장음표시 사용
331쪽
ornandi studio dictiones singulae implicentur: quale esset, si Ciceronianum illud:
Orationem autem latinam enicies legendis nostris pleniorem, ita implicaremus '. Oraistionem autem nostris latinam legendis pleniorem efiicies. Videndum etiam est, ne verba ita collocemus, ut alium, quam nos volumus, sensum efficiant. Nam ne ab e dem exemplo discedamus , si verba commutes, Orationem autem pleniorem legendis nostris latinam enicies, sensum omnino alium, ac divorsum effeceris . Item si negationes alio, atque alio loco posueris, non
eumdem sensum seceris. Aliud est, Non omnis , qui literas discit, doctus est : &aliud, omnis qui literas discit, non doctus est, & aliud, omnis qui literas non discit,
doctus est . Item non idem est, Ego te non vidi, &, Non ego te vidi s posterius enim plerunque interrogat. Videndum item est, ne sensum in aliarum quoque dictionum ordine pervertamus. Nam si velimus dicere, Ego non solum te, sed tuam quoque familiam diligo: non recte sic dicemus, ego te non solum diligo, sed tuam quoque familiam : nec sic, ego te non diligo solum Verbum enim diligo, aut utrique praeponendum est sic: ego diligo non te solum, sed universam quoque familiam tuam , aut utrique postponendum , ut in principio se
332쪽
s 96 DE 'RATIONE SCRIB. cimus. Sed haec , quoniam & plura sunt , quam ut breviter comprehendi possint, &a nobis magna ex parte in libris de lingua alatina pertractata, non sunt hic latius repetenda . Illud autem in ordine observandum est, ut semper crescat in verbis, sententiiseque oratio, ut Homo prudentia, mansueti diue, modestia , atque omni virtute praedi tus 3 virtus enim & ea , quae dicta sunt , dc alia multa complectitur: proptereaque pri
mo in loco ponenda non erat. Contra nonnunquam particularia, quam universalia, vehementiae plus habent, proptereaque pO- steriore loco ponenda sunt hoc modo: Amote cum propter alia S virtutes tua S, tum vero ob egregiam, singularemque modestiam splus enim apud me modestiae , quam ceterarum virtutum ratio valet. Videndum
itaque in hoc genere diligenter est , ut nunquam decrescat, & minuatur vis illa, Scvigor orationi S: omnibus autem , quas diximus, rebus ita ratio subjicienda est, ut
in illis nihil dubitari possit. Rationes, &rationum confirmationes ita texendae inter se, & conjungendae sunt, ut non solum sententiae sententiis, propositionibus conclusiones, explicationes divisionibus, partes partibus, sed verba etiam singula verbis ipsis respondeant, referanturque: ita , ut
om uia inter se quibusdam laiasii limis Iori
333쪽
eae m6do inserta, & concatenata sint, ut destrui,& quodammodo retexi non possint. Danda autem opera est, ut neque verba, neque partes aliaS Omittamus, quae aut obscuram, aut ambiguam orationem reddant: nisi quum verba tam propinqua sunt, ut intelligi alias superlativi non possint. Nihil contra ornatus tantum gratia sine magngia, ratione apponendum est 3 seu stra ea enim ornamenta stant, quae ratione , ac speci omnino carent. Quod quidem necessario mihi dicendum est, propter imperitos quo sedam, qui tum denique se ornatissime loqui putant, quum orationi, vel supervacuas particulas multas apponunt, vel detrahunt necessarias.. illa igitur optima compositio erit, in qua nihil deerit, quod desideraris nihil supererit, quod auferri pollit.
OUoniam autem oratio per aures in animum transfunditur, aure S autem numeris ita capiuntur, ut Aristoxenus non ignobilis philosophus animam harmoniam quandam dicere non dubitaverit, numeris
quibusdam quasi pedibus feratur, & aures perfecto quodam, S ut ita dicam, rotundo
334쪽
αρ8 DE RATI NE sCRI s. verborum ambitu impleat necesse est: qvi
quidem quum pro qualitate materiae nune tardius incedit, nunc celerius currit, tum graviorem , tum acutiorem harmoniam, sive concentum ex sese parit . Quum ita instabilis est , ut tenorem servare nullum
queat, & incomposito verborum strepitu inanem quemdam, & immodulatum sonumessicit, ab auribus confestim, animoquo respuitur. Quanquam id aures judicare, nisi doctae, atque assuetae sint, plane notia possitnt: sentiunt tamen optimum i Ilum , atque absolutissimum sonum , quoquo mindo etiam indoctae. Sed ut in musica min, ma quaeque deprehendere nisi peritissimus artis non potest: sic in hac re ultimam il-Iam , atque absolutissimam persectionem intelligere aures nisi assuetae omnino non possunt. Atque haec quae dicimus , eo spectant, ut intelligamus nos artificio, ac praeceptis ullis numerosam orationem, aut nostram facere, aut cognoscere alienam non posse, nisi aures numerosis orationibus audiendis longa consuetudine sonum illum optimum a minus bono discernere doce, mus . Qua quidem in re assidua nos Ciceronis lectio in primis juvabit. Quanquam
autem, neque qui audiunt hoc tempore, numeros satis intelligunt, neque qui discunt , aut scribunt, eos magnopere cu
335쪽
rant i vix enim hac aetate unum , atque alterum vidi , qui numeros in dicendo, aut scribendo sectaretur tamen vel ut intelligamus, quid nobis servandum sit , si veteres imitari velimus , vel ut eorum in scri-hendo artificium, atque observationem co-guoscamus, pauca de numeris ex Ciceronis praeceptis, atque observatio ire perstringam. Orationem igitur apud graecos primi omnium Thrasymachus Chalcedonius, 3c Leontinus Gorgias numeris astrinxere , ut quum poetas cum voluptate, se cum severitate audiri viderent, & voluptati audientium , varietatiquc consulerent. Gorgias autem paribus paria reddere , & contrariis contraria referre primus instituit, eaque re ad vitium usque delectatus est. Isocrates deinde moderatione quadam adhibita, rem maxime excoluit. Nostri eam rem tantopere admirati sunt, ut cum aliquid numerose cecidisset, tota concio pariter exclamaret. C. quidem Gracchus dum oraret, servum cum organo quodam post se habebat, qui ei numeros , modosque succineret. Cicero in eo genere, quantum intueri licet, pabmam mihi videtur esse assecutus: ita nihil etiam in familiaribus epistolis, quotidianoque sermone non numerosum efferebat. Neque vero tota oratio numeris tanquam
versus astringenda est: sed ita a principio
336쪽
goo DE RATIONE SCRIB. fluere, ac serri debet comprehensio, ut deponi, & quiescere in fine, non cadere, aut projici videatur. Et quanquam clausulae ipsa, id est, finis comprehensionis maxime debet esse numerosa, cetera tamen Omnia, quae ad finem illum ducunt, numeris, Scmodulis quibusdam carere non debent, ita ut auditor, aut Iecior a principio videre finem illum , atque expectare videatur. Neque hoc sane difficile factus est illis, qui se in scribendo aliquandiu exercuere. Nam ubi primum sententia mente concepta est, confestim verba ultro se se offerunt, & in
ordinem, ac numerum quemdam digerunt. Requirunt autem non eosdem omnia nu meros , sed alios alia, pro diversitate materiae, & orationis genere. Contentione Senim celerius currere, narrationes tardius
ferri debent. Tarditatem orationi, & gravitatem spondeus in primis asseret , qua 'duabus syllabis longis constat. Celeritatem Paean maxime conficiet, qui tribus brevibus , & longam , vel in principio, vel in fine posita continetur. Dactylus, quae lon ga , & duabus brevibus conficitur, utrique generi est accommodatus. Iambus, qui ex brevi, & longa est, demisso, & humili sermoni aptissimus est , proptereaque e. maxime comici utuntur. Principia a longis, ut plurimum, syllabis facienda sunt, - fiunt
337쪽
fiunt etiam a brevibus nonnunquam: ut Cicero, Animadverti judices & novum , crimen . Paean is, qui primam longam, iatres breves habet, & in principio, & in medio passim optime collocatur: in fine decet. Is vero , qui tres breves, & longam postremam habet, Temeritas, Aristoteli, dc Graecis maxime placet: in fine Cicero eum non valde probat s nam ultimam syllabam ne in versu quidem , quanta sit, referre arbitratur. Quintilianus longam esse censet oportere. Ego Ciceroni, qui plurimum dixit , & scripsit, magis accedo. Cavendum autem est, ne hexametri versus principium initio dicendi, aut scribendi faciamus: quale dicitur reliquille Livius , Facturus ni operae precium sim: quod qui emendare voluerunt, facturus ne sim, postea scripserunt. Sicut etiam finis hexametri, & penta metri vitiosus est, in quem Asinius, & Brutus i cidere saepenumero solebant, ut video pla cuisse Catoni, & Hieronymus noster, quan
quam non his rebus erat intentus, in trans
latione Genestos ait, Da mihi animaS , cetera tolle tibi: quod ego non accusandi Hieronymum , sed vitii ostendendi gratia posui. Clausula autem optime desinit in dichoreum , id est, in duos trocheos, ut Patris sapientiam , silii temeritas comprobavit. Trocheus enim ex longa, & brevi
338쪽
3oa DE RATIONE SCRIB. conficitur: Queadmodum Asia maxime seiacuta est. Sed videndum est, ne frequentius idem finis, quamvis optimus sit, satietatem afferat , afferunt enim etiam optima sati tatem . Optimus est etiam in fine creticus, qui ex longa, brevi, & longa conficitur: si ante se habeat vel dactylum , vel pyrr ehium, qui duas breves, Vel tribrachum , qui tres item breves habet,quale est, Quamdiu tantas injurias patiemur &, Facite, ut honos servare videamur. Geminatus etiam idem optime claudit, ut Virtus est servare quam plurimos . Patitur etiam ante seia anapaestum, qui duabus brevibus, & longa conficitur, ut De viro loquar non solum bono, verum etiam nobili. Dactylis quoque non claudit male, si eum jam bus, vel creticus antecedat, ut Hoc nostra ratione concluditur , male autem si spondeus, vel trocheus antecederet: quale esset, Hoc ratione nostra concluditur, vel hoc nostra ratione clauditur. Illud tamen advertendum est,pedes omnes,si dictionibus singulis contineantur, pessime orationem inchoare,& claudere, ut in Iugurthini belli principio apud Sallustium notat Quintilianus: Falso
quaeritur de natura sua genus humanum
in fine quale esset, quod modo dicebam, Ratione nostra clauditur. Quod quidem, Si in pedibus bene coeuntibus vitiosum est.
339쪽
spondeus bene claudit, praesertim quae ii cisa nominantur, si eum antecedat creticus, ut similis causta, qua plurimum uti solebat Demonsthenes . Item si anapaestus, ut, L quar de muliere, uQn solum nobili, verum etiam nota. Item si jam bus, ut, Tu optimum munus exerces: qui molossus efficitur , qui est ex tribus longis. Contra Spondeus optime iambum praecedit, ut iisdem in armis fuit, & quid futurum sit, nescio. Claudit autem male spondeus, si eum vel spondeus, vel pyrrichius, vel dactylus, vel paean , Vel tribrachus antecessierit . Amphibrachus etiam , qui longam inter duas breves babet, auctore Quintiliano, etiam claudit non male, ut in Africa fulsese. Sed ego id ratione dichorei, qui e
dem in loco est, fieri censeo. Idem trochaeum , & pyrrichium, qui paeana conficiunt , optime cadere existimat, ut Quanta eos a plebe romana maneret invidia i quem
pedem Cicero dicit vigere in principio , in fine jacere. Bacchius, qui est ex brevi, dc
duabus longis, etiam geminatus recte con cludit , ut Quae ratio fuit, ut ab homine tibi amicissima venenum timeres s/ Trochaeus quoque non solum geminatus, ut diximus, sed etiam spondeo praecedente recte cadit,
ut Quod hic potest, nos possemus. Item pyrrichius inter duos trochaeos , ut Scipio
340쪽
3o4 DE RATIONE SCRIB. suos omnes virtute superavit. Drochimum, qui est ex quinque syllabis, prima brevi , duabus longis, brevi, longa , existimat C,
cero, si semel ponatur, elle non malum, ut Amicos tenes: quanquam magiS numeruS ,
quam pes propter multitudinem syllabarum videri potest. His vero clausulis si oratio variabitur, fiet, ut & capiat lectorem, & satietati Occurrat. Quanquam au tem omnis oratio fluere ita debet, ut numeris quibusdam incedere videatur: diligentia tamen illa, & ratio numerorum trihus in locis potissimum adhibenda est equum aliquid laudare ornatius volumus, ut fecit Cicero in secunda accusationum in C. Verrem, de Siciliae laudibus f aut quum
narrandum est aliquid, quod plus dignitatis habeat, quam doloris, ut idem in quarta de Phinensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ secit: aut in amplificationibus , & commiserationibus, ut idem pro Milone, pro Ligario, & aliis judiciis quam plurimis dixit. Tametsi se conatum esse, & voluisse id assequi fatetur, nescire
tamen se, an sit consecutus s neque diu re tinendam eam formam numerose dicendi, idem Cicero arbitratur; sed transeundum ad ea, quae Graeci is, & ἀλα vocant snos incisa, & membra possumus appellare bis oratio pulcherrime distinguitur. Sunt