장음표시 사용
171쪽
quod minor, quum persona esse desinat, nulla ei datur actio , nulla postulatio permittitur d. f. q. & quoniam sive fingas minorem
ob ingratum animum a patrono in servitutem reVocatum , sive maiorem viginti annis
ad pretium participandum se venumdari pas. sum , quum utroque casu , bc dolus , & delictum ipsius vertatur, restitutione indignus est . Ubi vero de statu familiae agitur restitutio praestatur: nam si minor viginti quinqua annis inquit Ulpianus in L. 3. g. 6. D. damin. ) adrogandum se dedit, O in ipsa adrogatione se cireumventum dieat finge enim a praedone eum hominem loeupletem adrogatum 4 Leo debera eum audiri in integrum se resi-
ruentem , id est , se restitui desiderantem; quod non ita accipiendum est, ut praetor in integrum restituens roscissa adrogatione eum sui iuris pronunciet: sed, ut iubeat patrem eum emancipare. Quare Papinianus in L. 32.
D. da adopt. inquit : Nonnunquam autem impubes , qui adoptatus es, audiendus es, si pubes factus emancipari desideret ; idque cauis cognita per judicem satuendum erit. In publicis quoque iudiciis nullus restitutioni locus est iure Romano : Otenim ea ad
172쪽
LIBER Ι. CAPUT X. I friurisdictionem praetoris non pertinuere ; quod in caussa, est cur in omnibus iuris locis, in quibus de in integrum restitutione agitur nulla publicorum iudiciorum mentio occurrat. His accedit, quod ubi minor accusavit , tirestitutionem desiderat, non omissum lucrum repetit, sed omissam ulciscendi occasionem, cui rei favere & iniquum , & inhumanum est ; quam rationem innuere videtur Iulianus
in L. epuleri 6. D. de sepuler. Diol. Ad rem Tryphoninus in L. auxilium 37. D. de min. Auxilium in integrum res iturionis in exsecutionibus Poenarum paratum non es . Exsecutiornes enim poenarum sunt ipsae poenarum per
secutiones , seu iudicia , quibus poenam Per sequimur . Atque , ut maxime fatear Tryphoninum loqui de pecuniariis poenis , quae ex privatis delictis proficiscebantur ; tamen iuris ratio publica quoque delicta , poenas eiusmodi deIictorum cum primis spectat . Etenim si inhumanum est minori auxilium
praebere , quo possit omissam pecuniariae poenae exigendae occasionem repetere ; inhumanissimum est ei succurri, ut omissam hominis iugulandi occasionem nanciscatur.
Poenalia denique iudicia eadem de caussa L resti-
173쪽
restitutionem non admittunt, quod ea ad ultionem magis , quam ad rem familiarem pertineant. Quare minor omissam injuriarum, vel furti actionem repetere non potest , ut superius dictum est d. L. 37. D. de min. Eademque de caussa, si quis, absente reipublicae caussa domino, sepulcri violati egerit, bc paenam consequutus sit , absens non resti tuiturae L. 6. D. de sepulcr. viol. quare nec minorem restitui crediderim . Praeterea ex sacris canonibus neque matrimonium , neque religiosae vitae professio restitutionem recipiunt , quum nec matri mo- pium solvi , nec religiosa vita queat abdicari Glossa in ean. ςοnsiluit ultim. cauis . 2O. quaest. 3.
De ecclesiastico beneficio , cui quum minor renunciasset, alteri collatum est, di sputant iuris pontificii interpretes . Et quamvis plerique tradant minorem restitui non posse,& quia minor in caussa matrimonii , beneficii , similibusque pro maiore habeatur ςap. vlt. de jud. in 6. & quia , ubi beneficium alteri collatum est , res integra esse desierit ; tamen non sine probabili ratione
defendi potest , ubi evidens minoris captio
174쪽
LIBER Ι. CAPUT X. I 6a ostendatur , esse restituendum exemplo hereditatis , quam quum minor repudiaverit, alteri quaesita est , aut bonorum possessionis ,
quae alteri data est. L. i. O tori tit. C. stit omisi. heres Dei bonori pestes . Oc. Neque
obstat d. eap. tili. de jud. in 6. quoniam in eo Bonifacius VIII. non praecipit minorem in matrimonii, beneficiorumve caussis generatim pro maiore haberi: sed solummodo ei permittit adhuc sine curatoris consensu procuratorem constituere , si pubes fuerit : sinimpubes, sine tutoris auctoritate , modo episcopi accedat consensus ; idque , ut expeditior fiat eius nodi iudiciorum exitus . Publica vero , vel ipsorum minorum utilitas plerumque in caussa est , cur iis vel plane restitutio denegetur , vel nisi ex gravidamno non tribuatur . Et omnino denegatur , si ob publicas pensitationes pignora capta , & distracta sint, si decreto magistratus1olutio facta sit , vel sine decreto annui reditus tutori , vel curatori soluti , si res adversus restitutionis postulationem iudicata sit, si ea postulatio majori rei vel causis pretei dicium sit allatura , similibus in cassibus .
175쪽
164 DE RESTITUT. IN INTEGRUM statur adversus venditionem rerum, quae sine
decreto queunt alienari, adversus distractionem pignorum , adversus transactionem, similiaque negotia ; quae omnia qualia sint, capite sexto hujus libri satis expositum est.
Ddieio in inigrum restitutionis , seu
de ratione , tempore ejuSimpetrandae .
SEq utur , ut agamus de iudicio in inte
grum restitutionis , atque exponamus ra-LIOnem , tempus eius postulandae , atque impetrandae . Et initio illud animadvertere Oportet , quanquam petitio in integrum restitutionis proprie actio non sit , sed pollinextraordinaria persecutio : non enim ea Persequimur , quod nobis debetur , sed praetorem postulamus , ut ius amissum nobis restituat ; tamen actionis vicem obtinere , Ut de stipulationibus praetoriis dicitur in L. I. f. a. D. da praee. sipui. bc actionis verbo latiorisgnificatione accepto contineri L. actionis ST. de O. O A. in restitutione enim impe
176쪽
Lrax R I. CAPUT XI. I 65 tranda iudicio agitur cum adversario de re aliqua . Deinde licet interdum restitutio in integrum instar exceptionis , seu contradictionis petatur, veluti si minor ex contractu conveniatur , vel contra minorem ex re iudicata agatur ; qua de causa forenses tradunt in integrum restitutionem per modum actionis , per modum exceptionis postulari; tamen ad huc , quum per modum exceptionis postulatur, actionis instar obtinet, qui restitui postulat, actoris partes fungitur , nec aliter eXceptione utitur , quam si restitutionem petierit , & impetraverit . Hinc Paulus I. recept
feni. p. g. I. inquit : Integri resitatio es redintegrandae rei , υel eavis, acritio .
Atque hic notanda differentia , quae hac in parte inter minores , & maiores intercedit , quam nescio , an alius adverterit . Ea in hoc sita est , quod quibus ex caussis majores in integrum restituuntur , ex iisdem praesto est ipsis exceptio , adhuc , si nullam in integrum restitutionem impetraverint. Ita siquis ex contractu dolo, vel metu inito conveniatur , poterit doli , vel metus exceptione defendi , adhuc nulla impetrata in int L a grum
177쪽
166 DE RESTITUT. IN INTEGRUM grum restitutione L. metum 9. g. 3. D. quod met. ca L. L. O eleganter T. q. 8. D. de dol. ma I. O tot. tit. D. de dol. mal. O men exceptoti si , qui reipublicae caussa abfuerat , possessionem eius rei receperit , quam alius i terea usuceperat, exceptione sine ulla in integrum restitutione iuvabitur L. nec nou 28. f. 5. D. ex quib. cauisi. major. At contra siquis eX negotio convenitur , quod minor gesserat , bc in quo captus fuerat ; non antea potest eXceptione 1e tueri , quam restituti nem impetraverit; quare haec exceptio stat tum tempus non egreditur , ut docet Paulus
in L. exceptiones p. f. I. D. de excepi. apertius Ulpianus in L. nam puteaquam 9. g. q. D. de jurejur. Porro restitutio minori tribuitur Sc ad-Versus eum, quicum contraxit , vel ad quem ex suo facto omissum emolumentum pervenit : Sc adversus ipsius rei possessorem , ad quem alieno facto res a minore profecta pervenit ; quod ab Ulpiano in L. in eaus
I a. D. de min. his verbis proponitur: Interdum autem resitatio in rem datur minori, id Ut asietatis rei ejus polsessorem , licet cum sonon sit contractum , ut puta , rem a minorae
178쪽
terdum abersus polsessorem resilui , ne rem suam perdat , vel re sua careat ; O hoe vel cognitione Pr toria , Dei rescissa alienatione dato in rem judicio: hoc est vel extraordinaria praetoris cognitione , vel recepto more datis
a pirutore iudicibus eiusmodi restitutio praestatur ; consulite , quae diximus in prolegomenis. Hoc autem tunc obtinet , quum secundus emtor scivit rem a minore alienatam:
vel ignoravit quidem , at prior emtor solve do non est . Nam alioqui, si prior emtor idoneus est , nihil novi constituendum est ad-Versus eum , qui rem bona fide emerit d. L. 13. in sin. O L. I g. D. d. tit. de min. Quod tunc locum habet , quum minor in pretio captus est : nam si in eo fuerit circumscriptus, quod rem.vendiderit , quam alienare non expediebat , puto sine distinctione minorem adversus possessorem esse restituendum : quid enim in hac specie ad rem pertinet , quod prior emtor solvendo sit Θ Atque hoc esse reor , quod Ulpianus scribit minorem adversus possessorem restitui, ne rem suam Perdat, hoc est 1itum amittat, si is, cum quo contra ctum , solvendo non est , vel re sua eareat ,
179쪽
quam circumscriptus alienavit, quum aliena re non expediebat:
Denique meminisse oportet in integrum restitutionem interdum pro actione in pers nam esse , interdum pro actione in rem , i
terdum vero Veteres actiones minori tribuere , idque , prout res exegerit , usiuvenire . Etenim si minor restitui postulet adversus eum, quicum contraxit , vel ad quem facto minoris res pervenit , horumve heredes; ea restitutio instar actionis in personam est, quum adversus eos petatur , qui quasi ex contractu
obligati sunt . At ubi minor restitui petit adversus rei possessorem , ad quem res non ex suo, sed ex alieno facto pervenit, veluti adversus secundum emtorem quod tunc permitti paulo ante diximus , quum aut
primus emtor solvendo non' est , aut e re minoris est rem ipsam amissam recuperare ;)tunc in integrum restitutio pro vindicatione est, seu actione in rem . Tribuit tandem in integrum restitutio veteres actiones , si fingamus minorem acceptilatione debitorem liberasse, aut, a quo poterat rem vindicare, transegisse , aliave ratione actione cessisse; quae Omnia traduntur ab Ulpiano in L. in
180쪽
comm. Iq. putat adhuc, quum minor rem alienaVit , posse per restitutionem desiderare sibi veterem in rem actionem rescissa alienatione tribui, quod improbabile non puto .
Quod vero Antonius Faber de error.Pragm. decad.7. err. 2. docet, non posse minorem adversus secundum emtorem agere , nisi antea
adversus primum fuerit restitutus, ut rescissa alienatione, restitutaque sibi in rem actione queat adversus secundum experiri; id probari nullo modo putaverim : nihil enim vetat minorem adversus possessorem restitui, ut ab eo rem recipiat , idque aperte nos docet Ulpianus in d. L. in eauis, 13. quum inquit:
Interdum autem restitutio O in rem datur minori , id es adversus rei ejus poUPsorem, Iieet cum eo non fit contractum . Atque in hac specie huic secundo emtori debet minor pretium restituere , quod a primo accepit , si quid pluris hic emerit , adversus auctorem reverti debebit L. sed ubi I 5. D. de min. Quum autem petitio restitutionis in integrum actionis instar obtineat , ideo hoc iudicium , ut caetera, instituitur, bc exercetur; quare initio adversarius in ius Vocandus, eoque