장음표시 사용
451쪽
DE VITA IOANN. FR- ibat etiam, si quando agasones ipsos, ac servos a pedibus ipse anteiens fatigasset , at ue huic
generi voluptatis per omnem aetatem in temporanter indulsit. Natura ad iram pronus, ac si fraenum laxasset, praeceps fuit; sed ejus laudum haud postrema haec fuerit, quod impetum ansemi esservescentis ita comprimere, ac domare in sueverat, ut, quod paucis contigit, iram in potesta te haberet. Inimicitias, ac simultates, quamvis lace Isitus, ac laesus,sustinuit magis, quam exercuit: collegas in publicis muneribus, legationibusque clam invidentes, atque obtreetantes sibi ultro laudibus apud Pontifices Maximos, ac testimoniis prosequebatur, eaque moderatione saepe comm nis industriae gratiam solus tulit. Asperior adversantibiu, pervicaciorque est habitus: nam contra voluntatem ejus acrius tendendo vel ad inia qua pepulisses potius, quam per vim ab invito, ac repugnante ne jus quidemi e torqueres, Inque eo
non ratio, non Utilitas, non auctoritas, non respectus cujusquam valuisset; unde parvas ob res, di quas ipse alioquin floccifecisset, gravia certamina , & in quibus de summis rebus periclitaretur, aliquando subivit. Idem cedentibus adeo facilis, placabilisque, ut vel ultro plurimum desito
452쪽
De conctantia ejus adversus potentiores. CAPUT XV. OV o tempore Germaniam Episcopus obiit,
ut eam gentem ad Concilium exciret, dive lante eo apud Ioachimum Brandeburgium, unum e Germaniae septemviris, qui Caesarem eligunt, magistri sacrorum ex Lutheri disciplina, in quam ipse traductus ab iis Regulus erat, coenantibus ex consuetudine adstabant, seu jussi ut sermones de divinis rebus sererent, seu sponte, ne quid Ioachimi animum Commendoni oratio permoveret. Horum unus, nomine Abdias, ex usu aliquot jam dierum audacior faetias s& est omne illud genus mire confidens j effutierat temere quaedam de Romana Ecclesia, eamque adversam semper, infensamque Germanis fuisse, gravibissique incommodis gentem affecisse memorabat. . Tum enimveris Commendonus, quamquam inhaeretici Principis domo, in haereticorumque potestate esset, tamen hominem severe increpuit, nec petulantiam modo ejus castigando retudit ;sed multis repetitis ex annalium memoria beneficiis , quibus auctam, ornatamque Germaniam a Pontificibus Maximis ostendit, postremὁ versus
ad Regulum ipsuim, Quid multa, inquit, quod μfamilia tua, ac tu ipse systemvirali ilio honore re
453쪽
N inter caeteros Principes Germaniae emineas, an alteri, quam Romanae Ecclesiae referre acceptum N debes 3 Commotus ea oratione Ioachimus, ut erat vir perhumanus, ac mitis, consurgens, ac detr eto pileo caput aperiens, qui maxime veneran-
tium mos est, Id quidem, inquit, ego & fateor, & prae me fero, manereque apud me, filios I rόsque meos memoriam hujus beneficii, nono ,, ridique familiae nostrae habiti sempiternam cupio;& conversus ad Lutheranum illum Germanice, Hic te, inquit, egregie , & sanς jure, ut mihi quidem videtur, corripuit ; nam hospites ne in ,, clementiori quidem verbo violare decet. sed an ,, vides animi vim nihil pro sua ratione, gc pro di- ,, gnitate Romanae Ecclesiae formidantis' quid pu- ,, tas facturum, si dicere ista Romae ausus esses, qui ,, ne in nostro quidem Regno. domoque dici ini- ,, pune patiatur Z Iter ad Maximilianum Caesarem Pii V. missis habens, Oenipontem cum advenisset, Ferdinandus Caesaris frater , , cujus imperio qui Rhetias Alpes incolunt, populi parent, live occu- patus hospitum aliorum adventu ; nam aliqui tum forte apud eum Reguli Germanormn erant, laeta pro more gentis convivia celebrantes, sive per in curiam, non obviam itione, non hospitii, non denique ullius ossicii honore, quod & mos, & dignitas ejus postulabat, aut advenientem affecit, aut abeuntem est prosecutus. Post paucos inde menses acta , ut docuimus, legatione rediens Vienna in Italiam, cum flectere alio , aut decli-
454쪽
nire Oenipontem nequiret,quamquam Ferdinandum intellexerat correcturum, quae priuS praetermiserat; tamen ad oppidum mane: siimmo, ant quam lucesceret, cum sequenti die venturus p raretur, accessit, transgressusque milliare unum ad monasterium quoddam divertit. Presto fuere
a Regulo missi, qui hospitaliter in Regiam invitarent , excusare:ntque inopinato adventu ejus factum, ut honor illi, qui deberetur, advenienti habitus non fuerit. Commendonus seo se usurum hospitio respondit, & pransum iter porro pers cuturum, & gratias Ferdinando, &salutem ab se referre eos jussit. Ueritus Ferdinandus, ne & in- ossiciosiis in Pontificem Maximum, de alieniora viro commendatione virtutum imprimis claro haberetur, & qui se ab elato animo cuivis Regum honore, ataue amplitudine aequari vellet, ne agrestis atque illiberalis notam subiret, si nullo cultum ossicio, ac ne visium quidem virum talem abire pateretur ; ipse constensis equis magno coemitatu in monasterium ad Commendonum venit, fuitque plures cum illo horas, atque humanitate animum permulcere est conarus. Tum d mum certavit ossiciis. cum eo Commendonus, ita ut &Ferdinandum prioris negligentiae poenit mi, & uterque renovata gratia laetari videretur. Sed cum dignitatis suae retinens, tum vero ut ea decederet, nullius aut gratia, aut metu adigi se patiebatur. Henrico Polonorum Rege creato, Ut
ostendimus, & Ernesto praeterito Maximiliani
455쪽
Caesaris filio, Commendoni adversi ii, & Maxia miliani ipsius Legati, quo a se averterent, cutipam omnem ejus repulsis in Commendonum contulerunt, propenuorem eum in Galliam istasse, atque illi omnibus suis studiis favisse crimina tes, dictis eorum facile exitu rei fidem astruente. Haec Caesar seu credidit, seu causam hanc erratis suis, suorumque obtenderet, graviter, atque ace be de Commendono, tamquam ab eo filius honore dejectus esset, querebatur : eoque irae processit, ut redituro e Polonia per Ioannem Delphinum Episcopum Torcellanum, Pontificis apud se Nuncium denunciari jusserit, non modb ut Viennam ex itinere non attingeret , ubi Regiam ipse habebat, sed Austriae quoque finibus abstineret. Et erant Commendono alia aeque commoda, nec longiora itinera, quibus in Italiam rediret, &qui cum illo erant, precibus eum hortabantur, ut per Bohemiam in Bavariam ad amicissimum sivi Regu- lum, & perhumaniter invitantem diverteret; Austriam omitteret vel benevolo Caesare,Pontificum Legatis defectione a Christianis sacris satis insem fam. Sed ille neque dignitatis suae esse Caeseri in eo parere, & culpae, aut certe timoris confessionem habiturum alio deflexum iter ferens, non Viennam modo recto itinere perrexit; sed etiam triduum in suburbano monasterio iactificii causa, quod Kal. Novembris selemne incidit omniabus Divis, est immoratus, quo ad eum visendum multi praestantes viri, & omnes, qui Viennae e-
456쪽
rant, Regum Legati convenere. Et ipse, ne quid ab se de pristino instituto, aut animo commuta tum videri posset, per eundem Delphinum interrogari Caesarem jussit, an ab se adiri, ac salutari vellet. ino congressum declinante, ipse incolu mis inde, nullo aut dicto, aut faeto violatus, nihil dignitate sua indignum unquam passus in Italiam transiit. Ab eadem legatione redeuntem Romam gravis cum potentissimo homine controversia excepit, quam ipse animo haud quaquam ab se discrepante & subiit, de gessit. Aboatiam Veronae uberrimi vectigalis vacuam forte Andreae Cornelii morte Commendono Pius V. tradiderat. Eam Alexander Farnesius Cardinalis ad se rediis se certo jure contendebat: sed sub Pio severitatem judicii, quod ei de manifesta fraude, quam
confidentiam vocant, intendebatur, veritus, juratus cesserat causae. Mortuo demum Pio, non tam jus, quod nullum erat, quam dolorem, atque iram prioris judicii lite prosequebatur, Gr
sorio novo Pontifice permittente. Et Commen- donus injuriam illam, & imparem cum homine tantis fortunis, copiisque circumfluente contentionem a Gregorio , quem esse in adversarium proniorem, ac sibi minus aequum senserat, ut deprecaretur adduci non potuit, diligentia se, ac bonitate causae,adversarii potentiam aequaturum sperans ε, quin vehementer pro se litteras Regis Galliae manu ea de re ad Pontificem scriptas reddi vetuit. Is erat Farnesius nepos Pauli III.
457쪽
Pontificis Maximi , summi viri , & cui semmae laudes consilii , & sapientiae deberentur, si eas publico bono habere, quam in filii, nepo-
cumque augendis opibus pessimo publico omianes impendere maluisset. Quo in studio a deo nimius fuit, ut qui Reipublicae praeclare gestae famam ferre potuerit, Iaceratae, atque distractae invidia gravissime laborarit. Nam Petrum Loysium filium inde 'ante Cardinatatum concubina susceptum, primo Camertibus dominum imposuit invitis, & in pristino jure, quo in
fidem, ac ditionem Romanae Ecclesiae redierant, manere cupientibus. Eidem castrum, aliqubique praeterea oppida haud longe ab urbe sita contritabuit Apostremis Placentiam quoque, & Parmam, valentissimas urbes summa virtute a Iulio IL Pomtifice Maximo Regibus, a quibus occupabantur, ereptas, & adversus descendentes ab Alpibus bacbaras nationes pro muro objectas tradidit: inque ea re adeo Rempublicam ludibrio habuit, ut cum pro iis Camerinum reddi sibi voluisset, Senatus. consultum fieri cum ea perscri8tione jusserit, eam permutationem utilem Reipublicae videri. Quo In loco nos praeterire nolumus Marini Grimani Cardinalis contumax quidem adversus Pontimcem, ac defectioni proximum, sed utile pro RG publica forte consilium , si perductum ad est
istum fuisset. Istum iis urbibus Legatus cunat imperio praeerat, atque adeo rem non probavit, ut
Iussus eas Petro Loysio tradere, nec statim par
458쪽
COMMENDO NI CARD. erit . & palis juraverit, si prompta sibi decem
aureorum millia militibus ad oppidorum custodiam scribendis fuissent, audientem se Pontificis dicto non futurum: sed subi toedita in turricum geminis clavibus insigni Romanae Ecclesiae vexiblo, urbes in potestate sua, & futuri Pontificis habiturum. ALPaulus ad eam denique magnitudinem extulit filium, ut nec Carolus V. nec Hemricus II. sim mi Christiani nominis Reges infra fortunae suae fastigium duxerint socerum eum fialiarum suarum videre. In Pootificis enim gratiam Octavio Petri Loysii filio Margarita Caroli Caesaris , Horatio Octavii fratri Diana Henrici Regis Galliae filia, sed neutra jus o matrimonio genita, nupsere ; in quibus ornandis, Regioque cultu pro sua, parentumque amplitudine habendis Paulus ingentes pecunias effudit, atque ebinde Bes, & cupiditates fias extulit, ut Mediolanensium Imperium, de quo internecino bello
inter Gallos, Caesaremque certabatur, transferre in domum sitam appetierit, deque eo tentare Caesaris animum non sit veritus, cum illo apud Cremonam congressys. At statim Pontificatu inlato, Alexandrum Petri Loysii item filium,& Α- scanium Ssortiam Constantia ejusdem Petri Loysii sorore ortum, ac paulo pbst Ranutium qu
que Alexandri fratrem, pueros omnes, quorum nemo π v. annum attigerat, Cardinales creavit, opulentissique beneficiis, ac sacerdotiis ornatos,
amplissimis Romanae Ecclesiae muneribuspraepo-
459쪽
suit. Nam Alexandrum, in quem fuisse proclivior
est vitus, Vicecancellarium, Ascanium Camer, rium, Ranutium Poenitentiarium fecit; & maxime Alexandrum tantis adauxit, & cumulavit diavitiis, tantis circumsepsit praestidiis, ut cum n que honores nisi per eum impetrari ab se pateretur , ac sacerdotiorum ditissimum quodque aut differret ad eum, aut in alios conferens eam adsungeret conditionem, ut iis fato perstinctis, qui ab se accepissent, ad Alexandrum inde ea redirent, Vnus omnem prope civitatem beneficiis obstriactam, latissimeque propagatas clientelas, amicitiasque haberet , ac in eo ordine potentiorem hominem aetas nostra non viderit. Cum hoc igiatur controversia, atque lis Commendono intercessit, tenuitque ultra biennium ; irritati enim animi utrinque erant , quod sub Pio Famesius cum Commendono congressus,non debere quemquam adeo praesentibus rebus, gratiaeque confi- aere, quin cogitaret mutari cum Pontificibus tempora solere dixerat: Commendonus, & ita id quidem esse responderat, & optime omnium sebri ab his, qui aliquando propinqui Pontificis, de
potiti rerum fuissent. Id Farnesii animum elatum, tumiduinque alte penetravit, eoque magis v batur, quὀd appeti, ambiri, rogari suetus Commendonus ne ad colloquium quidem ea de re Deum unquam se demisisset. Itaque Farnesius amico agenti cum eo, ut ne pergeret indecoro judicio seque, ac virum magnae in civitate existi
460쪽
mationis conflictare, responderat, Ita tractor ab illo, ut si ipse Farnesius esset. Commendonus quoque cum familiarium', & amicorum inatimis consiliis stimularetur, ut aliquem finem tam impari dimicationi imponeret, quod haud
dissicile esset taturum, si modo imperare ipse sibi
posset, ut Farnesium comiter appellaret, tumque domi conventum prece , ct commoda oratione aggrederetur, ille moriturum se prius, quam id faceret, assirmavit; quippe nec a Pio illud se petiisse sacerdotium, & vltro traditum nemini alte ri acceptum laturum : ipsum Gregorium se Pontificem Maximum, qui eam si bi injuriam patiendo fieri fecisse dici posset, deprecari noluisse; supplicem Farnesio iturum Z Iudices aut per suos
quae in rem essent edocebat, aut per amicΟS,ma gnae iros auctoritatis, ossicii admonebat, continebasque, ut cauta, non gratiae essent. Ipse eos aut blandius appellare, aut prehensandi, & conciliandi causa domi convenire numquam iustinuit: chod Farnesius, tanti vir fastigii, tactitare curru circumvectus non est veritus ; adeo elatos hominis spiritus sibi ira, & cupiditas sitbmiserant. At Commendonus hunc tenuit semper modum , ut neque dicto, factove ullo adversarium laederer, quod vitae institutis , ae persona illa alienum'
duceiat, ullas inimicitias, aut simultates exerce re, & jus , atque causam adeo intento studio, constantaque decreto defenderet sitam, ut quantum opibus adversarius excelleret, tantum supera
