Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 56. usque ad an. 144

발행: 1772년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

as4 HIs TORIAIiis G,. nisse censent, inter quos eruditissimus Pagius, annos tantum

in iis Αρ duodecim Romano Petri Episcopatui asssignant. Sed illa quae derit. abr. . Sede a Petro in Urbe instituta, & de ejusdem Martyrii tem- σηπυ- pι pore, suis opportune locis antea disputavimus . nostro quidem 6 οβσε judicio demonstrant ipsum Romanam sedem per annos XXIII.

circiter tenuisse . Quis Pςtri II. Disputant quoque vehementer Scriptores de immΩ -ςM iuς' mediato Samm Petri in Romana Cathedra succelibre , tui H Asb. u. 1. de subsequentibus prima it Ia aetate Pontificibus , eorumque suc- mens Apr. celsonis ordine; atque inter tot, tantasque clii sic uliares, quae rvebro . εο in Ecclesiastica Historia pals m occurrunt, vix alteram Z quem o dc, implicatam atque obscuram offendes; ad eam quidem illustrandam taI. Rew.rint. studium contulerunt viri ingenio doctrinaque praestantis limi , Paraui ad au. Henschenius potissmum . Papebrochius, Pagius, Blanchinii ; &GHI' ε7 ηπ- inter Protestantes Pearsonius, Dod Mellus, Baratterius : multis

'o fissis e. tamen adhuc in tenebris versamur, atque in summa veterum X j Roatifici monumentorum inopia . illud ferme nostra etiam aetate auirmassister . - ως ri polla videtur , quod ajebat Eucherius, Romanam ni intrum rum φ Ecclesiam, licet continuam texat Pasorum suorum seriem , tu

sodo, II. ad cenet tamen in eorum prioribus majorem requirere : Assirmavit Operi putum. proiecto Petavius, primorum Pontificum tempora singillatim per-H- f i scrutari plus molestiae , quam utilitatis habere ; merums inordi His, er ne , ct tempore primorum Romanorum Anti cum quempiam e

Iosepb. ιο-x. rare contigerit , in multos alios errores ferri omnino oporteret ..ison verissime admonuit, & suo , quod pluris est, exemplo docuit FH - ς' 4ς Baronius: cui id quidem eo facilius indulgendum , quod Primu 'ρ hi j sserine in hanc Provinciam ingressius est, atque iis praeterem, P tau. ιη Ομ praesidiis destitutus , quae posthaec in Iucem prodiere . 3b. 3π's as. Praecipuum in hac disputatione subsidium peti solet β 'εν' a Catalogis , quorum quidem nunc duos praesertim habemus an De Catalori, liquitate praestantes ; sed uti origine diverso , ita in Episcopo-Ro Π. ΡΟ.itit. rum serie , & temporum supputatione ab invicem dissidentes . Euseb- ω du' Unum exhibet Eusebius, quem Graecum ideo dixerimus; La Ilam isa io. tinum alterum edidit primum ex antiquo Codice Bucherius, s. ix. a quo deinceps Bucteriunus est appellatus, vel Liberianus. rugitu uot io, quod in Liberio Pontifice desinit. Eusebius igitur in Chronico, μ' ' 67 & in Historia priecipuarum sedium successionem enarrans , Rin Σὸ l. . manorum quoque Pontificum seriem recenset; atque haec Om- - Ουἐν H. nia ex Archivis ab Eusebio prodita Valesii is existimat. Secus

ψ i tameia de Catalogi Eusebiani auctoritate plerique sentiunt ; ejus

172쪽

qne Romanorum Episcoporum Chronologiam incertam admodum , inque pluribus mendoiam assirmant . Si enim Eusebio in ea contexenda Ecclesiarum Archi via praesto fuissent , quomodo fieri potuisset , ut alios in Chronico , alios in Historia iisdem Pontificibus annos interdum tribueret, & saepe in iis etiam Pontificibus laberetur, qui ab ejus aetate non longe aberant Ex quo colligi posse putant non ita facile hic Eusebio fidem ei te adhibendam . Quod vero ad Latinum Bucherii Catalogum pertinet, etsi Dod Mello non adeo antiquus videatur, magni tamen illum secere , di antiquissim uin judicavere reliqui ferme omnes, qui scriptum Liberio Pontifice A. pl. existimant: Uerum suis S ipse , iisque non levibus mendis

scatet. Atenim , cum sat us sit, uti vere admonet Pagius , aliquo antiquo auetore uti, quam arbitrariam ct commentitiamChroe nologiam sequi , aut coiηeeturis innixam sibi fingere , vel recentioribus temere adsentiri ; hinc factu in , ut, qui de strie Pontificum Romanorum suis temporum terminis rite digerenda scripserunt, vel Elisebium , vel Bucherianum Catalogum sequendum duxerint. N cuter lamen placuit Pearsonio , qui nimium proseeto novi latis , quo serme protestantes seruntur ,

stud. o indulgens , Eutychium Alexandrinum Episcopum , cujus Historiam ab Eduardo Pokoxio editam habemus, in Romanorum Pontificum Chronologia explicanda sibi sequendum duxit ;Decimi scilicet Seculi hominem, a Romana Ecclesia alienum, falsa passim scribentem , & vel in ipsa Decellorum suorum serie scedissime errantem . Nec paullo meliora protulit Dod ellus , qui spreto Bucheriano , & Eusebiano Catalogo, nulla certa tempora assignanda censet Petro, Lino, Cleto, Clementi , & ab Evaristo Chrouologiam Pontificum desumen.

dam tradit, anteriora tempora commentitia confidenter appellans .

I 3. Uerum enim vero , si Eusebium , vel Liberianum Carologum sequi praestat, uirum praeseramus Equidem inquam plurimis Romanorum Pontificum Caialogis ad hanc diem in Iucem editis Bucherianum quam longe praestare ; suasque in illorum successione 1tatuenda utilitates habere , si potissimum conseratur cum reliquis ejusdem auctoris opusculis, quarum unum Depostio Eliseopreum, alterum Depositio Murorum inscribitur. Sed multis , uti jam diximus, iisque non levibus mendis scatet, neque hujusmodi nobis esse videtur, cui fidere luto possi inus, praesertim in V 1 An-Jasu Cis .

De praestanis

ni Catalogi.

173쪽

cap. 2. n. 2.

lorus praetc rendus.

Iss III sTORIA Antiquiorum Pontificum annis definiendis . Ut enim omittamus multas, magnique momenti varietates occurrere in iis, qui adhuc supersunt , Catalogi Codicibus , quippe cum a Caesareo Cindice saepe differat Henschenianus; si quis eum attente consideraverit, facile intelliget breviorem illum in percensendis primis Pontificibus ella usque ad Pontianum , vel ad Callistum , uti Henrico Ualesio placet, in reliquis vero longiorem , adeo, ut in partes duas dividi possit, & diversum fuisse uiri usque autorem Henschenius conjecerit. Posterior pars est quidem altera longe accuratior , sed ita in Chronologicis interdum mendosa, ut frustra sepe labora illa videantur, qui eam hac, vel

illa ratione emendandam susceperunt. Cum enim CXempli causa, ejusdem temporis duplicem Chron oloeticam notam propinnat , sepius eae non concordant , imo nescio , an praeter Ca

jum Pontificem alium invenias, in quo ab altera alia non di strepet , nec unius tantum diei differentia, sed plurium . Dionysius sedisse dicitur a die XI. Kal. Aug. 2s . ad VII. Kal. Jan. A. 269; idest A. X M. X. D. VI. cum tamen , si con-RIatus numerentur , ei tribuantur anni X melisos II. dies IV.

Dion sus an . VIII. m. II. d. IIII Fuit i mporibus Galli ni ex die XI. Lal. Aug. Emiliano Bus Q que tuta diem GL Lal. Jan. Cons. Gaudi Puterni. Eusebio adii-gnantur m. IVI. D. XVI. ; at ex intervallo ibi descripto debentur vix M. IV. Esebius m. IILI. d. XVL a XIIT EMI.

majus inque in diem XVI. Lal. Sept. in Miltiade vero error est anni unius, qui plus ei tribuitur. Verum longe majori Catalogi labes est in priore parte , qua nempe antiquissimorum Pontificum series continetur . Namque posterioris menda Librariis sorte tribui, & 1alva Cata Iogi auctoritate , aliquatenus emendari ἱ prioris tamen nullo malagmate sanari po te videi

tur .

I 4. Quod itaque ad antiquiores Romana: Sed is Episcopos adtinet , Ecclesiasticae potius Eusebii Historiae insistendum putamus ; & tum maxime cum Latinis Catalogis concordat . Quamvis enim intodiam non omnino accuratus forte videri possit in iis , quae ab ipsius aetate propius aberant, dii, gentiorem certe in indagandis antiquis rebus fui me , facile cubque patet ejus h storiam sedulo perpendenti. Etenim cum plumra priorum temporum , atque scriptorum monumenta adhuc extarent , quae nuuc frustra desideramus, ea curiose solerterque

174쪽

que indagavit Eusebius , quaeque ad rem facerent in suos Historiae Libros exinde derivavit . Hinc ad illa passim provocat , ad fidem magis magisque conciliandam eorumdem fragmenta quandoque recitat . Ubi vero contigit , ut veterum monumentorum praesidio destitueretur, id fatetur ingenue . Exemplo sint , quae de Hierosolymitanae Ecclesiae successione litteris prodit . Namque Episcopos recensens, qui post Marcum Hierosolymis praefuerunt, se illorum seriem ex illius

Archivis didicillis palam assirmat: As quem Marcum scilicet Episcopatu functum esse Cassianum, deinde Publium, postia Maximum , ac deinceps Iulianam, Episcoporum feries , quae in Arctiois illius Ecclescierpantis , ostendunt. Alias contra, illorum

tempora inquirens , qui a Christo usque ad obsessionem , quae imperante Hadriano contigerat, eamdem obtinuerant , sincere profitetur se illa nusquam certo indagare potuisle : Eorum amreis Episcoporum tempora , qui Hiero binis praefuerunt, ninquam reperire potui . . . . Illud tantum ex Peteram scriptorum monumentis didici, ad illam urique obsessi nem Judaeorum, quae imperante Hadriuno contigit , quindecim Episcopos continias s/ceessi ne illi Ecclesi praefuissse . Quamobrem liaec a doctissimo a lesio adnotata legimus: nobiles Dessae, O praesertim Dae ab Aps 'Iolis insitutae fuerant , Episcoporum suorum Successi nemin Archidis reconditam diligentisime jervabunt, eorum no Uiuae, obitus diem in Dipt chis perscribentes . Hujusnodi Libros accurate excuserui Eusebius noser. . . . qui praecipuarum jediam Episcopos, non aliunde quam ex hujusmodi tabulis digessit. uua-M λbrem Acces nes Episcoporum, quae in Histortu in Grο-nico Eusebio recensentur , maximi scien junt , utpote omnium vetusisimae ac certifimae. Hactenus Ualesius , cui libenter Q. ne quantum ad Eusebii Historiam pertinet , adsentimur; Quod

tamen ad ejusilem Chronicon spectat, animadvertere nec elle est, valde corruptum ad manus laostras pervenitIe , neque ab ipso Hieronymo fuisse plane ab erroribus purgatum, aut Veritati suiu ubique restitutum . Pratcrea non accuratiores modo Chronici Editiones, sed quotquot supersunt ejusdem Codices , in notandis passi in temporibus , plurimum inter se dis ferre ; ex quo patet nihil certi ex iis haberi posse , idque foelum in cati .sa sui s se , cur plura occurrant in Euidbii Chronico , quae Pugnant, cum iis, quae traduntur in ipsius historia. Qui autem Canonem illum statuunt , in occidentalibus rebus oc

175쪽

tri Vicarius tuerit λEU b. tib. I.

1s8 Η Is TORI Acidentalibus standum esse monumentis, ii quidem persuaderent ,

si latina , quae asserunt, monumenta coaeva essent, vel si Pomtificum Romanorum successio res non esset h*usmodi, ut ad omnes pertineret , vellentque omnes omnino habere notam, ut ea adversus haereticos uterentur.

Is . Eusebius igitur affirmat post Pauli Petrique martyrium Ecclesiae Romanae Episcopatum primum susceptile Linum; idque non Irenaei modo, Augustini , & Optati testimonio , sed

Catalogorum omnium concordia comprobatur . Porro Linum

natione Dalum Regionis Tusciae , ex Patre Herculano , sedisse Annos XV. netenses III. dies XLI. tradit Anastasius: Catalo

gus vero piditas in pariete Australi Basilicae S. Pauli Innocen tio I. Pontifice, quem primus edidit Blanchinius , deinde magis adcurate Marangonius, Annos tantum XI. Menses III. dies XII. eum Rotnae praesuisse prodit; concordantque serme omnes , qui adhuc supersunt , Romanorum Pontificum Catalogi . Eusebius tamen, quem sequimur . duodecim exactos Pontificatus annos Lino diserte tribuit : Linus Ecclesiae Romunae Epysopus, cum eam duodecim annis admini rast, Anactito deinde regendam tradidis. Consonat Catalogorum antiquissimus Bucherianus: Linus An. XII. M. IV. D. XLI. Enimvero cum idem Liberiani Catalogi aucior Lini Pontificatu in concludat inter Saturnini & Sciponis anno Ch. LVI. & Capitonis ac Rus fi Consulatum A. LXVII. ex quo fieret Linum per plures annos , Petro adhuc vivente Pontificatu functum suisse ; Henschenius, Papebrochius , aliique plures existimarunt, Perro in dissitas regiones abeunte, Linum vicariam ejus in urbe potestatem administratie , ipsoque vita functo, biennio tantum Cathedram tenuisse . Nituntur autem potissmum catalogorum a ctoritati , & Ruilini testimonio , qui tu Praefatione ad Petri recognitiones haec habet: uuidam requirunt, quomodo eum L,

nus , ct Cletus in Urbe Roma, ante Oementem fuerint Epycopi, ipse Gemens ad Jacobumscribens i dicat a Petro docendi Cuth dram truditam λ Cujus rei hanc uccepimus rationem , quod Linus. Oetus fuerint quidem , ante Clementem Epycopi in Urbe Roma, sed supersite Petro , ut isti Epi opatus euram gererem ; isse vero Apostiliatus impleret oscium . Ex quibus Venerabilis Beda in vita

Abbatum Neremuthenii uin, duos simuI Abbates uni eidemque Monasterio praesidere hac adductus ratione approbat : Num ,

176쪽

se duor , per ordinem ad regendam Ecclesiam consiluisse , eam δε instante necessaria , tradunt Historiae. Et rursus in historia: Suecessit autem Augustino in Epi opatu Laurentius, quem ip-Ke idcirco adhue vivens ordina perat, ne se defuncto statuis E clesiae tuis rudis vel ad horais pastore destitutus vacillare inciperet : In quo , exemplum sequebatur primi Pastoris E elesiae , hoe es beati uni Apostolorum Principis Petri, qui famdata Romae Ecclesa Christi, Clementem sibi adjutorem evange Laandi , sinul, in successerem conscrasse perhibetur. Pagius zamen invectos ab Hensthenio Uicariatus omni antiquitati incognitos , salsis fundamentis innixos, & supposititios prorsus appellat ; ideoque per tria priora Ecclesiae Secuta , si Linum &sorte letum , & Clementem excipias , nullos Romanorum Pontificum vicarios institutos esse amrmat. Sed neque Linum Cletum , Clementem Uicaria tu sianctos fuisse existimat Emma-iauel a Schel strate ; cui potius ideo adsentiendum arbitramur , quod nulla nobis adella caussa videtur , cur hujusmodi Uicarios inducamus , neque probatae fidei scriptores ipsorum ullibi meminerunt .

35. Gravissima in Neronem conjuratio hoc anno inita, capite eius C. Pisone , in quam certatim nomina dederunt Senatores , hquites, Milites , feminae etiam , cum odio Neronis , tum fagore in C. Pisonem . Cumque diu mira prorsus inter diversi generis, ordinis, aetatis, sexus, divites, pauperes , taciturnitate cohibita fuisset; tandem pridie insidiarum , Milicho Sce vini Liberto deferente , patefacta . Itaque quam plurimi interfecti ; interque eos Antiaeus Seneca , qui morte a Centuri ne indicta, sibi ipse brachiorum, crurum quoque , & poplitum venas abrupit. I7. in Christianorum numero habendum esse Senecam a nonnullis traditum est; ejusque nomine inscriptae circumseruntur quaedam ad Paulum Epistolae , quae ab it so vere scriptas futile quidam contenderunt . Etenim Hieronymus haec de Seneca in Libro de Viris Illustribus litteris prodit: L. Annxur Seneca Cordubenses c. . . . contentis ac vitae fuit , quem non ponerem tu catalogo Sanctorum , nisi me illae Epistolae propo Grent , quae leguntur a plurimis Auli ad Senecuis , O Senecae ad Paulum . Augustinus quoque in Epistola ad Macedonium , ita de eodem Philosopho scribit : Merito , ait Seneca , qui temporibur Apodolorum fuit, cujus eliciis quadam ad Inatum Ap

stilum

x XI.

r n.

177쪽

Iudae Apollo. ita

solum Ietuntur Epistolae r omnes odit, qui malas odit . Sed

Hieronymum aliorum rotius, quam suam de Senecae sententiam retulisse, declarant loci addi icti verba : quae leguntur a pluribus . Eodem quoque sensu Ioquutum Augustinum vel ex allatis constare viderer ; & ea rursus mani teste declarant , quae alibi amrmat; Senecam nempe Grisianos jam tune Judaeis is, micissimos, in nemram partem commemorare ausum esse, ne Pellanduret contra im putriae veterem consuetudinem, Dei reprehenderet contra proprium fouan voluntatem: Ex his enim patet Senecam Auguilini quidem sententia, nunquam ad Paulum scripsiste; alioquin & Christianos comine morasset, & laudasset plurimum. Non itaque audiendi qui putant veras Senecae Epiastolas jamdiu periisse; rati nimirum Hieronymum , & Augustinum illas veluti genuinas approbasse. Hi enim Ionge aliter existimarunt ; nec quisquam praeterea veterum ante ipsos illorum meminisse legitur . Qtiae autem hodienum supersunt, & ex adiis Passionis Lini confictas esse Baronius ostendit; eique ceteri serme omnes uno ore consentiunt. I 8. Poppaea Augusta mortem obiit effra ni Neronis mariti iracundia , qui gravidam ictu calcis occidit . Veneno sinblatam quidam Scriptores tradiderunt; sed id odio magis , quam ex fide scriptum allerit Tacitus , quippe Nero Liberorum piens, in umori uxoris obnoxius erat. Confirmat Suetonius, a quo proditum Neronem unice Poppaeam dilexilie ; ipsamque ab eo calce percussam , quod se ex aurigatione sero reversum gravida, ct aegra convitiis incestillet. IESU CHRISTI AM. 66. LINI PAPAE E.

I. Iudae Jacobi statris Epistolam , Apostolis praeter Ioannem vita sunctis , scriptam fuisse haec ejusdem verba declarant : Vos autem Christiani , memores estote verborum , quae

praedicta funt ab Apostolis Domini nostri Iesu CBrisei, qui dis

tabunt vobis; quoniam in novisimo tempore venient iunsiores fretinoi desideris sua ambulantes in i itiatibus . Namque id fere Petrus praesertim secunda Epistola pranunciaverat . Quo tamen potissimum tempore J udas scripserit in incerto elti qua

178쪽

vec LESIAsT e A. x6Imobrem hoc anno recensemus , quo nihil de rebus in Ecclesia gestis referendum occurrit. An inter Canonicas Script as hahenda esset dubitarunt aliqui, testibus Eusebio , & Hieronymo , qui & dubitandi caussam commemorat: ct quia de Li- diro mota , qui apocophus es, in eo ossumit tesimonium , a Nerseque rejicitur ; tamen auctoritatem vetustate jaw c, usu meruis, inter seras seripturas computatur. Ceterum id minime impedimento fuit, quominus Judae Epistolam veluti Catholicam Ecclesia susciperet, uti produnt Clemens Alexandrinus apud Eusebium , Tertullianus, Origenes. Athanasius. N ZianZenus , & quotquot Scripturarum Catalogum ediderunt ;scilicet Laodicena Synodus , Carthaginensis II l. Innocentius I. Gelasius, Augustinus. Immerito itaque hanc e canonicarum Epistolarum albo Grotius expunxit , & Iudae Hierosolymorum Episcopo , qui Hadriani temporibus floruit, adscripsit . Fuit porro Iudas , qui Thaddaeus quoque ac Lebbeus ab Evangelistis dicitur , Jacobi minoris frater ; quin etiam frater Domini dici potest, sicuti Matthaei I 3. & Marci 6. legitur. De ejus vita, rebusque gestis vix quidquam a veteribus traditum . S. Pauli nus in Lybia Evangelium praedicasse assirmat, Eusebius autem ex Hegesippo refert, in Domitiani persecutione Iudae Nepotes in mortis periculum incidisse , quod ex Davidis genere ortum ducerent; Ex quo sane patet Judam filios, aut filias, ex quihus nepotes habuit , procreasse , antequam in Apostolorum Collegium cooptaretur . x. Eadem ferme Iudas in hac Epistola persequitur, quae Petrus in secunda antea docuerat . Fideles namque ad fidei perseverantiam , honorumque operum studium excitat, monetque , ut ab illis caverent, qui fidem tantum ad salutem susticere docentes, impuris moribus vivebant , quales ea a late Simonianos , & Nicolaitas suisse compertum est . Hinc quos Petrus iis rationabilia pecora dixerat , oculos habentes plenos adulterii , ct inreoisilii delicti ; Iudas hisce charactoribus designat : Dei gratiam transferemes in Axinium, solum Dominatorem , Dominum noserum Iesum Chrisum negantes . Et iterum : Sicut Sodoma , ct Gomorrha , nitimae emitates simili modo exfrnicatae abeuntes pos carnem alteram fuctae Iunt in exemplum ignit Herni poenam Iuninen tes . Simulter c, hi carnem quidem muculunt , dominulioneis autem Bernum, majesatem fruem blasphemum. Quae . vj dc m Iom. II. X mire

to Epistolae

a. Petri.

179쪽

l. m.

mire congruunt Simonianis , ct Nicolaitis praesertim , quos veluti fornicar os Joannes in Apocalypsi vehementer increpat atque indiscrete pisse meminit Irenaeus. Plura Dogmatum Nicolaitarum portenta barbaris vocibus involuta , variisque visionibus & somniis innixa Fhilastrius, ct Epiphanius recensent ;Ea vero ita Augustinus in Libello de Haeresibus perstringit:

cuuitae a Nicolao nominati funt uno , ut perhibetur , ex illis 6 rem , quos Atosui Diaconos ordinaverant . . . Gus fuctam in jectam turpissimam pergum es, in qua placet bus indifferens feminarum . Hi nec ab iis , quae uotis immolantur, cibos imi separant, ct alios ritus gemitium supersitionum non aversentu r. Narrant etiam quaedam subulina de Mundo , ne-ycio quae barbara Principum nomina mycentes disputationibusfuis. Intelli Hur autem etiam isi non Deo tribuere creaturam , fesqni sum Potesialitas, quos Mirabiti vel Angunt vanitate , vel

credaut . 3. A Nicolao, uno ex septem Diaconis , quos Aposto-Ii primum Ilierosolymis ordinaverant, Nicolaitas cognomina tos fuisse, uti Augustinus prodit, inter omnes convenit . Utrum veto Nicolaus ille vere haereseos hujus auctor extiterit, Ueteres vehementer dissentium. Assirmat Irenaeus: Nicolaitae

autem Magi rum quidem habent Nicolaum , unum ex septem , qui primi ad Diaconatum ab Apostolis ordinati funt: Irenaeo con

cordant Auctor appendicis ad Tertullianum de Praescriptionibus, Hilarius, Philastrius, Hieronymus, Gregorius Nysianus, Epiphanius, & alii plerique . Cur vero recta fide NicoIaus defecisset illud in caussa fuisse perhibent, quod paullo ante ab Augustino relatum legimus, & fusius memorat Epiphanius:

Nicolaum scilicet , cum uxorem haberet eleganti sorma mulierem , ab ea fibi aliquamdiu temperavisse , ut eos imitaretur . quos Deo penitus addictos viderat. Postea vero continentiae votum transgressiim , variasque facti excusationes Praetexisse, donec eo usque insaniae tandem processit, ut impie jactaret nisi qui singulis diebus luxuriae vacet, sempiternam salutem neminem polla consequi . Contra Clemens Alexandrinus hujusmodi infamiam a Nicolao depellit, assrmatque nefarios illos , qui se Nicolaitas appellarunt . ipsius senten tiam , qua docebat, oportere came uti, corpus nimirum assduis exercitationibus domare, ita interpretatos impie fuisse ,

quasi quemlibet came sua ad quamvis luxuriam abuti necesse esset: Disjtjgod by o P

180쪽

minit , idem Clemens , prout sua aetate ferebatur, memorat, A M. σα& pessime ab iis acceptum contendit , qui vagas suas libidines Lib. a. Sisin. Nicolai nomine atque auctoritate defendere non erubuerunt . Eadem ex Clemente repetunt Eusebius, Theodoretus, Uictorinus Bur. Petabionensis Episcopus , aliique: Auctor vero Constitutionum st

Apostolicarum , cui congruit vetus Ignatii Epistolarum Interpo- Id . i. lator in Epistola ad Trallia nos , & Philadelphienses, diserte profitetur Nicolaitas falso sibi nomen a Nicolao Diacono sum IT. . . a. psisse . eddam vero impudenter fornicantur ; quales , qui nanc falso nomine dicti Nicolaitar. In eadem quoque opinione sui se se videtur Augustinus, quem facile quisque intelligit, ex aliorum tantum sententia de Nicolao Ioquutum . Itaque veteribus inter se adeo dissentientibus , rem in medio relinquere satius arbitrati, illud tantummodo adnotamus, fieri fortasse liosse , ut minus vera sint, quae de Nicolao Epiphanius prodit; sed non ea certe de caussa quam Gomarus jactat, & pro sito in Co libatum odio tantopere commendat Ittigius et is credat, in- μι δε εινε.quit Gomarus , Apostolico ampo Dotum eoutinentiae inque adeo pi- Aurrato uri A-guisse , ut uxorati etiam qui juris fui amplius non essent ejusno- uant .a,

di voto se obstrinxerint Aut quis credet , Niciacum ad uxoris Mipat. .ver. fuc consuetudinem reversum Ecclesiae reprehensionem muni se P - - parias excusationes 'gendi necessitatem habuisse Etenim quis Gomaro potius, quam Epiphanio credat diserte affirmanti castitatis & continentiae votum Apostolorum aetate in usu suisse δή. Belli Judaici initium , Scaliger , Petaviusque in annum ris; quin s illi superiorem contulere ; sed hoc consignanduin omnino esse clamat Iudaiei. Iosephiis, qui coeptum sui illa prodit duodecimo anno Imperii Ne-' et ronis, decimo septimo Regni Agrippae, Mense Ariemisio , nempe II 'Majo , secundo autem postquam Florus Procurator in Provinciam Gadvenerat : quae omnia currentem annum diserte designant . I. Nero enim Imperium suscepit anno LIV mense octobri, ideo- O . que mense Majo currentis anni duodecimus ejus Imperii an- rnus adhuc in cursu erat

Florus vero anno praecedenti O

tantum Albino successerat. Quae bellum praecellerint , quasve rebellandi adversus Romanos causas Judaei habuerint, pluri- r. i. au. hus prosequitur Iosephus testis , & coaevus , & oculatus . Sed ne integros de bello Judaico libros eXcribamus , ha'c ex eo- ctile. ι dem compendio subjicimus . itaque cum jam biennio Judaei Gelli Flori tyrannidem sustineIent , omni injuriarum genere

SEARCH

MENU NAVIGATION