Metallotheca Vaticana Michaelis Mercati

발행: 1719년

분량: 535페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

LAMIAE DENTES.

C A P. LXIX. Ur ea, quae tractarem, essent quam planissima, laboravi semper r di nostri

erat instituti res non sollim docere, sed falsa, atque supposita amovere, extra locum, & occupatum ordinem relegare, vel ad minus fraudem proderer Itaque seriem hoe loeo eogor interrumpere eam ob causam. I Video namque Glos petras magnas, & Lamiae piscis dentes confundi etiam a curiosis. Similitudo errorem subornavit,quae tanta est, ut qui utrorumque ortum non nor verit,

412쪽

Lamiae deseriptio. Dentes Lamiae quo differant a Glosso

petris. Dentium Laeniae facultate a

334 Armarium Novum

verit, nihil suspicetur, qui utrinque notas non contulerit, non dignoscat. Certe non ingratum lectori fore confido istud diverticuluin, praesertim ad n turae miraculum, monstrosam scilicet belluae faciem. Lamiam Rondeletius accurate descripsit: capite est magno , oris scissura maxima, dentibus acutissimis, durissimisque, trianguli figura, utrinque serratis, quorum sex sunt ordines r primi ordinis dentes extra os prominent, & in anteriorem partem veringunt : secundi recti sunt: tertii, quarti, quinti, de sexti in os recurvi, maxima ex parte in utraque maxilla, carne molli , fungosaque contecti. Piscis est car- nivorus, voracissimus, & anthropophagus e cadavera enim mortuorum etiam integra vorat, quod ex dissectione compertum est. Massiliae, & Niceae eodem auctore captae sunt, in quorum ventriculo homo loricatus inventus est. Unum Lamiae caput, quod apud me est incisoris opportunitate depingi placuit. et Quod inter dentes, & Glos petras illas discriminis est, exiguum sane . Crassiores plerunque Glos petrae, tenuiores dentes, & mollius nitent, ut inter osseam, & lapideam Glos petram materiam ex aspectu judicium capiamus : Unus quoque, & perpetuus dentium color candidus , vel aetate flavescens; Glos petrae variant. Addamus hac occasione Lamiae dentium usum: ad dentifrigia parantur optima , eorum enim asperitate dealbantur dentes; siccitate conservantur, confirmanturque . Mulieres ad puerorum colla deligatos , argentoque, aut auro inclusos suspendunt, quod dentitionem matu-reat, & puerorum pavores , ac terriculamenta dissipent.

ci GIosiopetras huiusmodi nihil aliud esse,quam dentes Lamiae pl&Is, In lapidem conversos eonile Ipotest ex iis, quae in Notis Cap.III. hujus Armarii dicta sunt , ae satis etiam ex leonibus, quibus eleganter eum Glossopetrae , tum dicti piscis eaput, ae dentes hic exprimuntur perspicitur et inter has enim nulIum penitus diserimen dignoscitur quoad figuram .ca Quas vero differentias afferre conatur Mereatus noster ex colore , duritie, pondere, ae magni studine , eae tantum proveniunt ex substantia mere ossea , qua dentes nondum Iiquore lapideo eos creti constant, atque ex osse lapidea, qua iidem dentea, qui Glossopetrae hie appellantur lapideae materiae admistione ferruminantur I color autem varIari etiam potest ex sariis terrae succis , Riossa pro diversa locorum qualitate unde effodiuntur, inficiunt. Sed fusius super hac re argumenta adducuntur apud Fabium Columnam Stenonem , qui huius linmentionem Deit, atque capitis Lamiae piscis , di Glossopetrarum leonem hine mutuatus est , ut incestimoniis retulimus, Augustinum Scillam scJ, Paulum Boceonum LG, aliosque.

GLOSSO PETRAE ME DI AE.

C A P. LXX. GLosso PETRAE mediae angustiores sunt, & bifurea basi avium linguas imbiantur tantae formae aemulatione, ut facilius vulso persuadeam cis usas

GLOSSO PETRAL MINORES.

fuisse

413쪽

fuisse volucres, quam privatum naturae opus esse . Multae enim sunt differentiae in longitudine, tenuitate, acumine, ac basis diductione, quasi vero non satis enat in. uno genere nos deludi. Quaedam velut ab exerente torquentur, &aliae retorquentur. Idem nitor est, qui in majoribus ,& durities . Color umovarietas etsi eadem, tamen in hoc genere majorem vidisse non contigit: nimirum fulvas, ferrugineas, rufas . Nascuntur in Melita Insula quemadmodum magnae. Ex insulis Graeciae proximix unam ad me detulit indigena quidam, in qua utrinque a latere incepta erant novae linguae rudimenta . Fex vulgi, sibi inutile, & multitudini incommodum genus hominum,Circumforanei, inquam,& Circulatores hasce Glo petras pro serpentium cornibus impudenter osten- Glos petrarum Im-tant, praesens Venenum sudando prodere mentiuntur, venditant. Pari auda- Postu cia ad majores silos petras ventum. est, nam quas simul inveniunt, fimili succi obtrudere non verentur. His multos etiam homines non privatos credere me pudet, inducique ab illis circumforaneis, ut pretio condigno scilicet redimant,& magnum se adversus venena praesidium parasse arbitrentur, qui nihil praeter verborum ambages, quibus circumventi sunt, emerint. Quia vero serpentini cornu recordatio in hunc locum incidit, qua nuis alienum videatur , eloquar liberὰ, quid sentiam , a me repertum nusquam, ne in ditissimis principum thecis, in qua se illo praetextu una, atque altera Glosso petra ingesserat. Omnino nullum inveniri non audeo dicere , cum Plinius Cerasti serpenti cornicula quadrigemina pingat. Quae non ii me expectanda, sed alterius diligentia per quirenda sunt. Cui ut favemus , ita libenter, quae de serpentino cornu in Bibliotheca Vaticana inter Pontificum monumenta extant communicamus. Ioanni XXII. qui praefuit Ecclesiae anno a Christo nato M cccxvi. Margarita ' Comitis Ia Fuxcnsis de ipsius salute plurimum solicita serpentis cornu utendum dederat anno Pontificatus quarto, cui Pontifex literis gratias agit: & rursum

secundis restituit; idque facit verbis splendidis , ambas ad verbum descripsimus: in Dilectae in Christo filiae nobili Mulieri Margaritae Comitissae Fuxensi. a Ratum filia nobis multum accepi, O placidum, quod tu de sospitate , ac vitanosra longavitate materno more filicita cornu illud serpentinum factum admodum manubrii culteliini, cujus virtus dicitur ad detegendas insidias veneni valere , nobis tam liberaliter commodare curasi , quem equidem sub certis modis , e, obligationibus per dilectos filios Rumundum de Bearnio Archidiaconum Larvallen. in Ecclesia Lasurten. ct Manaidum de Castrotino Canonicum Olaren. Nuntios tuos , qui Nobis cornu i um tuo nomine tradiderunt in tuam notitiam plenius adducendum ex causa commodati recepimus , ede receptione hujusmodi, ae de promi sione resilutionis illius patentes alios recognitorias , ct obligatorias literas per eosdem tibi Nuncios desinamus , Ancer ratem tuam condignis inia prosequemes actionibus gratiarum, ac in tuis opportunitatibus , in quibus ad nos poteris , cum fiducia filiali habere recurium, prout res exegerit, O cum Deo licebit favorem tibi propitium osse

rentes,

Di Iectae in Christo filiae nobili Mulieri Margaritae Comitissae Fuxensi.

V.Cee filia cornu illud serpentinum factum admodum manubrii cultellini, quod adversus veneni valere fertur insidias, per dilectos filios Ramundum de Bearnio Archidiaconum Laruauen. Eecisa Lasunen. O Manaidum de Corotino

Canonicum Oloren. Nuntios tuos Nobis nuperrime praesentatum, ex commodato nos recepisse cog simus : eumque tibi, vel certo mandato tuo, cum de tua

Nobis super hoc requisitione consabit, resiluere inne di uisatis, ct diutionis obsacuti pollicemur, Nos, ct omnia bona no a mobilia , ct immobilia, quacunque , ct ubicunque sint tibi propter hoc obligantes , ac in quemcunque cornu

detinensem hujusmodi contra voluntatem tuam, po quam per te , veι certum procuratorem tuum super inius resilutione fuerit requisitus, ex nunc proux exstinc exeommunicaxionis sementiam promulgamus.

414쪽

Loeus. Etymologia. Deseriptio.

336 Armarium monum

GLOSSO PETRAE PARU AE

C A P. LXXI. TExumi M Glosiopetrarum genus non sollim ex secundo deducimus , sed

interest quid discriminis peculiare, ut erat inter illas , & primas. Describebantur enim latae, saepius serrato utrinque latere e mediae tenues, & in furcam diducta radice r hae vero parvae sunt non latae, non bifurca basi . Et nisi aeulei forma, materia, nitor, color, idemque frequenter natalis omnium

locus jussi eat illis superioribus annumerari adinvenissem, quibus rectius

a GLOSSO PETRAE MINIMAE

potuissent eonferri, quam minutis avium, aut piscium lInguis. Nam ad Lect tis captum, aliquae brevioribus spinis, aliae curvitate volucrum unguibus comis parari voluissent. Nascuntur in Melita insula, sed nullibi plures , quam in Balearibus insulis , & Sardinia. Formavimus inter has unam, atque alteram diversam, parvam quidem , sed latiusculam, & denticulatam, ac minuti piscis propitis referentem pinnas , simili colore, & eisdem locis natam. Itaque cum superiores, ut sunt differentiae, non reciperent hoc loco inseri debuerunt, qua ratione, & sequens caput connectetur.

C A P. LXXII.

UN a cum his lapillis eorum nomen ad nos pervenit,idque clim vetus nusquam extet, immutatum consulto tradimus . Corruptum nihilominus novum istud nomen esse, non levis relinquitur suspicio . Nam plerique ex his, quos Carapatinas vocant, insigniter Bulanites e Gallico sermone Crapaudinas nominatos assimulant . Tum vero maxime ea nominis Corruptela placuit, ut cum pro Bu nitibus impostores probe supponant , quae formae similitudo est, in nomine non prorsus responderet, sed ex voce dissona,Originis& naturae diversitas intelligeretur. Sunt igitur Carapatinae quaedam , ac major pars, hemicycli figura; disseruntque a Bulanitibus colore, ferE semper ex avo, aut fulvo rubente ; eisque peculiaris est extremam marginem velut cir culo ambiens scabrities , saepe etiam nigra. Magnitudo inaequalis est , tamen intra nucem avellanam continetur, aliquae lentibus minores sunt . Nitent

omnes

415쪽

omnes: nunquam omnino concavae sunt; aliquando rotunditas earum protractior. Rarae inventu sunt a quarum color ita nigrescit, ut ad Bussinitem accedat , Et in his vix ullum nitorem vidimus t Caeterae Carapatinae eundem colo rem, quem superiores servant; sed figura degenerat: AIiae enim humani pedis ungues, aliae primores dentes, nonnullae pupillas exhibent, omnesque pari nitore. Quae ungues videntur dilutius rubent,estque in eis hoc dissimile,quod

inferiori parte erassiores sint, & molliore ingesta materia, bifida . Pupillae acutius desinunt,& magis eorum extremitas rubet, reliqua parte pallidae,& minus nitidae, inducta quandoque nigritie, subtus aliquatenus forantur, tantummo do major in aliis candor requiritur ad justam dentium similitudinem a nantia ima pars, velut radice distinguitur,& color illic magis croceus, quasi ex convulsione sanguineis aspergitur vestigiis, supra morsu attritae videntur, & color in dentium rubiginem saepe vergit. Petuntur ex Balearibus Insulis, & Sardinia . Insunt omne genus in una eademque massa,quae in Balearibus Insulis durior lapis est, squalidi coloris , nonnunquam rubentis, & versicoloribus adismistis scrupulis impurus. In Sardinia mollior, candida est ac purior, & linguae V u attactu

Locus.

416쪽

338 . Armarium Nunum .

CarapatInx qnom, attactu salsa. Hoe etiam inter Carapatinas interest; Baleares saepius minus 40 ς u utu rufae, di nitidiores sunt, contra Sardae. Modum eruendi exposuerunt mihi Patres quidam Societatis Iesu, quos ex Sardinia venientes Romae conveni , Τribus mill . pag. a Calari urbe ad Promontorium S. Heliae quasdam profundas specus esse mari proximas, in eas hominem funibus dimitti, qui illas tenacitis inhaerentes malleo excutiebat. Vires. Solere autem indigenas argenteis annulis ita includere, ut digitum contingerent ad hemicraniam arcendam i & foeminas octo, vel decem in filum digerere, frontemque eis cingere, & utiles ad omnes capitis dolores propulsandos putare, iisdem testibus accepi.

C A P. LXXIII.

Hoc naturae detulisse videtur Plinius ; ut quicunque lapides ab illa formis insigniuntur, eosdem loco,& ordine nobilitare non dubitaverit; quan- vis nitor saepe nullus, & quandoque abesset laevitas : ut in Enorchi. Id vero ipsum non tam suo consilio, quam communi aestimatione fecisse duxerim.

ΕΝ CARDIA TERTIA Tam enim in honore, & piatio habebantur; & non sollim euriosa, sed etiam

superstitiosa antiquitas magnum ex novitate argumentum desumebat. Nequet par esse statuebat operoso eorpoxi ignavas .tributas esse facultates et quarum maximε famam auxerat magorum vanitas c Haec eo cficta esse volo a n quis frustra hujusmodi miretur a Plinio inter gemmas relatos. Si quis non eosdem esse cavilletur, is interdum Plinii ad alia festinantis silentio nixus , in pleri sique sententiam non tuebitur. Nos igitur, qui omnes serta aliqua effgie insignes s

417쪽

snes, sive gemmas , seu diversos lapides, quos quidem investigatione assequi Potuimus in hoc Armarium congessimus. Plinii Encardiam hoc loco adducimus , unam duntaxat speclcm , caeteras nusquam erat invenire . Ille Encardiam cognominari,& Cardiscen dicit: ejusque tres istas cta species vult,unam in qua nigra erigies cordis eminet: altera eodem nomine viridi colore, cordis speciem repraesentat: tertia nigrum cor ostendit,reliqua sui parte candida. Hanc postremam nostram agnoscimus; Cordis nanque erigies nigrescit concreti, & frigore coagulati sanguinis colore , candor offusus accretum adipem refert. Silicis duritie est, nitore marmoris. Recensuit idem auctor in codem capite Bucardiam bubulo cordi similem, aliam a nostra , Babylone tantum natam. Hac nostra mons in Epiro unus prae caeteris maximi abundat. Inde mihi Mahumettus B ejus vir apud suos magni loci, atque ordinis afferri curavit; Cordis palpitationibus si manu feratur, subvenire ajunt.

Eneardia ab ἐν is , di καρδία cor . Lapis hie sat vulgatus est apud Auctores Boetium , Aldrovandum, V vormium , aliosque recentiores; & nos eum saepius observavimus in Museis . Efformatur autem vel a concharum valvis invicem ineum bentibus, atque i a lapidem coneretis, vel a liquore lapideo intra earum cavitatem nuclei instar ferruminato, ut ex autopsia manifeste digno itur. Crulla enim exteriora dicto nucleo interno diversa est, & plerunque nihil pene a testa conchyliorum differt. Itaque mirum sane esset , si Plinius hujusmodi lapides vulgares , utpote qui nec raritate , nec alia ulla praerogativa praeliarent inter gemmas reposuisset: ac propterea lonoe consentaneum est Plinii Eneardiam ab hoc lapide aliam suilia , ut facile demonstrari potest ex aliis argumentis , quae at tu

Iimus Capite III. huius Armarii. Alterani hane leonem inter aereos typos repertam, sed a Mereato non descriptam hic subjungendam duximus, ob similitudinem, qua inter Encardias refertur.

Locus Vires a

418쪽

3ψo , Armarium monum

C A P. LXXIV. DE sciis 3 ENDr quoque Veniunt omnino hi lapides , qui ob seceni quid

praeseserunt: cujus apud Graecos vocabula, & tolerabiliora, & magis usu recepta sunt. Apud nos vero foediora verba, ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium tolerantur , nedum commendantur: adeo ut difficilis haec descriptio videatur , simul ut decorum , cujus nos memores in omni actione oportet esse, servemus , & rei cognitionem ad vivum piis legentium animis impartiamur. Ea tamen res non me aliquatenus deterrere debuit, quin omnia, quae hucusque cognoscere licuit, comprehenderem: prae sertim ea, quae a diversis auctoribus diffuse pertractata fuisse omnibus palam est. Est igitur Enorchis ab ant; quis a similitudine testium notus silex, praedu-Lib.Π. eo . o. rus, sub candidus, & inventu difficilis . Plinius eundem fortassis inter gemmas eodem nomine retulit; quem breviter descripsit his verbis; Enorebis candidasse, divisaque fragmentis testam effigiem repraesentat. Lib. s. δι μι. Fosi. Inventi quoque sunt ut Agricola scribit in Dioecesi Treverensi, cum

crementa pro reparandis structuris, quae vitium fecerant, arcis Crebreite-ssetnensis eruerentur, lapides nigricantes, & duri, qui muliebre pudendum

exprimerent.

Diphys in pis. Diphys etiam describitur a Plinio candidus, & niger, qui genitale utriunque sexus distinguente linea ostendit, unde sibi nomen invenit. In fundo vero cujusdam putei Romae inventus est hic lapis, cujus aspectu nemo, qui verecundiam amet movebitur. Silicis duritiem exuperat, similis ferro rutagine exeso, Raphael Comae- viriliaque ad unguem exprimens . Raphael Comaccius probus sanε , & antiquae simplicitatis homo,dum vixit, cum in hoc lapide divinum artificium mirabatur , tum se mihi rem gratam facturum existimabat mihi enim propter rerum naturalium studium id tribuebat si me isto,quem intra parietes suos, cum puteum expurgaret, fortuito invenerat, donaret: Quocirca illum libenter, utpote ab amico accepi, & tabella quantum natura expresserat adjeci. Tibi vero candide Lector satis sit obliquo oculo semel aspicere.

419쪽

Cardanus etiam de quodam miro lapide, iuxta Salpheldam Thuringiorum in puteo viginti orgyis profundo, cffosso scribit: qui ad unguem pectoris

humani integri formam referebat, cum costarum discriminibus , paulo tamen pectore humano angustior . Verum eum deinceps Agricolam in manibus haberem in eandem historiam , quam Cardanus paucis mutatis verbis retulit , incidimus, cujus verba, tanquam veri hujus narrationis auctoris subjiciam rAt Salfeldo , inquit, in Thuringus, ex puteo vigintiduas ornas alto, eossus es Atricola atsupra. lapis , quifolidi pectoris speriem praefeferebat, longus sesquipedem, latus palmas tres : crassus anteriori parte, ubi eosa terminabantur, digitos sex : pοAeriori , ubi erant vertebra media perforata, tres; sed spina vacua erat ab eo, quod medullam exprimeret ; extrinsecus autem lapidi color insidebat , aut niger, aut ravus, intus lapidis Arabici similis, verum hunc natura singularem pro

creaverat .

Est & apud me lapis , quem Tiberis nuperrime ejeeit, Enorchi de qua superius dictum fuit simillimus , oblongus , in imo largior, & utrinque linea quadam latius impressa aequaliter divisus, ut insigniter naturam artificum ingenia in eo praevenisse nonnulli mirentur. Colorem habet cinereum, &subinstantiam duram. Deos Figura.

En orchIs apud Plinium gemma est ab ἐν tu, R ir teph appellata. Huius lapidis varias leones exhibet Aldrovandus orchitae nomine . Nos autem lapIdem vidimus apud Eminentiis, Gualterium similis figurae.

420쪽

3ψa inmarium monum

AURICULARIS LAPIS.

AMRicu LAREM lapidem dicimus, quod auris humanae speciem praese inrat. Hunc Hispaniae montes quidam plurimum ferunt. Durae substantiae est, intus laevis, & colore corneo, extra scabrosus,ferrugineo magis,aut niSro. Eadem huic, quae auriculae tenuitas, eartilaginis rugas exprimit. Alii vero, aliis similiores. In multis tanta similitudo, ut etiam cavernulas, homini vocis aditus, cavitate aliqua imitentur. Magna quoque extremitatum diversitas , margine explicata, in se reflexa, atque rugosa. Quibusdam auricula infima

SEARCH

MENU NAVIGATION