Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 56. usque ad an. 144

발행: 1772년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

Florus duryus eum Iudaeis a. gita Iudaeorum tu multus . &

srages tu Caesareae, tum

Hierosolymis

i 64 HISTORIA ab eo vexati , & Cestius Gallus Syriae Praeses instante AE

morum sesto Hierosolymam venisset, eum circumstetit multitudo ad tricies centena hominum millia , & Florum Regionis pestem esse clamitans , efflagitavit, ut gentis calamitatem misereretur . Tantum abfuit autem, ut Florum praesentem , & C stio adstantem quidquam haec moverent, ut Potius clamantium voces risu audacissime, & impudent et exciperet. s. Cestius tamen Populi impetum continere , seda reque diligenter curavit, pollicitusque Florum placatiorem eis inposterum futurum Antiochiam reversus est . Eumdem usque

ad Caesaream Florus deduxit; qui nihil reliquum deinceps seincit , ut Iudaeos ad rebellandum adduceret: Nam dum pax es.set, se apud Caesarem accusaturum esse intelligebat; Quamobrem ut eos ad desectionem adigeret, majoribus in dies calamitatibus opprimebat. Tot igitur tantasque Procuratoris i jurias pertesi tandem Judaei , indignatique praeterea Caesarienses Graecos principatum urbis a Nerone in judicio consequu-IOs, aperte rebellare Coeperunt.

5. Qui Caesareae degebant Iudaei pluries id egerant, ut

locum quemdam ipsorum Synagogae proximum adquirerent pretio longe majori, quam mereretur, obIato; sed Graecus landi dominus spretis eorum precibus, & quasi contumeliam facturus ossicinas ibi aedificare aggressius est, quae angustum Judaeis ad Synagogam aditum prorsusque dissicilem relinquebant. Itaque serventiores ex ipsis Juvenes primum prosilire , & aedifica tes interpellare ausi sunt; quorum vim cum Florus inhibuitset Judaei potentiores argenti talentis octo Procuratori persuadere conantur , ut Graecos ab opere cessare juberet . Id se facturum recepit; sed pecunia accepta , Sebasten continuo prosectus est , relicta seditiosis quodlibet agendi potestate , quasi Iudaeis pugnandi licentiam vendidisset. Hinc die seguenti cum Caesariensis quidam novis Iudaeos contumeliis irritamet, ad manus ventum est. Iucundus ad tumultum prohibendum constitutus equitum magister , ad seditiosos comprimendos accessit; at cum ipse superatus effet Caesariensium violentia , Judaei correptis legum Mosaycarum Libris in Nabata seccessierunt; Ioannes autem gum duodecim primoribus Sebasten ad Florum profecti,

de iis, quae acciderant graviter conquerebantur, a suisque o Pem implorantes octo talentorum verecunde admonebant. Ve

rum ille omues comprehendi, di in vincula conjici jussit. Po-

182쪽

stea Hierosolymam misit, qui ex 2Erario sacro septendecim talenta in usum Caesaris auferrent ; quo vehementer civitate commota , factoque ad Templum concursu , de Flori tyrannide plebs maximis clamoribus querebatur , nonnullique convitia i dissima in eum jaciebant. Denique quum Caesaream ipsum reverti, seditiososque in ossicio continere oporteret, quem in finem etiam mercedem acceperat, illa contra cum equitum peditumque exercitu Hierosolymam contendit. Itaque Capitone Centurione, quem cum equitibus praemiserat, ad urbem accedente , essula est portis multitudo parata Florum faustis adclamationibus, plenioribusque obsequiis excipere . Sed a militibus in eam irruentibus &convicia in abstulem jacta exprobantibus abire jussia. Florus v ro , Regiam ingressus, sequenti die pro Tribunali ante ear posito sedit; Cui cum Sacerdotes, Proceresque adstitissent, oinnes adduci jussit , qui contumeliis conviciisque ipsum aisecerant . Illis autem adfirmantibus populum quietum esse pacique studere , & enixe rogantibus ut paucis , qui scelus admiserant, ignosceret, neque improborum caussa tantam honorum multitudinem perturbaret; Ipse magis irrita ius , sorum , quod Superius dicebatur, a militibus extemplo diripi, & obvios quos

que obtruncari mandavit. Itaque Loia Forum tantum milites expilarunt , sed in domos universas irruentes incolis trucidatis , nullum direptionis genus praetermittebant . Multos praei rea ad Florum adduxerunt, quos ante verberibus caesos in crucem sustulit : Quod autem nemo unquam antea , tunc ausus est

Florus , ut viros scilicet origine quidem Judaeos, sed dignitate Romanos, & Equestri ordini adscriptos pro Tribunali flagelliscoederet, & cruci am geret. In seminas etiam , & infantes saeviit ; quique ea die perempti suerunt, Connumerati sunt ad tria hominum millia , ct sexcentos. Quae tunc Hierosolymis agebat Agrippae Regis Soror Berenice, ut vota Deo solveret;& suos pluries misit, qui Florum rogarent, ut a caede desineret , ct ipsa nudipes pro Tribunali supplicavit ; sed nulla ejus habita ratio est, & milites ob oculos ejus non solum obvios quosque verberibus cruciabant perimebantque ; sed ipsam etiam occidissent nisi in Regiam confugilset. Atque ista quidem decimo sexto die Mensis Artemisit, idest mali, accidisse Iosephus memorat.

7. Postridie in Forum superius Iudaeorum multitudo confluxit , quae tanta suorum caede vehementer commota, gentem

183쪽

1M H x s T R I Auniversam adversus Florum magnis clamoribus concitabat, sed Procerum , de Pontificum precibus placata tandem quievit. Id aegre tulit Florus, qui belli occasionem captabat, accer-stosque Pontifices, & nobiliores quosque admonuit, o innem p pularis erga se odii suspicionem abjecturum , si progressi ex urbe inermes obviam irent militibus , qui Caesarea Jerosolymam veniebant, obviosque salutarent . Quod cum illi aegre a ple-he irata impetra fient , Florus certis quibusqua in praemissis cohortibus mandavit ne Jerosolymitanis eas salutantibus quidquam responderent . Egressi itaque Judaei , cum a salutatis militibus Romanis nihil responderetur , in convicia eruperunt; quibus auditis , cohortes in eos impetum fecerunt, fugiente Gque insequutae sit stibus caeciderunt. Fugientium multi ab equitibus conculcati, & plures etiam ad urbis portas, dum omnes simul ingredi sestinant, suis ali sunt, Sc aliorum pedibus protriti. Instabant a tergo milites , multitudinem impellentes. nitentesque Templum & Antoniam occupare; quorum etiam desiderio Florus eos, qui secum erant , e Regia eduxit , ct in Castellum pervenire summopere contendebat . Uerum populus e vestigio in eos conversus , impetum illorum cohibuit; qui vero domi sese continuerant , lapides e tectis in Romanos milites jaciebant. Ex quo factum, ut se ad reliquum exercitum, qui in Regia erat, re insecta . Cohortes adjungerent. Judaei autem veriti. ne FIOrus per Antoniam Turrim Templum occu- Paret , Porticus Templo contiguas versus Antoniam succide runt. Id ubi comperit Florus, aditumque sibi ad Sacrum Ita rarium diripiendum ea ratione praeclusum omnino cognovit , ab impetu conquievit, & una tantum cohorte in Turri Antonia relicta , cum reliqua militum mansi Caesaream reversus est. 8. Verum novas in dies helli adversus Judaeos movendi vias comminiscens Florus , datis ad Cestium litteris tentatae desectionis reos accusabat: Contras udaeorum Primores, &ipsa Regis Agrippae Soror Berenice de iis , quae Florus inique egerat , Cestium distincte celeriterque admonendum curarunt. Quapropter Neapolitanum quemdam Centurionem Hierosoly mam misit, qui res diligenter exploraret , & quo animo essent Iudaei quam primum referret. Itaque Neapolitanus ossiciose Peramanterque ab Hierosolymitanis exceptus , cum omnia in urbe pacata & Populi indolem milem quieta inque in veniiset ,

multitudine in Templum convocata, Judaeorum erga Roma

184쪽

nos fidem Iaudavit, & plurimis eos verbis ad pacem eouser Jssu Ci R.

validain hortatus, ad Cestium reversus est. Per idem tempus s. ex Alexandria Hierosolymam redierat Agrippa Rex , qui Iicet Flori immanitatem indigne ferret , suorumque misereretur λcallide tamen se subiratum Judaeis ostendit , atque ut elatos corum animos deprimeret , averteretque a studio vindictae, quo vehementer flagrabant, populo in Xystum convocato , constitutaque in loco conspicuo Sorore Berenice , longa oratione ad pacem adducere curavit, persuasiique , ut tributa , ct pol illimum quadraginta talenta , quae adhuc debebant , Caesari re solverent. Quare optimatibus & Decurionibus in vicos diar, butis, qui tribulo colligendo operam darent, brevi quadraginta talenta congesta erant. Verum cum Rex populo persuadere deinde tentasidi . ut Floro parerent, donec a Caesare mitteretur , qui ei succederet ; exasperata iterum multitudo, comtumeliis ipsum affecit, & ex urbe, quam primum egredi jussit . Iuterea seditiosorum aliqui , Duce Manahemo quodam iii

Castellum , quod Masada vocabatur , impetum secerunt, cum que illud fraude occupassent, Romanis militibus occisis , alios de suis custodes constituerunt . In Templo quoque Eleazarus quidam , Ananiae Pont. F. praesectus Templi Sacerdotibus persuasit , ne cujus alienigenae munus, aut hostiam acciperent, Caesaris quoque repudiarent. Quod cum prudentiores improbarent , nec tamen apud cives ea auctoritate valerent , ut

ne quid ea in re novare iur impedirent; Regem Agrippam ,& Florum per Iegatos continuo postularunt, ut iis ad se quam celerrime missis , seditionem primum erumpentem comprime rent . Florus qui bello initium fieri gaudebat , nihil Legatis respondit, Agrippa tamen qui Judaeorum res salvas Optabat , misit illico mille equites , qui superiorem civitatem cunia optimatibus & Pontificibus , ceterisque civibus quieti deditis occuparunt & tenuerunt adversus seditiosos , qui Templum , & in seriorem Urbis partem invaseraut , per septem continuos dies invicem confligentes . Sed die festo Xylo. phoriae Sicarii multi in Templum recepti sunt, qui seditiosis adjuncti cum inferiori plebe vim regiis militibus secerunt ,& e Civitate superiori pellentes , eos in Herodis Regiam, abire coegerunt , incenso Archivo, Hasmonaeorum Palatio,& Ananiae Pontificis domo . Postridie Augusti XU., Antoniam per biduum obsellam oppugnarunt, intersectisque Om nibus

185쪽

ria a Gentiliabus interiecti. Defliust tum Judatia bebrum aggred

tur .

iss HIs TORI Anibus Roman Is militibus, incenderunt; nec multo post occupata etiam Herodis Regia, & Anania Pont. Max. ejusque fratre Ezeλia , qui eo confugerant, intersectis, Manahemus tyrannidem occupavit ; sed mox EleaZarus, Templi praesectus, Manahemum in ipso Templo Deum adorantem occidit; quo later secto , ejus stipatores dis)eeti sese Massiadam receperunt . Supererant Romani, qui Regia capta in Turres Hippicon Ph Delum, & Mariam nen confugerant: Hos itaque seditiosi obsederunt , & cum sese dedissent , ipso die Sabbati contra fi .dem datam omnes inermes occiderunt .

. Eadem die Judaei omnes, qui Caesareae degebant, ab Ethnicis Caesariensibus , instigante Floro , intersecti sunt numero plus quam viginti millia . Hac suorum laniena exacerbati per universam Regionem Judaei Syrorum vicos & Civitates finitimas depopulati sunt, Philadelphiam , Gerasam , Pellam , Scythopolim , Gadaram , Hipponem , Gaula nitidem , Ptolemai dem , Sebasten , Ascalona, Anthedona , & Gazam . Vicim per universam Syriam Judaei ab Incolis proiniscue occisi , tum veteri odio , & rapinarum amore , tum vindictae cupiditate . Soli Antiocheni, Apament, & Sydonii Judaeis incolis suis pepercerunt . Alexandriae etiam exorta seditione , quinquaginta mil-Ita Judaeorum uno die perierunt, immissis in eos duabus Iegionibus Romanis. Io. Interea Cestius , homo ceteroquin iners, nulliusque consilii his motibus excitatus, quiescendum ultra non censuit . Sed contradio exercitu , in quo erant duodecima Legio , bina hominum millia ex aliis selecta, Peditum aliorum sex C hortes , & quatuor alae Equitum , praeter auxilia Regum Agrippae, & Antiochi, Ptolemaidem contendit; Hinc Zabulonem Urbem Galilaeae divitiis amuentem oppugnatum ivit, ab incolis desertam incendit, vicinisque locis omni cladis genere vastatis, Ptolemaidem reversus est . Deinde missa parte exerincitus Ioppen , Urbem imparatam facile oppressit, deletisque ad internecionem Incolis diripuit , & incendit. Caesennius autem Gallus, quem in Galilaeam Cestius miserat , Septiori receptus , brevi placavit: Qui postquam saream redit , Cestius cum exercitu progressus est Antipatridem , tum I yddam , quam viris vacuam , quod Hierosolymam ad Tabernaculorum se- sum profecti essent , offendit ; pauculisque , qui remanserant,

occisis , incendit; & castra in loco , qui quinquaginta stadiis

186쪽

Hierosolyma aberat , posuit. Itaque Judaei cum jam ad Me- ik,ti Oi

tropolim appropinquare bellum viderent, ad arma Properarunt, abi. σα, tantoque impetu Romanum exercitum adorti sunt , ut ejus acie perrupta, magnam initio stragem ederent: Sed in fugam postea vers quamvis edita collium augustiasque viarum occii.

Passent , Romani ad locum , qui Scopus dicebatur , septemque stadiis ab urbe aberat , castrametati sunt. Ibi triduo qui vit Cestius , sperans Hierosolymitas territos de deditione acit ros . Sed cum frustra expecta itet , die quarta , Octobris tricesima, exercitum in Urbem intromisit; cujus magna parte occupata, moenibus est potitus, seditiosis in munitiora quaedam Ioca , & Templum compulsis. Si vim illico adhibuisset , omnia teste Josepho invadere, finemque adeo Bello imponere potuisset . Scd Turantiis Priscus Castrorum Praesectus, & plerique equitum ductores pecunia corrupti a Floro, qui gentem cupiebat diuturniori bello implicari, eique majus exinde a RO. manis odium conciliari, Cestio auctores fuerunt, ne rem adgredcretur . Erant inter primarios cives. qui invitis rebellibus de Romanis in Urbem ultro excipiendis cogitabant; sed eorum consilio a seditiosis cognito, & Cestio cunctante, pulsi sunt . Deinde Cestius , cum munitiones, quibus se tuebantur , per sex dies oppugnasset, videreturque in Templum bre. vi irrupturus, subito , nulla clade accepta obsessisque sibi summopere limentibus , ab oppugnatione destitit , atque Urbe egressus, castraque ad Scopum, ubi antea consederat, transtu. Iit. Postridie illinc prosectus novissimum agmen Iudaeis insequentibus carpendum , & caedendum exposuit, nec usquam nisi Gabaunte constitit ; unde iterum noctu eductis copiis , Ant, patridem usque a Judaeis male mulctatus est. & impedimen,

tis , armis , machinisque . quas advexerat , nec sat tuto eu

here poterat spoliatus . Ceciderunt in ea fuga e Romanis auis xiliaribusque quinque millia , ct trecenti pedites , equites non. gonii , & octoginta I e Judaeis vero perpauci sunt desiderati, Contigerunt haec a die g. Novembris, duodecimo, ut ait Josephus, Neronis anno et sed decimo Iertio a die I . superi ris Octobris jam inchoato. mir. Hac victoria elati Judaei de helli administratione age- Duirasci otare coeperunt, & Josephum Gorionis filium , & Anamim Pontificem Hierosolumis praesecerunt , aliosque duces in varias Provincias miserum , tuler quos Iosephus: cui de Bello Iudai. 3- ω G m

187쪽

AN. 56.

s o HIs TORIA eo historiam debemus) Galileae praesectus est, ut In vita sua pluribus meminit. Quo tempore Damasceni, audita Romano rum clade , decem millia Judaeorum in Gymnasio , seu Amphytheatro jam inclusa una hora iugularunt. Interea Nero ex Italia Achajam prosectus , ut muricis Graeciae ludis adesset , ibi ad proximam usque hyemein moratus est , ut ex Dione refert Xiphilinus. Illic eum convenerunt Costobarus , Saulus, aliique nobiles Judaei a Cestio missi , ut ci Judaeae statum nunciarent, morierentque non Cestio belli causam elle tribuendam , sed Floro, quem paullo post occisum fullse prodit quidem Josephus in vita sua , omittit tamen in Libris de Bello Juda, co; quamquam nihil magis ad eam historiam pertineret, quam mors illius, qui saevitia sua Judaeos ad desectionem adegerat. Non multo post Cestius Gallus iato , aut taedio occidit, ut loquitur Tacitus Hist. lib. cap. Io. Nero, ea morte audita,

P. Licinium Mucianum Syriae , T. Flavium Vcspasianum Judaeae praefecit; qui , ut idem historicus allirmat, ex Achria, ubi tunc cum Nerone erant, Titum filium tuum mi is Alexandriam , ut inde quintam , c, decimam legionem moveret; irae vero trajecto Helenonio , pedibus tu Syrium pervenit , ibiqtie Romanas copias, multu Picinorum Regum auxitis congregabat . Sed de gestis a Tito, & Vespasiano sequentibus annis. 11. Cum haec Hierosolymis agerentur, Judaeorum munti , ait Iosephus. quas in eo esset n vis ut mergeretur , e civitate veluti natando , egresi junt. Cum his etiam Christi Diros, qui Hierosolymis erant, Pellam digreisos fuisse , prodit Eusebius: Cain universa plebs Fidelium octime merow0ωitanus ex oraculo , qDd Piris quibusdam junctissimis edituis fia/rat , ante initium belli ex civitate migrare , in oppidum trans

Iordanem Pellam nomine incolere Misa fuisset, jamque omnes, rei in Chrisum erediderant , relictis Hierosolymis fedes suus Pellain transtulissent; demuis dioina ullis totum tuum impio, nis

boum funditus delevit. Porro Hierosolymitanam cladem , ab H postolis Petro , de Paulo ante obitum Romae publice nunciatam suisse diserte testatur Lactantius: Et ea praedicatio in memoriam scripta permanst. In qua eum multa mira , tum etiam

Me Iuturum esse dixerunt, ut pos breve tempus immitteret Deus Regem , qui expugnaret Iudaeor , ct Civitates eorum suo adu quaret , ipsos autem sume , stique confectos ob deret; tum f-re , ut corporibus suorum pescerentur, cy eo umerent j e incii-cem .

188쪽

ECCLESIASTICA. 17 Ieem . Advenerat quippe tempus a Christo Domino praedictum , cum in futuram Judaeorum cladem intendens , inquit: Cum er

go videritis abominationem de lationis , quae dicta es a Dani Ie Propheta , stantem in loco sancto , qui legit, intelligat ; itinequi in JIdcujunt, fgiunt ad montes . Quid autem per abo

minationem desolation js Dominus intellexerit, Lucas explicat: Cum anteω videritis circumdari ab exercitu Hieroclem , tunc

scitote, quiu uppropinquavit desolutio ejus. Tune qui in Ddaea

jbnt, fugiunt ad montes . Uti enim interpretantur Augustinus,& Origcnes : quemad modiam per Romanum exercitum videtur abominatio designata , ita per locum sanctii in tota Palaestitia potest intelligi ; quam teste Philone in libro de legatione ad Cajum , terram sanctam dixerunt . Cur tamen Romanum exercitum abominationem Dominus appellaverit, paullo est diligentius inquirendum . II. Abominationis nomine tape Idolum in divinis scripturis intelligi , multis patet testimoniis ; hinc videri sortasse posset, ideo Romanorum exercitum abominationis nomine appellatum fuisse , quod ex Ethnicis Idolorum cultui deditis constaret , quin tamen ita eYistimemus illud praesertim impedit , quod perinpetuo Judaeis , quocumque in loco degerent , hujusinodi abominatio ob oculos versaretur : etenim Romani milites dierum se Ilormn tempore armati prae foribus Templi adstabant ad eos comprimendos tumultus , qui occasione ingruentis multitudinis exoriri facile poterant . Aliunde itaque appellationis ratio nobis deducenda videtur , scilicet ex militaribus Romano rum sigia is imaginibus es Iigiatis . Quantum porro hujusinodi Imagines abominarentur Judaei, vel ex hoc , quod Josephus re

fert , exemplo plene intelligitur: Vitellitis Sstriae Praeses ad bellum paratus Arabicam , assumptis duabus legionibus, ct le-Pis armaturae , atque equitum auxiliis missis a sciis Regitas ,

properans perfus Petrum , perpenit Ptolemaidem. Cumque vellet per Judaeum exercisum ducere , occurrerunt ejus regionis Principes , deprecuntes transtum , neque enim patrios ritus permittere , ut inferuntur ulls Mugines , quales Romana rigna habebant pleraque . Quorum precibus saxus , mutupit sententiainde itinere proposito. Haec Josephus ; quibus quidem aperte de claratur, Romanos milites , qui Hierosolymis versabantur, nequaquam uti solitos insignibus hu)usmodi imaginibus exorn iis , atque illos praesertim, qui diebus festis apud templum ex-Y a cubias Jrsu CHR.

Idem lib. I Q

189쪽

I 1 HISTORIA

Jasu Cust. cubias agerent: qui enim Judaei passuri essent ea a militibus au. 65. Hierosolymis ostentari , qui nec per regiones transire suas passi sunt Z Huc quoque spectare videtur , quod scribit S ei ii ius in Tiberio , solas Syriacas legiones nullam Sejani imaginem inter signa coluisse ; quod in causa fuit ut idem in Judaeos esset animo insensissimus. At vero cum Romani Hierosolymam oppugnantes moenibus inhaesissent ; vix ac ne vix dimbitandum , quin signa imaginibus estigiata praetulerint ostentarint-que ; quamobrem illud jam tempus advenisse videbatur, quo Christus praenunciaverat fore , ut viderent abominationem desolationis stantem in loco sancto, monueratque ut sibi tunc fuga consulerent: quae non tantum abominatio, sed & ab minatio desolationis idcirco didia , quod ab eodem exerciatu urbs erat funditus depopulanda & evertenda . At enim , cum abominatio desolationis , de qua apud Matth. Dum, e

dem sit prorsus ac illa , quam Dalaiel Propheta suturam jamdiu praedixerat, nou in Iudaea solum , sed & in Templo: in erit in Templo abominatio deflationis , hinc praeter militaria insignia a Cestio Hierosolymam illata , S aliud signum instantis cladis adfuit , abominatio scilicet , quae visebatur in templo , quod seditiosi novo prorsus propha nationis exemplo , castrorum more , muniverant, ut inde adversus contribules J daeos serocius dimicarent. Non enim exteriorem tantum Templi partem ab eis occupatam suisse, sed Cestio civitatem obsidente , seditiosos in interiorem quoque Templi partem sese

recepisse prodit Iosephus; idque Augusto mense. & Octobri .

Sic igitur eodem plane tempore utrumque signum praedictum videtur , nempe abominatio illa facta in Templo , ct civitas ab exercitu obsessa . Sed omnium maxima ea abominatio vi deri poterat, cum scelestissimi aeque , ac perditissinii homines, sanguine civium conspersi , interiorem Templi partem occuparunt . Quibus signis , juxta id , quod in Psalmo legitur : d disi Metuentibus te signit cationem , ut fugiant a facie arcus , ut liberentur electi tui, Christiani admoniti una cum ipsorum

Episcopo Simeone trans Iordanem aufugerunt . Neronis erit. I 4. in O liberalius divitias effundebat Nero, eo magis delitas in V, earum cupiditate flagrabat; hinc ut illustrium virorum spoliis invii ς ditari posset, praetextu potissimum Conjurationis , quam supr innuimus , quam plurimos morti destinavit hoc anno. Inter cos Annaeum Mellam Senecae Fratrem, Caium Petronium, Petrum

190쪽

Traseam , & Beream Sorarum , aliosque ; quibus trucidatis, virtutem ipsam abscindere visus est , uti pluribus memorat Tacitus. Serviliam Bereae filiam una cum Patre Christianae religionis caussa Nerone damna iam fuisse suspicatur Baronius ;suspicandi autem hanc rationem adducit, quod scilicet in Senatu , teste Tacito , accusata suerit , se ornatu muliebri di- fracto, pretium ejus Magis donasse, quo nomine Christianos a Tacito designatos fuisse vero perquam videtur simile: Christianas autem virgines, vel matronas saepe ob alendos pauperes muliebrem ornatum vendidi ste pluribi legimus. I s. Tiridates una cum uxore, filiis, aliisque conjunctis Romam venit, ut Armeniae coronam a Nerone acciperet, cibque Neronis jussu , nec sine maximo Provinciarum dispendio, cuncta in itinere necessaria regio apparatu, & ad luxum usque publice exhibita sunt. Ubi vero Romam ingre lius est , adeo magnifice eum Nero publicis conviviis, spectaculisque excepit, ut nullum serme modum impensis , ct largitionibus secerit. r6. Deinde anno jam labente in Graeciam perrexit Augustus, ut Iudis Olympicis adesset , quos biennio dilatos viniuit , tanta autem multitudine comitatus ivit, quanta si Pa thos oppugnaturus perrexisset: citharas praeterea , plactra , o inniaque Iudricorum instrumenta secum asportari jussi ; S in omni Ludorum certamine , victor ubique fuit , coronaque donatus : Nec mirum , quis enim in cantu , in sonitu , equorum agitatione , aliisque ludis, cum Nerone de Palma contendere ausus unquam fuisset E Et sane cum imprudens in ludis Isthmicis Neronem vincere cantando tentasset , vocem , & vitam amisit, tota spectante Graecia , in Theatro sulfocatus.

JESU CHRISTI au. 6 . S. LINI PAPAE 3.

I. Cum adhuc in Graecia Olympicos ludos celebraturus Nero versaretur , Corbulonem ex Senatoribus illustrem , simulata amicitia evocavit ; qui cum Cenchras appulisset , priusquam in ejus conspectum veniret , occidi jussus est ; aliique in Graecia genere, atque opibus praestantiores ejusdem iussu in

tersccti sunt. Romae quoque, & in aliis Italia Urbibus Helius

addicit.

SEARCH

MENU NAVIGATION