장음표시 사용
41쪽
bus sacerdotiis auctiis, ultimus stirpis filii, cum sacris addictus prolem non propagarit.
De hula, infanti acciderunt, ac de periculis ejus in navigando. CAPUT II.
EDivus primum in lucem, cum de more ab obstetrice lavaretur, ipse in alveolo suassente genibus stetisse , junctasque in caelum
manus tetendisse dicitur. Item quo die initiandus Christianis sacris, lemnique ritu sacratae in&su aquae abluendus erat, ad templum cum defer retur, nebulose admodum caelo repente e mediis nubibus emisso solis radio infans clarissima est luce perfusus. Qis seu casu acciderint, sive
quod ispe evenisse constat, futuram pueri magnitudinem portenderint, constanter quidem tum de eo memorabantur. Vixdum quadrimussiimmum vitae discrimen navigans a)nt. Cum mater e Clodia Venetias parva cymba tranaret', puer, nihil advertente matre ad latus navigii ob repsit, & manu aquam contingere adnitens in mare decidit, & cymba velo, secundaque aura ferebatur: exterrita ad filii casum praecipitatura se illa in undas fuit, ni conantem, ac prope amentem excepissent famulae. At puer admirabili audacia, & celeritate nautae servatus est, qui cla-
42쪽
vum regens , animadverso casu, relaxato su bito sitne, quo velum pandebatur, in mare prosiluit, ac suscepto puero incolumem ad navigium, quod deje sto velo constiterat, nando retulit, matrique propemodum jam dolore exanimatae restituit Futura pueri dignitas fecit, ut non frustra tam evidenti Dei numine tanto periculo ereptus videretur. Nec fere unquam ille sine periculo navigavit. Romam petens, cum Clodiae ut Anconam trajiceret, conscendisset, fracta per noctem ad Senogalliam navi, vadosum ejectus in littus, trecentos amplius passus nandi ignarus, undantibus stipra pectias fluctibus , confecit pedibus ;atque aegre per tenebras in siccum evasit, cum eorum aliqui, qui eodem navigio Veliebantur, aquis obruti perierint. In Belgis Oceani sinum transi issurum ab Amstelodamo caelo sereno, ac secundo provectum vento , tanta eadem no stetempestas adorta est, ut obfusis undique densis. simis tenebris, caelo crebris , atque ingentibus, tonitribus, fulgoribusque omnium mentes pavore perstringente, ac non vectoribus modo aliis,& comitibus ejus, sed ipsis ctiam 'territis navi culario , nautisque, non longe abfuerit, quin magnitudine fluctuum navis hauriretur; sed salutati omnibus ipse tum unus fuit. Nam caeteris horrore, nauseaque jacentibus, animoque, dc com
pore abjectis, quorum in numero ipse fui, qui haec postea scripsi, ille quamquam adeo selutus
aer in imbrem erat, ut completurus navim Vide
43쪽
retur, ad ossiciaque discurrentes in os incidens impediret, tamen nulla territus re, uno adjuvante cubiculario ejus Dionysio Viterbio Patavino, qui solus expers nauseae fuit, ad omnia nautarum munia occurrens, eosque despondentes jam animum, nunc oratione, nunc vltro subeundo opera corum confirmans navem servavit, cum sequenti die luce orta desievisset tempestas , &reddita mari tranquillitas esset. Ne fluminibus quidem unquam sine adversis casibus navigavit. Vitandam omnem navigationem, mari, aquisque abstinendum , quod fatale inde periculum immineret, praedicentcs quosdam, & monentes amicos, risit semper, nec quoties reS, atque Opportunitas tulit, proterea committere se mari, navibusque cli vcritus.
De prima e us institutione. CAPUT III SU M M A Patris cilla institutus est; nam pG
ne infans specimina ingenii dederat, & ab Astrologis ingentia, atque summa portendi , --lium haud incurioso Patri responsum erat. Vix decimum annum Uiens Latina carmina non scriptitabat sol um , sed etiam de re proposita extempore edebat, cratque propterea in amoribus Principum civitatis, quorum amicitia florebat
44쪽
Pater, ut multi ad ludum, ubi cum aequalibus instituebatur , ventitarent, quo pueri ingenium in
ejus aetatis exercitationibus spectarent, cognoscerentque an famae, quae de eo inter aliorum parentes puerorum erat, responderet, nec alio fere cohortandi, aut increpandi liberos loco uterentur, quam ut ejus ad imitandum exemplum proponerent. Magister illi erat Bernardus Felicianus, vir
quidem eruditus, ac diligens , sed quod fateri ipse, ac prae se ferre soleret, Commendoni ingenio, quam suo majorem in civitate famam adeptus. Unde cum multi ad cum e Patritiis prim rum filii ducerentur, ipse tamen unius excellenti indole, atque acumine gloriaretur, eoque studiosius, & majori cura omnibus dominis informabat, instituebatque, quas puerilis illa capere aetas potest. Ab hoc ad Antonium Ariam Hispanum nobilem Grammaticum se contulit , eodemque tempore Antonio quoque Eparcho ab Zacyntho Graeaearum litterarum Doctore est usus, & ipse puer ad omnem disciplinam cum mire docilis, tum quod paucis admodum usu venit, memoria summa ad ea, quae doctus csset rei incnda erat; nam a quibus celeriter res percipiuntur, iis etiam facile solere excidere, & contra qui laboriose discunt, firmius omnia aiunt retinere ; veluti im-firessa difficilius, quam quae modo illita sunt, de
entur. Magnopere autem videbatur animus ejus teneri commemoratione insignium Virorum, qui
per virtutem ad magnam aliquam gloriam , ho-
45쪽
Mόremque pervenissent, eorumque egregia facinora adeo cupide audiebat, ut siepὰ ab ore narrantium talia penderet , tape Patrem , Magistriamque oraret, ut sibi declaro aliquo viro commemorarent: sive ea pueri natura, quod illi aetati accidere solet, curiosior fuit, sive animus ejus jam tum magnae laudis stem assectans, narratione alienae virtutis gestiebat. QDrtum-decimum agens annum Patavium a patre discendi causa est
missus, ubi plures annos in optimis disciplinis magna ingenii gloria est versatus, captus primo Poetarum suavitate, ita se Poetices studiis, legen- diuque, ac scribendis carminibus dedidit, ut inde vel praecipuam sibi famam' comparaverit, tanto
quidem majori immaturae aetatis ejus admirati ne, quanto non aequalibus modb suis in eo gene
re celeriter antecelleret, versim etiam cum cla
ris viris conferebatur, qui Poetices laude praestare tum existimabantur. Philosophiam deinde aggressus doctissimos homines audivit , aviditate ingenti Philosephorum praecepta hauriens, maxume Platonis sapientia delectatus, propterea quod illum diceret propius, quam caeteros a Christianae Philosophiae institutis abesse. Multos ejus libros exercendi inFenii causa e Graeco in Latinum
vertit, Omnes fere explicatione rerum , quae obscuriores essent , illustravit. Hi postea commentarii ejus in manus nostras pervenerant, quos stidiose conse atos a nobis, cum forte ipse multos
post annos reperisset, conscidit, atque incendit.
46쪽
sane immerentes. Verum dum his distiplini, adolescens cupide animum imbuit, & discendi dulcedine studiis nulla valetudinis cura usque in
dulget , nulli quei sibi legendi , ac meditandi
modum statuit, in periculosum, atque importu- . num incidit morbum oculorum , quo magnopere illi retardatus, ac paene intercisus est omnis su ceptae laudi curius. Ab succo nimio corporis vis magna sanguinis in oculos influens aciem obduxerat, curatione adeo dissicili, ut cum multa ex
perto infeliciter omnia procederent, etiam ipsum quadriennium inchisius conclavi, atque impatiens lucis vim infesti humoris, neque exsiccare , neque alio derivarenullis remediis praestantissimis adhibitis medicis valeret, desperata Valetudine , de illa ipsa Terentiana domo ad Vallis prata, quam Patavii conductam inhabitabat, emenda, omnique deinceps vita ibi agenda cogitaverit. Tandem Ioannis Baptistae Montani Veronensis Medicorum tum longe principia consilio , cauterium sinistro in crure clim fecisset, sive id repertum mali remedium, sive sua sponte consumpta vis morbi esset, lumen ei est restitutum, ita integra acie, ut qui acutius , aut longius cerneret, qui celerius objecta oculis percurreret , fuerit
postea nemo. Toto vero illo tempore, quo Oculorum captus usu in tenebris egit , quamquam omnis ejus fuerit studiorum ratio perturbata, non
tamen ipse se desidiae, aut languori dedit: Verum aut dictandis carminibus, qua re maxime adole-
47쪽
scentis animus recreari videbatur, temporis ejus
inolestiam lenibat , aut legenti operam dabat,
latia mali inde petens, unde contraxerat. Cum maxime morbo vexaretur, patrem amisit octo &septuaginta annos natum, cum esset ipse decem& novem annorum; cujus morte magnam fecit
familiaris rei jamaram, quae illi tota comminuta, ac dissipata est, cum curare ipse rex domesticas nec per aetatem, nec per Valetudinem quiret, &Marcus Antonius Barbadicus avunculus ejus, qui tueri adolescentis rem debuit, homo effrenatat avaritiae etiam diripuit. tamen ipse damna haudquaquam quanti erant aestimavit, doctrinarum cupidine occupatus , & omnibus curis depellendo morbo intentus. Cum convaluisset,conia silio eorum quibus a patre fuerat commendatus,
ad cognoscendum Ius Civile animum nequaquam libenter traduxit. Quo ipssi in studio ut pares ab eadem celeritate ingenii progressus faceret, eoque magnopere laetarentur , quibus auctoribus eam doctrinae viam ingressus erat, tamen Platonis, & Philosophorum consuetudinem ut abjiceret adduci cujusquam auctoritate non potuit; de animus jam tum gestiens enitendi, & navandi aliquid studio, in iis maxime virtutis praeceptis constitit, quibus ad res gerendas , .vitamque in hominum luce agitandam instituitur, frustra sius.cipi putans rerum abditarum scientiam, nisi ea ad hominum usiam , utilitatemque comparetur. Eloquentiae exercitationes omnes , sine qua ipsa
48쪽
via ratio fatis tueri munus suum posse videtur, ingenti labore est persecutus, scriptitando, declamando, colloquendo. Nam dc juvenis aequalis sui ob caedem factam capitis arcessiti causam Patavii apud Praetorem egit, tenuitque. Et cum Patavinorum civitas Francisco Donato Reipublicae principatu de more gratulatum misisset, orationem , quam,Legati habuere , ipse composuit. Quo ex studio id lane est: adeptus, quod postea magno ei fructui, ac decori fuit, ut prompta, & expedita dicendi facultate rem propositam seu patria , seu Latina oratione, vel continuata, & producta , si res desiderareti, ita explicare, ac peragere posset, ut cum nihil conquirendis verbis, aut jungendis haesitaret, quod plerisque accidere solet, genus orationis minime inquinatum , ac barbarum , &certe, quod dissicillimum est, aequabile, de undequaque sivi simile te ret.
De profectione ejus ad videndam urbem , σ
F Ac τ is per has maxime artes reliquae vitae
fundarientis , motaque apud omnes magna sui expectatione ad vigesimum quintum aetatis lannum pervenit, ut erecto ad res capessendas animo ita haud satis certus quam vitae rationem se-
49쪽
queretur. Erat Patavii Aloysius Cornelius inflagnis ea tempestate senex ille , cujus in valetudine tuenda tanta cura, ac religio sitit, ut cum optimis ad concoquendum facillimis uteretum cibis, tamen apposita libra, ut quidque edendum. bibendumque erat lancibus: aminaret, & mo-idum quem sibi ab intelligentia sui corporis ipse
praestituerat, nihil excederet,unde et Sobrii cogno men accidit. Hunc colebant, observabantque fere Patavii quoscumque aut generis, aut ingenii. praestantia nobilitaret; nam & splendide ipse lamiaper, atque honorifice vixit, & ejus domus, quam ad Antonii aedificaverat, propter hortos & aedifiricii elegantiam vulgo visebatur, & ducebantur homines non literatissimi illius quidem, sed in derati , & maxime acuti, & jucundi senis sermo. nibus. Itaque nullius frequentior Patavii domus erat ; ipseque mirifica in omnes humanitate, in credibiliter praeclaris ingeniis delectabatur , iisque cum opus esset, omnibus suis studiis aderat. Commendonum senex adolescenteda summe dilo xit, in quo clarissima industriae lumina eluceban LCum igitur dubitantem quam potissimum vitae viam insisteret,.Idque secum diu, multumque deliberantem Cornelius aggressus senserat enim senex sollicitum adolescentis animum ὶ hortari institit, ut se Romam conserret; in una illa civi 'tate virtuti cum omnia paterent, tot instructonariturae, ac doctrinae adjumentis celeriter aditum ad. res magnas futurum: denique cum sibi unum tan-
50쪽
tae industilae curriculum videri. Id consilium ab amantissimo sui homine profectum , ut non ac pernatus est adolescentis animus, ita accipere, ac de se statuere tanta praesertim de re non audebat, eo minus, quod cum unus ipse Venetiis Commendonae familiae reliquus esset, interiturum cumeo,si sacerdos fieret gentis quoque nomen erat paterni amici , conjunctique omnes Venetiis eum retinebant. Cum siepe hac de re appellatus a Cornelio nihil statueret, rogare senex eum coepit, Vt saltem Romam ad visendam urbem, formamque
Reipublicae illius cognoscendam iret. Ad id quidem eo facilius perpulit, quod is erat annus M. D. L. quo indicto a Iulio III. Pontifice Maximo Jubileo , multi mortales , vel ab ultimis profecti
terris Romam religionis causa convenire solent ;.α urbis templa, & Divorum sepulcra, Petri maxime & Pauli ossa eodem condita tumulo Venerari. Sub finem ejus anni Commendonus Romam venit, comitibus Hieronymo Renaldo,& Antonio Altano, quorum amicitia Patavii plurimum
Utebatur. Quatuor admodum menses Romae est Commoratus. Reversus Patavium de Romanis rebus , deque tota ratione Romanae aulae , & qui-ibus quisque initiis , & quasi ostiis ad eam accedere, per quas artes,ad quem finem spectare,& temdere deberer, ita disseruit cum Cornelio, ut senex
exclamaret, aut hunc siimmum Romae virum s re , aut se rerum omnium imperitissimum esse. Audivi ego aliquot post annos, cum adolescens Pa-
