Antonii Mariae Gratiani a Burgo S. Sepulchri episcopi Amerini De vita Joannis Francisci Commendoni cardinalis libri quatuor Edidit Rogerius Akakia

발행: 1669년

분량: 487페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

i industria videretur. .Initium agendi de compo sitione tandem a Farnesio est ortum Commenβο- doni perseverantia feta & dissidente jam etiam cauis, & maxime invidia commoto, quam inde excitatam sibi inter Patres senserat. Igitur interpretibus Alexandro Sfortia, de Nicolao Caetano Cardinalibus, ex auctoritate Gregorii reconcilia-lta inter eos concordia est, magnopere confirmata opinione, quae de Commendoni animo excelse,.& adversus aspera obfirmato antea quoque erat.

De more ejus numquam se purgandi , de quo consitus sibi non esset. CAPUT XVI. i rSI- M alienatum a se suseicione aliqua auctia

levolorum artificio, non ullo suo merito com periisset, ei ut errorem eximersi, aut se, de quo onsensum illum sensisset,purgaret numquam adduxisses. Paulo IV. Pontifici Maximo intex paucos e familiaribus carus,acceptusque fuit prorsus,ut ferrito sinu videretur. Initio seribendis epistolis astitus, mox ad Caesarem, ad Italiae Principes. ad Venetos missus; crebris Pauli testimonaissides, industria, sanctitas est juvenis celebrata, ut jam n0nd L. tarent homines eum ad Cardinatatum usque pri ferre. Itaque bello inter Pontificem, & Hispanos exorto, ad concitandos in societatem armorum

462쪽

COMMENDO NI CARD.

Venetos mittitur. At qui ejus spei invidebant, facile Carolo Carata persuaser)nt, ut juven acrem, & si Cardinalis fieret, nequaquam ei obno num futurum, & magna Pauli gratia, ejusque

itineribus euntem ultra crescere ne pateretur ; α

ipsi jam Carolo inquinatissime, ac perdite viventi suspecti graves, atque lintegri Commendoni

mores erant. Ab eo igitur insimulatus apud Pon- tificem est, quasi in Hispanorum causam inclinatione ' voluntatis propenderet. Reversiis Ro mam, cum &quo mendacio offensus, & aliena

tus ab se Paulus sciret, & criminis ipsius facilis ei inficiatio , ac depulsio esset futura , nec clausus, si niti voluisset, ad se purgandum aditus, di amici hortarentur adire Pontificis ipsius aures, pertinaciter abnuit innocentiae fiducia,& conicientia tutus , de Paulum obsessum a suis aliena jam voluntate regi, agique intelligens. Quo tempore in Polonia Nuncii Apostolici munere fungebatur, apud Augustum Regem magno in honore , ac dignatione fuit. Nam non aditus modo ad eum patuit quoties, de quo tempore voluit: sed ultro siepe accersebatur, atque de omnibus privatis, ac publicis rebus cum eo Rex communicabat, & frequenti, & perquam familiari consuetudine ejus delectari, & consilio, prudentiaeque ejus tribuere plurimum videbatur, multique studio, de commendatione illius ad ho nores, magnamque fortunam sunt provecti. Ar repta hinc malevolis qui Idam obtrectandi ansa,

463쪽

& cum Augustus repudiare uxorem flagrantissu'md cuperet, consiliaque illa agitaret, de quibus

a nobis supra commemoratum est, rumorem dis tulere, a Commendono Regis conatam adjuvari;

eaque suspicio ita est apud Reginam, Caesaremque

fratrem illorum obtre statione, artificioque confirmata , ut Caesar Andreae Ductitio Episcopo Quinque-Ecclesiensi,& Cerebachio Stesio, claris viris, quos Legatos de seroris rebus ad Augustum mist, mandarit ut nullius rei, quae ad Reginam pertineret, Commendonum participem haberent. Legati cum eo sepe congressi de aliis rebus satis proconsuetudine, & more inter se Legatorum , de

Regina, cujus de causa venerant, nullum umquam verbum. Sensit Commendonus eadem opinione imbutos, quam ei confessa de se Regina fuerat: & quamquam unus jam tempestatem non sustinuerat modo, sed etiam excusserat, cum Regis impetum remorando, cohibendoque, tum deterrendis iis, qui altores cupiditatis ejus putabantur; tamen neque Legatis te, neque per eos Caesari purgare sustinuit, nec Omnino mentionem

ullam Reginae apud eos facere : donec Legati ipsi, per se comperta re, ac perspecta , ad Commen- donum venerunt, litterasque ei Caesaris manu scriptas reddiderunt, quibus fide, pietate, industri que ejus collaudata, multis & honorificis vς bis gratias ei agebat, testabaturque quam grata sibi ejus in sororem, seque, & Austilam omnem fantaliam officia fuissent, quamquam sciret ea

464쪽

COMMENDO NI CARD. si

magis ex religione, ac fide sua, quam gratiae calia cujusque sus cepisse. Exinde Legati nihil nisi de sententia, & consilio ejus egerunt. A b ultima legatione Romam reverib cum idem Maximi lianus Caesar ei haud minus gravi ex causa vehementius succenseret,qubd in petitione Regni Po-doniae, ut ante memoravimus, favisse Henrico

Galliae Regis fratri, filiumque suum dejecime insimularetur, Gregorius Pontifex, qui tueri fidem Legati probatam, perspectamque sibi debuerat, destituit,& quantum in ipse sitit, a se rei invidiam

in commendonum derivavit. Eo non Maximi

lianus solum , sed Hispani etiam, & Philippus,

cujus Romae magnae, ac prope nimiae sunt opes, offensiores in eum esse videbantur: quod negligendum Commendono nemini amicorum videbatur, auctoressique erant, Vt Gregorium, quando tam ingratus in se fuisset, ulcisceretur, & virique Regi mandata, quae ab ipso accepisset, proderet. Nullius nec precibus, nec auctoritate vinci potuit umquam, ut se ulli eorum, quod ei facile, explicatumque futurum fuit, de Polonicis comitiis purgaret, non Regum se, sed Pontificis Legatum fuisse ferens, ei quidem satis fidem probasse sitam, caeteri quid opinarentur non ad se magnopere pertinere. Praeterquam quod non debere se aiebat malo publico persequi privatam injuriam , & Pontificem Maximum, quamquam sibi parum aequum, cum Christianis Regibus committere, quin ambitionis, aut cupiditatis opinio-

465쪽

nem subiturum, siquos non laeserit, iis satisface re, eoriam assectare gratiam videretur: nec ullam excusationem aliqua culpae suspicione vacare, &culpam qui praestant, excusari non debere. Nec cum constantis, ac rectae mentis fiducia fefellit , Vterque enim Rex, ut veritatem fere dies aperit, fide ejus perspecta, & litteras ad eum recon

ciliatae gratiae pignus postea dedit, &Rex Hispaniae Apostoli Philippi in Phrygia pio fide erga

Christum Deum interseisti os brachii, ad templum, quod ei Divo aedificabat, ornandum, sanctilisque ea reliquia corporis ejus reddendum, d no dari sibi a Commendono postulavit. Eam ipse e Germania ex aede Matthaei apud Treviros de sacerdotum, qui fano praeerant, voluntate detractam in Italiam cum aliis multis attulerat, de petenti Regi argentea inclusam theca in Hispaniam perlibenter misit, a quo quidem ritὀ, atque caste suscepta suo in templo reposta est

CAPUT XVII. UT sui minime prosesus, ita alieni abstinen

tissimus fuit. In frequentibus legationibus, quas, uti docuimus, pro Republica obivit, cum veras innocentiae, atque integritatis laudes externis nationibus, quas infatigabili cursu peragrat

abstinentia ejus.

466쪽

COMMENDO NI CARD. 433

vit, ostendit, tum maxime abstineritem in om

ni re non se solum , sed suos etiam praestitit. Cum ampla illi, lataque multarum rerum potestas, & major quam pro more propter spectatam ejus fidem, & diligentiam ferὰ permitteretur, hujus usus potestatis ita ab omni semper quaestu abfuit, ut millus a quoquam teruncius cujusvis rei diploma auferente inlumptas umquam sit, ne pro scriptura quidem, atque opera. Ac si quan

do res cogere videbatur, ne neglectae legis mulcta remitteretur, eam ipse multiam aut templis, aut egentibus esse jubebat. Siquem storum accepisse quicquam ab ullo provincialium quamcum rue ob rem comperiisset, statim cum ignominia omo exigebar ; nec minus iis irascebatur, qui dedissent: magnam vero ab eo gratiam inibat, qui delatum ad se donum rejecisset, idq te ipse pro suis facultatibus remunerabat. Qua disciplina est consecutus, ut & amarent eum sui, & vGrerentur , & existimationi ejus perinde, ac suae studerent. Cujus rei experimentum, fructumque perjucundum aliquando cepit. Provincia decedens usus in itinere hospitio est Archiepiscopi cu jusdam, fortunae viri amplissimae,& copiis, & o pibus magnis praediti, sed qui senserat se Conimendono suspectum , quod parum sincera fide

Catholicae religionis partes tueri, conjunctius, &amantius cum haereticis vivere, quam Archiepiscopum deceret, diceretur. Eo impensius huic tegendae , aut abluendae famae,hospitem eum magni-

467쪽

3 DE VITA IOANN. FR:

fice, ac splendide acceptum omnibus litimanit iis, & comitatis officiis percoluit. Abeunti cum non solum ipsi argentea vasa magni ponderis obtulisset cum pertinaci obtestatione ut accipe

ret, sed familiaribus quoque ejus singulis pro

cujusque fortuna munera eodem tempore dari jussisset, nemo inventus est qui acciperet, ne coci quidem, aut ultimi ministrorum. Ea res Commendono oppido perquam grata accidit laeto respondisse institutis suis mores omnium sirorum,

nec ambitiosi hospitis largitioni cujusquam cupiditatem patuisse. Atque hujus ipse continentiae permulta, & magna documenta dedit, & qui locupletare se nec injusto, nec insueto aliis compendio potuit, gloriam, quam divitias ferre e publico ministerio satius habuit. Ego ne, quod longum esset, singula enumerem , duo tantum exempla subjiciam. Cum in Germanica legatione, in quam Episcopus ad Concilium indicendum est mistus, ad Ioachimum Brande burgensium, Regulum, unum e septemviris, qui sustragiis suis Caesarem creant,dcipium Lutherana doctrina, fusti neque imbutum venisset , ut sia prL docuimus, summoque apud eum in honore fuisset, discedentem ille regia munificentia prosequi cupivita Nam equos eximios quatuor, varii usus argentea vasa, atque in his ex argento item, sea auros perinducto pateras binas notabilis,magnitudinis, ac ponderis, Germanico sectas opere, qui

bus illi selemnibus potant dapibus, horologium

468쪽

COMMENDO NI CARD.

summi artificii, quo magnopere Germanorum ingenia gaudent, excelluntque, adjecit, & aureos nummos quingentos, praefatus haud ignarum sequantis simptibus qui procul ab domo peregri

nantur, hauriri necesse sit. Ex his Commendonus nihil accepit, atque contendenti Regulo, de pudori sibi sita spreta munera fore querenti non cessit, professus rem modo ab se remitti, gratiam rei perlibenter accipi. Cum item e Polonia novo Cardinatatus honore insignis in Italiam proficisceretur, Augustus Rex indecorum sibi existimans, si virum ea dignitate e Regno sito decedere nulla sua liberalitate usum pateretur Per Petrum Miscovium Episcopum Plocensium: unuine Poloniae proceribus, ac tum principem apud eum gratiae locum obtinentem, diploma ad eum Regiis signis, atque chirographo consignatum misit, quo ei annuum vectigal duorum millium Una

garicorum duabus selvendum pensionibus constituebat. Quo quidem diplomate testabatur Rex id quod res erat, non sibi ante eum diem studium bene, ac largiter merendi de viro tali defuisse, sed ipsiim obstitisse voluntati siuae omnia repudiando. od tum quoque contigit. Nam Commen- donus, quamquam ei pro novae dignitatis splendore pertenuis, atque angusta res esset, tamen

gratias simul, & diploma ad Augustum referre 'Miscovium jussit, pulchre quidem mereri, sed

pulchrius contemni Regum dona existimans. Sed Rex de eo litteras ad Pontificem Maximum de

469쪽

dit, nec destitit, donec Pontificis adaetus imperio Commendonus munus Regium recepit. Ita factunt, ut & liberalitas Regis, & Legati abstinentia egregie constiterit. Haec, atque aliati jusmodi multa abstinentis, atque integri animi documenta ed majori admiratione accepta, celebrataque sunt, quo nos antea graxius & cupiditatis infamia apud exteras nationes premebamur, Nec parva in iis alienatarum gentium culpa residere creditur, qui ad eas in fide, atque

in antiquae sanctitatis omciis continendas missi, ita se turpium quaestuum, atque avaritiae sordibus contaminarunt, ut Romanum nomen in magna inde scerbitate, atque invidia externis gentibus posiverint. maxime unius virtute, atque abs tinentia deleta macula est,

De habitu corporis, oe valetudine,

oe morte ejus.

CAPUT XVIII.

ST A τ uR A fuit justa, erectaque, & minime ta do incessu, facie decora, magnamque Sr vitatem, ac dignitatem praeferente, colore iub- fusco, sed florido, & fere rubentibus genis, ba ba, capilloque denso, & admodum nigro; nigris

item Oculis, vegetisque, & acuta, ac celeri acie; naso paulo eminentiore, & qui subridenti sponte, ut notari posset, moveretur: aures item mo-

470쪽

biles habuit, & parvas, dentes raros, &minutos, adeo ut ultima aetate ab inferiori gingiva vix extarent reliquis membris teretibus, & validis fuit,& toto corpore optime constituto, ac firmo. Vini, cibique juxta modici, sed quem avider, ac

propere sumeret, neque in eo vlla lenocinia quaerebat, vulgari, ac parabili contentus ; somni adeo potens, ut & statim caperet cum Vellet,& quacumque destinasset hora abrumperet. Valetudine per omnem vitam est usus prolperrima et quippe cum omnes Europae provincias durissimis saepὰ anni temporibus peragrasset, omnes itinerum labores, omnia peregrinantium incommoda pertulisset, languentem de via , aut ullo labore se ligatum nemo unquam vidit , sed nec febrim unquam sensit , nec ullo decubuit, aut omnino magnopere laboravit morbo, nisi quod interdum animo linqui ad breve spatium 1ble- ret: quod tum fere fiebat, cum aut missum sanguinem, aut recens aspexisset vulnus, aut etiam .

cum acrior cura animum ejus versaret , sed si vel paulum modo quateretur sopitus, vel frigida aspergeretur, statim excitabatur, nihilo pristini vigoris deperdito: unde neglectum ab ipso, ac ne indicatum quidem medicis esξ malum ; adeo in nulla suspicione comitialis, aut omnino ullius gravioris morbi habuit. Ingravescente aetate vires sumpsit, & cum ante vix quinto aut sexto quoque anno semel sentiretur, jam frequentius, gravius que infestabat, nec tamen laedere vlla ex parte,

SEARCH

MENU NAVIGATION