Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

53쪽

NASCENTIA - XIM AFFINIA METAL

55쪽

xlix

CLEMENTI VIII

Su plerunque Venit, BEATIssIMBPATER , ut alia ex aliis studia oriantur, atque in dies augeantur et maximeque inde sit, ut ad reS novas inveniendas, institutosque labores expoliendos, hominum excitetur industria : id

quod mihi accidit in siiscepto a Sanctitate Tua

munere. Cum enim multum temporis in natura-

1ium rerum investigatione, & cognitione posuissem, tunc vel maxime sensi earundem teneri cupiditate, Com amoenissimum herbarum, fruticumque hortum in Vaticano excolere, & singula ordine ponere institui. Nec vero hic studium meum conquieVit, sed statim a natura vegetis, ViVidisque, ad ea pro- Cessit , quae minime Vegeta, metalla, gemmae, lapi des, & ejusmodi alia, e terra effodiuntur: quorum

genus multiplex est, & varium, incredibilemque

56쪽

1 EPISTOLA DEDICATORIA.

utilitatem habet, & jucunditatem. Nec vero meaboc contenta fuit quantulacunque est in perquirendis Naturae rebus ) industria. Quae enim videnda exposiveram, ea quoque scriptis meis complecti,& quibus viribus praedita essent, volui explicare,

susceptasque arteS propagare, atque ornare sum cinnatus . Quarum artium nulla est quod optime novit Sanctitas Tua) ita superiorum aetatum studiis perfecta, ut ad eam ab luendam nihil a posteritate possit accedere, quod fortasse Dei benignitate hominibus accidit, ne se ignaviae dedant, sed semper aliquid se dignum aut meditentur, aut agant. Illa sane rerum Naturae pars, qua plantarum Vis, & pleraeque earum utilitates continentur omnibus fere

saeculis homines habuit sui amatores, & valde studiosos, qui eam singulari studio, diligentiaque excoluerunt. Quae sane res potissimum causa fuit, quamobrem scriptis meis eam adhuc non attigerim, ne ligna in sylvam, quod aiunt, congerere Uiderer.

Et licet in illa ipsa aliqua, atque adeo multa quod ego ex diuturno studio didici, atque animadverti)desiderarentur, quae si quando plus otii nactus fuero

supplere est animus: nunc tamen ad haec magis animum appuli, quae vel non satis ab antiquis explicata , vel plane illis ignota, ad hujusque faeculi inve- 1 igationem, & cognitionem reservata, ad se studium hominum trahunt. Non defuere tamen, qui de his ipsis robus multa scripserint, verum qui ante oculos earum formam posuerit, & multa huc usque non intellecta declaraverit, aut etiam non Visa e tenebris eruerit, idemque de iis libros ediderit, aut fuit nemo, aut videre mihi non contigit. Huc accedit , si qui haec attigerunt, eorum libros, quod haeretica aliqua labe foedati sint, legi non poste, ut ea aliunde peti non inutile sore videatur . Ad hoc me

57쪽

quoque honesta ratio impulit: nam si Georgius Agri Cola homo Germanus, plerisque omnibus , qui in hunc usque diem hac de re aliquid literis prodiderunt , & doctrina, & striptionis genere anteponem clus , Germaniam suam harum rerum locupletem scriptis sitis extulit: cur mihi Italo non detur Italiam his etiam bonis abundantem omnibus gentibus testari ὶ Quod Italis omnibus, Sanctitati quoque Tuae, Cujus virtute non Italia modo, sed totus Christianus orbis gloriatur, gratum fore existimavi. Neque etiam illud et ingratum, peregrinos, & doctoS Viros,

qui Romam ex omnibus terrarum partibus conUC-niunt, post religiosa loca a se frequentata, post: plam tarum in Vaticanis hortis spectatam seriem, habere

in eodem Vaticano, ubi tot res, tam VariaS, n VaS, admirabiles,in unum tanto labore a me collectas spectare possint: quae non tum oculos forma, & varietate, & admirabili parentis Naturae artificio pastant; sed multas, & magnas suppeditent, usque huc non a multis cognitas in hominum valetudine vel tuenda, vel recuperanda utilitates. Quibus adiungam licet expressas, quo maxime potui artificio, & diligentia,

Carundem rerum sermas, Veramque insitarum in eis virium, nisi fallor, explicationem: ut VeriS comparatae a nemine ignorari queant, neque timendum sit, quin aegrotis, si usus veniat, tuto possint exhiberi; quod antea multo secus accidisse Compertum est. Saepe enim vitam hominum in distrimen puncto temporis adduxerunt, nec principibus quidem viris Pepercerunt, quorum Valetudini cum haec,quae rara sunt, & maximi pretii, & viribus longe praestant,siaz- pius adhibeantur; quanto eorum vita, quod ex ea Reipublicae status pendet, majori curae esse debet , tanto magis sunt animadvertenda. Quare quae potui privatus homo quantum passa est tenuitas mea)

58쪽

lli EpISTOLA DEDICATORIA.

satis multa undique collegi, disposui, & publicae

utilitatis causa spectanda praebui: quorum partem dum aliae expoliuntur, scriptis meis utcunque declaratam , ad Sanctitatem Tuam, cuius illa auctoritate, & beneficentia in me singulari nata sunt, defero , eamque rogo majorem in modum, ut post graves curas, quas in pastorali specula vigilans sustinet, ad haec infima, Dei optimi Maximi, cujus Vices gerit, exemplo oculos aliquando dejicere non dedignetur. Quod si mihi non denegabit benignitas tua, tum vero sperabo fore, ut METALLOTHECAE sic enim Congestarum a nobis rerum, & in sua Armaria, &Loculos digestarum multitudinem appellare libuit)in Vaticano sacrosiancta tua auctoritate constitutae, multum decoris, & amplitudinis accedat. Nam si Aristoteli in conscribenda Animalium Historia , multa contulit Alexandri Magni studium, & potemtia; quanto majora expectare debet opus hoc meum a Sanctitatis Tuae diffusa per omnem Christianum

Orbem potestate i Modo enim exterarum provinciarum populis innotescat, Sanctitati Tuae METALLO THECAM curae esse, nihiI erit, quod non ultro huc adise ornandum, & cam augendam ex suis sedibus commmigrare gestiat. Quam etiam maxime ob causam Sanctitatem Tuam, ut libenti animo, hos diligen-:tiae meae conatus accipiat, iterum, ac sepius rogo satque oro, Ut quae nova fiunt, & utilitatis publicae

causa, ad quam suis in consiliis omnibus, & rationibus Sanctitas Tua spectat imprimis, sunt suscepta, benignitatis tuae auxilio communiantur, atque in dies magis amplificentur. Sanctitatem Tuam

Dominus noster JESUS Christus incolumem ser

59쪽

BENE VOLO

LECTORI

OM π x si hanc , amice Lector , fossilium, lapidum, variorum terrae generum , iisque similium historiam, cum explicare constituissem; in duas Partes universum opus dividere constitui, quarum altera ipsa rerum genera, generibusquc subjectas partes universe complecteretur, &quae his inter ipsas similitudo sit, quid inter se differant, natura, facultate , dignitate, notis, ac signis exponeret; altera vero, quam nunc in lucem mihi edendam esse putavi, singulas res distincte quantum ipse potvi pertractaret. Nec vero in hac posteriori parte praetermitto, quam quidque horum similitudinem cum caeteris habeat, quove discrimine differat: sed singillatim, cum prior illa, ut dixi, generatim, & universe res easdem persequatur. Consilium autem, quo usus sum, aequis Lectoribus confido probatum iri. Nam cum prior illa de universis generibus disputatio docendi ordine, & ratione antiquiorem locum habeat; haec vero longh utilior sit, copiosior, jucundior; faciendum csse non putavi, ut diutius 1 viris harum artium studiosis haec ipsa desiderarentur. Illa jnterim de jure suo, atque ordine decedet, neque tum utilitati jure, ac merito servientem interturbabit. Nam ut scite, & acutE

meo judicio vetus Poeta scripsit rEtiam oblivisci qui sis interdum expedit.

Expedit oblivisci nunquam loci sui, atque ordinis, ut communibus commodis, quo consilia omnia nostra, & facta referenda sunt, consulatur . Quod me si quis acritis urgeat, praeposterum esse ea posthabere, quae antiquiora videantur : imitabor Passionis Pictoris antiqui dictum , qui jussus equum in pulvere se volutantem pingere, cum currentem pinxisset, quaerenti ei, qui operam ipsius conduxerat: Inverte, inquit, tabulam: ita enim habiturus es, quod petis. Non aliter cgo, si quis eum librum, quem edam, prius edendum fuisse dicet, jubebo eos ita compingendos curare, ut ille, qui posterior editus erit, ordine antecedat . Nota praeterea est Poetarum ars , qui, ut quidam ex eis ipsis seria j I μ M inrt psit, semper ad cuciatum festinant, & in medias res auditorem trahunt. Quin immo Naturam ipsam hac in re ducem, &auistorem habemus. In condendo enim mundo, Deus Naturae ipsius parens , & artifex fas enim interdum cst parva,& cxigua magnis componere non ex suis quamque rem seminibus oriri jussit, sed ipsas res creavit, quas deinde ad principia sua & semina redire, ex iisque alia progigni voluit. Accedit, quod hac ratione non aliorum tantum, sed mea quoque studia juvarc possit in . Cum cnim videre omnia, & experiri unus nequeat, meum exemplum alienam spero industriam excitabit, quae mihi erit ad jumento ad alia cognosccnda, quae me adhuc latent, ut fruar labore alieno vivus, quc in mea excitarit industria. In his autem scribendis ordinem , brevitatem, ac perspicuitatem, quam

maxime potui adhibuit quid praestiterim, vos aequi eritis judices, quibus studii mei rationem paucis explico. Nomina rerum, quibus nationes variae

utuntur quod novum non est primum posui. Deinde figuras diligenter expressas exhibui: tum sapores , praeterea & quae tactu percipiuntur qualitates explicavi. Postremo facultates , & singularum usus , & si quae factitia sunt, ratio nonnunquam indicatur . Et in quibus quaeque locis inveniantur edocui. Nec vero eam mihi legem iniquε statui, ut hunc ordinem perpetuo servarem. Nam saepe aliquam ob causam illum immutare coaetus sum. Et

60쪽

quoniam quo haec ordine a nobis eduntur, eodem apud nos in Armariis, L culisque disposita sunt: unicuique ideo Armario arithmeticum indicem adjunxi, quo Liber Armariis omni ex parte responderet. Ucteres Scriptores Graecos, & Latinos secutus sum . Auctores , ut debui, laudavit inter quos ex recentioribus Georgium Agricolam , quem longe omnibus in hoc genere antecellere existimavi. Quae ipse observavi, quae experiundo cognovi, ac didici, vere, libereque professus sum. Singularum rerum iconas aereis tabellis mirifica arte incidendas curavi, nec sumptui parcens, nec labori. Pictori ipsas iconas assimilanti plurimum affui, ut de his, quae in singulis figuris diligentius observanda euent, admonerem. Quamobrem spero fore, ut industriae, studioque meo aequi omnes sitis, meaeque voluntati faveatis, atque

ignoscatis, & sicubi quid melius reperietis ipsi non enim ego is sum, qui mihi persuaserim, haec meliora fieri alieno studio non posse cum aliis communicetis. Si quos autem haec legisse juverit, ii secundum Deum gratiam habeant Sanctissimo Domino Nostro CLEMENTI VIII. Summo Pontifici, qui pro animi sui magnitudine non se indignum existimat, haec quoque infima respicere, contemplari, tueri, & singulari sua benignitate sustentare.

SEARCH

MENU NAVIGATION