Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

didit a nuper vero METALLorure AH Micuartis MεRcaYi In publicam lucem proforendam commisit, ut literatorum hominum memoriam, O praeclara opera, diuturnitate temporι ν consepulta revocaret ad vitam , O bonarum artium incremento

eon teret, novamque Tibi di laboris, laudix mate=iam suppeditaret. EN hoc enimvero , ILLUS rxis s. LAucist , in prscipua aetatis nostra felicitate ponendum , quod Sapientissimus PONTIFEX erga doctos bomines tam humaniter, O libera liter animatus sit, ut non praesentes mori beneficiis ornare , sed fatis etiam functos Θ tenebris excitare, eorumque illuseria monumenta vulgare sat agat, ct , quo solo mortuos prosequi licet, praemio cumulare . βuod quidem eo praestantius, O Iatidabilius es, quod in illis non ossicia, sed merita ; non obsequia, sed doctrinam, literas complectatur. Itaque post longam annorum se iam Euri A Cuius , ct Mix Arus opem illam a CLEMENTE XI. nactisunt, quam plerique Scriptores ab illis ipsis , quos coluerunt, Principibus assequi non potuerunt. Tametsi autem hoe illis fortunatissimum fuerit, ut literatorum bereesseenti simiam Principem hac tempora tulerint, ad eorundem tamen felicitatem accessit, quod Te quoque, Vir Clarissime, qui amborum sudiis tantopere celebraris , in ipsa SS. CLEMENTIS Aula, intimoque cubiculo versantem invenerint, cui edenda opera ille commendaret , qui obsura sim rares, mutila suppleres, confusa digereres, ct tanquam foetus proprios omni diligentia, ac sollicitudinis contentione persiceres. Ac mihi quidem Metallotheca Mercati editio , non tam vitio superiorum temporum neglecta , aut dilata, quam divino consilio Tibi reservata videtur, qui sitiere vita, ingenio, doctrinarum euisu, celebritate nominis, favore Princ ipum, munere , dignitate, ita illum expressi i,us qui utrunque noverit, Te non solum vindieatis ejus operibus, sed repraesentatis etiam virtutibus Mereatum Urbi Romae reddidisse fateatur; Ille enim Gxgeoxii XIII. O CLrtiginis VIII. INMoer ωri, XI. cy CLEMENTIS XI. Familiaris, O Medicus t Uterque Scriptorum monumentis commendatus ; in nego tiis transigendis summa utrique dexteritas ; par denique utriusque Reipublica juvanda sudium, O amor ; nam ille Metallothecam publicis Philosophorum , O Medico um usibus comparatam, Tu Bibliothecam libris, O machinis egregie insis ctam communi eorundem utilitati dedicasti. βuam igituν Viri optimi Vitam Metallotheca praerigendam, ut tibi morem gererem, exaravi, nomini Tuo inscriptam volui, qui exemplis etiam laborum tuorum conelliare possis narrationi sidem, O dictis auctoritatem. Ut autem illam breviorem fortasse, quam par erat, conscriberem, diligentia tua in ea a fuit; enimvero O illuserium Virorum de Mercatores imonia, ct subtilem Metallotheca bisoriam, O alia pleraquo, jam a Teoccupata , atque in Prolegomenis operis edenda resciveram ; qua a Te exornata a scriptis tuis Lectori petenda relinquere malui, quam retractando deterere. Enitere modo , dum Mercatum virtute, atque eruditione imitaris , ut ilium immaturo fato sublatum pergas vitae diuturnitate, O incolumi, vegetaque senecta superare. Vale. E Bibliotheca Vatieana nonis Ianuarii MDCC xv I.

VITA

24쪽

MICHAELIS MERCAT L

SPLENDIDUM, ac luculentum Etruriae oppidum a Sancto Miniate, cujus ibi Corpus colitur, Samminiatum dictum Langobardi

condidere, quod a Desiderio illorum Rege auctum , ac deinde arce imposita a Friderico II. Imperatore communitum, sedes Magistratuum fiait, quos Etruriae parti sibi olim obnoxiae, vicaria potestate Germani praeficiebant. Inter illius autem antiquas nobilesque Mercatorum Familia numeratur, in qua tres praecipue philosophiae & eruditionis laude cla-rinerunt ; Michael, & ex eo natus Petrus, dc Michael alter Petri filius cinus Vitam perscribere aggressi sumus. Majori Michaeli conjunctissima fuit studiorum , & amicitiae neceL. sit udo cum Marsilio Ficino inter superioris aetatis Platonicos magni no-m inis Philosopho; de quibus illud memoriar proditum est a Caesare Baromio , ad annum qII. quod se a Michaele Mercato integerrimae fidei Viro accepisse ait: cum nimirum inter crebros, quos de philosophia serebant sermones , de animorum immortalitate ex Platonicorum placitis quadam dies disputassent Marsilius, de Michael, tandem juncta simul dextera sibi mutuo fidem dedisse, uter eorum prior decessisset, superstitem alterum, si liceret, de animorum corpore solutorum statu faceret certiorem. Marinsilio autem haud ita multo post Florentiae vita lancto, rei ignarum Michae- Iem Samminiati commorantem nocte intempesta sores domus suae pulsari

inaudisse, cumque senestram exploraturus aperuisset, hanc ad cius aures vocem accidisse: Vera, vera sunt illa; atque inde equitem candida veste indutum, albo item equo vectum, citato cursu recedentem vidisse . .

Deinde Mercato visa , & audita apud animum suum astidue reputanti lite-xas esse perlatas, quibus intellexit, ea nocte , eaque noctis hora, qua sibi pulsatae fores increpuissent, Marsilium obiisse, atque adeo satis illum sponsioni feciste, fidemque amico obstrictam liberasse . Extant praeclarata apud Marsilium aliosque de Michaelis hujus probitate dc literis testi

Patris sui exemplis insistens Petrus, & Ipse Virorum Prinespum Summorumque Pontificum benevolentia floruit. Hic duos ex illustristemina Alphosina Flaminga conjuge hlios suscepit, Michaelem nostrum utar. idus Apriles anno M D xLI. in lucem editum, & Franciscum;

25쪽

xxii UITA

PETRO MERCATO

Philosopbo , eqQ Medico praestanti O, ut bonas Artes prudentia, fide, γ' religione.

, ta ornavit, .

Domi clarus fuit, foris bonoratus , PIO U. & GREGORIO χΙΙΙ.Summis Pontificibus

Cognitus, in gratus, . MICHAEL, FRANciscus filii Parenti optimo posuere.

Vixit annos Lxx I. dies X I II. Obsit Μ D LXXXV.

Minori Michaeli neque a natura, neque ab institutione, neque ab industria quidquam defuit, quo minus ad optima quaeque jam inde a

puero comparatus, Sc instructus videretur. Subtilissimo enim ingenio firmam memoriam, &acerrimum supra aetatem judicium conjunxerat. Eaque bonarum frugum semina mirifica parentum sedulitate ita exculta sunt, ut celebritate nominis annos praevertere, dc brevi maximas in doctrinis , atque honoribus progrelliones facere potuerit. Primis igitur ad humanitatem artibus in patria informatus Pisas

adiit, ubi clarissimis usus Magistris Philosophiae, ac Medicinae publicEDoctor est appellatus; tantamque sui admirationem apud celeberrimam illam Italiae Academiam commovit, ut non in oculis modo, dc ore condiscipulorum esset, sed Doctores ipsi discipulum suspicerent; inter quos Andreas Caesalpinus Michaelis doctrinam luculento, Sc magnifico tellimonio prosecutus, tanto auditore non immerito gloriatur. Exacto Academicorum studiorum curriculo Romam se contulit; cumque annum Vixdum aetatis vigesimum cxcessisset, a Sancto Pio RPont. Max. horto Bolanico Vaticano praefectus est. Quod quidem tam Sancti, ac sapientis Pontificis judicium ad Michaelis etiam tum adolescentis laudem , de probitatis simul, atque eruditionis non vulgare argumentum redundavit . Quam autem sedulitalcm, Se diligentiam in caprovincia Ornanda Mercatus praeliitit, praeceptam apud omnem existimationem ingenii, doctrinaeque assirmavit, 3c auxit. Jam tum ille Metali thecam in proximis aedibus horto imminentibus instruere occoepit, quam . deinde metallis, ac fossilibus omnis generis undique conquisitis locupletavit ; tum etiam figuris aere expresIis , de luculentissimis dissertationibus explicavit, typis edendam, nisi dilatum, de affectum opus, doctis Viris tantam jacturam deflentibus, mors tandem immatura intercepisset. Annum agebat Michael septimum supra vigesimum, cum Ferdinandus I. Magnus Dux Etruriae, ut benevolentiae, dc amoris sui in Mercatum eruditionis fama ubique jam celebrem aliquod extaret monumentum , inter nobiles illum Florentiae Familias adscriptum voluit; Senatusque Romanus proximo post anno eundem amplissimo privilegio Romana quoque nobilitate donavit.

26쪽

MIC ΗΛ Ε LIS MERCATI. xxiii

Apud Gregorium XIII. non minori valuit gratia Mercatus, inter illius enim familiares connumeratus est, eique supremo morbo decumbenti sedulus , de asIiduus adfuit, ut epithemata jacenti imponeret, caeteraque remedia adhiberet. Eo Pontifice Mercatus consilia italice conscripsit de peste , dc de iis, quae clam afflantur venenis ; de Podagra , de Paralysi, quae Romanis typis anno I 37 s. prodierunt. Illa Jacobo Boncompagno Copiarum Ecclesiasticarum Duci nuncupavit; in quibus selectiora, de tutiora remedia, quibus ea mala caveri, dc propulsari pollent, indicavit. Quod quidem opus ita Medicis probatum cit, ut Cosmo II. Magno Etruriae Duce paralyti correpto, Florentini de curandi ratione Mercatum

consuluerint.

Xystus V. ingeniorum Iudex acerrimus, Sc incorruptus amplis reditibus, Sc Apostolici Protonotarii dignitate Michaelem auxit, qui sub ejus auspiciis plerisque in Romana Curia muneribus egregie perstanctus, cum probitatem, sapientiam, candoremque animi sui cunctis probasset, comes

Cardinali Hippolyto Aldobrandino , qui pollea Sedem Apollolicam tenuit , ab eodem Xysto additus cst, cum Hippolytus ad Sigismundum III. Poloniae Regem pro pace inter illum , dc Maximilianum Archiducem

Austriae componenda Legatus esset. In ea negotii aspcritate Mercatus quam sapienter, Sc naviter versatus sit, Hippolytus ipse datis ad Xystum Pontificem literis testatus eli, egregiasquc in capace jungenda Mercati parteS commendavit . Itaque Laurentius iniZolius Roma Cracoviam Mercato per literas gratulatus est, quod negotiis non interesse solum, sed etiam praeesse praedicaretur. Eam opportunitatem ditandae,augendeque Metallothecae suae intercidere non eli passus Mi aet,institutisque longis etiam itineribus, ut fodinas illarum provinciarum luitrarct, metalla quaecunquQposset, Observavit, corrogavitque . Laudavit praeterea, nec immerito Cardinalis idem Aldobrandinus. ad Xyltum scribens , Michaelis ingenium in eo , quod librorum subsidio dcstitutiac , solS memoriae ope in illo Polonico itinere librum exaraverit de Obeliscis , quem Xylto U. nuncupaVit, cujus deinde operis supplementum emisit, una cum docti Isimis animadversionibus ad ea , quae Latinus Latinius observaverat. Ita illum neque ab studiis negotia , neque a negotiis itudia di Vellebant. Apud exteros autem Principes tantam gratiam inivit, ut cuncti illius ingenio, dc consuetudine plurimum delectarentur. Et quidem Rodulphus ipse Imperator , sapientia , doctrinaque Mercati mirifice captus , cum illum in Italiam remeantem iterum Videre optaret, aegre tulit, quod reditum Praga, ubi illum praestolabatur, minime initituisset, ut Franciscus Lenzonus Magni Ducis apud Imperatorem Ablegatus scribit ad Mercatum . Hippolyto Aldobrandino ad Petri Cathedram evecto, qui Clemens VIlI. eis appellatus , Mercati fortuna, gratia, dc auctoritas magnis auctibus increvit ; ejus enim Pontificis Archiater fuit, quem Patronum studiosissimum habuerat, dc laudatorem. Atque illud quidem non exiguum fuit benevolentiae Sanctissimi Principis in Mercatum , dc Mercati

in Patriam suam amoris documentum, quod cum Veterem arcem Samminiati a Friderico II. Imperatore extructam coemisset, quem etiam nunc

Mercati possident, a Summo Pontifice obtinuerit, ut in celebri ambulacro

27쪽

lacro Vaticano inter Urbes insignes depingeretur, cui hanc epigraphen adjecit: Miniatense nobile oppidum a Desiderio Rege auctum, postea a Friderico II. intra cursum Imperii Vicariorumsede, Altodesum Tribunal

ideo appellatum.

Nullum autem fuit negotiorum genus, in quo solertiam, & dexteritatem suam non celebrarit. Prae caeteris vςro Ferdinandus Magnus Dux Etruriae Mercato usus est maximis in rebus. Nam , ut Clementis animum in Henricum Navarrae Regem haeresi inscctum leniret, crebras ad Mercatum literas dedit, ab eoque Pontificis responsa accepit. Contra vero cum Petrum, ἐκ Cynthium Aldobrandinos Summi Pontificis fratris fil1os inter Cardinales cooptari vehementer cuperet, curaretque Mercatus, Ferdinandum ipsum rogavit, ut apud Cardinalem Montalium officiis suis illorum honori velificaretur , quod ab illo haud segniter praestitum prospere cessit. Ad ampliores autem dignitatum gradus Michaelem Clemens provexillet, nisi in prospero rerum cursu mors intercessisset Viri doctissim. Iam enim Commendatarium, ut vocant, Sancti Spiritus in Saxia Mereatum dei naverat, sed antequam magnisicentissimi muneris, ut scribit Prosper-wdosius , pusessionem adiret, diem clausit extremum .

Illa nunc commemoranda veniunt, quae Philosophiae, ac Meaicinae studiis, quae partis honoribus dc dignitatibus , collatisque hominum laudibus longe antecellunt; argumenta scilicet christianae pietatis, quae inrcatus edidit per omnem aetatem, quaeque illi Summorum Pontificum, ἐκ illustrium hominum favorem pepererunt. Fuit enimvero mirificus In eo religionis cultus, virtutis studium, atque eximia in pauperes Naacra loca liberalitas. Siquidem ut sacrarum Virginum Coenobium, quo Sanctissimae Trinitatis nuncupatur, in Patria institueretur, subito

strenuam operam navavit, re tandem a Pio V. impetravit, ut Apostolica auctoritare cori irmaretur; ubi trcs Sororcs suas, tanquam novi OperISFundatrices Deo consectavie. magnam Vim auri construcridis AEdibus

contulit, paternas substantias Coenobio dicavit, quod postremo bonorum suorum haeredem scripsit. Eximio illum amore prosecuti sunt Sanctus Philippuς Nerius, Iuvenalis Ancina , Caesar Baronius, aliaque Patrcs Conorestationis Oratorii doctrina, & sanctitate primarii. Cum anno I 382. ita aegrotaret Michael, ut pater ejus Petrus , qui tum Romae Medicinam profitebatur, rebus prope conclamatis vchementius angeretur,

Sanctus Philippus utrique conjunctistimus divino instinctu bono illos animo esse jussit, ἐκ recuperandae salutis responso confirmavit. Atque

anno deinde I 8ω cum iterum diuturno morbo conflictatus esset, in Vallicellanas ades Sancto Viro annuente se recepit valetudinem confirmaturus , qua de re Ancina cum Nerio per literas gratulatus est; ac Caesari Baronio scribens, cum Patres caeteros salvere juberet, honorificis verbis mentionem Mercati inter illos diversantis injiciebat. Servantque adhuc Samminiatenses Sancti Philippi manu datas ad Mercatum literas. Tantis sanctorum, doctorumque Virorum studiis celebratus ad annum I 93. perVenerat, cum Iunio mense ex renum affectione decumbere coactus, paulatim ingravescente vi morbi, spem vitae amisit. Nihil autem ei curae praevertit, ut cum Beato PhilippQ anteactae vitae rationes

28쪽

MINI AELIS MERCATI.

tiones conferreti de christiano ritu niaculas expiaret, caeteraque virtutum, a quibus nullo unquam aetatis tempore abhorruerat, ossicia praestaret.

Ingentem itaque pecuniam pauperibus distribuendam cum crogaliet, ejus clem Philippi, de Caesaris Baronii consilio supremam voluntatis suae teltationem ordinavit. Nihil autem admirabilius fuit, quam religiosissimo homine digna vehementissimi doloris patientia. Eo enim morbo decessit, quo vix alius csse possit acerbior. Cruciatus tamen diuturnos ita pertulit, ut de tranquillitate mentis nunquam excideret, neque ulla aut rationis, aut consilii perturbatione commoveretur; sed potius assiduas Deo ageret gratias, laudesque persolveret, piis precationibus jugiter intenderct,

atque incredibili animi praesentia aeternae vitae curam nunquam intermittcret . Clemens VIII. ad illum invisendum saepe intimi Cubiculi familiares, de Praefectum ipsum dimisit, cumque despcratae valetudinis nuntium accepisset, obortis lacrymis, Magnae, inquit, probitatis Virum, Sc Familiarem Optimum amittimus. Deinde ab eodem Sancto Philippo salutari Viatico

resectus, Sc sacro Olco pcrunctus, Summi Pontificis benedictione donatus vii. kal. Julias ab humanis cxccsIit, cum aetatis annum secundum supra quinquagesimum egisset, dc mensis tertii diem sextum . Intercesserat Michaeli non sollim cum summis Viris, qui in Romana Aula vcrsabantur arctistima necesIitudo, animique conjunctio, sed maximi etiam Proccrcs , ac Reges ipsi illius amicitiam per literas coluerunt. Nam praeter Cardinales Alexandrinum, Cremonensem, Comen scin , de Monte, S. Stephani, Sc Mediceum, qui postea Leo XI. Pont.MaX. rcnunciatus est ; cjus operam flagitabant, ut res sese dedistet, Duces Urbinas, Etruscus, Venetus, Archidux Auitriae, Sc Sigismundus Rex Poloniae. Eximiis eum laudibus ad c um ferre solebant Andreas Caesalpinus, Marsilius Ca- gnatas, Angelus Bargaeus, Latinus Latinius, Melchior Guilandinus, Vincentius MazZonus, Hicronymus Mercurialis, dc Ulysses Aldrovandus,

aliique permulti rerum naturalium , atque interiorum literarum cognitione per eam aetatem cclcbrati, qui sive in obscuris Scriptorum locis , sive

in Philosophiae, ac Medicinae dissicultatibus explicandis Michaelem adibant , ejusque judicium exquirebant; praeter caeteros, qui consecutis pol

Michaelem temporibus , memoriam iptius , re scripta celebrarunt. Fuerat in Mercato mite ingenium, dc in OmneS benevolentia, atque humanitas singularis. Nullas unquam exercuit simultates. Literarias cum amicis controversias ita egit, ut non tam sententia disi idcre, quam ossicio certare vidcrctur. Neminem habuit aut gratiae suae invidum , aut fortunae infestum, aut cruditionis, Sc gloriae adversarium . Ut amicis , ac literatis Viris commodaret pro se impigre adnisus est. Cum summa solertia simplicitatem, Sc antiquos morcs conjunxit. Procul omni astu, de vafritie ad honores grassatus cli fide , virtute, de industria. Habitu corporis fuit subpingui, atque ad membrorum cxercitationem inertior; legendi autem commentandique, supra quam ratio valetudinis pateretur, studiosior; iisque propterea morbis obnoxius , qui a corporis quiete, animique contentione progigni solent. In disiecto demortui cadavere lapides duo in ureteribus haerentes invcnti sunt, quorum alter nucem avellanam mole aequabat; alter Vero

29쪽

uxvi VITA MICHAELIS MERCATI

proxime accedebat. In renibus minuti alii albicantes numero sexaginta; in cylti autem fellea sex dc triginta obscuri coloris,cti angulares, qui ciceris magnitudinem referebant; itaut faterentur omnes, Mercatum non temere

dieere solitum fuisse , se lapidum fodinam in corpore gerere ; quasi dum terrae cuniculos rimaretur, ut de illo scripsit Caesalpinus, in Ie ipse non absimilia procrearet. Ingenti desiderio, luctuque bonorum omnium supremis sacris illi parentatum est in Ride Uallicellana, ibique in sepulerum Familiae Mediobarbae cadaver illatum in Sacello, ubi tum celeberrimam Imaginem Beatae M A R I AE colebant, quae deinde Arar maximarsuExa est.

30쪽

xxvij illusrislato, ac Reoerendissimo Viro

CAROLO MAJELLO

AB HONORE SACRI CUBICULI,

Et Vaticanae tum Basilicae Canonico, tum Bibliothecae Praefecto.

NISI judicium tuum semper elimatum, atque gravi simum agnovissem,

eique plurimum deferrem , libenter crederem laudes, quas in me confers , VIR CLARissiME , ab amore potius , qui saepe nobis imponit, quam ab ulla sudiorum meorum existimatione profectas , atque idcirco tuis magis moribus , quam ullis meis meritis acceptas esse referendas ἀ Cogor tamen ,.s judice , etiam invitus mihi placere r scilicet literatissimi, ae prudentismi Viri tesimonio eedente conscientia . Illud quidem ab iis, quibus ingenium qualecunque meum perspectumes, non aegre forsitan per Te impetrabo , ui is me non doleantur in omne tempus Iaborem pro virili parte hilariter fusceptu uisse , ubi vel ad farcienda priscorum literatorum damna, vel ad curandas, antevertendasque in Ecclesia cis ditionibus epidemias imperium Principis benignὸ vocavit. Immortales interea tibi gratias habeo, agoque pro tanto in me collato non incis fotism, sed beneficio r posteritae enim tenuitatis mea penitus ignara aequo animo arbitrabitur , me talem vixisse , qualem Tu, UiR ILLuSTRisSiΜε , eloquentissimus praeco promulgare, Opradicare dignatus es In eo autem, quod a mes aliquid conatibus meis debere inxcAτυΜ , Fumanitati tua eum indulgeas, ipse parcere modesta tua neepossum , nec debeo . Nam tibi potius praecipuam illius fama partem tribuent Lectores r Metallothecae siquiadem opus ut de reliquis minoris momenti taceam ) certis quibusdam eruditionis snibus continetur e rectus vero, ac decorus vita ejus eurfus, quem profansparia ter , atque exercitatussylus tuus explicavit, ornavitque, immensum quid complectitur , ac perfringit, nimirum Auctoris Patriam, ingenuos eximiosque parentes; miri am indolem cum David is moribus sedulam educationem, ac sub egregiis praeceptoribus disciplinam ; Usidua Audia fummam eruditionem; amicitias Virorum etiam Principum virtute conglutinatas, amplagraviaque munera frenuὰ δε- scepta, O feliciter gesa ; itinera quoque, Fortunas; improbum in natura operibus mesigandis laborem ; pietatem denique singularem, propter quam animorum similitudine eum bominibus non tantum probis, sed etiam υere sanctis vixit conjunctis Θ, atque inter eorundem manus, precesque defecit. Enimvero si nuda Scriptorum imago spirantem illorum quasi mentem, tacitumque sermonem intuentibus ingeris, ut eorum ingenia abunde jam novisse videamur , cum vultum tam tummodo conspexerimus in oculis namque , frontisque lineamentis perspicuum quid, ct anima velut peculum a Deo nobis objectum fuisse, satis, ut arbitror, in P0 gnomonica nos a dissertatione demons vimus) quanto poseri nunc tutius, certiusque de Mercari ingenio , moribus , doctrina , meritisque judicium ferre poterunt, posequam in hujus operis vestibulo non oculis solam intuebuntur oris illius, sed absolutam quoque totius vita imaginem per Te posite , eleganterque descriptam , mente, animoque lusrabunt λ Et quidem Philosophorum, ae lueratorum hominum vita cumulatius, er vehementius quam scripta ad disciplinas colendas inseruit, ct accendit, quippe quae legentibus nobis expeditum iter ostendit,

SEARCH

MENU NAVIGATION