Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tavii literis operam darem, & Commendonus in magno honorum cursu, maximaque hominum spe , atque fama publicas legationes pro Roma na re obiret, pe haec commemorantem Cornelium, qui nulla re magis gloriari videbatur, quam quod Commendono auctor Romanae profectionis ipse sitisset. Singularis hujus viri extitit in Commendonum benevolentia , quam a pueritia ejus susceptam ad ultimum vitae conservavit. Quam quidem vitam in tantum produxit, ut eo anno sit mortuus, quo Commendonus legatione apud Polonos funpens Cardinalis est creatus. ino quidem anno cum ego ex Polonia rediens, quo cum illo eram profectiis, Patavii recreandae valetudinis causa restitissem , & Cornelium paucos antequam moreretur dies adiissem , effusissime senex mihi Commendoni Cardinatatum est gratulatus, ex quo tantam se laetitiam cepisse aiebat, ut nihil meminerit sensisse in vita jucundius. Deinde quo die est mortuus, cum instare sibi vitae finem prae sentiret, deque ea re ita loqueretur , ut non de omnium maxime horribili, sed veluti de migratione quadam in aliam domum, sedens in lectillo, quo perangusto & parvo utebatur, & Ver nica uxor adesset , anus fere ejus aequalis, mihi magno prorsus, & integro vocis sono , causas , propter quas non invitus de vita discederet, commemoravit, ac longo pioque habito sermone, ad postremum hoc , inquit, uno minus libenter migraturus e vita sum, quὀd Commendonum vide

52쪽

COMMENDO NI CARD. i

re ante nequiverim . eo insignem honore , cui a me tanto ante confilo ejus virtute , praestantique natura spe destinatus fuit. Atque hoc loco multa ei, & summa cum esset auguratus, epistolam ad eum scripsit sua manu, qua certiorem mortis siuae instantis reddebat ; hortabatiirque eum, ut pergeret iisdem artibus, quibus virtutem suam in

amplissimo gradu dignitatis collocasset, in dies magis de Christiana Republica , & Ecclesia Dei

bene, ac fortiter mereri ε, temperantiam coleret virtutum omnium genitricem, qua & mentis acies acuitur , & valetudo, maximum in humanis re bus bonum, integra, vigensque conservatur. Haec

cum scripsisset, & vix putare se bidui vitam su peresse sibi diceret, nos discessimus. Ille paulo

post abeuntem credo vitalem vim sentiens arcessi sacerdotes Iesilitas iussit, collocutusque cum iis de divinis rebus, cum se ante Christianis sacris rite procurasset, Crucifixi parvum simulacrum lae va manu tenens, laetum se , ac bona spe fretum venire, simulacrum intuens proclamavit. Eo d inde posito , decore sese in lectulo composuit, oculsique occlusis , tamquam obdormiturus leniemtu animam egit, cum vix horae tres ab eo sermone, quem nobiscum habuerat, intercessis sent. Nam ex illa vietias moderatione , mente, sensibiisque integris ad postremum usque spiritum vixit, quem ad octavum & nonagesimum annum aetatis perduxit. Haec pauca de Cornelio, viro ac sene clarissimo, libuit interscribere, quam

53쪽

is DE VITA IOANN. FR'

do de inemorabilis ipse vir luit, & Commendo num in primis dilexisse est visus.

De primo ejus ad Rempublicam accessu , oede ratione quam primum in mise habuit. C A P U T V.

VI s A Roma, perceptaque civitatis Rus forama, nihil ultra dubitavit, quin sibi immigrandum in eam urbem statueret, eorum spretis consiliis, qui ad eum domi retinendum, &lli norifica illi conjugia , & accessum in scribarum Collegia offerebant, in quae nonnisi honesti de

plebe homines, vetustaeque in civitate originis, si modo patritio genere orti non sint. admittuntur. Honores enim , & publicae procurationes,& jus suffragiorum Venetiis Patritio tantum patent e reliqui non in aliam Reipublicae partem, quam ministerii admittuntur. Sed Commendono major, atque elatior animus, naturaquererat, quam ut se, aut in scribarum humilitatem demitteret , aut in ea civitate vivere sciret , in qua exors Rei publicae, nec pari cum reliquis jure essetfiiturus. Nec magis alia res juvenem , ut Venerias , ac spem propagandae familiae relinqueret, comptilisse creditur, quam ut cb decederct, ubi

nihil clausum sibi, nihil interdictum, nihil, quod, quominus virtute, atque industria niti posset, im

54쪽

COMMENDO NI CARD. I9

pedirer. Commodum haec cogitantem lenior propinquus ejus Ecclesiasticis beneficiis duobus in Patavino agro auxit, quorum ex vectigalibus ad trecenti numi aurci ad eum redibant, tantumdem ex patrimonii tui rcliquiis capiebat, praeter id quod in sororum dotem leposuerat. Hoc igitatur fortunarum modo compositis domi rebus ,

Romam concessit anno M. D. LI. nec diu mora

tus , viam , qua sibi eundum esset, delegit. Pleri que homines , qui Romam ad capellendas res urbanas, quod quidem nemini, quantumvis longinquo , & alienigenae non licet, quo potentis alicujus gratia , atque opibus adjuti facilius eni tantur, in Principum , aut Cardinalium alicujus fidem conferre se consuevere. Sed Commendo-nus, qui se ita alteri adjungerent ratus non sira, sed aliena fortuna ferri, nemini uni se applicare, suus , non alienqs Reipublicae non partium ejus esse, statim si initio decrevit; inque eo usque ad ultimum uno vitae, & consiliorum tenore permansit. Itaque nactus Romae Nicolaum Pontium Venetorum Legatum , eum qui postea civitatis suae Dux est creatus, per hunc Iulio III. Ponti fi ci Maximo commendatus in familiam ejus, Cubicularioriimque numerum, ut ascisceretur ima petrat ; qui tum ordo perhonorificus Romae habebatur , neque in eum nisi magno cum delectu honoris caus4 assumebantur probatissimi juvenes,& ingenii , & generis dignitate commendati. Hoc modo ille non tam in Iulii familiam adscri-

55쪽

io DE VITA IOANN. FR.

ptum se, quam in jus civitatis, ac Reipublicae r

ceptum putavit. Nam Romana res , etsi unius imperio habetur , tamen quia is eligitur liberis sustragiis, neque ob prove stam aetatem diu rerum potitur, nec ejus ipuus vllum est in succetare ambitrium , ac nemo spe, atque aditu honorum arcetur , inesse huic civitati, & aliae species Reipublicae videntur, ut cum vnua summam potestatem, summiimque jus omnium rerum obtineat, nonnullae tamen esse , & principum, & multit dinis opes videri possint. Itaque Commendorius gratiae , amicitissique conjungendis animum intendit, magno judicio, delectuque, cujusque enim ante omnia mores spectavit, studiique, quarum rerum similitudine maxime familiaritas, & benevolentia confirmatur. Dedit igitur operam , ut qui essent in urbe viri literarum, & doestrinae nomine clari, eos haberet amore. & consuetudine conjunctos ; nec gratiam solum inter illos, sed ingenii quoque famam celeriter est assecutus. Quorum praeter caeteros familiaritor usus eth Hanni bale caro, propter morum, & doctrinae elegantiam, & seavitatem, Gulielmo Sirleto, qui et posmea collega in Cardinatatu fuit, vir cum innocentia summa, tum memoriae tantae, ut cum Omnes

omnium artium libros, omnia scripta Graecorum ac Latinorum vetera, recentiaque infatigabili labore perlegisset, eorum non singulas modo lententias, sed verba quoque memoriter recenserct,

cum bibliothecae instar', vel de abstrusissimis re-

56쪽

COMMENDONI,CARD.

bus consisteretur. od nisi congestis in unius notitiam tot rerum doctrinis ingenium impar fuisset, memorabiliorem virum aetas nostra non tulisset. Octavio praeterea Pantagato , Iacobo Marmita, Basilio Zanclato , Paulo Manutio, Iulio Pogiano , viris Romanae eloquentiae principibus, qui omnes cum eum aetate anteirent, tamen gravitate , modestiaque morum, & peracri in ipsis quoque doctrinae studiis judicio juvenis mirifice tenebantur. Nec minias studiose e sacerdotum societatibus, maxime Iesbitis , quorum lut flagrantissima simi omnium initia disciplinarum in longe tum sanctitas , atque auctoritas inter omnes eminebat, qui scientia divinarum rerum , de morum , ac religionis laude commendarentur. amicitias coluit. Probatissimo cuique & prosperae in civitate famae diligi, carumque haberi aD tens , quod sibi existimationi, atque laudi r atur fore. Et quamquam amicOS non numero. sed genere distinguebat, & doctorum hominum, ac proborum consuetudine maxime utebatur: tamen quamplurimos ex omni genere benevolen tia, atque ossiciis devinctos uti haberet, & quam latissime gratiam propagaret, operam dabat. Ca terum e Cardinalium ordine ingentes viros, longeque inter: omnes pietatis , & sapientiae lauditatas praestantes , colendos sibi, atque in vitae, ac morum institutis imitandos suscepit. Horima observavit maxime Ioannem Petrum Caraiam, quitum Collegii princeps erat, & Marcellum Cer-

57쪽

. DE VITA IOANN. FR.

vinum, & Reginaldum Polum Britannum. Quorum Marcellus Iulio, ei ipsi deinceps Ioannes P trus in Pontificatu Maximo successere : & Polus nihil propius fuit, quam ut Pontifex renunciaretur iis comitiis, quibus Iulius ipse creatus est. Proximos his habuit Iacobum Putem , Rodul-phum Pium , Ioannem Salviatum , Federi cum Caesium, quibus omnibus adeo probatus est juvenis senibus, ut omnes sui perstudioses, fuitque ia- ventes rebus semper habuerit. Innocentium Montium, quem Iulius non humilibus mod b, ac se didis, sed vix satis certis parentibus ortum, ac ne ullius quidem artis specimine commendatum, in. opia prolis adoptari a fratre jusserat , atque in

summum inde cooptato ordinem, summum gratiae, atque rerum prope omnium arbitrium, pro va, insanaque indulgentia permiserat, cum unum, omnes appellarent, appeterent, ambirent, omnibus colerent ossiciis , Commendonus moribus originis sitae sordibus imbutis, non noVa fortuna,

atque amplitudine dignis viventem , nec proprie observavit umquam, & penitus se domo ejus abs tinuit: qui enim intelligeret quale cujusque sit

ingenium ex eorum maxime moribus restimari

solere , in quorum quis amicitiam se contulisset, maluit famae ex gravissimorum virorum familiaritate, quam amoitioni ex unius inconsulti, ac

dissol si juvenis gratia inservire.

58쪽

COMMENDO NI CARD.

Brevis transcursus rerum , , honorum ejus. CAPUT VI. I Auto post publicis rebus admotus est, atque

honores velut impetu aggressus omnes contento prope cursu pervasit,& quod mirabilius,&, ut nos senes longo usis urbanarum rerum peritos sepe narrantes de eo audivimus, prorsus singula re fuit, non suis, non cujusquam potentis opibus nixo, non petenti, ac saepe recusanti, minime queambitionis causa alienis moribus servienti, ultro omnia delata, atque ingesta sisnt. Anni quatuordecim a primo adventu ejus in urbem ad Cardinatatum interceore , quibus numquam fere vacuus a publico munere egit. Eodem quo Romam venit anno M. D. LI. Urbinum est missiis: anno insequenti in Belgas, atque inde in Britanniam. Inde regressus in Lusitaniam est profectus, atque his itineribus Iulii quinquennium est transactum. A Paulo IV. M. D. L v. scribendis epistolis asciatust, eodem anno Episcopus creatur; destinatus de Urbanus Praetor ab eodem Paulo, sed mox Orator, sive . Ut novo quamquam usitato jam , ac trito Romae vocabulo utar, Nuntius ad Carolum Caesarem commorandi causa apud eum est missus, ad quem tamen bello inter ipsiam , & Paulum exorto non pervenit. Reversus Romam ad concitandos ad bellum Principes Italiae circummittitur,

59쪽

atque iis aditis, Venetiis,ut in eamdem societa tem armorum Senatum adduceret, manere est jussus , atque his quoque obeundis muneribus , quatuor ferme contumpti anni, & Pauli Pontifi catus exactus est. A Pio IV. quo anno Pontifex Maximus est creatus , qui fuit M. D. Lx. Nuntius item ad Ferdinandun, Caesarem , Principe que Germaniae est ire jussus, qua in peregriirati ne annum & dimidium fuit. Pon reditum inde a Cardinalibus Concilii praesidibus ad eumdem Ferdinandum Caesarem remittitur , eoque celeriter confecto itinere, in Poloniam , ut Nuntius apud Sigismundum Augustum Regem, gentemque esset, protinus legatur. Sic Pii I U. anno item qui mro , quo anno Pontifex moritur , absens Cardinalis est creatus. Anno inde , D. LXV I. a Pio V. legatus ad Maximilianum Caesarem Germaniae conventum Augustae agentem ire jubetur. Ac

biennio post ad eum a praecipiti consilio tribuendi Austriae populis jus Lutheranae haeresis revocandum est missus: alibque item biennio pὀst ad eumdem Caesarem,& ad Regem Poloniae de se, dere jungendo adversus Turcas nova legatione est perfunctus. His itineribus, quibus omnes prope Christianas provincias , quae in Europa sunt, peragravit, numquam aeger fuit, vist dissicultates, laboresque etiam voluptati habuit; non eum

aestus, non imbres, non immania Septentrionisfiigora fatigarunt. Proposito hoc veluti cursu re- ru in ipsius singula nunc ordine enarrare pergemus. De

60쪽

COMMENDO NI CARD. De pradictionibus futura dignitatis ejus.

ΙMpus E Ris adhuc,&adolescentis tanta optinio, atque expectatio ibit, ut nassim praedicarent homines eum ad summam aliquam laudem perventurum. Cum Romam venisset, statim eadem de illo orta spes. Hannibalem Carum , viarum sane optimum , & urbanarum rerum diutu

no usu , atque observatione in primis peritum , adolescens ego saepe audivi cum diceret, duobus e aequalibus sitis Nicolao Ardinglielio , de Marcello Cervino primis diebus, quibus Romam venere , perspecta eorum industria , Cardinatatum praedixisse , in neutro falsum se judicio esse ; virumque enim per varias mandatorum munerum functiones, sua virtute Paulo III. Pontifici Maximo probata in siimmum ordinem pervenisse; quorum Ardingliellus decesserat , Marcellus in maxima hominum fama, atque spe supremi honoris tum erat. -m postea honorem naud ita multis in . terjectis mensibus mortuo Iulio est: adeptus. Commendonum tertium esseCarus aiebat, quem magnis gerendis rebus factum eidem amplitudini ab pari ingenii aestimatione, destinavit. Et certe tantum tribuit semper, ut nullius benevolentiam , atque amicitiam magis coluerit: illi fratris

SEARCH

MENU NAVIGATION