Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

non ampliorem nanciscuntur, quam ut parvis columnis aptari possint, ut Ophites niger, Augustum marmor , & Tiberium , aliqua etiam propter exiguitatem ne quidem columellae justam materiam praebent, ut columnae ex maris more Lacedaemonio, nullae etiam Romae videntur ex segmentato Tiburtino factae, ex quo nullam Romae columnam vidimus, quemadmodum neque ex Sc-ptibafio vocato . Lygdinum Plinius repertum tradit amplitudine, qua lance S, Plin. lib. 36. cap.3. craterasque non excedat, & Coraliticum mensurae non ultra bina cubita. Duritia multum quoque differunt marmora Porphyrites,Lacedaemonium, A duritie. Basaites ad gemmeam duritiam ferc accedunt. Lygdinum marmor, & Alaba stri quaedam species, & Ophites Germanicus tantae existunt teneritudinis, ut torno in vasa conformentur; atque inter haec vel ut extrema, mediocrem duritiam obtinent multa, eamque vel aequalem sibi per omnes corporis partes, ut illa, quae constant una , eademque substantia ι vel inaequalem , ut marmor segmentata in quibus scrupi, & segmenta cum inter se, tum a continente cor pore duritia variant. Numidicum marmor difficilis secturae facillime inter cae-iandam dissilit in crustas eκiles ob tenue, ac retorridum substantiae temperamentum, marmorarii artifices a vitri comparatione vitrina nominant. Contra vero Parium marmor & Lunense cum secturae sint facilioris, materiam caelo lentiorem praebent. Nitoris intensio, vel remissio gradum duritiae consequitur, non tamen in A nitore. omnibus, nam Ophites quidam, & marmoris genus atri, cum duritia excellant, tamen propter saxeam naturam vix nitore queunt assici, & inter species Al Oastri, quae tenera sunt, mirum videtur quantum enitescunt. Hoc sollim omnino duritiae convenit nitorem qualiscunque sit, eo retineri diutius marmori, quo major est duritia marmoribus indita. Coloris differentiae sunt hujusinodi, quaedam uno colore; quaedam pluri- A eolore. bus ornata conspiciuntur. Marmora unius coloris secundum differentias coloris discernuntur ; alia nanque sunt candida, alia flava, rubra, viridia, coeru- Iea, nigra ἱ atque ad hos colores praecipuos aliter alia inclinant. Quae simul pluribus decorantur coloribus , aliqua duos tantum , aliqua tres, & quatuor colores , modo plures , modo pauetores, alia, atque alia proportione , alio ordine, & figura commiscent. Unde rursus altera varietas procedit. . A maculis sumuntur etiam differentiae, ut Psaronium a maculis sturni, & A maeulis. Ophites a serpentium maculis. Loci natales differentias quoque asserunt, ut Paros Insula, Hispania, A locis. Numidia, Portus Lunae , ande marmor dicitur Parium, Hispanicum, Numidicum, Lunense. Nonnulli ab inventoribus ipsis differentias sumunt, ut Lucullo, Augusto, Ab inventoribus. Τiberio, quia eorum tempore reperta, & curata fuerint. Verum antequam singulas marmorum species demonstremus, scire convenit quidnam posteritati de his antiqui Scriptorcs rcliquerint, quamquam recentiores iisdem accessi O- Seilptores de Maris nem fecerint: Sic enim perspicuum fiet quantum operis post omnes Scripto- moribus. res nobis restat conficiendum. Unus inter auctores veteres Plinius reperitur, qui hanc materiam sit professus: nam Draconis Corcyraei scripta, quae de marmoribus citat Athenaeus planE videntur periisse, cum ea nusquam appareant.

Plinius vero marmorum species partim notis particularibus descripsit, partim solo nomine designatas commemorat, velut Sinnadicum, Carystium, Hispanum, Proconnesium, sive CyZicenum, Numidicum, Hymettium,Chium, de quibus nihil prodit, quod possit animus formam ipsorum concipere . Describit autem marmor Parium, Lunense, Thasium , Lesbium, Porum, Chernite, Alabastriten, Onychem , Lygdinum, Coraliticum , Phengitem , Sycnitem, Porphyritem, Lacedaemonium, Ophitis genera, Augustum, Tiberium, Luculleum,

Taenarium, Basaltem : sed descriptionum notae adeo tenues sunt, ut ex iis pauca marmora nunc agnosci queant. A uctores igitur nostri seculi cum animadverterent tam exiguam notitiam a Scriptoribus vetustis ad se pervenisse, de-

432쪽

Etymologia.

Statuae e Pario marin

Metallothecae locus.

3s marium Decimum.

scriptione in marmorum neglectam , vel potius desperatam habuerunt e nee quisquam in hunc diem extitit praeter Georgium Agricolam ; cumque aliorum lapidum naturam describerent, marmora vel non attigerunt, vel descriptis Plinii verbis , nullum ipsi verbum apposuerunt. Adeo dissicile iis visum est

nova condere, atque depromere.

DE CANDIDO MARMORE,

Pario Vocato.

C A P . III. P Axius, marmor dicitur quod in Paro insula natum sit, lapidem Lyehni-tein, quod ad lucernas effoderetur, tradidit Varro Graecos vocasse. Nobilissimum ad statuas ; est nanque candidissimum, purissimum, nitidissimum lue. Non desertur amplius ex Paro, clim imminuta sit Romanorum potentia, supe sunt tantum ex urbis ruinis reliquiar; effoditur nonnunquam in portu Trojano ad ostia Tiberina, rude,& ut erat advectum exoneratis navibus, in littore exinpositum. Ex hoc Phidiam fecisse Rhamnusiae Nemesis statuam in Atticis Pausanias auctor est. Ex hoc eae statuae sunt, quas in aes incidendas, & hoc loco exprimendas operae pretium esse duxi. Laocoos , ApoLLo, Afra Nous, Statua item Τλuncat nec veritus sum ne meam diligentiam eandidus Lector reprehenderet, ac supervacaneam esse existimaret. Nam clim eae statuae, ac pleraeque aliae in quodam atrio Vaticanorum Hortorum positae sint, Conclavia autem mihi attributa, ubi & Metallothecam habeo, illi atrio conjunctam, ea me commoditas invitavit, ut cum de marmore scriberem, facultatemque haberem prae

stantissimi pictoris , & incisoris , nobilissimas statuas propemodum inspiciendi cuivis facerem potestatem. Quemadmodum enim in opere longo, magnique laboris, iuvit me, ac delectavit, hoc perpetuae scriptionis, & rerum abdie rum pervestigationis intervallum. Sic Lectorem haec non alienissimo Ioeo i terposita recreabunt, atque reficient; Vix quisquam paulo antiquitatis Studiosior Romam venit, quin eas statuas cupidό visat. Ex Τxuuca etiam Statua nam caeterae opertae, & clausae sunt, haec in propatulo Pictores ad artis suae perfectionem exemplum nonnunquam sumunt, expressaque egregio artificio singula membra pingendo imitantur, ac veterum Pictorum, Sculptorumque solertiam, a qua haec aetas longissime abest, defixi mirantur: ut maxima gratia principibus habenda sit, qui haec veteris artificii monumenta , ad posterorum disciplinam, & ad liberalis industriae artes tuendas, ac ornandas extare voluerunt , eaque magno sumptu parata illustri loco poni jusserunt. LΑΟ-

433쪽

LMarmora.

LAocoon autem r Iulii II.Pontificatu et in ruinis Thermarum Imperatoris Titi repertus est, quo loco nunc horti sunt Ecclesiae S. Petri ad Vincula. Ex quo invento nomen sibi apud posteros Felix de Fredis peperit, ut ex hoc ejus Epitaphio perspici potest, quod est in Ecclesia Arae coeli:

FELICI DE FREDIS,

Q U I OB PROPRIAS VIRTUTES, ET REPERTUM LAOCOONTIS DIVINUM QUOD IN VAΤICANO CERNIS FERE RESPIRANS SIMULACRUM, IMMORTALITAΤEM MERUIT, FEDERICOQUE PATERNAS ANIMI DOTES REFERENTI, IMMATURA NIMIS MORTE PRAEVENTIS HIERONYMA BRANCA UXOR, ET MATER, IULIAQUE DE FREDIS DE MILIΤIBUS FILIA , ET SOROR MAESTISSIMAE P. ANNO DOMINI MD XXVIII

435쪽

Marmora,

rὶ Statuam hane Iulii II. aetate, ut Mercatus scribie, non autem Leonis X. ut Naidinus a , aliique a Nardiu. Rom. tradunt, repertam fuisse crudibile eli : id enim satis declarat Herculis Strorae, qui eo tempore Avtiq. lib.3. cv. o. floruit, quod hic adiungimus, Epigramma : Merito igitur antiquae eruditionis periti signunt hoc, ut eunctis illustribus Statuariis summopere admirandum , ac praesertim Michaeli Angelo Bona- rotae , qui illud artis miraculum solebat appellare , ita nulli imitabile , idem esse statuunt, ac Laocoontem illum a Plinio his verbis celebratum: b Oerinde multorum Obscurior fama est,quor M bὶ Lib. 36. cap. s. Haritati tu operibus erimiis obstante numero Artificum: quoniam nec tinus occupat gloriam, nec plures pariter nuncupari postunt; fui tu Laocoonte , qui est in Titi Imperator 1 Doino , opus omnibus Gpicturae , ta statuariae artis praeferendum. Ex uno Iapide eum cI Iiberos, haconumque mirabitis nexus de consini sententia fecere summi in sces incrauder , γ Pol dorus , ct in enodorus Rhodi . A quo communi pene doctorum qirorum consensu quidam desciscere conatur, eo argument ductus, quod in aereo quodam nummo Neronis imaginem prae se sciente idem Laocoon adversat arte excussis spectetur a Vaticano simulacro longe diversus e ac propterea hanc antiqui operis audem alii potius signo tribuendam opinatur, quod erutum fuisse, eum Sauciae Pudentianae Tholi fundamenta iacerentur memorat Caspar Coelius , ce) qui conspectis tantum binis eiusdem frae- e Memor e M'noae mentis ad se perlatis, tibia videlicet, ac pugno, cum Pliniano Moeoonte contendi posse judieavit. degia Artem della Si quidem non videmus cur praefati aerei nummi Arti sex non potvetit Laocoontis imaginem vel ad Pitture vi Roma . arbitrium , nulloque proponto ad imitandum exemplo confingere , vel aliud in Urbe simulacrum exprimere , ut in aliis nummis cernere licet . Caterum tanta est Vaticani hujus Laocoontis praestantia , ut in nullum alium pol Iori iure PlInii verba quadrare posse videant ut , ac suos auctores , quantumvis celebres illustret potius, quam eorumdem fama, commendetur. Quanuis autem Michael Angelus Donarota commissiaras in eo deprehenderit, eae tamen tant artificio iunguntur, ue iaci IE Plinio imponere potuisse videantur , qui ex uno Iapiri factum

asseruit .

Exeant quoque apud Hyginum filiorum Laocoontis nomina, Antiphantis videt Ieet, ae Thymbraei: Q Fab. Oap.r s. immo Ne ipsorum serpentum , Dorcis, & Chariboea , ut Rhodi ginus e apud Leschem se animad- e) Lo. 8. eap. t 3. vertisse resere; quod Paulus Eques Malleius , rerum antiquarum cognitione insignis, a Quinto Ant0. Lemetiam Smyrnaeo proditum tradit e sed cum diligenter excussissemus, reperire apud eundem non potuimus , lieet lib. t a. fabulam hanc eleganter narret: Uerum iuvat Laocoontem Poetarum quoque carminibus cum statuaria certantibus expressuma celebratumque Lectoribus exhibere. Sic enim de ipso Virgilius:

. . . AEudiae lib. a. Ι Ii e aliud majus miseris, multoque tremendum

objicitur magis, atque improvida pectora turbat. LAOCOON, ductus Neptuno sorte Sacerdos, Solennes taurum ingentem mactabat ad ara S. Ecce autem gemini a Tcnedo tranquilla per alta Horresco referens) immensis orbibus angues Incumbunt pelago, pariterque ad littora tendunt: Pectora quorum inter fluctus arrecta, jubaeque Sanguineae exsuperant undas; pars caetera pontum Pone Jegit, sinuatque immensa volumine terga.

Fit senitus spumante salo ; iamque arva tenebant, Ardentesque oculos suffecti sanguine, Sc igni, Sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo LAOCOONTA petunt, & primum parva duorum

Corpora natorum serpens amplexus uterque

Implicat, & miseros morsu depascitur artus. Post ipsum auxilio subeuntem, ac tela serentem

Corripiunt, spirisque ligant ingentibus , N jam Bis medium amplexi, bis collo squamea circum

436쪽

Isδ Armarium Decimum.

Terga dati, superant capite, Sc cervicibus altis: Ille simul manibus tendit divellere nodOS, Perfusus sanie vittas, atroque veneno: Clamores simul horrendos ad sidera tollit. Quales mugitus, fugit cum saucius aras, Taurus, & incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, saevaeque petunt Tritonidis arcem, Sub pedibusque Deae, clypeique sub orbe teguntur. Τum vero tremefacta novus per pectora cunctis Insinuat pavor, dc scelus expendiste merentem LAOCOONTA serunt, sacrum qui cuspide robur Laeserit, & tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum, orandaque Divae

Numina, conclamant.

Post Hirgilium extant sequentia inflanium Poetarum Recentiorum CARMINA .

CARDINALIS

I C e , alto terrae ἡ cumulo, ingentisque ruinae

Visceribus iterum reducem longinqua reduxit LAOCOONTA dies: aulis regalibus olim Qui stetit, atque tuos ornabat, Tite, Penates. Divinar simulacrum artis, nec docta vetustas Nobilius spectabat opus, nunc celsa revisit, Exemptum tenebris, redivivae moenia Romae. Quid primum , summumve loquar miserumne parentem , Et prolem geminam an sinuatos flexibus angues Terribili adspectu, caudasque, irasque draconum, Vulneraque, & veros, saxo moriente, dolores lHorret ad haec animus, mutaque ab imagine pulsat Pectora non parvo pietas commixta tremori. Prolixum bini spiris glomerantur in orbem Ardentes colubri, & sinuosis orbibus oram, Ternaque multiplici constringunt corpora nexu. Vix oculi sufferre valent, crudele tuendo Exitium, casusque serost micat alter, & Ipsum L ΛOCOONTA petit, totumque, infraque, supraque

437쪽

Implicat, & rabido tandem ferit ilia morsu.

Connexum refugit corpus, torquentia sese Membra, latusque retro sinuatum a corpore cernas.

Ille dolore acri, de laniatu impulsus acerbo Dat gemitum ingentem, crudosque avellere dentes Connixus, laevam impatiens ad terga Chelydri objicite intendunt nervi, collectaque ab omni Corpore vis fruthra summis conatibus instat, Ferre nequit rabiem, dc de vulnere murmur anhelum est. At serpens lapsu crebro redeunte subintrat Lubricus, intortoque ligat genua infima nodo. Crus tumet, obsepto turgent vitalia pulsu,

Liventesque atro distendunt sanguine venas. Nec minus in natos eadem vis effera saevit, Implexuque angit rapido, miserandaque membra Dilacerat: jamque alterius depasta cruentum Pectus suprema genitorem voce cientis, Circumjectu orbis, validoque volumine fulcit. Alter adhuc nullo violatus corpore.morsu ,

Dum parat adductil caudam divellere plantia, Horret ad adspectum miseri patris: haeret in illor Et jam jam ingentes fletus, lachrymasque cadentes Anceps in dubio retinet timor. Ergo perenni, Qui tantum statuistis opus, jam laude nitentes, Artifices magni quanquam Sc mclioribus actis

Quaeritur aeternum nomen , multoque licebat Clarius ingenium venturae tradere famae Attamen ad laudem quaecumque oblata facultas,

Egregium hanc rapere, te summa ad fastigia niti. Vos rigidum lapidem vivis animare figuris Eximie, Sc vivos spiranti in marmore sensus Inserere aspicimus, motumque, iramque, doloremque , Et paene audimus gemitus: vos extulit olim Clara Rhodos, velisae jacuerunt artri honores Tempore ab immense, quos rursum in luce sevum ROMA videt, celebratque fiequens: operisque vetusti

438쪽

Armarium Decimum.

3sio

ABATE, DI GUASTALLA.IN questa antica, e celebrata pietra,Cbe fa misi' attre ii Vatican riserba , De nobili Scultor mima A serba

La Fama, e nova Fama a loro impetra . .

. . . . .

Si ben dei marmo la duretia spetra

L'ing nos arte, che Petate acerba ,

coriae incontro lui 3'armi superba , D' obfenderio non ina, e' l pie de arretra. Con 'etti nodi, e replicati priL' uno, e P altro circonda horribit angue

Ambedue i sibi, et genitor dolente. etsi oppresse , e'l proprio mal non sente , Ma sembra sol, ta' a la mendetia aspiri De P uno, e P altro suo Figliuot, cte langue.

HERCULIS STRO ZZAE

NON temere antetulit statuis prisca omnibus aetas Carlatum triplici LAOCOONΤΑ manu. En geminus natis patrem implicat anguis, dc unus Sibilat, de saevit, fietque, gemitque lapis. Si labor hoc ausus mortali excudere ferro, Mirum tam longo non senuisse situ.

439쪽

marmura.

AUnΛx ingenium Fabri, ut certare Minervae Posset, Sc impune vincere , sculpsit opus,

LAOCOONTA feris gemina cum prole colubris Depastum laeta terna trophaea Deae. Ut cum lata suos poenas dare cerneret hostes, Vincere non vinci crederet arte Fabri. APo o Antii, quod postea Neptunum appellatum est, repertus penes eundem Iulium II. fuit prius quam Pontifex Maximus fieret, conlocatusque est in ejus Palatii hortis, quod prope Ecclesiam SS.Apostolorum est.

APOLLO.

SEARCH

MENU NAVIGATION