Historia ecclesiastica per annos digesta variisque observationibus illustrata auctore Gaspare Saccarello Taurinensi ... tomus primus vigesimus sextus Ab anno Jesu Christi 56. usque ad an. 144

발행: 1772년

분량: 413페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

I94 HISTORIA Sunt qui dubitent vivo ne, an mortuo Tito Arcus ille suerit a Senatu erectus ; ut vero dubitent facit sequens Inscriptio, quam ab eodem arcu non procul repertam Faunus tradit , &falso Balbagius assirmat se scribente ad Palatini radices adhuc extitille :S. P. RIMP. TIΤΟ. CAES. DIVI. VESPASIANI. FILIO VESPASIANO . AUG. PONT. MAX. TR. POΤ. XIMP. XVII. XIIII. P. P. PRINCIPI. SUO. QUI PRAECEPTIS . PATRIAE . CONSILIISQ. ET AUSPICIIS . GENTEM . IUDAEORUM . DOMUIT ET . URBEM . HIEROSOLYMAM . OMNIBUS . ANTE SE . DUCIBUS . REGIBUS . GENTIBUS . AUT. FRUSTRA PETITAΜ . AUT . INTENTATAM . DELEUIT

Sed haec Inscriptio ad eundem arcum spectare , ut Faunus putat , nullo quidem pacto potuit. Namque arcum Tito defuncto positum, vel saltem absolutum dedicatumque fuisse manifeste declarat Aquila , consecrationis symbolum , quae Titi animam ad caelum deserens in medio ipsius arcus fornice inscubpta visitur : Confirmat praeterea Dipi titulus, qui in Epigraphe , arcui etiamnum inscripta, Tito tributus legitur: SENATUS . POPULUSQUE . ROMANUS

quanta Hier solymis abstulerit Titus .

lib. I q. 7 Templum P eis a Vespasia. io aedifica

2. Quantam auri vim Titus Hierosolyma in Urbem asportaverit, conjectari facile licet ex iis, quae Iosephus meminit de direptione Templi a Cratio facta , qui duo millia ta-

leniorum in pecunia abstulit , & octo millia auri, praeter trobem ex auro solidam , trecentas minas pendentem; Nec cui,

inquit a ictor , mirum sit , quod tantae divitiae in Templum tangestae essent, cum omnes ubique terrarum Iudaei , quique L

Deum colunt tum ex Europa, quam ex Asia per multa retro fecula ea munera contulerint. Si itaque tot tantasque opes inde abstulit Crassus, multo plures abstulisse Titum patet ; nam Templo destructo nihil ibidem remansit . Pos triumphos vero, ct Armam Rowant Imperii consitutionem , inquit idem Josephus, Vespasianus statuit Paci Templum aedi csre . . . quo po

tuit

212쪽

ueti e Iudae oram Templa vos, ct instrumenta aurea , de istis i esserens I legem vero eorum, vela tabernaculi purpurea in

in Palatio posita servari praecepis . Templum praeterea Jani n

elausit; & jure quidem, ut Orosii verbis utamur, idem honos h/7. s. ultioni Pausionis Domini impenser es, qui tituis natiotioli D, O Uz si Di b.

3. Iudaea subacta , obtinuit, ut Judaei faetentes dicerentur , hinc illud Martialis e

siuod jejunia Sabbatorum

Maesorum quod anhelitus reorum Mouem quam quod oles, olere Bassam. Neque hoc Poetarum tantum , sed de Historicorum testimonio comprobatur: Murcus Aurelius , inquit Ammianus Marcellinus, euis Palaesinam trinseret, in niuis peteus, faetentium Iudaeorum, tumultusutium saepe taedio percitus , dolenter dueritur exclamasse, o Marcosanni, o Erudi, o Sarmatae taudem alios Disis inquieti res inperi. Stephanus Le Moy ne te trum hunc odorem ex Judaeorum jejuniis repetit: Eteniis ventre inani, in minus agit Io, excrementirique pituitoses, immobilitate sua putrescentUM in litur halitus , ct animus acer, O gravis , novis cibis non temperatus marces, uectet , ct piniet : fine paraemia.... oui jejunium , de eo cujus alitus Artet . Commodius tamen teterrimi odoris caussam quis sorte retulerit, in sordidas artes, quae a Judaeis exercebantur: Hinc Rutilius in Binerario lib. I.

Cur Iudaei

Reddimus obseaenae eonvitia debita genti, Ex genitale caput propudiose meiit. Et Iuvenalis Satyra 3. Iudaei quorum cophinui, faenumque supellex .

. Tradunt passim Historici Titum non modo Trium- Titus Ilupe 'phi societate ornatum a Patre tuisse , sed in Imperii Colleia collega. gam adscitum , ct Proconsulari dignitate auctum I quare ab hoc anno Imperatoris titulo insignitur ἔ Triumphadis cum eo, nn

213쪽

s. Caesarea C Ionia Roma na evadit.

L. BD. rixest. de Censibus. Iuciat ubique occisi . Iosep/. II. 7.

in Tribunitia potesate , ct in septem confulatibus it: Plinius ve

ro , Philostratus, Iosephus Titum simul ac Vespasianum Imperatores appeIlant, contenditque Pagius Titum ad imperii societatem eveEtiam fuis Ie quinto Kal Aprilis. At enim cum nemo ex Augustae Historiae Scriptoribus annos Imperii Titi ex Proconsulari dignitate ipsi hoc anno collata numeraverint; dimhitant nonnulli, an Titus praeter Proconsularem dignitatem Imperii societatem simul fuerit assequiitus, quod aliis deliberandum relinquimus. Cum in Iudaea superessent adhuc Castella aliquot nondum expugnata , Herodion , scilicet Macheras , & Maseiada ; ea hoc , & sequenti anno , non sine magna Iudaeorum strage , excisa sunt a Lucilio Basso, & Flavio Silva ejus Suc

cellore . Praeterea Iosepho teste: Caesar ad Bassuis , O Libserium Maximum scripst , Is enim Proeurator erut) jubens ,

ut omnem Iudaeorum terram venderent; non enim civitatem in

ea tandidit, proprium servans sibi eorum agrum , sed octingentis dumtaxat emeritis Deum incolendum dedit, qui γνω lar quisdem Ammaus ; dissi autem ab Hierosobmis σο. sadiis ; &mutato deinceps nomine Nicopolis est appellatus. Ad Templi autem ruinas: Senes infelices Templi cineribus asdebant, o pauex mulieres ad turpis am pudoris injuriam ab hostibus reservatae. 6. In maritima vero urbe Cesarea, Olim Τurris Stratonis didia , incolae Ethnici, Iudaeis omnibus intersectis , summa rerum potiebantur , & ob egregiam navatam operam adversus Iudaeos, obtinuerunt ut Coloni Romani fierent, atque a capitis & soli tributo absolverentur , uti proditum est a

Paulo J. C. in haec verba : Didius Vespasianus Caesarienses Co- nos fecit, non adjecto , ut O Iuris Italici essent, sed tributum his remisit capitis. Sed divus Titus solum etiam immuare factum interpretatus es.

. Deinde in Judaeos , qui varias Romanorum provincias incolebant saevitum est ; nam ct Alexandriae Iudaeorum plurimi, ait Josephus, qui tumultuari non cessabant, intersecti sunt; quin tamen vel ipsorum unus neque tormentis adigi potuisset , ut Caesarem voce tantum Dominum appellaret: Omni genere tormentorum, o corporis vexatione in eos excogitais ob hoc solummodo , ut Caesarem Dominum agnoscerent, nemo

cupi , neque id dicere velle piser es, sed omnes ax os neces

214쪽

ECCLESIASTICA. Is Isitare superiores conservarunt, ut qui corporibus sensu carentibus , animabus tantum laetitia gestientibuI , cruciatus , ignem que fusciperent. Maxime autem puerorum aetas sectatores o supefecit; namne ab illorum quidem ullo exprimi potuit , ut Drem Dominum appellarent ἱ inque adeo corporum infirmitati praepalebat audaciae vis . Porro Uespasianus de hujusmodi

Judaeorum tumuItibus a Lupo AEgypto Praesecto certior factus,

ipsorum in AEgypto Templum Orion dictum solo aequari mandavit : Illud Onias Pontifex , a quo & nomen sortitum fuerat , exstruendum curaverat apud Eliopolim regnante Anti cho , facta sibi potestate a Ptolomaeo , ad quem confugerat . Sed & plurimi J udaeorum in reliquis Provinciis eodem tempore occisi sunt; atque Tertullus triamillia apud Cirenem trocidauit. Praeterea Catullus Judaeorum plures absentes , qui Alexandriam , aut Romam incolebant, calumniis impetiit , interque eos etiam Josephum historicum ; sed calumnia detecta , Jonathas , qui a Catullo instigatus Josephum accusaverat , poenas calumniae dedit, nam verberibus primo mulctatus , stam. mis deinde exustus periit. Toto autem septennio , quo bel- Ium Iudaicum perduravit , ex Judaeis interierunt terdecim centena millia , triginta septem , quatercentum , & nona in-

ta , uti ex Josephi historia collegit Iustus Lipsius lib. α' δε

8. Itaque Hierosolyma excisa, Templo diruto , Iudaeis ubique vexatis, desiit tandem Iudaicum Regnum . Nam Rex Agrippa, cum vivente adhuc Galba , Romam navigasset , in Judaeam ultra non rediit, nec quisquam postea Judaeorum Rex constitutus . Cum Rege Agrippa Romam venerat & Berenices ejus soror , quam cum vehementiissime Titus adamaret, nuptias etiam pollicebatur. Verum Populo Romano id aegre ferente , se ipsum generosa animi virtute cohibens , invitus tiret, ut ait Suetonius , ab Urbe dimi t invitam . Eam tamen Sextus Aurelius Titi uxorem dicit , quod eam sortassesne nuptiis conjugali affectu, & nsu tractaverat. s. Hoc tempore Iosephus Belli Judaici historiam conscripsit, cum Romae otiosus ageret , Imperatoribus Vespasiano , & Tito acceptus , ac etiam Domitiano Successori , uti pluribus in vita sua commemorat, & prodit etiam in opere contra Appionem: Deinde Romx otium nactus opere Omni jam

praeparato , quibus om propter graecam linguaru in auxilium

rit.

215쪽

AN. 7 l. Vespasianus in Davidis progenitos imquirit .

I. 13.

Clitis iani

vocatis , res prout gestae erant , litteris mandabam; adeoque peritati considebam , ut omnium primos me asanum , O Titum in eo bello Imperatores mihi testis facere voluerim . Primum numque illis obtuli libros, ct pos illas multii quidem Romanorum, qui bello interfuere . Plurimis etiam nostratum eos vendidi viris graece eruditionis non ignaris , in quibus erat Iulius Archelaus Herodes , morum gravitate nectutissimur ;idemque Rex Agrippa admiratione dignis us . I ii Iane uni-pers testimonium perhibrarunt, quod peritatem occursitaω prae me ferebam , non dissimulaturi, aut tacituri, si quid fictorum Ier gratiam, aut ignorantiam commulassem , aut Practeriissem . Sed de his hactenus. JESU CHRISTI au. 72. LINI PAPAE 8.

I. Fama es, tuquit Eusebius, Vespasianum , pos M- pugnatam Hieroselymorum ripitutem , eos, qui a Davide ge

nus ducerent, perquiri jussus, ne qui uam apud Ju cor ex Regiastirpe superella ; eaque ex caussa gravissimam rufus pedisequutionem Judaeis illatam fuisse. Pacatis tamen in Judaea re

bus , illuc Christianos rediit De una cum Simeone Episcopo Eusebius ipse innuere videtur eo loco, quo Hierosolymitanos Episcopos usque ad Hadriani tempora recenset , quindecim numero omnesque origine Hebraeos , & ad fidem Cliristi sincere , atque ex animo conversos. Ibi enim testatur Eusebius:

Tune temporis universam Hierosubmorum Despiam consulam tuisse ex Iudaeis Metibus , qui jam iude ab Apso rum aetate , ad illam inque si ionem Iub Adriano Lmperatore permanserant ; qua Iudaei iterum a Romanis de cientes, maxiwis praeliis dotati , atque expugnati sunt; ex quo tempore Hiero θ- morum Episcopi ex Gentitibus ad Mem conversi fuerunt, quorum

primus Marcus fuit. Bis itaque, Eusebio auctore, Hierosolymaeversa fuit; sub Tito primum ; deinde sub Adriano : Quare dicendum domunculas excidio supersuilla, vel e ruderibus illico resectas ad habitandum idoneas; eaque de causa Titum illic praesidium imposuiste: Decimae autem Legioni Hierosolγ- morum custodiam concessit, neque ad Euphratem, ubi pridem

216쪽

fuerat , eam rem i, inquit Iosephus; sed ct senes infelices, j Αυ Clin.

patieae mulieres ab hosibus reservatae eineribus Templi infi- Λs. 72. debant. Hinc & Epiphanius de Hierosolymitano excidio disserens ; licet eversam a Tito Urbem fateatur , AEdiculas tamen quasdam memorat, & parvam Christianorum Ecclesiam ,

quae in eo Deo eonstituta fuerat, ubi Discipuli pos Christi Asen-

sonem convenerant in Monte Sion constructam , quae civitati

superfuerat eum aliquot AEdi ciis, ac septem Θnagogis, quae in eodem Monte sic velut tuguria perstiterant. Quae quidem

etsi Baiagio inverosimilia videantur, vero tamen Proxima

Josephi, & Epiphanii testimonio redduntur . His addit Epiphanius , Christianos ex Pella HierosoIymam reversos miraculis claruisse, ex quo magis magisque EccIesia illa Fidelium fide , & numero floruit. h. Interea succrescente HierosoIymis fidelium numero, De Nazamo- inimicus homo, uti in Evangelio legitur, superseminavit Ei- R Zania; namque hac aetate orti sunt NaZaraei, qui in eo tantum a Christianis dissidebant, quod Legis Mosaycae ritus una cum Evangelio observandos esse putabant et De his audiendus Epiphanius : E autem haec Naearcorum haerest in 'Iph. lae . Perrhaeorum regione circa Cavam Sstriam , ct in Decapoli 39

eirea Pellae panes , O in Ba nitide , quae Cocaba Hebraice dicitur . Luine enim initium factum es , pos discessum ab morosolymis , omnibus Discipulis in Pella habitantibas , eum Christus iussisset relinquere Hieros0mam, ac Ieced re, quoniam passura est ob dionem . Et hae de eanssu Berrhaeam habitantes, illis ut dixi vitam degebant. Hinc Nazaraeorum haereses initium habuit . Erraoerunt autem O bi, circumcisonem jactantes, ct adhue sub maledictisne fant. Primi ergo Nazaraei Judaei fuerunt , qui Christianam religionem eatenus admiserant, quatenus cum Iudaica consistere poterat; atque eos saepe Apostolus Paulus increpat , & potissimum in Epistola ad Galatas . Plures hujusmodi Sectae homines sua af huc aetate extitisse admonet Hieronymus: In Iudaeorum syna gogis latebant; vel seorsim etiam sacra faciebant. Dicti sunt Nazaraei , quo nomine constat Christianos etiam a Judaeis tuis se appellatos. Praeterea quod pauperes essent, dicti sunt Gionitae ; & communi haereticorum penes Hebraeos appellatio ne Minei. De his ita Hieronymus ad Augustiniam . Si hoc De

rum es, in Cerinthi, O Gionis haeresim prolabimur , qui cre

demex

217쪽

Disb. haer. De Menandro Simonia discipulo .

denter in Chrismae propter hoe solum a Patribus anathematyzoti funt , quod Iegis caeremonias Christ Evangelio miscuerunt,c, sic nova confisi sunt, ut petera non amitterent. uuid di eam de Ebionitis , qui Christavis esse se Amulant Z 0que ho die per totas Orientis nagogas inter Iudaeos haeresis es, ρ σdicitur Mineorum, in a marisaeis nunc inque damnatur , quo vulgo Nazaraeos nuneupant ; qui credunt in Chrisum sium Dei, natum de Virgine Maria , ct eum dicunt esse , quilub Pontio Pilato passus est, ct resurrexit, in quem nos credi

mus ; sed dum volunt, ct Judaei esse, ct Chrisiani , nec Iur

daei funi, nee Chrisiani . Hactenus Hieronymus , qui & ali bi haec saepe confirmat , & Commentario in Matilinam pro dit: sisnitas , eum ceteros Apostolos reciperent, Paulum quos transiressorem legis repudiasse . Similia de Nazaraeis, Ebionitis , Mineis tradit Eusebius ; quo etiam constat variis hisce nominibus eosdem Haereticos designatos fuisse , qui cum Evan gelio Judaeorum legem, de ritus retinebant ; ideoque cum Ebtinnitis ab Ebione haeretico distis non esse confundendos, veluti Epiphanio accidisse videtur , ubi a Nazareis Ebionitas prodiis se scribit; quos tamen ab Irenaeo, Origene , Augustino , Phi lastrio, Theodoreto , aliisque Ebionem auctorem habuisse per

si ictae admonemur.

3. Per eadem fere tempora Ecclesiam quoque infama vit Menander Samarites , ct Simonis discipulus, qui teste Eusebio ', Ad summam metiearum artium peritium perinde sic

magiser progressus , pluribus adhuc , ct absurdioribus ' mentii exuberavit. Nam se ipsum quidem Servatorem esse Userebat ad hominum fatalem ab alto destinarum . Neminem vero Me bat , ipsos Mundi conditores Angelos posse superare , nisi qui prius magica disciplina a se insistitus, O baptismo , quem ipse tradebat, initiatus fuisset. βuem baptismum quicumque fusi

pere meruissent , eos perpetuum in hoe iaculo immortalitatem adepturos a rinabat : non amplius morti obnoxios , sed hic in αν- permansuror , juvenes Iemper , atque immortales futurai. Atque haec quidem , ex Irenaei libris licet cognosere. Sed OIusinus similiter , posquam de Simone retulit , de Menandro quoque jubjungit haec verba : Menandrum item quemdum Sa maritanum , ex Pico Capuratica oriundum , discipulum Sim nis , Daemonum stimulis agitatum , Antiochiam venisse , atque ibi plurimos arte Mugica delusse noviisus . Eui etiam Ieristoriis

218쪽

mribur sis persuaserat ipsos numquam esse morituros. Et ex isetius disciplina adhue supersent nonnulli, qui idem profitentur .

Haec ex Justino , atque Irenaeo Eusebius de Menandro, de quo similia ferme apud Tertullianum legimus: Pos Simonem magum , Menander discipulus ityiur Amiliter metus , eaden uicem , quae Simon ipse: quicquid se esse Simon dixerat , hoe se Menander esse dicebat, negans habere posse quemquam salutem , nisi in nomine Do baptizatus fuisset. Jaetabat enim mortem ad suos non modo non pertinere , sed nec pervenire .

Quod salse irridens Tertullianus: si Ood inquit , hoc Menandri balneum comicum eredo : Sed cur tam infrequens , tam o

cultum , quo pauci simi lavant Z suspectam enim fuciam tantam raritatem securissimi atque tutismi sacramenti. Qui plura de

Menandro ejusque deliri is desiderat , Irenaeum , Epiphanium, Augustinum, aliosque Haereseologos consulat. Id tantum a jungimus, Menandri discipulos fui ste Basilidem & Saturninum, de quibus paulIo infra dicemus. 4. Antiochus Commagenorum Rex in maximam hoc anno calamitatem incidit ; jure , vel injuria liquido non , constitit , teste Josepho . Cum enim Caesennius Poetus Syriae Praefectus datis ad Vespasianum Epistolis eum , & filium , Epiphanem desectionis accusasset , monuissetque oportere illos custodiae tradere , ne novas res adorti totum Romanorum Imperium bello perturbarent ; Uespasianus fide habita potestatem ipsi fecit agendi quod magis expedire videretur . Itaque Poetus Commagenem repente invasit , & Antiochum , qui re cognita quidquid potius patiendum ratus , quam adversus Romanos bellicum aliquid gerere, in Ciliciam fugerat, Tarsi missio Centurione comprehendit, & vindium Romam mittendum curavit. Vespasianus vero aegre serens ita Regem ad se deduci, jussi ei iter agenti auferri vincula, & apud Lacedemonem interea degere. Magnos etiam ei pecuniae reditus praebuit, ut non large modo, sed regie & magnifice viveret . Demum facta potestate , ut Romam cum Epiphane , &CaIlinico filiis navigaret , multo cum honore in Urbe retinuit , & reconciliatum Regno restituit. Ab hoc eventu , qui cum quarto Uespafiani anno concurrit , uti habet Josephus,

Commagenorum aera deducitur: Cometent, ct Sammateri ab hoc Gnno chronologiam suam inchoant, inquit Chronicon Ale-Xaudrinum , seu Pascliale, de quibus plura videri possimi apud Rom. I. C c Nori-Jasu GR.

tura

219쪽

Dio Ita.66. Pliilosophi Stoici urbe

ejecti.

Norisium de Epochis Syr Macedonum, Alani quoque , eodem Josepho teste , in Mediam irrumpentes , eam longe lateque vastarunt. fugiente Pacoro Rege; atque in Armeniam transgre is , Tiridatem Regem ipsis occurrentem fugarunt, vixque

ab eorum manibus evasit. Inter haec optimis Vespasiani moribus faetum , ut R Inae res in melius mutarentur . Etenim nobilium civiumque

animos a luxu , Iibidine , ab inserendis injuriis revocavit ; de exemplo magPs, quam legibus subditos ad castam, sobriamque vitam adduxit. Namque veluti privatus fere vivebat ; senatui statis diebus aderat, & inito cum Senatoribus consilio de omnibus Imperii negotiis deliberabat. In Casarum Palatio raro versabatur, sed in Hortis Sallustianis , ibique semper cuique ad eum patebat aditus Januis semper apertis , & omni cust dia destitutis; animo ad clementiam & mansuetudinein compinsito irasci, vel ulcisci nesciebat: Quod ex Vologesis praesese tim facto maxime intelligitur : Cum enim Parthorum Rex V Iogeses ipsi litteras dediiset hac tantum inscrilitione praemissa

arrogantiae plena : Arsaces Kex Regum Flavio me usano ;Vespasianus tamen non modo Epistola in non recusavit, sed responso eidem sollicite facto, singulari sane moderationis exem

plo hunc Epistolae suae titulum praefigi jussi: Arsei Regi R gum Flavius Vespasio a.

IESU CI IRISTI AM. 7'. LINI PAPAE P.

r. Helvidius Priscus Thraseae gener stoicῖs disciplinis

ab ineunte aetate imbutus , pluries Vespasianum procacitet lacesserat I namque reversum eX Syria , Ioliis , privato no mine Uespasianum salutaverat , de in Praetura omnibus Edictis sine honore ac mentione ulla transmiserat; non antea

tamen , inquit Suetonius, et Imperator fuccensuit , quam alter- rationibus insolentissimis pene in ordinem reductus . Tum itaque relegatum primo , deinde interfici hoc anno jussi. Verum strvandum postea quoquomodo curavit, milIis qui perculsores revocarent; servassetque , nisi jam periisse falso nunciatum eo set . Praeterea Cum alii miti excitati ex Stoica di iplina, Dion: Di it GOD e

220쪽

ECC LESIASTICA. ΣΟΙ

Dione teste , in quorum numero fuit Demetriur Oricus , multa Lini ε istinutilia his , qui audiebant, pistice disserere1t occasione philο- 'sophiae , atque ita multos occvue in Duriasyententias traherent; ' 'i'M ιcianus me asiano perfussit, ut omnel qui essent ejus se

ex urbe expetieret; dixitque in eos multa ira magis incitatus,

quom studio disi inae. Itaque Vespasonus satim P Iosephor

praeter Musonium Roma expulit. Atque id quidem non Philosophiae odio fecit Uespasianus, quem etiam ex Philostra ioco ioscimus illius amantissimum fuisse , sed necessitate coinpulsus , tu scilicet hujusmodi Philosopliorum garrulitatem, petulantemque potius quam ingenuam libertatem comprimeret, qua passim Imperatorum gesta apud abicctum vulgus redarguebant . Hanc Philosopliorum in quotcumque, ac potissimum in Principes dicendi licentiam vellementer improbat Seneca: G- Senera ΠRio.

rure mihi videntur, qui existimant Phuinophiae fideliter deditas , LuciLeontumaces esse , ac refractarios , O contemptores mugis tuum , aut Regum , eorumve per quos publica adminis ramur . Damnat& Dio in suis AEgyptiacis ihilosophorum Cynicorum in eo genere dicendi procaciam . Ex quo sane facile tutelligitur quantum omnibus praestet Cirristiana modestia , quae levissim; ma iniquampiam contumeliam in privatum etiam hominem dictam pK;Msbdis; ἡ 'perpetuo gehennae igne dignam existimat, quaeque parendum cs- excellautia. se Principibus etiam improbis, & honorem iis habendum divina lege praescribit . Numcuam certe in tot acerbissimis adversus Christianos persequutionibus, quempiam illorum ob dicacitatem convenium elle judicio, quis pol erit invenire . Qiiamobrem philoiophorum complures , qui verae sapientiae studebant, Divinam prorsus Christianae PhlIosophiae excellentiam intuentes, Considerantes, admirantesque non paucos tantum , sed omnes serme Christianos verae perseetionis culmen attingere ;pedestri, quam sectati fuerant, philosophiae nuntium remittentes , discipuli in schola piscatorum eisse maluerunt , quam Athenis magistros profiteri. 1. Quo tempore Apostoli , virique Apostolici ad imbuen- De PK;lorudos Christiana religione populos totum pene Orbem terrarum ph s orbem peragrarunt; complures etiam Gentium philosophi perinde ac ςi Vincuntμ si eamdem instituti rationem ini illunt, plurimas circumeundo hμμ' provincias pervagati urbes nobilissimas adiere , summumque Iahel aetatos ubique mores corrigendi sttidium praeseserentus, de his publice palamque cum populis saepe disserebant . Eos ta-C c a men

SEARCH

MENU NAVIGATION