mod si evenerit, quid agemus Z quid capiemus consilij quo nos damnati recipiemus 'nunquid ad aduersarios, ut iam diu debitas illiS poenas persolu

mus nunquid ad nostros, a quibus tanquam ecclesia proditores repudiemur Videte per Deum immortalem, uiri Germani, quam caeca sit improbitas, nulla alia uia, in tanta rerum desperatione commodior uisa est, quam si saniactissimam synodum contumeliis afficerent, auctoritatem maledictis eleuarent, firmam satis futuram suam causam, tectam abunde suam innocentiam sunt arbitrati, si praeterita flagitia nouo nunc Minaudito improbitatis genere cumularent Maid plura placet haec omnibus sentetia, quaeritur ad hanc rem idoneus minister unus inter omneSr pertus est Fabricius, caeteris ad suscipiendam hanc impiam

causam audacior, ad agendam impudentior, qui iis esset moribus, cingenio, ut facile scelesto facinori scelestiorem

15쪽

, Petri Fontid.

orationem adlliberet, qui omnes in hanc unam rem audaciae neruos intenderet, qui se elaborata oratione, ad infringendam, meuertendam concilij Tridentini auctoritatem coponeret, qua salua, se salvos esse non posse intelligebant. Rem igitur aggreditur argumentum, quod & uobis decipiendis, Taluti causae aptum sibi uisum est, declamatorio more tractandum sibi proponit, in quo uires ingeni Mel quentiae, aut singularis potius impudentiae, Mimprobitatis M,Maia ostentaret, Concilium uidelicet Tridentinum non posse a a tomi Christianis hominibus sine scelere frequentari colligit de inde argumenta ex loco, ex personis, ex fide publica, ex euentur quae quia per se non satis firma uidebantur, contumeliis, iniuriisque munivit. Vae dum ostendo qualia sitit, uos obsecro, uiri Germani, diligenter attendite;& quas hactenus iis Syrenum cantibus aures exhibetis, tanto cum dispendio salutis uestrae, eas nunc mihi ueram uobis libertatem, salutem Ecelicitatem ex animo cupienti praebeatis. futurum equidem spero, ut si minus oratione nostra persuali, istorum saltem improbis factis,in uerbis ostensi, uos

a Christi suauissimo iugo ad istorum superbissimam ty- lrannidem abstractos, a dulcissima pace, atque concordialad dissidia, atque contentiones traductos iniquo animo feratis, Miadio tandem huius tam miserae,in diutina seruia tutis,4 desiderio uera libertatis adducti, ad ecclesiae matris carissima sinum redeatis . Sed illud iam abs te quaero Fabrici, ut ab ipso tuae orationis argumento exordiamur, cum concilium Tridentinum a Christianis hominibus sine scelere frequentari non posse affirmas, quid nomine Christianorum intelligas nunquid eos bios, qui sunt uestrarum partium, aut eos tantum , qui sub Christi sanctissimo

uicario militamus, aut utrosque. quanquam non ego te in nos tam hinne animatum esse existimo, qui in Christian rum numero censeas nos esse collocandos iu utrosque, o stultitiam δε improbitatem hominis singularem tu ne clarissimum Imperatorem Ferdinandum, Hispaniae, Galliae, Hungariae, Lusitaniae, Poloniaeque reges, tu ne caeteros o

bis Christiani principes, qui huic sacro concilio per suos legatos intersunt, improbos & sceleratos appellabis necesse est enim

16쪽

est enim id fatearis, si concilium hoc a Christianis sine scelere frequentari non potest nisi tu illos solummodo censes esse Christianos, qui ab ecclesia catholica, qui a summo Pontifice, qui denique ad uos a Christo desecerunt. quod si sic est, quemadmodum in extrema orationis parte dise tu uerbis explicasti, non intelligebas te imperatorem, reges, di principes Christianos in haereticorum numero relinquere' nisi fortassh leuiorem esse contumeliam iudicasti, illos haereticos potius, quam sceleratos appellare. Qua istaec est dementia, quae insania, qui mentis stupor, Fabrici ci

que enim hic iam improbitatem, sed summam stultitiam reprehendo, qui in ipso limine, atque uestibulo orationis,

uesuti cantherius in porta, tam turpiter impegeris, ut eos quibus assentari magnopere cupiebas, quos tibi reddere propitios, quorum gratiam iniret ut statim ostendam,uehementer optabasa illorum contra te indignationem, inau-

prouocaueris, qui eos aut haereticos, aut sceleratos essedisseris. Sed sit hoc ignavia , cordiae, stultitia tuae, qui nobis statim indicare uoluisti, te uirum minime malum esse, ut caetera, quae a te dicentur, non tam callido, astuto, ueteratori, vastoque hosti, quam simplici uecordi, stulto insano morioni tribuantur. Sed uenio an ad tuam praeclaram orationem, in qua multa mihi necessario praetermittenda sunt, ne eorum commemor tione piae atque Christianae aures offendantur ea etenim conuicia eas contumelias in sanctissimum istum senatum coniecisti, quae, ne iterum nominentur, reprehendi non possunt cogor itaque hac in parte honori tuo seruire, dum consulo pudori meo. Tuum sidentium diuturnum, quo in tanta aniniorum contentione te hactenus usum fuiste dicis, tianquillitati. otio consilientem, petulanti nunc aduersa' Horum procacitate expugnatum fuiso proclamas, quod abus , qu conuentus Tridenti agitant, uniuersi, tanguli,

qui Christi euangelium praedicant, edicto,&fide publica

superbe, imperiose nimis euocentur neque id esse mi randum, cum pro ea, quana sibi usurpant, auctoritate, re

gibus quoque honarchis insultent. Adhibes deinde nia ledicta, contumelias, Mad obsistendum sacri concilij coia

17쪽

, Petri Fontid.

natibus classicum canis, ac ueluti seruos ad pileum uocans, licet non ad parandam, sed ad conseruandam cietinendam miseram uestram,in spurcissimam carnis libertatem ;tuorum satellitum, hoc est, ecclesia hostium animos accendis; S , ut sese sortiter opponant Spiritui sancto, ut obuiam eant concilio Tridentino, quasi scelus aliquod aggredienti, alciue illi resistant, adhortaris in te, qui in hoc tanto bello contra ueritatem suscepto, non aliis amiis, quam conuiciis pugnare posse confidebas, merito sane ea lonis partes acturum polliceris ini id primum querar, uiri Cermani aut quid potius primum doleam,in deplorabo nunquid huius hominis summam peruersitatemis audaciam Z aut illorum miserrimam sortem, qui iis ducibus caecis, improbis seruire coguntur, quorum uestigiis inlia

rentes, in errorum Queas,&praecipitia deuoluantur aut

nostrorum potius temporum conditionem inscelicissimam, qua huiusmodi homines, non modo uiuere, sed florere, aliis dominari, atque in unius tanti concili audioritaten inuehi, insultare patiantur' sed haec duo extrema in aliud tempus reservabo, huic nunc homini respondebo Altissiamo igitur silentio, Si profundo somno demersus Fabricius liactenus iacebat, suis erroribus optime constitutis, Λ tania quam parta iam de aduersariis uictoria ueluti in ipso sinu gloria positus quiescebat, inter tot opinionum turbines

tempestates, quibus Gallia, Germania, caetcraeque prouincia Christianae laetantur, ministris aliis solicitis, atquctu igilantibus, ipse solus otio, atque sumno frui poterat rquia nihil, uidelicet, erat, quod tantum principem excitarire, tanti patroni silentium rumpere,in feriatam iam illiu

uocem extorquere mereretur caetera minora praelia, Caluino Musculo, Brentio, atque aliis infima classis ducibus permittebat ipse princepsis antesignanus se in dii ficili ra tempora & bella reseruabat: quia indignum esse ducebae tanto Imperatore, si priusquam ad Triarios res esset deuoluta, ipse gladium educeret,is in aciem procederet. Vnita cum concilium Tridentinum , hoc est, uniuersa ecclesia Christiana illius sanctissimum silentium rumpere,in expugnare potuit unicum, atque solum concilium Tridenti

18쪽

num, dignum uisum est, quod istius Aeneae magni dextra

cadere debuisset O praeclarum Imperatorem , qui onanes Lutheros, Caluinos, Melanchthones, Oecolampadios, Buceros,' eliquos tuae notae duces, si non eruditione, industria,' calliditate; impudentia fallem in studio maledicendi longe superasti. Nae tu Seriphia rana melius famae tuae, tuorum ciuium honori, totius Germania existimationi antiquo illo tuo silentio consuluisses quam recenti hac, improbissima uoce, tuam alioqui perditam causam acrius uulnerasses, tibi, tuisque omnibus sempiteri uim cedncus mussisses mi a fronte,& quo ore sanctissimum concilium petulantiaris procacitatis insimulastio qua audacia fidem publicam, qua illi, qui ab ecclesiae sinu, magno cum erus dolore, opera uestra auulsi sunt, tam pie, tam benevole, Miam amice accersuntur, superbam tu euocationem appellasti nam quod concilij patres eam sibi auctoritatem usurpasse criminaris, ut regibus, atque monar-ςhis insultent, facis tu quidem consulto, ut principibus. atque monarchis assenteris: sine quorum praesidio, haec tanta tua audacia impunita esse non posset. Hoc conssilium secuti tui maiores, quia istud haeresum monstrum sine patrocinio regum adolescere non posse uidebant, summa illis in ecclesia auctoritatem deferentes, facerdotium regno, spiritum carni, terra coelum, humanis potius diuina seruire, quam illorum auxilio carere uoluerunt taut quoniam alia ratione illis non licebat, tyrannide saltem, tuti essu possent. Illorum igitur hac uia sibi gratiam conciliarunt, suas haereses eorum potentia, atque gladiis muniuerunt;

sceptra ecclesilat, illius spolia quibusda principibus Chri

uianis tradiderunt illi uero, qui facile sibi it est hominianongenium Lue diuinos honores deserri patititur, non Saulis, aut Oa a supplicio, in longe minori scelere reuoc ii, aut deterriti, illorum stultissimis argumentis, nefariis

consiliis persuasi, exilIorum sceleratis manibus, pastorales baculos accipientes, non modo se sacerdotes, sed summos etiam ecclesia sacerdotes, principes dici, whaberi uoluerunt. Testis est unus Henricus viij. Anglia rex, qui Sampsonis cuiusdam uel leuissimo uerbo conuictus, qui reges

19쪽

ii Petri Fontid.

summos esse sacerdotes dicebat, quod beatus Petrias, reges honorandos esse dixisset, eo processit Insaniae uir, alioqui excelsi animii ingenij, ut ex acerrimo ecclesiae propugnatore redditus hostis implacabilis se tanquam supremum diastorem coli postulauerit edicto publico tantoque odio, indignatione in illos exarserit, qui se illius Improbis conatibus, Dedicto opposuerunt, ut huius rei gratia duo illa

Anoliae lumina & ornamenta, Thomam Morum, Ioffensen Episcopum sustulerit, Duniuersam insulam innocenta innumerabilium martyrum sanguine cruentauerit. Ex hoc fonte hanc nunc hausit assentationem Fabricius, qua principum sibi gratiam promereri, nos apud illos m uidiam adducere, millorum contra nos studet indignationem concitare Assentatores dicebat Pythagoras esse hostibus steriores, quod magis sint insidiae, quam apertum bellum pertimescendae quanto magis istorum adulatio uobis eridsermidanda, qui non iam corporum uestrorum, sed anim tum saluti instidiuntur. O clarissimi Germaniae principeS, uestram ego nunc sapientiam, constantiamque requiro, cui quondam Romani Dpontificatus, impera,fimissimae columnae, qui ecclesiiae Christianae praesidia, qui propugnacula religionis semper fuistis, nunquid patiemini leuiisImis assentationibus perditissimorum hominum , i uos azi transuersos, ut illi sua causam ignominia uestra tuea tur nunquid patiemini, sic uos illis esse ludibrio, uterr te uestro. atque dedecore se Christianae religioni sultare hosta arbitrenturi patiemini, sic eos abuti auctoritate, a oue potentia uestra, ut calamitosae, Massiictae ecclesiae, quae per uos suam hactenus dignitatem & splendorem conseruabat nunc per eosdem ab improbissimis hominibus extrema ericula, exitium comparenturi patiemini istorum hominum audaciam uestris armis em munitam, 'cci .sam Christianam indignis modis uexari' quae nullum aliua in uos scelus admisiit, quam quod uestrae salutis desiiderio flacrans, licet se tot ictibus haeresum sauciam uulneratamq; conspiciat, maiori tamen erroris uestri, quam suae calamitatis dolore confecta, non tam sua, quam uestra uulnera, non tam suas acerbissimas plagas, quam perniciem

20쪽

hestram, miserabilem litteritum dies, noctesque lamen tetur. Sed redeo ad te, Fabrici, qui postquam principum gratiam nefaria assentatione tibi conciliasse credidisti, de tuos milites ad praelium excitasti, eminus admones esse pugnandum: quoniam illi, inquis, quos tuos hostes appellas,

Tridentum, locum iidelicet insidiis aptum, occupaueruut, Noniaia

Caudinis furculis non multum absimilem quem saepe uobis fraudi damno fuisse criminaris. Primum illud a te scire uelim, quae sint istae fraudes, damna hoc in loco uobis illata: nunquid aliquando huic Tridentino concilio intersitistis; nunquid aliquod de uobis unquam supplicium sumpta

est' nisi tu fortasse sanctissima decreta, qua tunc ad eccie sat salutem ab illis patribus consecta sunt, Daudes, incommoda uestra interpretaris, atronum Iceleratorum honat . num more, qui iustissimasis saluberrimas leges, quod suis conatibus. obsistant,4 supplicia comminentur, quod illis suum exitum contineri uideant, fraudes, inconamoda sua dicere consueuerint quod si sic est, Fabrici, facile patiar istud a te sacrum concilium,in latibula, insidias, furcas Caudinis,4 fraudes uestras appellari. Sed quam inepte insidias nuncupaueris, non ne uides aequi obsecro, hic tectum' quid occultum Z quid simulatum quid fraud lentum' nunqtud non edictum summi Pontificis diligentia, in omnes Christiani orbis prouincias delatum esto nonne reges omnes, irincipes Christiani rogati, ut adessent ρnbnne data publica fides 'nonne Iocus definitus; non armi ad disputandum consignati non ne summa securitas promissi cur tu rem tam claram tam apertam, tam patentem, insidias, fraudes appellas Sed merito Fabrici has cautes, & prominentes scopulos exhorrescis, inter quas sacrum concilium, petra, inquam, ecclesiae firmissima, delitescari; ad quam ne aliquando tot errorum fluctibus iactatus impingas, iure optimo formidare debuisti, merito istas Alpium fauces has, inquam, Tridentinas angustias, ta quam Caudinas furcas pertimescis; sed si pio, sinceroque animo, non hostili, de inimico haec perpendere Fabriciti

luisses inihil antiquius, nihil tibi iis furculis Caudinis gloriosius duceres in quibus non Samnitum contumelioso, sed

SEARCH

MENU NAVIGATION