장음표시 사용
61쪽
filium in domesticorum munerum ministeria re diderit , nec ullius fidei commendatam domum, suosque magis cupierit: caeterum comprobatam eventu conjecturam siram , ut i nse, ita non diu laetatus est; iisdem enim diebus jam senex est mortuus , quibus Commendonus ad urbem Car dinalis venit anno 1166. Ioannes Petrus Carasa Cardinalis, qui postea Paulus IV. est dictus, silmmae vir gravitatis, di prudentiae consuetudine juvenis mire delectatus, saepe inter siros parem eum omnibus honoribus, & brevi adepturum edixit,ipstimque identidem accendens, hortabatur , ut perperet ire quibus coepisset itineribus, ad magna& summa perventurum. Idem cum non multo pdst Pontifex Maximus eum Episcopum facere ferretque multis laudibus , adjecit rDebile principium melior fortuna sequetur. Sed haec ex moribus ejus conjectabant homines: Illa ex interpretatione astrorum. Qim tempore est natus responsum patria Mathematicis est, in gnum virum fore, summiimque imperium ad eum perventurum. Romae eadem seu vere , sive assentantes spei , quae de illo erat, cecinere , &quidem constanter , nec multum variante judicio omnes. At in Lusitania cum eo a Pontifice ad Regem missus venisset ; inter eos, a quibus observari, adirique ossicii causa solebat, exul Hispanus nomine Maldonatus, studiosius eum quam caeteri persolvit , homo Latinis, Graecisque litteris doctus , & in Astrorum scientia memoriae ejus
62쪽
facile princeps. Is in longo sermone varie percunctando a Coin mendono elicuit non diem modo , sed horam quoque ortus ejus. Tum positu coeli stellarumque notato , quo quaeque in signo, quaeve earum inter se conjunctiones , motusve , nascente illo fisissent, ad eum rediit manu ferens parvam schedam , quam Commendono tradidit. In ea Mathematicorum notis situs syderum, descriptioque dimensa , ac designata erat, & sub scripta brevis epistola. Natalem a se horam multorum inspectam esse , quoque nati fato, quaeve eventura iis ex astrorum observatione esse viderentur praedixisse: nullius ortum felicioribus signis conclusum animadvertisse. Pergeret porro, & quo Deus, & natura vocarent , sequeretur, imperium et , ac principatum deberi illius Reipublicae ad quamcumque se contulisset, suam prope jam aetatem exactam esse, neque ad illud tempus producere vitam posse, filio mandaturum, ut ei a se obsignatas litteras afferret, orare ut memor a quo tanto ante haec sibi praedicta sitissent , tum aliquam filio gratiam referret, cum praedictionem tuam secuta res confirmasset. Tempus quoque definire non est veritus alterum & sexagesimum aetatis annum , trigesimum tum agentis, in quem annum incidit mors Gregorii XII. Pontificis Maximi , cui ipse succetar , & votis bonorum , & studiis Patrum destinabatur , nisi importuni morbi vis cum paucos ante dies , ut sito loco dicemus, praeripuisset. Hunc Maldonatum satis constabat mul-
63쪽
ta ab eadem scientia multis, quae evenere, praenunciasse. Ipse in exilium ierat, quod cum Hispaniae civitates a Carolo V. defeci uerit, interconcitatores popularium , unus omnium acerrimh in illa versatus causa erat. Quamquam ante consil-
lentibus amicis adversum seditionis eventum , &suam ipsius calamitatem praedixerat, testatus officium nihilominus sibi, atque fidem erga patriam
omnibus rebus antiquiorem fore , nec necessario tempori suorum civium defuturum. Cum exul tum in Lusitaniam venisset, Ioannem Regem monuerat, ut maturaret Emanueli filio nuptias, negans eum adolescentiam evasurum , cujus dictore pater paruit,& filius intra vigesimum annum aetatis extinctus fidem assirmavit. His conjectorum dii his ad amplissimas opes Commendonus incitari potuisset; sed ea ille haud ignarus vanitatis Mathematicorum, & quae ipsa portendunt astra, fallaciss-mo abiissensu judicari, trahique plerumque quo
aut assentandi, aut obtrectandi libido rapit, per risum, jocumque accepit, nullam fati vim, omnia coelesti numine contineri, ac regi existimans,quaeque hominibus prospera, adversaque eveniant, ea Dei nutu , atque potestate, a quo singula providentur , atque administrantur , non nectiliate vlla fieri naturae aiebat.
64쪽
COMUENDO NI CARD. 19siua prima commendatio ejus ad Julium
CAPUT VIII. Η Οκτos Iulius extra Portam Flaminiam
siumptu, atque opere sane magno aedificabat, in eos nobilis, ac vetusti fontis aquam vidiginem duxerat. Antiqui operis statua eam virginis sopitae somno , ac stiper urnam recumbentis effindebat. Hanc celebrari carminibus varii generis , prout spatia lapidum erant, quibus incidenda essent, & Iulius jussit,& certatim non Romae soliis , sed per Italiam quoque arrepta m teria est decoris ingeniis. Commendonus summum illud studium suum , quo a pueritia fuerat incensus, deque animi ad eam rem impetu plurimum remiserat; sed tum incitatus studio Pontificis , & contentione eruditissimorum hominum,& ipse epigrammata aliquot, & argumento, di intervallis apta composuit. Quae cum Iulius legisset, & habebatur talium peracutus aestimator non probavit modo, sed omnibus praelata insculpi protinus jussit. Vocato inde ad se Commen- dono varie percunctando juvenis animum exploravit , expenditque. Quo deinde dimisso ad adstantes conversas, Majorum , inquit,laudum semina huic juveni insunt, majusque ingenium, quam
65쪽
ut condendis versiculis occupetur. Et Comme donus, sive quod satis inde fructus, famaeque partum sibi , eaque decorari adolescentiam , virum alia decere existimarit, sive gravioribus intentus studiis , nam Theologiam tum magna vi Fgres sus erat, totam rem prorsias abjecit, desiitque, nec postea per omnem vitam attigit amplius, quamquam & factos ab aliis versus legit libenter, de stibtiliter aestimavit.' Sed suorum adeo poenituit, ut etiam ab amicis accurassi conquisitos, in quibus justa aliquot volumina, & tragoediae , &comoediae erant, omnes incendit, non antea scribendis iis, quam tum abolendis intentior. Cum multa ab eo de studiis litterarum siciscitatus Iulius, triennii operam cognoscendo Iuri civili insumptam didicisset, collaudato instituto ejus reprehendit, quod probari,& appellari Iurisconsultum neglexisset. Commendonus in id triginta dierum spatio impetrato Patavium excurrit, ut quo in i co eam hauserat scientiam , ibi potissimum ejus ab se ratio redderetur. Atque ab Hieronymo Tornielio , cui antea Doctori operam dederat, deductus, ut a let, laudatusque summa Collegii approbatione Iurisconsultus appellatus, Romam ad diem commeatus rediit.
66쪽
Quo primum publice missus sit.
celeritas fuit: itaque nihil jam non recte committi industriae ejus putans, paucos post dies eum ad Guidubaldum Urbinatium Ducem misit Urbinum. Mittendi causa haec fuit. Contendebant armis Caesar, Gallique; & cum Sena nobilis Etruriae civitas fatigata Didaci Mendotii importuno, superboque imperio , Hispanis ejectis Gallorum presidium in oppidum accepisset, ad vindicandam, tuendamque eam magna vi bellum v-trimque parabatur: utrique Guidubaldum, cujus erat ditio, vel ipsa propinquitate bello opportuna , trahere in Raas partes , militiam lue propositis amplis stipendiis, optabant, Iuliumque Pontificem , cujus auctoritatem secuturus GuidubaLdus videbatur, varie sellicitabant. Et Iulius veritus , ne Guidubaldus cupiditate haberetur, atque in utram ille sectam transisset, sibi ab aliis impu.taretur , eum retinere , sibique militarc volebat. Qui igitur eum ab studio ractionum averteret, conduceretque Commendonum misit. Et quia eodem tempore a Caesaris Legatis misitim ab urbe certum nominem ad transigendum cum Duce intellexerat, dare operam Com*endonum jussit, ut diligentia & celeritate illum antecederet. EX-
67쪽
templo profectus, ac brevissime confecto itinere mandata Pontificis Guidubaldo expositit , plane
jam ad accipiendas quas ei Caesar conditiones offerebat inclinato, expectantique eum quo coram de omnibus rebus pacisceretur. Sed cum Commendonus ei,& voluntatem Pontificis,& anceps, nec ullam in partem tutum consilium se , resque suas duorum praepotentium Regum dissidio, arta missique miscendi ostendisset, Δ: auctoritate Iulii,&Commendoni sermone permotus, in potestate Pontificis futurum se respondit. Ita stipendio, pactisque conventis in Pontificis militiam est ad 1criptus, eique urbis Praefectura tradita. His confectis cum paulo pisit a Gallis, Caesarianisque missi supervenissent, comiter atque hospitaliter ab Duce accepti Romam sine effectu rediere. Maniadaverat praeterea Commendono Iulius , ut si lotacus ei daretur , Guidubaldi animum de sororis ma trimonio exploraret , Verum ita ut nihil suis vertabis cum illo ageret, aequum enim censebat priorem se de eo ab Duce appellari. da erat virgo per matrςm Camertium Ducum haerςs, cupiebatque Iulius, ut Fabritio Montio fratris sui filio desponderetur. Commendonus cum sublatis post coenam mensis, longo ambitu variae orationis, Guidubaldum in hunc sermonem de Pontificis amitate traxisset, quam multa commoda, quantasque ad omnia Opportunitates ea res habitura esset, diffraruit, suamque iii id Duci meram, atque studium obtulit. c d ille non aspernatus , postulavit a
68쪽
Commendonti, ut seo nomine optare siquidemicia atque pervelle Iulio diceret. His actis , eadem nocte conscensis, & crebro mutatis equis, Romam rediit, cum Iulius vixdum venisse eum Urbinum existimaret.
Dissi DENTI Bus, ut dictum est , atrocibus inter se odiis Caesare, atque Henrico Galliae Rege, ac exitiabili bello Christianam Rempublicam dilacerantibus, Iulius, quod sui in priniis ossicii erat, de componendis Regum controversiis, reducendisque in gratiam eorum animis, Hieronymum Dandinum paulo ante a se in amplissimum Collegium cooptatum, ac tam praecipua apud Pontificem gratia, atque auctoritate florentem, Legatum ad Caesarem mist. Is Com mendonum , cujus ante ingenium nonsulta ejus constetudine probatum, perspectumque habebat, secum ducere cupivit, impetravitque a Iulio. Ce,leriter juvenis gravitate, & modestia morum, &omni ossiciorum humanitate cum caeteris carus, jucundusque, tum longe acceptissimus Legato haberi est coeptus, atque intimis quoque consiliis adhiberi: Itaque ad Caesarem cum venisset, de nunciata paulo pbst Edoardi Britannorum Regis mors esset, in Britanniam ab eo est missus: de
69쪽
qua prosectione priusquam dicamus, causam pavilo altius ab origine repetere operaepretium fuerit. Henricus Octavus cum duodetriginta annos
Catherinam Ferdinandi Regis Hispaniae filiami,
Caroli Caesaris materteram in matrimonio h
buisset, filiosque ex ea suscerisset, seu deflore
scentis aetatis ejus , Vergentis'ue ad senium pertaesus, sive alterius amore ab illa alienatus, ad cu piditatem ejus repudiandae impotenti animo in cubuerat, effrenataeque libidini, qua praeceps ferebatur, causam praetexebat, quod Catherina an te Arturo fratri suo nupta fuisset, qui quartum- decimum annum agens intactam puellam relin 'uens morbo decesserat ; & virgo petentibus enixe Regibus patre, ac socero ex auctoritate Iulii II iPont. Max. tradita Henrico fuerato Cum Romae, ut matrimonium , quod sibi non justum aeuc Catherina esse aiebat, dirimeretur, imp trars nequisset , amens cupiditate, ac scelere, spreto Pontifice Maximo, abjectoque religionis, e saerorum respectu, omni divinarum, atque humanarum legum jure contempto, exacta thoro , &conjugio suo Catherina, Annam Bolenam, quam perdite deperibat, uxorem duxit, & a Pontineum Maximorum fide desciscens, penitus se, regnumque a Catholicae Ecclesiae corpore praescidit, eundemque se semmum in suo regno iacrorum An tistitem appellavit. Quo facto veluti perrupto aggere omnis ille Praviis marum Opipionum , limresumque oceanus Angliam inundavit. Unde
70쪽
tanti, ac tam saevi seditionis aestus, tot monstro rum species prodierunt, frustra obnitente,& acri bus suppliciis auctores coercente Henrico. Moriens inde Edoardum filium tertia uxore susce litum succetarem Regni reliquit, puerum indo is probae, sed adeo a tutoribus , rectoribusque in sacrorum disciplina corrulptum, ut una illi re ligio fuerit verae religionis fundamenta evertere, staditusque eruere. Verum is seu morbo, seu fraude suorum intra xv II. aetatis annum extinctus, Re
gnum, exclusa Maria serore, Ioannae consobrinae 1har filiae testamento reliquit. Hanc Dudleus Nor- tumbriae Dux summam sub Edoardoi potentiam adeptus , nurum sibi adsiciverat, instrumentiimque trans rendi in domum suani Regni habe bat; sed Maria, cognita fratris morte, haudquaquam segniter ad vindicandum jus suum exurr xerat, provectaque ingenti popularium more,. paucis diebus paternum Regnum recepit; & quod alterius Regni instar fuit, Nortuna brius ipse &Joanna, & maritus Guilfordius in potestatem ejus venere. Nam Nortum brius palam facta.jmorte Edoardi, quam ipse dum destinata disponit, tri- .duum occultaverat, cita testamentum Principibus coram aperuisset, ex eoque Ioannam nurum Reginam nuncupasset, ac dedoestam in Londinensem arcem, ut mos genti, in possessione Regni locasset; nuntiis mox de Maria allatis, deprompta Regiis ibesauris pecu 'ia. ac magna largitione militibus sibi, ut rebatur, firmatis, cele-
