장음표시 사용
71쪽
riter copias adversias Mariam eduxerat, ut antε eam opprimeret, quam ad convalescendum spatium haberet. Sed tanta repente ad Mariam animorum facta inclinatio est , ut non destituerint modo Nortum brium milites , sed custodia circumdatum Reginis tradiderint. Maria justo,quamquam infelici Catherinae, & Henrici matrimonio erat nata, ac prima aetate, cum frater eadem
matre genitus intra infantiam mortem obiisset, non regio solum cultu, regi issique opibus innutrita fuerat, sed unice dilecta parentibus, etiam in non dubiam spem Regni educata , nuptiaeque ejus maximis Europae Regibus sunt appetitae. Qua
fortuna adeo post repudiatam matrem , prolapsumque ad flagitia, & scelera patrem decidit,
ut ex auctoritate ejus, de sanctioris consilii sententia haereditatis , ac successionis in paternum,
Regnum jure privata , ancillaribus ministeriis. Henrici pellicibus famulari cogeretur. Nec post patris mortem honoratior apud Edoardum fra trem fuerat, abjecta, spretaque, ac procul Regia habita, magis divina ope, quam cautione, & custodia sua Nortumbrii fraudes varie vitae ejus insidiantis, vitaverat. Fuit enim innocentissima foemina, & pari Catholicae religionis constantia, &vitae sanctitate, ut nihil adepta Regnum habuerit prius, quam patris, fratrisque leges adversus jura sacrorum latas abrogare , ac pristinum pietatis cultum restituere , usque adeo in id intento studio, ut monenti Carolo Caesari consilium ne ap-
72쪽
properaret, neve tam immaturis rebus sese indicaret , responsum sane memorabile reddiderit: Sedum deserta, destitutaque in sua calamitate juceret , non alterius spe, atque ope, quam Dei sustentatam, ad Regnum inde provectam fuisse: Itaque statutum sibi, cui salutem, & dignitatem deberet, ei non cunctanter, aut obscure, sed statim, ac propalam gratiam profiteri. Nec quia ob id crebrae eam seditiones, tumultusque quorundam, qui omnium rerum licentiae, ac impunitati assueti, ac prope omni religione Bluti aegre sub jugum suave , ac salubre Christianae disciplinae rudibant, exceperunt, destitit incepto; sed punitis
fortiter auctoribus , ac multitudine ad sanctitatem reducta, eximia cum gloria & Regnum pacavit, & colendae pietatis rationem constituit.
De ejus in Tritanniam adventu, oe actis ibi per eum. C A P UT XI. . VERuM, ut unde transgressi paulum seriem
rerum, temporisque sumus, ta revertamur in continentem post nuncium extincti Edoardi nihil nisi itum ad arma ab Nortumbrio, & gentem Mariae iuidere incertis rumoribus assereba-rur. Nam ardente inter Gallos, & Caesarem bello omnia plena suspicionum erant, omnia littora,
73쪽
ne quis ignaris praestetis, aut tr jiceret in insilia
lana, aut inde appelleret, custodiebantur. Postremo etiam desertum a militibus Nortumbrium,&prosperae Mariae res nunciabantur. Hieronymus Dandinus Legatus, cum Regni nobilissimi paulo ante unius furore, atque amentia Regis a C tholica religione, & fide Pontificis Maximi avulsi salus ageretur , dc Mariae conatus aut adjuvandi a Pontifice, aut confimiandi esse viderentur, veli menter Britannicis nuntiis excubabat, qui ipsi cum nec certi, de secundi tamen venirent, alia quem in Angliam virum industrium, intentumque, qui explorata, α certa omnia referret, mittere agitabat, cum ei a Iulio litterae id ipsum jubentes redduntur. Nam Iulius Edoardi morte a cepta , Reginaldum Polum, qui tum ad lacum Benaci haud satis firma valetudine locorum salubritates sectabatur, mittere in Angliam decreverat, idque per litteras Polum docuerat. Cui cum nihil propere agi, & certiora expectari placuissem Dandinum de eo per celerem tabellarium monuerat. Tum ille Commendonum, quem gerendis rebus peracrem, cupidum navandae operae, &consilio promptum cognoverat, appellat, hortaturque, ut rem ejus ingenio, & solerti studio dignam suscipiat. Haud cunctanter Commendo nus, quamquam magnae , de in trajiciendo dissicultates, & trajecto pericula proponerentur. ope rana profitetur. Collaudato iuvene, rebusque communicatis Legatus ei propria nulla mandata d
74쪽
dit, nisi ut diligenter omnia cognosceret, quae
agerentur, quaque aditus, quaeque spes recipiendi ejus Regni ostenderentur. Si locus cum Maria agendi daretur, eam ad sananda religionis vula nera, sutimque Deo reddendum cultum hortaretur, Pontificiisque ad id non selum studium, sed
etiam opes polliceretur. Denique omnia pro fide sua, & prudentia gubernaret. Ille cum per infestissimos Romano nomini hos es , & tum licentia, & futuri metu cfferatos iter esset, ne se cujus que crederet fidei, sine comite, aut servo ullo Bruxellis profectias Gravelingam uno die itine confecto venit. Quo ex oppido commodissimus erat in Britanniam trajectus: ibi duos sibi corporis ministros ignaros sui conduxit, utrumque Gablicae, alterum etiam Anglicae peritum linguae. Cum his composita sibi cauta, quod avunculus mercaturam Londini fecisset, multaque negotia haud
satis explicata decedens reliquiuet, navem conscendit, ac nequaquam secunda tempestate transvectus in insulam , Londinum contendit, quo profectam Mariam, receptamque in itinere cognoverat. Ed cum venisset, plena turbarum omnia, feroces adhuc licentia haereticos, conantELque Mariam a pristina revocanda reli3ione abs terrere, & Reginam illam magis, quam ReFnipotentem invenit. Nam & ipse interfuit, cum
ausus sacerdos in templo adversus novas conci
nari doctrinas , adeo iram in lentis jam talium multitudinis commovit genus est omne hae-
75쪽
reticorum audacia, & temeritate praeceps ut non obstrepuerint modo dicenti, sed miles quidam e media concione nudatum pugionem in perseverantem orare conjecerit. Quo facinore Commendonus est admonitus quanto ipse in discrumine versaretur, si aut quis , aut a quo, aut qua de causa venisset , rescirent. Nec tamen hoc
metu, ac dissicultate destitit; quin ad ipsam jaim adire Reginam parabat, cum rorte Ioannes hi nobilis Anglus ei occurrit, quem sub Edoardo ob religionem profugum in Italia familiariter nove- t, nec parvis ossiciis devinctum habebat. Acrimo quidem perhumaniter amplexum offerenti ecquid eo tempore in Britannia quaerenti, eadem avunsuli negotia , pecuniamque sibi pluribus in nominibus relictassi obtendere. Post xta carum
Reginae. eum, atque inter intimos ministro com perit, multaque amice secum, ac fidenter ab illo de Republica, praesentique rerum statu , atque omnia pro pristina familiaritate, & benevolentia fieri satis antea, vel ex constantia avitae pietatis probato, causam adventus sui aperit, celeriterque ab eo ad Reginam deducitur. Quod tamen ipsum non sine d cultate fuit omnia enim septa custodiis, omnes clausi aditus erant, ne quis eXxer nus cum Regina colloqui clam aliis pqssex t m 'xime Caesar , Pontifex siis isti habebantur; quorum cum altero. de matrimonio senserant agi, alterum pollutae religionis, bonorumque a te 'plis direptorum ultorem timebant. Reginam
76쪽
Commerita is ad pristiora iactorum cerealonias, fidemque restiti,inisdam, Regnum Catholiacae Ecclesiae reconciliandum, ac reserendam tranestatim gratiam Deo, si eam devictis sine vulnere, sine civili sanguine perduellibus, atque hostibus sitis, potestatilis ejus traditis, paterni R gni compotem fecisset, cum esset hinsatus, at-ve omnes iq id Pontificis Maximi saeuitates nollicitus, a Regina adventu ejus nil re laetata per-oenigne est auditus prolixe in ita de se, deque fide, ac studio suo erga Pontificem Maximum, &Calliolicam Ecclesiam professa, de ratione conficiendae rei, consilioque scio cum eo conimunia cavit, jussumque redire ad se dimisit; monitum prius etiam atque etiam, ut custodiam sui habe ret, diligentissimeqtie careret, ns, quid acturus venisset, a quoquam sentiretur, rebus enim tam turbidis periculum ejus praestare se vix posse. Interea pacandis rebus intendit, multitudinem aramatorum , & quorum aegre coerceri licentia Darerat, qui Reginam in Regni poMssio em reduacere, adesseque initiis ejus etiam repugnante ipsa voluerant, in suam quemque domum dimisit, ci vitatεmque illa turba , ω eolluuioriae honi umexhausit, exoneravit . Cum Caesare matrimonium Philippi filii sui osserente, quo ipsa coma munitura sibi Regnum praepotentis, & propinqui Regis connubio videbatur, de foederis, & assini
tatis conditionibus occulte agebat , causamque
Nortumbrii, quem in custodit habebat , cogno
77쪽
sci, perficique jusserat, ac in singulos dies magis
convalescens, rerum, ac Regni potens effciebatur. Commendono ad eam quoties vellet, atque opus esset, per eumdem Lium adeundi facultas erat. Cum & foedus cum Caesare, & nuptias cum
filio pepigisset, nec tamen id palam esset, arcessi Commendonum jubet, ei tum mentem , consili simque situm omne patefecit, liti grasque ei manu sua scriptas ad Iulium Pontificem perferendas dedit, quibus se, Regnumque in fide, & auctoritate Pontificum Maximorum fore pro certo confirmans pollicebatur ; addens de caeteris rebus mandata se Ioanni Francilco Commendono dedisse, de ipso plura sciturum. Summa mandatorum fiterat, Reginam habito Britanniae sane i ri Consilio, ex ejus auctoritate patris , fratrisquestita, jussaque de religionibus abrogaturam, statimque Legatos Romam , qui Pontifici Maximo debitum fidei, & obedientiae ossicium persolverent, misi iram : Interim postulare, ut Iulius publice Anglis ignosceret, ne cui assensisse Henrico, Edoardoque divinum sibi jus arrogantibus, descivisseque a majorum pietate, & Rmanae Ecclesiae fide, fraudi, noxaeve esset ; Reginaldum Polum Cardinalem cum silmma potestate Legatum in Angliam mitteret, a quo naec omnia rite fi rent , resque sacrae ad pristinae disciplinae normam
per eum ordinarentur. Cum his mandatis extemplo proficisci parantem Regina biduum Londiniretinuit, ut Nortumbrii damnationem, pGnam-
78쪽
que praesens aspicerer. Is enim a Iudicibus rerum capitalium majestatis damnatus fiserat, prbductusque in publicum capite poenas luere est coactus: venia prius filiis, nuruique ab cleme i R gina impetrata, cum ipse ejurata haeresi, cui non errore mentis, sed cupidine potentiae adhaesisse se confitebatur, ad Catholicae religionis fidem rediisset, Catholicssque sacris sese rite procurasset. De reditu ejus: in urbem.
na Commendonum cum litteris & mand tis, ut supra ostendimus, dimisit, jussum eum fide omnia ad Pontificem perferre: nec praeterea cum ullo mortalium, praeterquam cum Polo communicare. Ille cum triduo incontinentem transistiasisset Bruxellis a Legato Romam dimittitur, quo per equos, qui dispositi ad celeritatem unt, continuato die ; noctiique itinere, nona, postquam a Legato discesserat die, pervenit, milliariis amplius mille'prope incredibili cursu confectis. mquam diverterat ex itinere ad Polum, acinaiidati ad eum Reginae pertulerat, nunciaverataque Dindini verbis, ut profectionem siuam taulisper differret donec tranquillae in Anglia res compositaeque essent. Id Caesarem 'magnopere eum rogare ; nam Caesari matrimonio Mariae Re-
79쪽
gnum Angliae filii opibus ;kisque adjungere ma
xime cupiens, cum fatis abhorrere ab ea voluntate Angloriam animos intelligeret, intenta cura obserabat, ne quid conatui suo impedimentum afferret. Et Polum ipsum esse in Anglia, qui Re-fginae maritum destinarent , intellexerat , ac ne, ipsa quidem Regina initio eum aspernata dicebatur, quae a Commendono quaesierat, an eum imge sacrorum, qua Polus adstri s erat, Pontifex1oluturus fuisset; erat enim Diaconus, cui ordini saepe tributa legis venia est a Pontifice Maximo: sed hostea Gallorum vim metuens, quos adversariis suis studuisse compererat, nec Anglis ipsis satis jam fidens , ad Philippum inclinavit. Ex eo Gesar Polum ante peractas filii nuptias transire in Angliam nolebat, non tam fidei ejus diffidens,
quam timens, ne adventu ejus territi haeretici ad res novas respicerent, ibidiaque ad Gallum verte-
rent, ejusque adjuti viribus lua consilia disturbarent. Romae suspensa omnia, ac profectum mo db in Britanniam Commendonum auditum erat,& Pontificem ingens cura, quis eritus rerum in Insula futurus esset, intentum, sellicitiimque habebat. Itaque Commendonum non certas solum, sed perfectas res , & sipra spem laetas asserentem ranto gaudio accepit, ut lactis Reginae litteris, quaeque mandata ab ea, quaeque gesta ad eam diem essent, tot6que penitus illarum rerum statu
percepto, cuncta ordine referente Commendono, tenere lacrymas nequiverit. Ac tu vero, inquit,
80쪽
fili . non herus modo Nuncius mihi, sed unus mi nister praeclari operis , atque effetior extitisti, plusque nobis tua praestitit industria , quam nos
ausi votis,& optatis, nedum spe concipere simus; arcteque complexus juvenem, ac multis praeterea laudibus, ut dignum erat, prosecutus, Deo summas gratias egit, quod potissimum in Pontificatu suo amissum nobile Regnum ad ossicium , fi-dEmque Catholicae Ecclesiae redire voluisset. Sed
tantum solus gaudi ' cum non caperet, impatiensque morae vellet extemplo suam felicitatem aliis impartiri, & Commendonum juberet comparare sese, ut omnia sequenti die Senatui, quem ob id esset vocaturus, renunciaret, non est veritus ille admonere Pontificem Reginae voluntatis, ne ea tum efferrentur, suaeque in id obligatae fidei. Quam ego vero, inquit, si per te licear, pari religione, ac tua jussa apud Reginam sum executus praestitero. Admiratus constantiam juvenis Pontis , quaeque effinda, quaeque reticenda essent cuni eo constituit, seque ipsum ea Patribus expositurum ostendit. Verum in Senatu recitatis Reginae litteris, reliqua ipse, ut acceperat, enarrare orsus, medium sermonem, cui non satis, credo, moderari poterat, repente abrupit, ac Vincari Commendonum, introductumque Patribus coram expromere quae sibi pridie nunciaverat,
iussit. Qumvis, vel exercitatissimum Patrum, &dicere, & audiri in eo loco assuetum tam sibilares, nullo spatio ad meditandum dato, pertur-
