De sermone Latino, et modis Latine loquendi. Hadrianus S.Rom.ecclesiae cardinalis Nuper a mendis plerique expurgatus, & in suum pristinum candorem restitutus. Postremùm Horatius Tuscanella aliquot locos emaculauit; ordinateque Italicis elocutionibus

발행: 1568년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

51쪽

HADRIANVS CARDINALI s

1 dem pro Sex. Rosc. A me. Aeque turpe atque illud ,de quoeante dixi. VT ito Liu .ab urbe condi. Quos territos aeque, atque hostes

timebat. Aegae si am.

P lautus in Stico,Ridiculus aeque nullus est, qua dii esurito I dem in Aulularia.Nunquam aeque patri nuncium lepidi

attulit,quam ego nunc meae herae'nunciabo.

Titiiv. ab urbe condita. An est qui dubitet,Tribunos plebis, vilis iniuriis vestris,aeque quam munere patrum in plebe ostensos esse

Cic. pro do.sua. Itaque libetissime praedicabo, Cri .Pompeiustudio & autoritate,aeque, ut unumquemque vestrum pro salute mea laborauisse. I dem Attico. Et simul quod qque ea quae sunt, ut ea quae certe futura sunt,videre non possum . Τ ibullus. Nec tibi sit mea lux aeque tam feruida cura . Vt video paucos ante fuisse dies. Aeque Absolute. 7 eretius in Hecyra; Aeque eade studeant, velintq; omnia. Perinde Atque. T.Liu.ab urbe condita.Perinde atque capta urbe.

Perinde να

Cicipro Cluen.Nam perinde ut opinio est de cuiuscunque moribus. T. Liuius ab urbe cond. Nec perinde ut noluisset. 1 bidem perinde ut eueniret res. Perinde suasi. Cicer.pro P.Quintio, Atque haec perinde loquor,quasi in ipso illo tepore, cum te praetor iussisset ex edicto possidere . I dem pro T. Annio Milone, Hoc. n. saepe ab istis dicitur, perinde quasi Appius ille Caecus viam muniuerit. I dem pro Cluentio .Perinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim. I dem pro eodem.Perinde quas exitus rerum, non hominu consilia,legibus vindicentur. De particu lapari, ac pariter,cum Ac atque u Coniuncta. . Plautus

52쪽

DE MODIS LATINE LO. Σ

P lautus, in Menaech: Ecastor pariter hoc atque alias res soles. I dem in Aulu. Pariter moratus ut pater,auusq;huius fuit. Caesar in conumen. Pari spatio transmistus atque in Gallia est in Britanniam. Cic. de na.de. Neque enim mihi par ratio cum Lucilio est, ac tecum fuit. T. Liu .ab urb.cond. trucidant foeminas pariter ac viros. I dem L. ibidem. Nequaquam pari ad patienda ea robore, ac Ro .fuissent.

Ι bidem amici pariter ac nuc subiecti,ac obnoxii uobis minus essemus. AE . De particula pro eo,cum at' coniuncta quae omittere nolui, tametsi a recentioribus dicta sunt.

Vlpianus detesta. l. Ad testium, Si quis ex testibus nomensum non adscripserit, veruntamen signauerit, pro eo est: atque si adhibitus non esset. Ι dem de noui operis nunciatione.l.Praetor, pro eo habendum est,atque si nullo iure factum esset.

De particula in partem,cum atῖ coniuncta. Caesaran com. In partem iuris, atque ipsi erant receperunt. De particula idem,cum a atq, coniuncta.

Plautus in Mostellaria. Eundem animum oportet mihi e se gratum, Ut impetraui, atque olim priusquam id extuli,cum illi sublandiebar. Varro de ling. Lati. Idem ac diceretur, aut hic lepus, &hic nemuS.

Cato de re rustica. Pomerium seminarium ad eundem modum,atque oleaginum facito. I bidem. Delas eodem modo componito,atque spiram. Τitus Liuius de bello Puni .Ipsa re intellecturos nequaqua idem esse Syracusas, ac Leontinos oppugnare. Vlpianus.Sicut plusquam per legem &c.l. Nisi dolus , Non eandem causiam esse decem autorum, quos annuos ti- in testes Pompeia Crispinae patronae tu e relictos proponis, atque suit alimentorum. Hircius in com. Cum se inferiores eiusdem generis ac sapolis aqua dicerent uti,atque antea consueuerant.

53쪽

I.bi.No oportere illii eodem uti vestitu, atq; ipsetvteretur.

De particula iuxta,cum aseasse, mecum,tecumq; coniungi ct quan

doque absolute posita. Varro lib. 2.rerum rusticar um. Foeminas iuxta ac mares habere solebat. C icero oratione qua gratias agit post reditum. Ossiciis iuxta,ac si meus frater esse sustentauit. S allustius in Iugurtino,Praeterea trasuersis itineribus, uotidie castra mouere, iuxta ac si hostes adessent. aut. in Asinaria.Dixi tibi mater, iuxta mecu rem tenes AI dem in Aulu.Dixi tibi nunc,iuxta rem mecum teneS. S allustius in Catilina.Nuc vero quo in loco res sitae sunt, iuxta mecum omnes intelligitis. P lautus in Persa, Iuxta tecum,si tu nescis,nescio. I bidem.Iuxta tecum aeque nescito. S allustius in Iugurtino. Iuxta boni maliq;,strenui, & imbelles multi obtruncati sunt. I bidem,Neque loco neque mortali cuiquam, aut tempori satis credere ciues,liostes iuxta metuere. I bidem.Hyemem,& aestatem iuxta pati.

1 bidem.Plebi, patribusque postquam inuidia decesserat ,

iuxta charus.

T.Liuius ab urbe cond.Absentium bona iuxta,atq; interemptorium diuisa fuerunt. I bidem,Τrucidant inermes iuxta,atque armatoS. 1 dem de bel.Punic. Nauales socii iuxta effusi ac si insulas

praedarentur.

I dem ab urbe cond.Iuxta hyeme atq; aestatae, bella gerere posse. J dem de bello Macedonico,Humanum genus, Vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iampridem

intuetur. ALTER.

QV A N τ A est in multis bonarum literaru inscitia quam inepte,Deus bone,& ineleganter nonnulli dum se latine loqui putant, nouitatibus gaudent 3 Quis non dicit una ct duo λ Primum, & secundum λ ecquis non dicit vigesimo-

primo dieὸ semel & bis λ Acvidere licet, vel ex his, quae su

bieci

54쪽

bieci,quantum ab illa vera,germanaq; Latina defecerint,& quantum loque ii, dicendiq; mutauerint genus, na perfectissimo illo seculo, non unum & duo,sed unum, & alterum,non semper primit,& secundum, sed frequentius primum alterum,non vigesimoprimo die sed altero & vigesimo die, non semel & bis,sed semel & iterum dicebant. Qui vero dixerunt unum, aut alterum significare, unum aut duo,vel de duobus unum, & alterum significare,vnu, re duo: vel de duobus unum & alterum semper dici,in eadem erroris naui versiati sunt,na unus & alter modus erat proprius loquendi,Vnus aut duo non proprius,&vnus aut alter,& primus & alter de duobus non semper,sed aliquando dicitur.Quandoque vero alter,& alter,ioco utriusque dicebatur,ut infra melius videbitur. Terentius, Venit v-nus & item alter. C icero Attico. Quid.n.est tantum an uno aut altero die I dem pro Aulo Cluentio: Vnus & alter dies intercesserat, cum re parum certa videbatur,Et paulo post,qui cummulam & alterum diem desideraretur. I bidem:Habetur una & altera concio vehemens & grauis.1 dem in Verrem:Rex primo nihil metuere,nihil suspicari, dies unus & alter,plureS, non refertur. I bidem: Vnum & alterum mensem,prope annum, denique domi tuae piratae aliquo tempore capti sunt. I bidem.Tum repente iste testes citari iubet, dicit unus, &alter breuiter.

I dem Appio pulchro, Si quem tibi item unum,starumve

diem abstulerit. V erg.Iamque dies,alterque dies processit. O uidius in Sap.Et sub ea versus unus,& alter erit.

C atui. Quam veniens una atque altera rursus hyems. H orat.in sermon. Ducendus comes unus, & alter.

I bidem: Ne si vaser unus & alter. I dem in Epist.Si versus paulo concinnior unus, & alter,

Τ.Liuius ab urbe cond.Vno aut altero abrepto.

I bidem,Bellum in Sicilia iam alterum annum geritur . I bidem,Uni aut alteri militi. I dem de bello Pua. Vno aut ad summum altero precio.

55쪽

UADRIANVS CARDINALI

T dem pro Gn.Planco,quorum alter exercitum perdidit, at ter vendidit, emptis prouinciis a Senatu , a reptio a boniς omnibus defecerant. I dem pro Lucio Mure . Neque in uno aut altero animaduersum est.

V lpianns de iudiciis. l.Non unquam,Post unu,vel alterum . 1 dem de aedilitio edicto. l.Quis sit fugitivus. Idem ait, nec eum qui ad fugam gradum unum, alterumve promouit,e se fugitivum. I dem de noui operis nunciatione .l.Stipulatio, Non si unuvel alterum cementum fuerit politum. A lph qnus de iudiciis. l.Proponebatur:Si unus aut alter. quo loco multi post illud Ciceroniς diuinum seculum, deprauato clicendi genere,fere semper dicunt primum, & secundum. Veteres illi ut diximus) plerunque primum, &alterum dicebant. C ato de re rustica, prima est lenis, altera est crispa. Cicero in Uer. Alterum, tertium,quartum per multa erant in eiusmodi nomina. 1 bidem . Primo de testita m tanto numero citato,alter dies amicis istius, & defensoribus, tertius dies, sic hominem

prosterneret.

I dem pro A. Cluent.Vnum, alterum , tertium annum Sa-xia quiescebat. I dem in Tusculanis, Primum posuit eam,de qua modo dixi, quae orta esset ex praesentione rerum futurarum, altera quam ceperimus ex magnitudine commodorum. I dem de natura deorum, Vnus is modus est, de quo satis dixi, qui est sulceptus ex praesentione rerum futurarum,alter, experturbationibus tempestatum,tertius ex commoditate rerum. I dem in secunda Philip . Proximo, altero, tertio, denique reliquis consecutus diebus. Horatius. Mille talenta rotundentur,totidem altera porro,tertia succedant.

V idere etiam licet quanta sit venustas in iis dicendi modis,

Alterum tantum,tria tanta, sexcenta tanta, bis tanta.

Plaut. in Epidi.Imo etiam si alterum latum perdundum est. I dem in Bacchidi. Alterum tantum auri non meream. i Cic.

56쪽

c ie.de orat.Ut necesse sit partem pedis, aut aequalem esse alteri patri.aut altero tantum,aut sex qui esse maiorem. C alistus de iv.fisc. Non intelligit, Totum cum altero tanto cogitur soluere S camola de alimentis.l. Libertis, Eo amplius alterum tantum quantum in singulis in numero praeter cibaria,& vestiaria,dari voluit. T it. Liuius ab urb. con . Alterum tantum ex latino delectu adiiciebatur. P Iau. in Trinu.Tribus talis illi minus reddit qua obseueris. I dem in Bacch.Sexcenta tanta reddam si vivo tibi. I dem in Pseud. Quali mihi no sexceta lata soleat credier. 1 dem in Mercatore, Imo bis tanto valeo quam valui prius. I dem de Amphit. Bis lato amici sunt inter se quam prius. V arro libro tertio rerum rust. Ea pars reddiderit eo annobis tantum quam tuus fundus. H ircius in comment.Accedebat prope alterum tantum. 'I bidem .peditum ac leuis armaturae quater tantis.

H is subiiciam autoritates de modo dicendi quem pr posui de altero,& vigesimo,& his similibus, quamuis deficiente iam,prisco illo eloquenti l candore, T. L.& eius aequales , ac illis succedentes,unum & viginti quandoq; etiam dixerunt.Sed primum meliora, deinde de sece hauriemus, ut plane quod interest: discrimen appareat. C ic.pro Cornificio: Liberalibus literas accepi tuas, quas mihi Cornificius altero,& ao. die ut dicebat reddidit. I dem pro Milone.Vbi particulam alter,postponit, cum superius eam praepotuisset.Centesima lux est haec ab interitu P. Clodii,& opinor altera. T. Liuius ab urb.cond. Anno trigesimo altero, tuam condi

ta Roma erat.

I dem tandem mutato aliquantulum dicendi genere, ibidem dixit,Vna &viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est.

E t ibidem: Signa unum & triginta capta paulopost.Vnum,& triginta oppida coeperunt. I dem seruauere elegatissimi illi viri in adverbiis,semel, iterum, tertium, ut supra diximus: quo loco ineptissime di-

57쪽

HADRIANVS CARDINALIS

eunt, semel,bis ter vel semel,secundo, tertio. C ic.in Bruto .Antistius Piso sqpe dicebat,minus saepe Pomponius,raro Carbo, semel, aut iterum Philippus. I dem de diuinatione quod temet ille, iterumque neglexit ἀI bi. A senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum est.

C icero de natura deorum.Venerem iaciat aliquando, non-. nunquam etiam iterum ac tertium. V Ipianus de recepi. Arb.l.Labeo : Post causam semel atque iterum tractatam. Τ.Liuius ab urb.con. Iulium ter,Virginum iterum apud Macrum Licinium inuenio. I bidem.Iterum ac tertio venisse tradunt.

I dem, de bello Punico : Tex perditae patriae sustinendum crimen est,semel cum defectionem inisti ab Romanis: iterum cum pacis cum Annibale fuisti autor, tertium hodie cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedi

mentum tu es.

I lle alter,srequenti in usu apud antiquos reperitur, parumtamen hactenus obseruatum.

C ic. Att.De illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum,Eide;De illo altero scio equide venire nuc nil posse. I dem de oratore .Quid ille alterλ quid petam praesidii I bidem,Nam illud alterum,genus quodquod est,temporibus,locis,reis definiunt. S allustius in Iugur. Adherbal em, omnesq; qui sub imperio Micipsae fuerant,metus invadit, in duas partes discedunt. Numidet plures Adherbalem sequutur,sed illum alterum bello meliores. I bidem in diuisione, quae pars Numidae Mauritaniam attingit,agro,Virisq; opulentior,Iugurtae traditur,illa alteram specie,quam usu potiorem,quae portusior & aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit. S ed nota non semper dici,unum & alterum, vel primum &alterum,sed quandoq; dici alterum,& alteru,loco utriusque,ut supra diximus. C ic.de diuinatione. Cum duo quidam Arcades familiares iteruna sacerent,& Megaram venissent,alterum ad cauponem

58쪽

nem diuertisse,ad hospitem alterum. I dem de natura deoru.Non vides solem deum esse,lunaq;, quoru alterum Apollinem Grqci,alteram Diana putant.1 bidem Joves tres numerat,in Arcadia alterii patre Aethere,alterum patre Clio,tertium Cretensem Saturni filiu . I dem in Tusculanis. Nam duae sunt ex opinione boni quarum altera Voluptas,altera cupiditas. I dem pro Publio Quintio. Quae res in ciuitate due plurimum possunt, hae contra nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia & eloquentia,quarum alteram C. Aquali vereor,alteram metuo.

orat. Fraternis animis. quicquid volet alter,& alter. ic.pro P.Sylla. Ita charus utriusq; est, atq; iucundus,ut noalteros demouist e, sed utrosque constituisse videatur. I dem pro in Ligario Ergo haec duo tempora carent crimine. unum cum est legatus profectus, alterum cu efflagitatus a prouincia praepositus Ahicae est. Tertium tempus

est,quo post aduentum Vari in Africa restitit. I dem pro C. Ille iterum, ille tertio auctionibus iactis pecuniam dedit. I bidem, Quamobrem alteram partem cauta sic agemus, evos doceamus,alteram partem sic ut oremuS.

I dem pro domo sua. Eiiciuntur duo, quos videre improbi

non poterant,alter per honorem turpissimum, alter per honestissimam calamitatem.

PRINCEPs ille latinae eloquentiae Cicero, ac carieti eius aetatis autores, ut reliquis omnibus ita elegatissime particula Adeo, usi sunt, quam prq ceteris , obseruatione praecipua dignam, colligendam duxi. Cui veteres illi coniumstionem Atq; , praeponentes, signiscare eam aliquando potius,aliqua do etia,uoluerut,us infra aperte osteditur. Cic. Servio Sul.Sed aliquid atq;adco multa asserunt de suo. Τrebonius Cic. Nihil adolescente tuo, atque adeo nostro amabilius. Cicero pro Plan. Insector,posco,atq; adeo flagito. I dem pro Cluentio: Clamore omnium de foro, atq; adeo de ciuitate esse sublatum.

59쪽

UADRIANVS CARDINALI s

I de pro Roscio,Hoc cosilio,atq; adeo hac ametia impuliῖ- I de in Ver. Atq; adeo antequam de incommodi Siciliae dico,pauca mihi videtur de prouinciae dignitate,uetustate, utilitate dicenda. I dem in Catilinam, Crescit in dies singulos hostium numerus, eorum autem castrorum imperatorem, ducemque hostium, intra moenia atq; adeo in senatu videmus.1 n eundem, Qui de huius urbis, atq; adeo orbis terraru exitio cogitant. Idibus.1 de Atti . Cli Philotimo loquere atq; adeo Τeretia habetis Ι dem in ver. Domo eius emigrat,adq; adeo exit, nam iam

antea emigrarat.

I dem in eundem,Ex Sicilia discendendum,atque adeo fugiendum esse arbitretur. Ι bidem,Quae si magna, atq; adeo maxima vobis Videntur, quam varie,& copiose dicantur expectare nolite. I bidem, Cu magno deti irrieto, atq, adeo exitio uectigaliuis I bide, At quam lege corrigit iudices atq; adeo tota tollit I bidem, Cum haec essent ita constituta, Verres tot annis, atque adeo seculis, inuentus est, qui haec non commutarit. Plautus in Casina,Eibrio,atq; adeo nunc haud parum sitio. Τerentius, Memini, atque adeo longum est expectare. Plaut. in Amp. Imo praeter me nemo atq; adeo tu Blepharo iudex sies.

1 dem in Casina. Dum mihi uolui, huic dixi, atq; adeo dum mihi cupio, perperam iamdudum hercle fabulor.

T. Liu .ab urb. cond.Non petentem, atq; adeo absente etiam ereatum credidere. ALLEGARE, LEGARE, ABLEGARE.

ALLEGARE, legare, ablegare a multis improprie paGlim dicitur. Non enim verbi proprietatem attendunt, sed

Vulgarem errorem persequuntur: nam cum autorem aliquem in rem suam adducere, aut citare uolunt, allegare illum dicunt, cum allegare sit quasi in legationem quem rogatum pro paruis,priuatisq; causis mittere. Legare pro publicis, magnisq; rebus: Ablegare vero est sere in exilium elicete, aut a conspectu removete, Ut in

fra patebit. Allegare.

60쪽

ia stegare.

Plautus in Epid. Si allegassem aliquem ad hoc negotium. I dem in Pseud. Pseudolus tuus allegauit hunc. I dem in Casina, pater allegauit uillicum, qui posceret sibi istamuxore,& subdit, Filius aute allegauit armigeru sust. I dem in prologo Casinae: Conseruatam uxorem, conserui duo expetunt, alium senex allegat, alium filius. I dem in Omph. Aliquem hominem allegent, qui mihi aduenienti os ocillet probe. Ι dem in Persia: Imo alium allegauero,qui uendat, qui esse

se peregrinum p taedicet. Τ erent. in Andr. Te obsecro, ut non credas a me esse allegatum hunc senem.

Cicero Catoni, Extremum,inquit,illud est, ut quasi dissides rogationi meae philosophiam ad te allegem. I dem M. Marcello, Si mihi tecum minus esset, quam est cum tuis omnibus, allegarem ad te illos, a quibus intellis

iis me praecipuae diligi.em pro sex. Ro. Am. Nam statim Chry sogonus, & ipse

ad eos accedit,et homines nobiles allegat iis qui peteret, ne ad Syllam adirent. I dem in Phili. Cretensis iudex, isq; nequissimus, quem ad modum ad hunc reus alleget Q. Cic. de petitione consulatus ad M.Tulliu , Hi rogadi omnes sunt dilige ter, Si ad eos allegandu est, persuade dumq; est iis, nos semper cum optimatibus de repub. sensisse. Cic. in Verre, Cum sibi omnes ad istu allegationes dissiciles,

omnes aditus arduos, ac potius interclusos uiderent.

I bide, Primo necessarios istius ad eu allegatos esse dicebat. I bi. Petit a me, Rabirius,& amicos allegat, facile impetrat.

Legare.

I allustius in sugurtino, Legantur tamen in Africam maiores natu nobiles amplis honoribus usi. Τ. Liu. de bello Mac. Consulem legari ad id bellum placuir. Plau. in Amp. Delegit viros primarum principes eos legat Telebois. Cic. pi o P. Sextio. Ne isti quide, quos legatos no modo nullo senatus cosulto, sed et ipugnate senatu, tute tibi legasti.

SEARCH

MENU NAVIGATION