L. Caelii Lactantii Firmiani Carmina omnia, recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit Fr. Eduardus a S. Xaverio C. E

발행: 1759년

분량: 285페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

161쪽

Θα possum .

In hac vero Thermarum orthographiae parte minime putes, ea omnia ite percipere posse, quae in Thermis aderant; sed ea dumtaxat , quae ad expositi nem huiusce aenigmatis satis esse possunt; caetera enim si inspicere cupis , antiquarios adire necessum erit; dc praecipue tractatus Medicos de umanorum Thermis Lib. v I i. Andreae Baccii , Hieronymi Meeurialis Lib. I. Omnis. , a quibus uberrime singula explanantur , quae divisim ab aliis sunt exhibita sive litteris , sive figuris . Nos in nostrae ortho graphiae tantum expositione versamur. utpqre qui in Thermarum Diocletianarum imis partibus , nee non in superioribus quibusdam, non diu ante e Iusdem prototypum diligenter inspeximus , ac cum iis con

tulimus , qui de histe rebus vel tractarunt , vel nunc

peritiores censentur .

I Per totas ades . Qui fieri posset, ut ignia innocuos amplissimas maximi aedificii partes posset pervadere , op si me percipies, si in exhibito schemate loca animadvertas Μ, &,obsignata et quae etsi a Fabricio , aliisque Laconicum, S Hypocausenm esse dicantur ἔ non pte tamen designata sunt. Nam hypocauisitum in thermis locus erat, sub cuius pavimento ignis ardebat, non vero is , qui igni subesset, sicuti v eabulum indicat. Iccirco loca illa, quae liti. notantur , aedis infernae partes sunt, in quibus ligna servabantur ad usus, δέ ita siccabantur , ut facile ignem conciperent , ac minimas fumi exhalattiones, quum accenderentur , emitterent. Ita locus ille , qui Laconicum dictus est liti. 31. insignitum , potius ipsius hypocausti Vaporarium appellari debet , quod de cla di , ct aperiri poterat , ut concla Ue totum magis,

162쪽

aut minus calefieret. Itaque hypocat istum non pror. sub imam thermarum partem occupabat ; sed ita dinpositum erat, ut calefaciendis superioribus, ac late-ralibus concamerationibuς deservire posseti tantumque caloris immitteret, quantum usus singulorum, cubiculorum postularet. Quamobrem in ultimo aedium angulo, triplici fornice distincto . duae sunt ardentes fornaces, una altera maior, quibus tertia additur igne prorsus vacua , singulisque totidem aliena diversis gradibus sunt imposita , ut intelligas in una concameratione , liti. demonstrata, tria fuisse aquarum diversarum receptacula , quorum superius G. frigidam a lacu, vel flumine per tubulum deductam exiscipiebat , eamque per brevem fistulam in infertas PL. demittebat , in quo aqua praeexistens iam calefacta . a frigida decidente temperabatur ita , ut tepida semper permaneret, & sic in infimum I. dilabens , ibidem nova , maiorique flamma ferveret . Praeterea unicuique illorum altera inferior fistula adiuncta erat, per quam huiusmodi aquae ad lavacra hac oeconomia suppeditabatur , ut quantum ex uno emitteretur , tantum ex superiori continenter influeret a meridiano ad vesperam , quo tempore elapso , ignis extin-fuebatur, de uni frigidae locus ubique patebat. Unde

Redde pilam, sonat aes thermarum i ludere pergis Virgine viis sola lotus abire domum . A qua enim Marciae Virgo iuncta est , quae quantum

illa austu ; tantum ista tactu refrigerasse inter omnes , traditum est V: de Vitr. Lib. v. cap. X.

i Es calor in medio magnus. QEum medium legis , intellige ipsum hypocaustum , ex quo, ut not

163쪽

superiuri innuimus, calor singulis concamerationibus tribuebatur , servata semper proportione loci , ad usum quemlibet determinati: ut sensus sit , ex eo tamquam ex centro , in quo summus inerat fervor, cum caeteris gradatim communicari; eo scilicet modo , quo aliqua dicuntur in medio posita , non quia atque distat ab extremis ; sed quia omnibus patent, qui illa desiderant . E. G. Terent. in Phrom. Prol. I7. quum ait r . In medio omnibus Palmam esse positam . Et Cicer. Lib. v. Tusc. Quaest. xc I v. Faciles, eommmnes , in medio sitas . a uuem nemo veretur . Heum. legit et cui nemo ferendo . Quae tamen lectio ab eo marte suo excogitata est contra Mss. fidem, ac repugnante materia, da qua agitur .

x Non est nuda domus. Hinc apparet, Lactantium non de privatis balneis, aut de Thermis vulgaribus loqui; sed de magnificis , ornatisque, quales sua aetate plurimae in Urbe , ae in tota Italia visebantur . Ad illarum ornatum statuae in primis collocatae fuerunt, inter quas refert Dio Lib. LIII. Agrippam posuisse marmoream iuvenis imaginem , a Lisippo summa arte sculptam , ad exhibendum hominem seminudum se distringentem , cuius elegantia captus Tiberius Caesar, quum eam in cubieulum suum, alia in loeum illius substituta, intulisset, populi clamoribus illam reposcentis, suo loco restituere, coactus fuit . statuis interpositae erant pictae tabulae, atque levigati marmoris inerustati parietes , unde Plin. Lib. XXIV. cap. IV. alti In thermarum quoque calidissima parte marmor

164쪽

bus hieluserat Agrippa parvas tabellas , paullo ante , quam reficerentur , sublatar . Et Lib. xxxv I. cap. xxv.. Agrippa eerte , inquit, in thermis, quas Roma feeit , figlinum opus encausto pinxit i in reliquis albaria odornavit. Antonini balnea, teste Spartiano in Severo , & in Caracalla omnibus , tam arte, quam ornamentis , praeferri meruerunt, habebantque , ut inquit Olympiodorus , in usum lavantium sellas mille sexcentas e polito marmore factas , quarum duae porphyreticae , illae perforatὰ esse censentur, quae in aedibus Lateranensibus adhuc existunt, & ad explorandos Pontifices factae die untur in turpi fabula hanna Papisse . Ne de aliis octingentis loquar, de quibus Senecae Epist. xxxxvi II.,& Plinii Li. xxx II l. cap. XII. legi possunt. De Diocletianis , atque Constantinianis, quas Lactantius videre poterat, illud dixisse lassiciat, quod in primis ne quicquam desiderari posset, etiam Bibliotheca Ulpia ex foro , ac templo Traiani, ut Vopisciis narrat in Probo, translata est et in secundis vero equi illi, ac homines marmorei mirae magnitudinis , & excellentiae reperti sunt, qui Sixtis V P. O. M. iubente in area contra Palatii Ponti sieti vestibulum in monte inirinali eollocati

etiamnum conspiciuntur. a Sed nudus &c. Loturi , ut plurimum , omni velle nudi in aquam se demittebant; quamvis exempla non desint eorum , qui pudori consulentes , Velamine quodam pudendas saltem partes tegebant. Ou amobrem quum hoc foeminas praesertim deceret, Martialis quandam illarum , nomine Chionem , quae

pudicitiae studiosa dicebatur, hisce versibus deridet ,

& pungit Lib. III. Epig. xxxvi I.

165쪽

Tecta tamen hon hae , qua debes , parte lavaris , Si pudor eli, transfer subligar in faciem .

Adversi: s hanc mulier tim detestabilem consuetudi, primis etiam Fcclesiae saeculis vigentem , Iura clamant , & orisci patres , pro quibus omnium in-stia' sit Clemens Alexandrinus Lib. III. Poedag. cap V., ubi hoc potissimum n imine De ininas reprehendit , uod quum balnea essent promise ua ; ipse nihilominus ud cum vestibus quasi podorem omnem exuerent . NON ita proficio apud antiquos , quando non silum com na Unia non erant maribus, ac Deminis balnea , sed ncc Pa er eum silio pubere, nee Socer eum genero lavabatur . ut in q, iit Valerius Maxim. Lib. II. cap. T. Scilicet ne se iisvicem nudos eo picerent ut S. ThQmo exponit a. a. 4CU V. A. IX. Hic tamen laudabilis

usus iam Saeculo Ecclesiae iri , in quo Lactantius diem obiit , longe recessierat ; nam D. augustinus de se annum XV i. aetatis suae agente testatur , in balneis

Patre suo pubescentem visum fuisse Lib. II. Confecca P. I i. Vitruvius quidem coniuncta esse voluit ca daria muliebri miriliaque , ut in vasaria ex Dpo causto communis esset usus eqrum utrisque a contra He sodi saluberrimum monitum . corpus Demineo non exbit are lavae ro . Unde eorundem separationis auth Hrfuit Hadrianus Aug. ex Spartiano in vita illius, & sub Antonino philosopho vetitum omnino fuit, viros una cum nlulierib us quibuscumque in eodem balneo versari, ut du-lius Capitol. narrat agens de rebus gestis illius .

3 convenit hospes . Al. hae venit hospes . Scilicet,

. quicumque ad balneum venito nudus accedit. Ideo

enim in Thermis primus fere ab ingressu locus occur Κ x rebat,

166쪽

rebat, in quo vestes deponebantur, a Graecis drterium, a Latinis Dogitatorium, seu spoliarium aliquando appellatus ἱ immo a nonnullis , cum Tepidario, Aereo, aut etiam Frigidario, modo coniunctus , modo confusus , vel ob loci angustiam , vel ob obscuram aedium diversarum descriptionem . Cicero E. G.

Lib. III. D U. I. ad Quintum Fratrem hac de re scribens alti In balneariis Aga. Al. Η Oeausta in que-νum inodyterii angulum promovi, propterea quod ita

erant posita , ut eorum Vaporarium, ex quo ignis erumpit, esset sub tectum cubiculi. c Al. subjectum eabiculis . Ex quibus, ut vides , ratione loci, quae in thermis separata erant, in uno veluti conclave componuntur . Ab Apodyterio multiplex erat egressus sive in porticus sive per quosdam scalae gradus p terat quis in Sphaeristerium D. se conferre , quod superpositum fuisse docet Plinius iunior Lib.V.Epist.v r. atque plura genera exercitationis , pluresque circulos capere , narrat; vel tandem , qui nec sole in porticibus , nec exercitatione in Sphaeriuerio ante lavationem uti vellet, recta poterat balneum quodcumque adire, sive frigidum , sive tepidum, sive calidum nam totidem aderant cubicula, sive concamerationes cum totidem labris , quae optatis a quibuscumquς

aquis statim possent repleri . Unde Plinius iunior L. C. ait i Inde Apodrterium balinei laxum, o hilare exerupit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum , at-qse opacum . Si natare latius , aut tepidius .e lis , in area piscina est , in proximo pateus , ex quo possis rur- fui oringi, si paeniteat teporis . Et Sidonius A pollinari s in Burgo Pontii Leontii canit r

167쪽

Hine eaIor Innoestus thermis Demalibus exit; Atque locum tempus mollit &c. Verum enim vero si quis sudare sine praevio aliquo labore maluisset, praesto erat cubiculum, quod sudato ri m , 'sum , cella Assa , seu sudatoria sudatio, etiam es Laconicum dicebatur, quem locum ex Pila nis Balneis diligenter deseripsit Robertellus, & nos liti. c. designavimus , in quo sellae lapideae intra forulos aderant, quibus insidentes ad libitum sicco vapo- .re sudabant, ac stomachi eruditates exquoquere, ma lasque humores transpirare cupiueverunt: unde illud Juvenal. Sat. I 43. duum tu deponis amictus . Turgidus , O erudum pavonem in balnea portas. Scilicet nondum bene concoctum . Hanc pletique omnes exeuntes proximum intrabant caldarium , seque ferventibus, quantum quisque sustinere poterat, abluebantur aquis in labro receptis, ut in cubiculo litterarudemonstratur . Nonnulli tamen, more Laqconum, a quibus Laconici in thermis Romanis, praetermissa calidae aquae lavatione , usus invectus est, frigida statim a sudore ablui, maluisse dicuntur I ut Martialis ait Lib. vI. Epig. xx I I. a I 6.

Mai si plateat tibi Laconum ,

contentus. Al. concepto potes aviido pore cruda Virgine , Martiam mergi . Quod Trimaleionem suum fecisse . narrat Petronius Arbiter cap. xxvi II. inquiens r Itaque intramimus balneum , sudore calefacti Al. madefacti J momento temporis ad frigidam eximus . In quem locum vide

Burman. , aliorumque commentaria, si de eius intel

ligia ambigis . An valetudini mos iste conferre posset,

168쪽

Luctantii .

audicent Medici; etenim etsi legerim temporibus Iliacis Diomedem & Usissem sudorem abluisse mare ingressos Hom. Iliad. x. & Agenorem in fluvio a sudore refrigeratum Iliad. , neque ignorem Sidentum Appollinarem in Tetrast. super Piscιnam cecini Ter Intrate algentes post balnea torrida stultus , ut solidet calidam frigore lympha cutem . Non iecirco morem laudo; immo nec facile credam ἰeos , qui sudore madebant , corpus suum nullo modo curasse ; sed statim lavum dam , atque transpirans suis bita frigiditate sine noxa peri rinxisse ; nam si de La. conibus loquamur , video eos veltes quasdam habuis se Balneares, quas Endromides appellabant, quibus. que ab intempestivo aquae . seu aeris rigore muniebantur . lndicat hoc Martialis de iisdem vestibus loquens Lib. I v. j x I x. quum ait rmne tibi Sequanicae pia guem textricis ab Mesoae Laceda monium barbara nomen habet &c. 2 e madidos intret penetrabile stigus in artus, Neve gravis subita te premat 3ris aqua . Item antequam gelido perfundentur balneo , ceroma

te eorpus curabant ex eodem Lib. x i. Epig. xxv I II. Cur Laea demonio luteum ceromate corpus

. Prefundit gelida Virgine 3 Iis enim fiebat, quod Plinius fieri possie ait mediis ro sarum foliis Lib. xvi. eap. xl x. inquiens e Diopasma ta inde fiunt ad Iudores coercendos . it aut in balneis inarescant corpora , dein fiigida abluantur i cui adde Celsum Lib. I. cap. ir. seqq. de Re Med. ubi de balneorum usu sane adhibendo prudentissime agit. Nec te Graecorum exempla iam adducta moveant; de illis enim

169쪽

enimJta loquendum est , sicuti de Athletis, qui vel

eodem unguento se ante. lotionem ungebant; vel saltem arena artus suos, sudore , & sanguine made factos detergebant i Unde etiam foeminae , viros imi

tatae t

dromidas Drias , O foemineum ceroma , ut ait Juvenalis Sat. vi. Iq6. sibi adhibebant, quum se ad palum exercuissent; nam Lacedaemoniae puellae ungebantur, lavabunturque more virorum ad Eurotae fluenta post quam in arena lusissent, ut Theocr. in Epital. Helena luculenter innuit Idyl. xv Ii uua ungimur more Hrorum ad Eurota flenta . Immo etiamsi haec omnia praetermisissent, dummodo tam marinae, quam fluviales aquae multo fuissent sole excalefactae , idem iam praestare poterant, quod faeissent, si essent ignae paratae . Trimalcio autem ad

frigidam exiens , ut idem Arbiter Petronius statim subdite unguento perfusus tergebatur, non linteis ; sed palliis ex molliss a lana factis, erantque ibidem tres

iatraliptae , medicae artis periti, & proprie unguenta rii, seu unctores , quibus eius valetudo curae erat ἔnec repugnat si ad frigidam exire,exponatur per hoc, quod est in tepidarium transire ; nam , ut Sextus Empiri eus Lib. I. cap. xiv. superius laudato ait r Balnei Qieinum tepidarium eos quidem , qui ingrediuntur ca

te facit; at eos qui egrediuntur frigefaeit , si tu ipso

commorentur. Unde mos laudabilis statim apparet, quo ii, qui calidis utebantur balneis , vel ad sudandum in thermas venerant, gressu postmodum retrogrado , ex calidario in tepidarium redibant , ibidemisque liberum illis erat, ut sibi seri curarent, quae Mis

170쪽

Lucilio paucis comprehenduntur Lib. VII. Saur.

Radον , Dbvellor, destuamor , pumicor, ornor, polior. pingor Sc. Et a Plauto in Poenulo A. I. Sc. II. a' Io. Lavari, aut fricari, aut tergeri , aut ornari ιToliri, expoliri. pingi fingi.'una sina singulis , quae data nobis ancilla rra nos lavando, eluendo operam dederunt, Aggσendaque aqua sunt viri defusi tuo . Unde ut superius vidimus apud aliquos Turdaris, Maeothesii , sive unctorii, O Apodyterii nomen uni ,

eidemque cubiculo tribuebatur, in quo ea Omnia exerceri consueverunt; tanto quidem luxu, ut de Caligula primi est Sueton. cap. xxx VI., postmo . dum de Nerone ex Plinio Lib. xi II. cap. III. tradi tum sit, eos calidis , frigidisque unguentis se interadum perfudisse ; Nee non aliquem ex privatis , subdit

Plin. , audimimus jvisse , spargi parietes balinearum

unguento, atque C. Principem solia temperari r aene Trine ais videatur hoc bonum , σpostea quendam ex servis 2 e=onis. Locum hunc in nostro schemate ulti mum occupat angulum liti. F. designatum , ubi unguentorum diversorum vasa rite disposita apparent . In his omnibus elucidandis diutius immorari necesse fuit, quum distincte, aperteque de iisdem differentem, vidissem neminem , etsi plurimos legerim diversimode de Thermis, ac balneis pertractantes.

SEARCH

MENU NAVIGATION