장음표시 사용
21쪽
opus, sacros veteris instrumenti libros ex Hebraeo ad ver bum in Latinum serinonem uertendi. Sed cum me procella temporjs in Tridentinas rupes , quo Iudaei ob Simonis caedem ne aspirare quidem audent, detruserit, atq; animus inqvjes nihil agere non posset, haec sum aggressiis, quae si- grauitate,aut magnitudine pariano suerint, uti litate quidem, ut arbitror,& splendore tuo non minora reddentur . sed ratio, quaedam operis similitudo exigere uisa est, ut commentariolum alium, quem de Sermone Latino nuper edideram , iis quae postea de modis Latine loquendi collegi,quali cuiusdam praefatiunculae loco praeponerem. Is autem erat eiusmodi . . VM Bononiae uiri me aliquot eruditi, officii causa
conuenisi ent, commentaremurq; inter nos, ut fit inter literarum studiosos, de Latini sermonis elegantia, audiremq; eorum plerosq; Apuleii,Sidonii, Capellae, Fulgentii non tam verbis, quam laetoribus scaturire, verbaq; de industria promere aliorum etiam autorum , quae aut absoleta nimis,aut noua,& omnino barbara uiderentur, multaq; ego libere ut soleo) contra eorum sermonis in Iolentiam, non sine stomaco , protulissem, idq; eo in animosius essem aggressus, quod uiderem non tam paucorum ipsorum,qui mecum ita essent congressi, quam caeterorum fere nostri temporis hominum, unum, atq; eundem esse errorem, sereq; breui, ut relicta vetere,veraq; Latinitate, in aliam omnino linguam ,& quasi barbariem commigremusr ea omnia longiusculo tractata sermone, & altiore repetita principio,perpetuaque oratione, iccirco colligere,ac literis mandare uolui, ut qui haec legerint, maloru in autorum imitatione omissa, perfectos illos Latini candoris parentes agnoscant, studeant,emulentur . Sed iam quid cum illis egerimus, eXponamus. VATVOR propemodum post Romam conditam, ui dentur Latinorum doctorum fuisse tempora, an liquissimum,antiquum, persectum, imperfectum.
22쪽
AN T I Q y Issi MVM reperimus ab urbe codita peruenisse usq; ad Liuium Andronicum , interuallumq; illud quatuordecim & quingentorum annoru fuisse Marcus Tullius in Bruto commemorat. Et Horat. primum hunc scriptorum suisse fignificat,crim diest.Habet hos numeratq; poetas Ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo. In quo quidem temporis interuallo fuisse per mu tos doctos,suspicari magis 'ut inquit Cic. quam intelli- .gere possumus,cum nulla penatus eorum extent in literis monumenta, praeter orationem Appii Carci, & quasdam mortuorum laudationes,sicut in Originibus scriptum reliquit Cato. ANT IQVvM vero tempus id dicemus, quod ab ipso Liuiousq; ad aetatem Cicero nis interfuit,quod quidem vix centum annos, ut ex ipso Cicerone colligitur exces sit.In hoc autem temporis sipacio, & si quam plurimi doctissimi viri floruerunt, eos tamen horridioribus verbis usos,& sine cultu, & verborum delectu locutos fuisse Ciceronis sequens artas notauit, ut verum id esse appareat, quod dicitur. Nihil esse simul inuentum,&perfectum. Repertores enim fuerant,& quasi architecti latinitatis ut pretclare dicit Hora .lingua Catonis, & Enni, Sermonem patrium ditauerit,& noua rerum nomina protulerit. Nam. Liuium anno ipso ante Ennium docuiste fabulam,& C tonem Ennii fuisse equalem scribit Cici in Bruto,qui Liuium inepte scripsiste testatur, dicens eum docuisse fabulam non fatis dignam quae iterum legeretur. Et de Enrito Ouid.de tristibus, Ennius ingenio maximus , arte rudis . Testificatur hoc ipsum Suetonius in libello de claris gra-maticis,iis verbis, Grammatica Romae ne in usu quidem olim nedum in honore fuit, nullo liberalibus disciplinis vacante. Initium quoque eius mediocre extitit,siquidem antiquissimi doctorum quidam, & poetae, & semigraeci erant, Liuium, Sc Ennium dico,quos utraque lingua domi forisq; docuisse adnotatum est. Catonis vero orationeS ,
Ut illistemporibus,valde Cicero in Bruto laudat. Addit tamen significare illas formam quadam ingenii, sed admodum impolitam,& plane rudem. Et paulopost, Anti-B tylior,
23쪽
quior , inquit,est Catonis sermo, & quaedam horridiora
verba ita enim tunc loquebantur. Et eundena iam desittalegi testatur, cum ait, Catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit aut quis nouit omnino3 Et subdit,non ignorare se, nondum saeis esse politum hunc,& quaerendum esse aliquid persectius. Quo tempore etiam fuit Cornelius Caelegus, quem Cicero primum fuisse eloquentem affirmat, Ennii testi inonio, quoia annalibus suis sic de eo scripsit ; Additur orator Cornel. suauiloquente ore Caelegus. Paulo vero post fuerunt Naevius, Plaut. Cqcilius,Pacuuius, Actius, C. I glius, P. Scipio, Grachi fratres,Scaevola, L. Crassus, M. Antonius, Philippus , C. Cotta, Sc innumeri alii,quos aetas Ciceronis modo priscos,modo veteres,modo patres, interdum antiquos, aliquando superiores appellat. Quos quidem veteres nimis antiq; & pleraq; dure locutos notauit Horatius,cu dicit . Si veteres ita miratur,laudatque poetas, Vt nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
Si quaedam nimis antique,si pleraque dure ,
Dicere credat eos,ignaue multa fatetur,
Et sapit,& mecum facit,& Ioue Iudicat aequo. Cicero quoque veterum illum sermone se quoque imprabare,ostendit, cum in Bruto dicit. Illius autem aetatis qui
sermo suerit:ex Nquianis scriptis colligi potest,& sii bdit,
Caecilium,& Pacuuiu male locutos videmus. Hinc Quitatili. Actio , inquit, & Pacuuio nitor: & summa in excolendis operibus manus : magis videri potest temporibus, quam ipsis defuisse. Idem etiam dixit Lucretium non facere phrasim, idest corpus eloquentiet , Martialis etiam deiis ait. Actius,& quicquid Pacuuiusque, vomunt. Et Cicero in Bruto. Carbonis,& Gracchi habemus orationes , nondum satis splendidas verbis,sed acutas , & subdit. C.
Gracchum de superioribus solum lego,manus sanae extrema no accessit operibus eius, preclare inchoat multa, persecta non plane, Et iterum, L. Cotta cum verbis, tum etiasono quasi subrustico per sequebatur, atque imitabatur antiquitatem. Et in eodem. Curionis locisiane inanes: verumtamen nondum tritis nostrorum hominum auribus,
24쪽
liec erudita ciuitate tolerabiles. Et Quint. pueros monet, ne veterum admiratores sine, da iniic praecepit. Nequis pueros antiquitatis nimius admirator in Gracchoru, Catonisq;,& aliorum similium lectione durescere velit, fient enim horridi,& ieiuni. Tum aute quod quasi per gradus eloquetia ad persectionem ascenderit testatur Cic.in eod. Bruto, cum dicit.Qriae fuerit ascensio, & quam in omnibus rebus difficillis optimi persectio, atq; absolutio, ex eo quod dicam aestimari potest. Et paulo post, connumeratis aliquot oratoribus, qui sentiam Ennio successerant subiungit. Iam . n.erat quaedam unctior,& splendidior consuetudo loquendi. Et subdit. Sergius deinde Galba princeps ex latinis contulit orationi propria ornameta. Videre licet alios deinde gradus cum idem Cicero subdit L. furius Pilus per bene loqui latine putabatur, literariusq; quam caeteri, L.Scevola,paulo et copiosior, Si addit. Erat etiam Philippus in primis, ut temporibus illis, Graecis literis in fluuius. Et in eodem Bruto,ad Gracchorum aetatem, laus eloquentiae perfecta nondum fuit. Eloquentiae autem v luti gradus, ut dixi, factos esse docet idem Cic.in Tusc.dicens. At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec
eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem erudi tum; Nam, Galbam, Rfricanum, Laelium doctos fuisse memoris traditum est. Studiosum autem eum qui hos aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, deinde ita magnos nostram ad aetatem veno multum aut nihil omnino G arcis celeretur. Et alibi, P.Scipio Latine loquendo omnes superabat. Et iterum , Quinti Catuli non antiquo illo more sed pene hoc nostro. Et Cic. in eodem Bruto notat aetatem aetati suae proximam nondum perfecte locutam,dicens: Inserioris au- . tem aetatis erat proximus L.Sisenna doctus vir, studiis op timis deditus,bene Lxtine loques. Huius omnis facultas
ex historia ip ius perspici potest. Qui cu iacile omnes vincat superiores,indicat tamen quantum absit a summo nausus est aliquando veteribus verbis, Si ab usu perfecto, Scauribus eruditis remotis. Recte enim loqui putabat el-s inusitate loqui De iis gradibusQuintilianus ita memi
25쪽
uit. Fuerunt quaedam genera dicendi conditione temporum horridiora, alioquin magnam vim ingenii pr seserentia. Hinc stant Lelii, Africani, Catones,Gracchi, media illam formam tenent,L. Crassus. Q Hortensius,tum deinde ei dorescit non multum inter se distantiu huiusmodi oratorum ingens prouentus . Sed Cornelius Tacitus de claris oratoribus hanc distinctam impersectionem veterum notat iis verbis.Quod ad Ser.Galba,& C. Lelium attince& si quos alios antiquorum agitare non desistis, non exigit desensionem, cum fatear quaedam eloquentiae eorum , ut nascenti adhuc, nec satis adultae defuisse. Sed hanc nimiam vetustatem Cice. omnino eXplodendam in Bruto monet. Sed nimia , inquit vetustas nec habet eam quam quaerimus summitatem nec est sane tolerabilis. HACTEN vs de tempore antiquo, deinceps de perfecto dicemus. Caesar, idem Cicero refert, rationem adhibens, consuetudinem prisci sermonis vitiosiam,& corruptam,pura & incorrupta consuetudine emendabat,spledidam quadam minimeq; veteratoriam ratione dicendi tenen scripsitq; ad Cicerone,de ratione latine loquendi,
ac primo in libro dixit.Verborum delectum originem esse eloquentiae,eiusq; copiae principe, inuentoremq; Ciceronem esse. Quod affirmare videtur, & ipse Cicero dum in Bruto sic loquitur, Certe nos, & boni aliquid attulimus iuuentuti,magnificentius quam fuerit illud genus dicendi,& ornatius,& nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras non a me quidem meis enim illas antepono sed a plerisque legi sunt dcsite. Et subdit. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem,iam videbatur illud in me quicquid est et,esse persectum, & habere maturitatem quandam suam. Fuisse autem eandem perfectione in plerisq; Ciceronis aequalibus,testatur idem in eode libro ubi connumeratis compluribus sui temporis oratoribus. Neculi inquit, aetate uberior oratioru foetus fuit. Et in eodem triginta annis mihi Crassus artate praestabat.
Qv od idcirco posui, ut dicendi prima maturitas in qua
aetate extitisset,posset notari, & intelligeretur ia ad summum pene elle perductam: ut ςo nihil ferina quisquam ad . dere
26쪽
dere ossit. Et idem in Tusculanis non solum persecti ne talis suae testatur sed interituram breui eloquentiam praedicit,Oratorum,inqui laus ita ducta ab humili uenit ad summum, ut iam quod natura fert in omnibus rebus,sere senescat,breurq; tempore ad nihilum uentura uideatur. De cuius aetatis periectione, Cicero in quadam
epistola ad Atticum de Tulliψla filia loquens,Ego inquit,
iis tcmporibus tam eruditis quantum heri poterit, illam consecrabo omni genere monumentorum. Et Horatius. Venimus ad summu sortu ne, pingimus,atq, Psallimus, &luctamur Achiuis doctius unctis. Et Solinus de Augusto, loquens. Quod tempus, inquit,ferme solum repertum est, quo plurimum, & arma cessarunt,& ingenia soruerunt Et Plinius de naturali historia de M. Varrone loquens.Ita illa,inquit,ingeniorum, quae tuc fuit multitudine. Et Hoxatius ueterum aetatem carpens, & suam persectam assi*mans,de Lucilio sic scribit: Si foret hoc nostrum fato delapsus in euum Detereret sibi multa,recideret omne, quod vi r Perfectum trahetur,&in versu faciendo Saepe caput scaberet,uiuos & roderet ungues.
Et Quintilianus post quam ut potuit, defendit Lucilium
a nota Horatii, qui eum fluere lutulentum dixerat,persemctiorem eo Horatium fatetur, cum dicit. Multo est tersior ac purus magis Horatius. Hanc perfectionem Idem Quintilianus dat Tibullo,dicens.Tersus atq; elegas videtur est. Tibullus, sunt qui Propertium malint.Et idem de Virgilio loquens,ut illi naturae coelesti atque immortali cesserimus ta curae,& diligontiar.Et subdit, Caeteri longe sequetur.Et de Cicerone: Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum,sed ut plurimas, aut poeius omnes ex seipso virtutes extulit, immortalis illa ingenii,& beatissimavbe rtas,& subdit: Ut non hominis nome, sed eloquentiae videatur. Et de Caesare, quod perfecte loqueretur, Cicero in Bruto, Caesar latine loquebatur et .gantissime,nec id solum domestica consuetudine, tamen t esset perfecta illa bene loquedi laus, multis literis,& iis
quidem reconditis,& exquisitis summo studio, & diligens Ma
27쪽
lia est consecutus. Erat praeterea Hortensius ut inquit Cicer. verborum splendore elegans. Erant in L. Tor lato plurimae liter 'non hae vulgares, sed interiorcs, & reconditae,& summa verbo tum grauitas,& elegantia. L. Domitius nulla quidem arte, sed Latine dicebat. Erat Pisoniverborum delectus elegans. In id. Claudio autem verbu nullum, aut durum,aut insolens, aut humile, aut in longi ux. ductum. Marcelliis lectis verbis utebatur. Quid plures huius aetatis coner praeterea conquirere quorum nomina ut doctissimorum virorum multis in locis connumerata coperire potcrimus. Scripta autem cum sint vetustate delera, nusquam reperiemus,quin potius eius teporis ea pro- eramus,quorum monum et a quotidie in mani biis versat tur. Lege multorum epistolas, quae inter Ciceroni epistolas leguntur, ut Servii Sulpitii, M. Marcelli, Metelli Celeris, citem Metelli nepotis, P. Vantii, L. Luceti, M'. Bithimi Curionis, M. Caelii, Dolo bellae, Gn. Placin, Galbae, C. Asinii Pollionis, M. Lepidi, A. Cecinias, Decii Bruti, M. item Bruti, C. Cassii, C. Marii, P.Lentuli, Trebonii, M. Catonis, C. Caesaris, Gn. Pompeii, Q. Ciceronis
siti, Cornelii Balbi, Oppii, Hircii quos, S pene infinitos
alios cruditissimos viros foretissima haec Ciceronis qtas
' effudit, dices in hac sola inesse succum illum,& quasi san
guinem incorruptae Latinitatis, ac non fucatum,sed nataralem quendam eloquentiae nitere candorem, pari propemodum ingenii seli citate,& verborum elegantia,ut si titulos dempseris, illas non facile a Ciceronis epistolis internoscas, Quod preclare Cornelius Tacitus de claris oratoribus comprobat,cum dicit.Sicut apud nos Cicero quidem caeteros eorundem temporum dissertos antecessit, sic Caluus,& Asinius,& Caesar,& Brutus: iure prioribus & sequentibus anteponuntur. Nec refert quod inter se specie diffcrant, cum genere consentiant, at astrictior Caluus numerosior Asinius, splendidior Caesar,amarior Cqlius, grauior Brutus, vehementior,& hac valentior Cicero,oes tamen eandem uinctitatem eloquentiae serunt, ut si omniu pariter libros in manum sumpseris,latearis quavis in diuersis ingeniis, esie quandam iudicii acvoluminis similitudinem s
28쪽
A D iam de imperfecto, & corrupto potius,ac uitioso tepore ut proposuimus, aliquid afferemus.Secuta posistatem Cice. alia dictorum stas, satis uel corum proprio testimonio indicauit, non solum quatum a cacumine,&fastigio prqcedentis statis abfuerit, uerit etiam mutato dicendi genere,& eloquetia omni prope in barbarie uel
1a, ad imum celerius quidem quam ascenderat,properδ' .rit. Quod ut luce clarius uideatur,pauca quae ex multis,
hi Cultatiς causa, collegii, labenti stilo ueluti quoda inducto freno subnectam.Seneca in prologo primi declamationis. Vt possitis,inquit, aestimare quantum quotidiei genia decrescant,& nescio qua iniquitate, & ad malum
Pronitate naturae,eloquetia scretro tulerit .Quicquid habet Romana facundia quod inselenti Graeciae aut apponat,aut praeserat,circa Ciceronem effloruit.Omnia ingenia quae lucem nostris studiis attulerunt,tunc nata sunt.
In deterius quotidie data res est,ut ad summu perduei rursus ad iniimum uelocius quidem quam ascendera re Iabatur.Quod etiam affirmat,Statius in epistola Sylvarii suarum,di cena,Matius certe Vopiscus uir eruditissimus, qui uindicata situ literas iam pene fugientes. Et Quint1 Dicendi,inquit,mutauimus genus, & ultra nobis quam oportebat indulsimus.Et alibi. Quid multa totus prope
mutatus est sermo. Et Diomedes grammaticus hane literarum bonarum quasi ruinam testatur,cum dicit, Iniecit
postera artas manum,& ueluti disciplina pristini seculi, ita sermone fastidire coepit,& noua ueluti parturire uerba .Et alibi quasi ante oculos poni non solu impersectio Anem siue seculi, sed etiam nostri,dum ait, Quid quod ni hil iam proprium placet,dum parum creditur disertum, quod alius dixerit Accii ruptissimo quoq;poetarum fguraS, seu translationes mutuamur,tum demu ingeniosi, si , ad intelligendos nos opus sit ingenio. Er. A.Gallus,Animaduertere est pleraq; uerborum Latinoruex ea significatione, in qu* nata sunt decessiste, uel aliam loge,uel in proximam,eamque decessionem fictam esse consuetudinci& inscitia temςre dicentium,quae cuiusmodi sint, uo
29쪽
didicerunt. Cornelius vero tacitus an eo libello,quem declaris oratoribus scripst,hec omnia latius persequitur, cuin dialogo Maternum qu et retem inducit, ExPrime inquit,
Materne causas, cur tantum ab eloquentia eorum recesserimus, cum praesertim centum uiginti annos ab interrita Ciceronis in hunc diem effici ratio temporum collegerit. Et subdit. Quis enim ignorat eloquentiam,ac citereas artes desciuisie ab ista uetere gloria λ non inopia hominum, sed desidia iuuentutis,& negligentia parentum,& inscitia piaecipientium,&obliuione moris antiqui. Quet mala primum in urbe nata, mox per Italiam iusse , iam in prouincias manant.Quod adeo negligitur ab horum temporum di sertis ut in actionibus eoru , in quoq; uerbo quotidiani sermonis sceda,ac pudenda uitia deprehendantur. Et subdit,Vt an paucissimos sensus,& angustas sententias dctrudant eloquentiam uelut expulsam regno suo,ut quae olim omni num artium, ut dicunt,pulcherrimo comitatu pedi ra implebat, nunc circuncisa,& amputata, sine apparatu sine honore pene dixerim,sine ingenuitate, quasi una ex serdidis imis artibus discatur. Ergo hanc primam, & praeci puam causam arbitramur,cur tantum ab eloquentia recesserimus. Imperfectionem etiam sui teporis testatur Plin. an Epistol. naturalis historiar, cum libros suos respersos esse assirmat plurimum rerum , aut rusticis uocabulis, aut externis,imo barbaris, non sine honoris praefatione ponς dis. Et ut per gradus ad summum astenderat eloquentia, sic eam per gradus ad imum descendisse uideamus.Macrobius etiam tempora sua hac imperfectione infecta significat, cum dicit:Petitum,impetratumque uolumus: ut aequi bonique consulant, si in nostro sermone nativa Romani. Uris elefantia desideretur. Apuleius autem , quem nostri temporas magis curiosi quam eruditi sequi, & emulari student, in principio operis sui latinas literas ignorare sate tu In urbe, inquit, Latia aduena studiorum Quartiatum, indigena sermonem, erumnali labore,nullo magistro praeeun te aggressus excolui .En ecce precamur ueniam, si quide Otici, ac forensis sermonis rudis locutor effudero , iam
h*c quidem ipsa uocis immutatio desultoriet scientiae stis
30쪽
lo, quem accessimus respondet: Quis, rogo te, serat non tam Ap .rleium, qui ut mali editicii dominus, se architectu non adhibuisse,ita literas,sine praeceptore colui se gloriatur,quarn aliquos esse, qui malint foetores,& quisquilias eius colligere, quam uerborum floribus persectissime Ciceronis aetatis,quam signates mus in herere Sed quid alii Apuleio similes, insequentium aetatum autores de seipsis & temporum suorum inscitia balbutiant uideamus.Sidonius de suis nugis.Talis est ordo, inquit, ut sine plurimis,nota isq, uerbis,quae praefata pace plurimorum eloquetium specia iter tibi,& Complatonicis tuis nota sunt,n pae ipsae non ualuerint expediri. Et alio in loco de libera- Iibus artibus agens ita loquitur .virtutes artium ista rurn seculis potius priscis seculorum rector ingenuit. quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis ueluti seminibus, emedulla ae,parum aliquid hoc tempore,atq; id in paucis mirandum ac memorabile ostentant. Et alibi. Increbuit,
inquit, multitudo desidiosorum,ut nisi uel paucissimi meram Latialis linguae proprictatem de triuialium barbarismorum rubigine uindicaueritis,eam breui abolita defleamus. Et Fulgetius. Nostri, inquit temporis erumnosa miseria non dicendi petit studium, sed uiuendi steterga 'uluNec famae assistendum poeticae,sed fami consulendum domesticae. Martianus vero Capella, Martianum filium nugas suas non serentem introducit: dum in priucipio operis sui sic orditur, Dum crebrius istos Hymenaei versiculos, nescio quid inopinum intactiimq; molies, respersit capillis albicantibus vertice, incrementisq; lustratibus decuriarum, nugulas ineptas non perserens,Martianus interuenit.Quid de aliis aliarum aetatum hominibus dicaλquorum nonnulli etiam nostri temporis striptores; cum quid scribere sunt aggressi, non solum bonorum verborum deiectum neglexerunt, sed illud maxime studuerunt, ut veI
veteratorum rubiginem,uel nouorum autorum asperitatem suis scriptis admiscuisse: & similitudinem pessimi cuiusq; & corruptissimi ultro appetiisse videantur. Quo factum est, ut non solum proprietatem Romani sermonis 3 verum omnem pene illam suauitatem,& quasi salubritatis Latinae ψ