장음표시 사용
441쪽
puer in area Regiae transeuntem agnoverat Regem, dominoque narraverat. Is primo dicta pueri est aspernatus; sed ubi iterare jusso signa, quibus agnitum sibi aiebat Regem,fides assirmanti fuit,
metuens ne ipse contra Rempublicam fecisse a gui posset , u rem tantam Senatorea Gelasiet, vel vanae rςi auctorem esse, quam veram non indicasse tutius ratus. sub lucem Tencinii comitem Principum unum adiit. Ille domo egressus rem cum aliquot Senatoribus communicax : milli
quicquam credi, aut agi Iemcrc placuit ι Tencinium ipsum pergere in Regiam , α rem explorare jubent. de erat forte ille cubiculo Regis
praepositus,quamquam ei muneri exercendo non
travit, de totam per sit urbem rumor conicisse fugam Regem , di concursus in Remm c tu est fieri. Ianitores .excisati a Tencino. quae prae, cepta erant sibi de claudendis faribus, ne quis quiescentem turbaret Regem , edi*ere. Tum haud dubia res visa , de Tenemius Regis cubiculum irrupit, nec aliud in eo . quam binas super mensa litteras, ad Senatum alteram, alteram ad Cubviensem Episcopum scrip as invenit, quibus causam consilii sui Rex reddebat, negans aluerutriusque Regni rationibus consuli potuisse. Tum re vulgata discursiis per urbem. ac trepidatio in gens fuit, de pro se quisque arieptis equis,fugiem rem persequi Regem Pol j, ut retinerent, Galli, ut sequercntur. Sed ille spatium nactus multum
442쪽
Litecesserat viae, nec eum antd adeptus est quicquam, quam extra Poloniis fines in Stesiam Ga sint ι nam Cracovia paulo plus unius diei itin re ab iis finibus abest. Polonos suppliciter ut
maneret deprecantes redire Cracoviam , ac renunciare Senatui jussit, se nisi summis patriae necessitatibus ad id consilium non descendisse, sed brevi constitutis Galliae rebus in Poloniam reditaturum , ac benigne omnes appellatos, flentes plerosque, ac suam fortunam incusantes dimi. sit. Poloni in priores revoluti difficultates, cumstare diu Rempublicam eorum non posse sine Rege sentirent , legatione ad eum in Galliam missa, renunciataque , ubi reditum ejus desperarunt , habitis iterum comitiis; sed nequaquam concordia pari peractis , duos Reges crearunt. Pars maxima Senatus litteris, legationibus, donis conciliata Maximilianum tasiarem , Nobilitas reliqua Stephanum Bathoreum Transsylvaniae Principem Regem dixit. Is cunctantem Caesarem,& tantum vanas spes sui ostentantem consilio . ac celeritate antevertit, & Poloni eum vel
modico popularium praesidio Poloniam ingres sum , relicto Caesare , quem nihil ausurum sperabant , Regem omnes acceperunt. Henricus
Gallis, quos cracoviae reliquerat, se subinde astinuentibus , & ipsis quoque R sulis, quorum per agrum iter habebat, sese oscii causa asseaciantibus, haud indeςorum jam Regi agmen
trahens, Viennam petebat adeo contento cur-
443쪽
sit, seu cura Galliae urgeret, seu spatium de se hostiliter quicquam consulendi Germanis praeripiens, ut ad Maximilianum simul & excessisse
Polonia , & aepropinquare Viennam eum allatatum sit. Laete utrumque Maximilianus audivit, ac ausos e suis quosdam suadere, aemulum fami liae, Regnique comprehendendum . custodiendumque, nec ante dimittendum, quam Poloniae, Galliaeque res arbitrio suo constituisset, non repulit modo violandi communem gentium fidem,& foederum , & hospitii jura fallendi auctores ,
sed acribus verbis castigatos etiam impudentiae redarguit , abeunti in Galliam, Poloniamque relinquenti Henrico vel 'aureos pontes faciendos esse ferens. Itaque missis extemplo , qui Rodul-phum, & Ernesium majores natu filiorum ex Ungaria accirent, ipse curru vectus erat enim pedibus aeger ) obviam Henrico processit, eumque transmittentem Danubium in citeriori ripa opperiens accepit tanta comitate , ut contentio RG
in alterius alterum praeferre sibi honore cupientium fuerit. Et Maximiliano quidem in obeu dis omnibus humanitatis ossiciis mira inerat decteritas , mira in omni sermone comitas. Cultus ergo splendide, ac liberaliter ab eo Henricus per Styriam , Carinthiamque in Forum- Iulii , atque in Italiam magnis itineribus transccndit,
nec ante de instituto cursu remisit, quam Veia rias venit. Hic, concurrentibus undique ad eum
Italiae Regulis, legationibusque, aliquot substitit
444쪽
dies . tantis a civitate omnis benignitatis, atque munificentiae cultrice honoribus, tantisque Omnium ordinum studiis acceptus , habitusque, ut cum nullum neque in ipsum venerationis, & obsequii, neque in comites ejus humanitatis, atque hospitii praetermitteretur genus, unius humani , & comis amici, atque hospitis animum induisse universa illa civitas videri potuerit; atque hinc profectus Henricus in Galliam est re
o CAPUT XIII. 'SEo ut & ipsi aliquando revertamur, unde
nos Poloniae res abstulerunt, de Commen-
doni fide, ac sapientia tanta apud hunc Regem opinio fuit,& fama, quae de illo in Galliam pervaserat, accepta , & Polonorum praedicatione confirmata, ut neque nomen ejus, nisi magno Cum honore usurparet unquam, & omnia sibi RUnum intranti, accipientaque e sententia evenisse memorans , unum exciperet Commendonie Polonia discessum , cujus stirdio eo provectus est, ut Pontificem Maximum per litteras rogare, ac summis contendere precibus non dubitarit, ut nomine legationis eum ad se in Poloniam remitteret , cujus operam , & consilium universo regimini rerum adhiberet. Et mecum de eadem
445쪽
re saepe agens, nomine Legatum , re participem, & moderatorem rerum omnium futurum apud se , & parentis majestatem, sianctitate:mque obtenturum aiebat, nec se in Republica quicquam, nisi ex consilio,& auctoritate ejus acturum, nec
alium , si proficiscendum sibi ad Moscicum bellum , quod meditaretur , foret, regendo pro se Regno in Polonia relicturum. Atque haec postulatio , & cogitatio de se Regis Commendono quidem, ut erat, honesta, ac decora nomini suo est visa i sed sicuti ab tam remoto Rege Regni,
ac rerum moderatorem expeti amplum , ac magnificum videbatur ita ad experiendum ancipitem , ac minime optabilem rem esse ipse aiebat, haud ignarus quantis se invidiae aestibus esset commissurus, si homo externus in alieno Regno tantum simul gratiae, ac potentiaeonus subiisset. Itaque & ipse apud Gregorium Pontificem rem varie distulit, & mors inde Caroli Regis, & reditus in Galliam Henrici penitus discussit. Atque hic finis Commendono per claras actiones, legationesque splendendi fuit. Reliquum vitae obscurius otium, & dempta ingenio materia fecit. Et Gregorius Pontifex etsi advenientem palam benigner , & honora oratione suscepit; tamen & i ferri ei ab Alexandro Farnesio Cardinali, homine potentissimo, litem est passus , cum prohibere& posset, & videretur debere: & Maximiliano Caesare querente eum in petitione Regni Poloniae Henrico proniorem , quam filio suo fuisse ,
446쪽
di in magnam ob id apud plerosque factionis ejusdem invidiam conjectium destituit ; seu subire
ipse malam cum Maximiliano gratiam noluit . seu labefactato ejus animo ab iis, qui Commen- doni dignitati invidentes, apud Gregorium arrium regendae Reipublicae ut in novo principa tu non peritissimum, illum quasi correctorem, ob trectatoremque actorum ejus criminabantur. Sed utramque ipse injuriam magno ad imo tulit, &adversarium, a quo petitus lite fuerat, constantissime sustinuit: di quod unum de Republica ei restabat Senatorium munus graVitate morum, prudentiae laude, atque usu maximarum rerum:&exterarum nationum notitia ha implebat , v nemo' eum in civitate aut opinione virtutis, aut fama vita perhonesta, ac decora acta anteiret; nullius sententia, sive in privatis Cardinalium coetibus, cum de mandatis a Pontifice rebus consillararetur, sive in Senatu gravior, liberiorque haberetur. Et quibus rebus diminuturos se quidam dignitatem ejus, validum ei adversarium excitando, sperarunt , iisdem, qad saepe fit, auxerunt, clarissique, ac fidelibus amicitiis munierunt. Nam duo nobilissimi, & in Senatu longe caeteros claritudine, atque opibus suis, suorumque eminentes viri, Aloysius Estius Ferrariensis, & Ferdinandus Medices Florentinus Cardinales, quorum fra tres in sua quisque civitate Regnum obtinebant, aemularione potentiae a Farneuo dissidentes, ita se junxerunt Commendono, ut de eo Pontifice
447쪽
Maximo creando consenserint, adstipulatorEsque consilii sui Alexandrum Ssortiam,& Flavium V sinum,& Marcum Altempsium Cardinales, quorum magnae erant in Senatu opes, haberent. Et
Eslius quidem, qui Regia liberalitate, ac Re.gio vitae cultu, & blandis, & ad insinuandum se
in hominum animos compositis moribus maxime de civitatem omnem , & Patrum partem maximam devinctam sibi ossiciis, beneticiisque ha bebat, cum sponte sua, & praecipuo erga Commendonum studio, tum Henrici Galliae Regis jussu erat enim Estius Gallicae factionis Roma princeps in id conssilium penitus incubuerat. Et
cum aegrotare aliquando Gregorium, & inde periculose laborare emanasset, ita eodem circum eunte, & summa ope adnitente Estio rem com posuerant, ut si concessisset tum fato Gregorius, non dubitaretur, quin eum Pontificem Maxi mum renunciaturi fuerint. Sed & Gregorius convaluit, & Commendonum paucos post annos morbus oppressit, de quo antequam dicamus, pauca de quibusdam m&ibus esus disserere opera:- pretium fuerit.
448쪽
VI T AE , ac morum gravitatem a puero susceptam, atque adeo insitam ingenio eius perpetuo retinuiti imbecilla adhuc aetate neque cum aequalibus lutare, neque puerilia facere unquam sustinuit. Adultior non conviviis, non sistiaculis, aut vilis juvenilibus studiis deditus, majoribus natu, atque his probatioribus applicare sese in more habuit. Vir & risus, & joci parcus, salibus, & aculeis promptior, maxime ironiis, quibus jucundὰ exagitare familiares, di interdum figere irritantes solebat in quo vel intemperans interdum est visias, dum parato, acceleri ad respondendum ingenio parum moder tur, ut saepe multos acumine dictorum perstrictos acrici offenderit, ab seque alienaverit. Humanutatis, & mansuetudinis laudem magis meruit, quam tulit: nam sicuti inexpertis aequo plus gravis, ac severus videbatur, ita tractantibus commodus , affabilisque fuit, & in eo , ne quod humanitatis ossicium , quod ulli deberi videretur , praetermitteret, diligens, ac prope nimius. In sacrorum disciplina, atque institutis Christianae religionis pietatem diligenter, ac stidiose,non pure selum, de caster coluir. Rem dia
449쪽
vinam & frequenter, & summa cum religione ac ceremonia faciebat, & a sals pro domestica disciplina inviolate exigebat, ut sepius per annum confessione delictorum , poenitentiaque expiati divinam sumerent hostiam , quam ipse singulis suis manibus peracto sacro porrigebat: iisdem aegrotantibus ipse afferebat ; omnesque
sumptus, omniaque Christianae charitiatis ossicia praestabat. Sed qui innocentiam morum, totius vitae fanctitatem prope singularem per Onianem aetatem praestitit ; quique divinarum rerum
studiis deditos, piisque, & religiosis juvenes institutis peramanter amplecteretur, Vsu, benevolentia, obsequio tueretur ; nec ullam in homi num vita laudem honestati, ac pudori anteferret : idem respuebat ostentatores quosdam piet
tis , qui specie rei, quam ipsa re magis delectati, opinionem modo hominum, existimationemque venantur, & videri, quis, esse pii, probique malunt; & hoc artificio,ac simulatione religionis,
ac modestiae, cujus imaginem Ore tantum, atque habitu exprimere conantur, ad Opes sese, atque
honores callide tape insinuant, quibus in ipsis
ita se gerunt, Vt rei maxime augendae intendant,
sumptibusque,ac splendidiori cultui,non modestia, sed cupiditate parcant, & sordes animi, atque avaritiam falsis frugalitatis, & parsimoniae vocabulis tegant; & plerumque tenaces, ac restricti moderatos se, ac paucis contentos rri volunt. Hos ille de aspernabatur, arguebat, religi
450쪽
his laudem non fictis pietatis studiis, nec inani
ostentatione sanctitatis, sed mentem Deo puram, castam, piam praebendo, & externae ceremoniae, externo cultui, externis actibus habitum animi aequando haberi ferens. Voluptatum omniumvltra fidem abstinentissimum:ne malevoli quidem , & obtrectatores ejus negabant: ut id ipsum ei vitio verterent quidam, quod ne concessis quidem oblectamentis, veluti sensibus alienatus, reficeret animum, continentiam, & meliorum studia rerum stuporem , tristitiamque appellantes. Nos quod diuturno,& domestico usi perspectum habemus, vere possumus de illo affirmare, sive hoc naturae fuerit paulo austerioris, sive pertinax studiunesuscepti instituti perpetuo retinendi: remit tentem quidem animum, hilareque, & cunde cum amicis, & familiaribus suis jocantem, agentemque persaepe; ad ullum gen9s voluptatis, quod non modo turpitudinis, sed vel mollitiae, vel levitatis suspicionem haberet, descendentem vidimus sane numquam ne ad ea quidem, quae concessu ejus capere suis liceret. Verum qui non
aucupio, non venatu ullo umquam tempore fuerit delectatus, obequitare sylvas, saltusque, altis
simos conscendere montes, nulla viarum asperitate retardante, atque omnes Vbique captare
prospectus ad fastidium usque comitantium sole-Dat, a quibus laboris taedio sepe relictus, neque ferebat aegre, & porro pergebat nihilominus, quo lustrandi cuncta studium rapuisset. Gaude-
