Rerum Moscouiticarum commentarij

발행: 1557년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

391쪽

DE ADMIRANDIS . b,

Quia vero in salis mentionem incidimus, etsi de eius, qui caeditur,ortu diuerta sint sententiae, alijs nimirum eum cum ipsa conditione rerum ab initio extiti sile. alijs pollea natum esse assirmatibus: tamen ut vero propius sit, ex humore aut succo salso concretum esse, dc adhuc concrescere, ea potissimum ratione ostendi posse iudico,

quod in ipsis lapidicinis salis, ubi solidissimus fuit, inuenta sunt vatia instrumenta ad humanos usus facta. Quodam etiam in loco Transsyluaniae, gallina incubans cum ipsis ouis incorrupta. Quin nunc quoq; pleruq; magna carbonum vis eluitur cum sale. In Desiensi fodina, qua nulla est in Transsylvania altior, paucis ante annis excisum est de medio sale ingens robur trabi simile, tanta duricie, ut ne ferro quidem facile cederet. Sed idem extra fodinam extractum sic computruit intra quatuor dies, ut primis digitis concerpi & conteri posset.Idem solet carbonibus, dum exciduntur, durissimis, simulatq; sub dium prola ti fuerint,euenire. Haec vero vulgus in illa confusione reru, quae Noae temporibus in cataclysmo fuit,ibi oppressa, aut alio quopiam casu eo abrepta esse interpretatur. Flos salis alibi copiosor, alibi raro in reliquo sale reperitur: Gemmam vocant,quod gemmas rum quarundam in morem pelluceat. Faciunt autem hoc reperto iudicium salicidae docti experientia , salem qui sequetur, aut impurum futu . Ium , aut cito desiturum: neque temere ipsos in eo falli compertum est.

392쪽

Abundat & vicina Polonia huius generis natiuo tale saxeo, sed hic minus sincerus & solidus est Hungarico . non enim fibris latum, aut venis, sed etiam ingenti mole terre plurimis in locis distinguitur, ac praeterea longius abest a superfi- . cie terrae. At in Hungaria putei, in quibus caeditur, minus alti sunt usq; ad salem. Quin in Trans sylvania etiam scopuli instar extat supra terrare ad ripam Marisi fluuij, cuius item alueus sal est, no longe ab oppido Thorda salinis celebri. Fit-q; saepenumero,ut arantes etiam vomerem in salem impingant. Sed eum nemini caedere licet, ne quid vectigalibus regijs decedat. Liberum esit tamen Siculis,qui, ut dictum est,non ullam Trans- siquantae partem tenent, suo in solo,quantum domesticis eorum usibus satis est, sumere. Sed haec de salsis obiter dixisse suffi ciat. Restant inter calidas, quibus quidem aliquod in Hungaria nomen est, unae prope v uar ad inu, quae vocantur diui Ladistri, siue quia hic diuus Ladisi aus lauerit: siue quia ad edem ei sacram, re sepulchro ipsius claram, ac tum ipsus, tum sitis mundi Imperatoris,qui hic quoque condi voluit, munificentia opulentam pertinet. His pleri-ique inter omnes Hungariae calidas, primas tribuunt: in quo tamen amoenitatem potius earia, quam salubritatem spectare videntur. Sunt enim calore periucundo,& temperato et praeterea tam

purae & perspicuae, ut speciem rerum i quae ini=ciantur,ampliorem quam sunt i pila res, reddere

videantur.

393쪽

Sunt tamen praeter calidas multae aliae salutata res frigidae in Hungaria: cuiusmodi dixi esse in Tepulto geminas, quae lapidescunt. Sed hoc tempore maxime praedicatur,&a multis frequenta tur,fons ad Mista, qui locus a Casso uia haud magno distat interuallo. Huius aqua lapidibus qui prope fonte sunt feruefactis calent,& ita balneis idonea redditur. No desunt tamen, qui vim medica, quae aque inesse creditur; ipsis potius lapidibUs, quam aque, tribuendam esse censeant: quod

ipsa per se pura sit, & bibentibus gratissima:

contra, quam solent aliae salutares, nullam misturam resipiat. Verum unde medendi vis insit aquis, & cur aliae aliis atq; alijs morbis,nec una ratione e dem omnibus medeantur,praeterea unde ipsis tot, tabiaeq; in calore, sapore, odore disserentiae. denique cur aliae concrescant, aliae ferrum rodant, id sp

culatoribus &venatoribus naturae physicis explicandu relinquo. Georgius Agricola(cuius in hoc genus rebus inquirendis & exeuttedis studium atq; iudicium exquisiitissimu esse, libri ab eo do- .stissime scripti arguunt multa de his egregia prodidit eo in opere, quod de natura eoru quae de terra effluunt, inscripsit: & idem plura se traditurum pollicetur in ijs libris, quos se de Medicatis lantibus instituisse a t. ad quorum lectionem se se referent, qui de his volent plenius erudiri. Ni mihi haec scripturo propositum non fuit, ut docerem quenquam .sed ut voluntati tu , sigilat unde Baronum optimi quae mihi semperimperii A vice

394쪽

HvNGARI A m M. mce est, morem gererem.

Quantum autem tuum quoque semper fuerit studium in his eruendis, quae in cognitione Daturae rerum atq; locorum vel obi cura lunt, vel alia quam admirationem habent, cum omnes qui te norunt, sciunt: tum scriptus a te, & nuper editus de Moschicis rebus liber,abunde ostendit. Nam quid est in tota nobis ante paucos annos minus nota regione, aut in moribus gentis Molchicae,

aut in eius religione, quod non scitissime expli-xaris . Quid quod Hungaris nostris pene igno in taeessent origines suae,nisi tu confirm afles Moschis confinem esse,&ad imperium eorum pertinere Iuliram,velut alij dicere malunt, Iugariam, unde & initio profecti Hungari,& nomen traxerunt'Ex Scythia quidem venisse eos nemini erat dubium,sed de nomine disceptabatur: cu alii ab Hunnis & Auaris voce composita dictos este assererent, alij aliud comminisceretur. At vero propius est ab Iuhra manasse Hungarorum nomen reum nunc quoq; Stauorum lingua, qua nulla per

uniuersam Europa latius patet . Iuliri, vel prima syllaba nonnihil, ut fit levigata V liri vocentur Mitto, quod te quoq; confirmante credibilius visum est,montes, quos vocan t Riphaeos, non extare his in Iocis, unde tanto veterum scriptorum consensu Tanais decurrere dicitur. Sed haec qui magis perspecta habere volent, eX commentam rijs tuis,& his addita chorographia petent. Mihi hic narrationem de aquis, quae in Hungaria aliquo miraculo , aut nouitate quapiam iu-

395쪽

signes sunt, finire libet,vel relinquere potius. Nasi omnes , quae aliquid admirationis habent, consectari velim, persequendum ellet mihi quicquid

cst in Hungaria amnium et quorum quidem tantum est, ut non facile dare possis aequalem regionem, quae pluribus & maioribus abundet. vi noimmerito veteres Hungari in regni sui insignibus quatuor ductus, totidem praecipuorum fluminum, Danubij, Saul, Draui,& Tibisci imagine repraesentantes, usurparint. Sed ne nihil tame delitu dicam. Est laus amnium praecipua, este nauibus ferendis idoneos, & piaeosos. Quo in laudis genere equotusquisq; est extra Hungariam fluuius, qui ilIis, quos dixi quatuor conferri queati ut ne quid commemorem de alijs Hungaricis amnibus,qui etsi magnitudine illis minim3 pares sunt, tamen

non rninus fere sunt adrniradi. Nam praeter hoc,

quod optimoru de saluberrimo rupticium copia aHuunt, feraces auri pleriq; habetur: in ea praesertim veteris Daciae parte, qua Hungatiae attribui,&Transsylvaniam vocari diximus, quorum etianonnullis ab auro nomen est. Cuiusmodi sunt; tres cognomines, Chrysi dicti:&qui Hugaris vocatur Aranyas, hoc est,aureus: ne quis Hungaria ea, quae Thraciae, Hispaniae, Lydiae, Indiae amnibus gloria est, carere existimet. Rapiunt autem: non rameta tantu auri perreni cursu,sed etia pi runq; massulas, alias set,alias nucia avellanae, caestaneaeue, aut iuglandis magnitudine. quoties videlicet inundant,imbribusue , aut alia quapiam

396쪽

1 -v NG ARDE AQ VI S. ipsesuvie, aut arte inducta corri uatione aucti ripas, & ea per quae currunt loca subruunt. Nec comenticium est, ijs in locis effodi quandoque massas, alias puri auri, alias concreti laxi aliquid haben tes,quq aliquot uncias usque ad selibram,& libra& hoc amplius appendunt. Quin liceat mihi dicere, cuius certos autores notae fidei homines habeo, effossas esse, quae quingentorum, imo quaeniisse florenorum non modo pondus, sed etiam precium eleuarint .sed ut ad illos principes Hungariae fluuios redeam, Danubium, Drauiam, Sauum norunt vicini Germani, Norici, Carni: apud quos eoru fontes sunt, prima incrementa . quae etsi praeclara sint, nequaqua tamen tantu laudis addunt amnibus,quantu hi mox, atq; solii Hungaricum attigerint, consequuntur. Hic enim continuo&plenius& spaciosus fluunt, eoa; nauigationi magis habiles sunt, piscibusq; & maioribus & melio bus magis abundanti vi omittam, quod diuersi generis piscibus, quibus fere prima est gloria, extra

Hungariam carent. uapropter de his, quorum origines magis notae & celebres sunt, plura refers re supersedebo: dicamq; de Tibisco tantum,quet Hungaria sola totum sibi vendicat. Oritur in Maro marusio, sub altissimis Carpati iugis, fonte quidem exiguo, sed tantis subito incrementis, ut intra tertium miliarium pro teporis

tamen, quod incrementa moderatur, ratione,paties sit nauigioru,quibus sales euehuntur. Est aut fere iustu unius nauigij onus, quater mille frusta

397쪽

salis, vulgo Iapides vocant singula viginti plus

minus podo librarii. Fertiat aute intra Maromarusium cursu citatiore, ut inter montes, qui plurimos in eos torrentes & riuos effundunt: estque ibidem limpidissimus,solo glareoso. sed idem ex illis Matomarusij angustijs eluctatus . simulatque campestria attigit, incedit lentius, & fluit impurius,admisso praesertim amne Zamos, qui extrassi uania ruens, viam praebet nauibus, quibus sales Transsylvanici exportantur videturque turn sane prorsus alius esse, non ob augmenti tantii, aut cursus sui modum, ted quod etiam piscium in eo ratio est diuersa. nam intra Maromarusu non habet sere alios, quam quos aquae puriores a lur,& eorum quidem omnis generis copiam ingentem: at foris quem facile dadis piscem, cui quidein profluente vita est, quem non suppeditet Ti.biscus squiq; & lapore,& magnitudine non praestet sui generispiscib. qui alijs in fluuijs captu tur Porro de copia quid dicami habet quidem HS

garia multos amnes piscosssimos. inter quos etiam eos numero, qui ex vicinis terris immittutur.

Sed neq; inter hos, neq; inter alios, quoru tan tes apud Huo garos sunt, ullus prouentu piscium superat Tibi scu: ut eum,quod de Pado Italiae dixit Poeta, merito fluuiorum regem in Hungaria dicere possis. Etsi vero idem contingit fluuiis, quod terrae nempe quod ut haec fruges, se de inipisces,nunc uberius, nunc malignius producant:

tamen nullum est tempus Tibi ico . quo piscibus non magis uam caeteri amnes, abundet. Quin,

398쪽

qui propius ad eius ripam in aestiuis praesertim caloribus accedunt, Inanifesto sensu expertu tur, eupisculentiam quandam, ut sic dira,redolere. Nec desunt vulgo, qui dicant, duas eius partes aqua,

tertiam pisces esse: non eo quidem sentu, quod ita sese res habeat: sed quod plane admirandam, peneque maiorem fide multitudinem piscium significatam volunt.

Vidimus ipsi autumno superiore, cum illa- sttem Comitem Nicolaum a Salmis, exercituum regiorum summum in Pannonii s imperatorem, vitra Tibiscum sequeremur, apud arcemThohai, quo loco Bodrogus, idem valde piscosus amnisi

Tibisco miscetur, millenos carpiones, quos nonnulli Cyprinos dicere malunt, citra dilectuin tamen, sicut eos capi contigit, venire centum numis Hungaricis: hoc est,floreno,ut vocant, vitta torquem pro praesentis rei monetariae illis in locis ratione, aureus unus superat similibus numis

quinquaginta. Eadem est plerumq; lucioru villiatas,sub hyemis tere initium. Vtor autem lucij ap pellatione, in designando pisce notissimo,quem quidam lupum dicendum esse contendunt.. sed quanto longius profluit Tibiscus, quantoq; propius accedit ad Danubium, in quem sestexonerat e regione Sirmij, hoc minus est preci

piscibus propter vim eorum infinitam, presertim cum exundat. Nam tum in plana effusus, omnia

late loca non tam aquis quam piscibus coplet: Mquaeda quasi stagna facit, quae agrestes ante, quam decrescit,& in alueum redit,claustris quibusdam i v ob

399쪽

DE ADMIRANDIS iobsepiunt,ne refluentibus aquis una recedant pi sces. Hic itaq; non aliter atq; in piscinas confusi

tenentur neque tamen raro contingit, ut impetu

facto, qualis est acie cogredientia, effractis septis perrumpat, spemq; &laborem agrestium frustretur. Quo fit, ut hi pro magno negocio habeant, inuitare populares vicinos, ut pisces emptum Veniant. Sed quod prouerbio dicitur,vltroneas putere merces, vix unquam magis quam hic habet locum. Nam tape aut nulli veniuntiaut si qui veniunt tantillo licentur, ut nihil pene interst,gratuitone eis des, an vendas . Quin fit quandoque,

ut ne gratis quidem dati,aut quas relicti ad praedam, auferantur:sed porcorum gregibus, qui subsidentibus aquis immitti solent, laetam pastione& quasi piscationem praebeant: ipsa tame pisciumultitudine nihilominus sic plerunq; superante,

ut magna eorum pars emoriatur , & computrescat. unde tam tetri nascuntur halitus, ut qui iter faciunt, ea loca non aliter, quam quae peste infecta sunt,vitare cosueuerint. Nec hoc foris tantu,

sed etiam in oppidis euenire solet, du nimiru tan ta vis piscium in forum currib. & equis infertur, ut qui eos importarunt, destituti ab emptorib. sese clanculum relictis piscibus inde subducant. Quo fit, ut plerunque edicto ctim poena proposito, caueri soleat,ne quis illinc,nis ablatis una piscibus, discedere audeat. ded logius quam institueram,progressus sum, illustris Baro Sigismude,non tam admiratione harundi retu, quae mihi iam maxima vitae meae parte lin

400쪽

- ωVNGARI E A vas. i' in Hungaria exacta admirabiles esse desierunt, quam studio effici udi imperata tua incitatus. Noinficior tame, pleraq; a me minus explicate tradita,neq; non multa praeterita esse,quq cu hac narratione congruebant. Verum id ceu data opera a me factum est, quod his &aptius & uberius explica is locum alibi sum habiturus. Porro quod in epistola ad me tua duorum admirandae naturae fontium, alterius quidem ex Arriani, alterius vero ex Saxonis Gramatici historia mentionem facis, equidem dubitaui aliquandiu, an non hoc consilio a te factum esset, ut quae de similibus miraculis aliorum autoru scriptis prodita sunt,ea mihi cum his nostris coniugenda, ac coponenda,esse innueres. Et si vero huc inclinabat animus, tame cum viderem mihi nihil reli et ii

esse praeter colligendi laborem, que sibi quisq; legendis libris praestare potest,satis esse putaui, breuiter, unde haec potissimu peti possint, indicare. Miratur Plinius, ab Homero non esse factam calidorum fontium mentionem: neque hoc lane iniuria. Quem enim mihi facile dabis autorem, qui non quam accuratissime in rerum, locoruue descriptionibus recensere soleat, si quid forte occurrit, quod usitatum naturae cursum excedit, aut

aliqua novitate est insignet Imo quem dabis, in quo non aliquid eiusmodi reperias Sed inter eos, qui caeteris diligentius, quasique ex protesso de his latine scripserunt,primas obtinet Plinius: qui non contentus aquarum, fontiu,& fluuiu miracula capite elegatissimo in secudo

SEARCH

MENU NAVIGATION