장음표시 사용
401쪽
Naturalis historiae suae libro complecti, rursus ijsdem aquis 3c aquatilib. describendis etiam peculiarem dedit librum, qui eiusdem operis est trucesimvsprimus. decundumPlinium multa de his nuenias prodita aSeneca,in Naturaliu questionuIibris. Nec pauciora pene a vitruvio, de architectura lib. octavo. Quaedam etia a Strabone, Pomponio Mela, Solino referuntur: ut alios praeterea recentiores. Sed omnium instar haberi potest v-nus Georgius Agricola, qui quaecunq; eiusmodi sunt vel in Graecis Latinisq; scriptoribus a se le- ista,vel domi forisq; obseruata,vel accurata indasgatione comperta,non modo in illos,quos supra dixi ibros retulit, sed etiam causas eorum quamiciti hi me studuit explicare: quanquam quotam quaeso haec factura essent partem, si caetera quoque, quae adhuc ignota latent, proferrentur qua in re nescio profecto, socordiane magis,an ingratitudo hominum accusanda veniat, qui dum ista pro neglectis habent,non satis aeterni illius architecti Dei potentiam & magnitudinem admirari,
& eius beneficia agnoscere videntur.
Memini te mihi aliquando de quodam in Carnis lacu, cui a pago vicino Tirhnitet nomen est, non minus pene miranda dicere, quam a me de Hungariae aquis sunt memorata: ut is videlicet quotannis fere sub autumni finem , aq uis de repente ex abdito venien ibus, magnamq; piscium copiam secum trahentibus inundetur: appetente vero aestate, aquis rursus abdita petentitius exare
scat, hac quasi perpetua yicissitudine, ut quo in
402쪽
Ioco paulo ante piscatu s fueris, in eo messem dc sementem facere,si utiq; si libeat venari, ac rursu avertente anno plicari possis. Sed quid obstat, quo minus loci faciem , ut ea ab alijs delinea tam accepisti, de tuo sermone demscribam. Claudi aiebas eum circumquaqUemontibus, e quibus rivi quidam ignobiles suo quisque alveolo procurrant, ab orientali quidem plaga tres,ab australi quatuor: singulos quo logius fluant, hoc minus scatere aquis terra nimirum ipsas combibente, donec postremo absorbeantur scrobibus laxeis, ita natis, ut humano opere excita videri possint. Hic aquis ita redundantibus, ut recipi non possint, fieri, ut regurgitent scrobes: neque solum nihil aquae admittant, sed etiam quicquid receperint,effundant tanta rapiditate, ut refluxus impetum ac cursum equiti Quamuis expedito & fugienti, aegre effugere liceat. Ita , quacumque pateat locus patere autem eum ad sesquimiliarium minus laxa latitudine diffundi aquas, talacum essicere, qui plerisque in locis dece & octo cubitos altus lit:& ubi minimum profundus est, sequet iustam humani corporis mensuram. Haec forte minus mirabitur, cui constabit esse eadem in regione amnes, qui terras subeant, Mubi per longa spacia mearint, rursus effluat: quosdam, etiam ubi semel sese abdiderint, amplius no comparere. Nam hinc occultis quibusdam cana libus illas in lacum manare aquas ratiocina misturi praesertim ii cognori tibidem aliquot in locis esse caua montium amplissima, in quibus aquae
403쪽
DE ADMIRANDIS rum ruentium fremitus exaudiantur. & earum
quasi stagna sint: unde illos venire riuos hoc minus dubium videri potest, quod constat itidem
anates vivas euehi: quas nemo nescit in locis subterraneis,in quae aurae aditus non sit, degere non poisse, Sed quia pro comperto habetur,illa aquaruaecessionem no duci e montibus pertivos, aut alios occultos meatus, sed venire ab illa scrobium regurgitatione, & quasi vomitu, rursusque eoderedire,& resorberi, idque statis temporibus fieri, quis haec miraculo carere negabit Auget vero hoc quoque rei novitatem, quod fere non minue celeriter recedunt aquae, quam accesserunt, non per scrobes illas tantum, sed uni-sa pene terra eas non aliter recipiente,quam si per cribrum diffunderentur. Quod cum fieri senti ut accolae , continuo grandioribus eius meatibus, quoad heri potest, obstructis, agminatim aduom lant ad piscationem, quae ipsis non modo iucunda,sed etiam perfructuosa est . Nam & pisciu vis ingens facile capitur, aqua nimirum eos destituete:&apud vicinos precium habent, ad quos co-diti sale exportatur inuenias autem ibi plerunq;.
quod iure mireris, lucios s nam his magis quam alijs piscibus abundat hic lacus j qui duos cubitos excedant equae res satis magno est argumento,eos intra illat voragines nasci, aut falle augeri
oportere: cu fieri iam possit, ut du foris stagnant aquae,ad tantam magnitudinem perueniant. Porro siccato lacu fit messis, qua parte solum consitum: R idem rvisus conseritur, ante quam
404쪽
inundet. Solum ipsum firmum, laetum, &in primi ; ita ferax graminis, ut post vigesimum diem, secari soleat. Non est tamen eadem ubique foecunditas. Nam magna eius pars, praeter iuncum
nihil gignit. Quo vero magis cognobilis fiat lacus, libet addere, quod tu ceu insignem notam adiecisti: nempe distare eum ad unius miliariispacium ab arce Carnis, pariter & Italis dicta Postonia, quam Venetos aiebas Maximiliano Imperatori, dum percuteretur foedus, quod inter eos postremum fuit, ademisse: & dum pacta conuenta praestari oporteret,reddidisse: in illustri eius loco tanquam pro trophaeo relictis his versibus,quos ibi tum legeris: Postonia victa redienspost omnia victor Leaiades; en pulchra trophaea domum. Quia vero id, quod dictum est de aquarum ad
statum tempus accessione, me quorundam fontium,quibus idem accidere dicitur, admonet: etsi mihi externa minime persequerida duxi, facere tamen non possum,quin de duobus dicam: vitibi illud quasi pensem, quod ex Arriano de Saxo
ne Grammatico de totidem fontibus annotasti. Alter est calidarum laudatissimarum, in alpestri Rhetia apud Fauarias,inter rupes eminenti simas, qui cum fere deficiat mense Octobri, redit mense Maio: sicq; rursus usq; in autumnum exuberat, ut saluberrimis eius aquis mola frumentaria impelli possit. Alter hoc magis mirabilis est in Helvetijs, quem recens Helveticorum Chronicorum scri-C c plor
405쪽
ptor tradit siccari mense Augusto , quo tempore nouis ibi nivibus cadentibus pecus inde mitiora in loca depellituri neque postea manare,nisi meri
se Iunio, cum nudatus nivibus mons,rursus pastioni pecoris patet. Manare autem eum e petra in fossam propinquam, ad aquandum pecus comparatam per interualla tame, & bis tantum quotidie, mane videlicet &vesperi: rursumque toties occultari.&has quotannis rexinere ac continuare vices, donec rursus, ut dichium est, Augusto
mense siccetur. Dicas aquationi pecoris,singulari Dei munere, in illa horrida solitudine datum hunc fontem esse : idque bruta ipsa agnos cere, ut quae eum fere vltro, quoad ibi in pascuis sunt, ad id lepus, quo fundit aquam, petere soleant. Quin additur, experimento cognitum esse, quod idem fons tam impatiens fit sordium, ut si quid impuri in eum missum , mersum ue fuerit, per aliquot
deinde dies non compareat,nec aut mane aut vesperi aquae quicquam reddat. Montem, in quo is fons est, Heluetij sua lingua appellant Engstle: ea in regione, cui ab amne Arula, Argem fecere
Prudenter Plinius, ad confirmanda exempIa potentie aquarum, a se in illo pr claro opere prodita: Si quis, inquit, fide carere ex his aliqua arbitratur, discat , in nulla parte naturae maiora esse miracula. Hoc quanquam ipse quoque usurpare aduersus eos pollem, quibus forte in hac mea de aquis narratione quaedam fide maiora esse videbuntur. tamen monebo potius, non temere quicquam
406쪽
HVNGARI E AQVI s. ipsquam eorum quae de admirandis naturae operibus feruntur,pro incredibili haberi oportere, ne quid infinitae Autoris sapientiae & potentiae temere derogetUr.
Habes Baro cIarissime, pro epistola libellum, magis ieiunum quidem illum, quam vel ipse forte expectabas,vel materia, quam mihi tractanda dederas,exigebat. Sed cum non ignores, me minime abundare ocio, tuae erit aequitatis, non tam quid assecutus sim, quam quid assequi voluerim, estimare .Hoc unum quidem certe, ut tibi gratum facerem, sedulosum conatus.
407쪽
In tutiones Magni Ducis iam inaugu
canones cuiusdam Ioannis Metroposita
et De Communione eodem De Veneratione Fessorum .
De Diuorum cultu eodem De Ieiunio eodem
408쪽
INDE . chorograpbia Principatus S Domini Magni
De Tarraris Ob De Lub vania in De Feris Lub vania ii Tmui alioper mare Glaciale res De Modo excipiendi S tractandi oratores is Itinera m Mosic viam i Reditus ex Mosco via a iter secunda Legationis BZ
Pauli Ioub Novocomensis de Legatione B I, Magni Principis Moscommia ad cleme