De sermone Latino, et modis Latine loquendi. Hadrianus S.Rom.ecclesiae cardinalis Nuper a mendis plerique expurgatus, & in suum pristinum candorem restitutus. Postremùm Horatius Tuscanella aliquot locos emaculauit; ordinateque Italicis elocutionibus

발행: 1568년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

yati nae dictionis amiserint,obliti hunc esse legendi fructa mulari meliora:&qu.ae in aliis maxime probes,quq ue inter optimi cuiusq; & elegantissimi dicta mireris, i aliquo

usu no sine uenustate,atq; luce ,ac nauditia uerborii cocina derivatione couertere,sicuti Cicero,& eius artatis cadidissimi autores fecerunt,quamuis ad illud fastigium, illa summitatem,& prope diuinitatem, aspirare nemo possit,

Illa enim sublimitas, quam quam imitabilis illa quidemiuidetur cupienti,nihil tamen est experienti minus,audendum tamen,& ita anitendum,ut quod assequi non posu'mus, imitari saltem uoluisse uideamur. Sed quonia nihil nos praecipiendi causa dicere,neq; magistri,sed istimatores uideri uolumus: nec sermonem nunc tam informamus bonum:qui deterremus malum,quantum Cicero, &ea aetate Latinitatis principes noua verba vitaverint, unde omnis Latinae linguae pernicios comparata est, breuiter ostendamus. Cicer.in oratore oratorem instruens ita praecepit. Ergo ille tenuis orator modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax,& in transferendis verecudus,& parcus;&in priscis, reliquitq; ornametis,& verborum, o sententiarum remissior. Quintilianus uero usitatis, inquit,uerbis tutius utimurinoua non sine quodam periculo fingimus. Nam si recepta sunt modicam laudem asse-xunt,repudiata etiam in iocos exeunt, Audendum tamen, nanque,ut ait Cicero,etiam quae primo dura uis a sunt, usu molliuntur: sed nobis non est concessa fictio nominum.Si quis autem dixerit ideo novanda esse nobis uerba quod eorum penuria laboremus,audiat Cicerone,qui de natura deorum ita loquitur: Quod illa quae a Graecis accepissent,Latins dici post e dissiderent, In quo genere tantum

profecisse videmur,ut a Graecis ne uerborum quidem copia uinceremur.Vt in Tusculanis.O uerborum inops interdum, quibus abundare te semper putas Graecia. Et de si Mibus bonorum,& malorum,Sed ita sentio,& saepe diser, ut,Latinam linguam non modo non inopem, vulgo put tur, sed locupletiorem esse quam Graecam. Sed dicet alimquis pari eda esse necessario noua uerba cum quid ex Grae uertendum sit,& minus occurratverbum Latinum usi'

latum

32쪽

eatum. Sunt enim ut inquit Cicero de sinibus bonorum,

de malorum imponeda noua nouis rebus nomina.Sed ad hoc quali respondere videtur A. Gellius cum dicit. Cum quid ex Graeco , quod non placeret, transferre voluissem hoc ego supersedi uertere, qua novis,& inconditis uoci- bus utendum esset, quas pati aures per insolentiam uix possint. Sed ipse idem Cic.qui dixit uerba noua pariendacsic , imponendaq; nova nouis rebus nomina usuq; mol- lienda, tuae dura prae nouitate uiderentur, quam abstines illorum fuerit,quam ue nouitatem verborum vitaverit, infra ponemus. Cum in Bruto,Declamo verbum sui lcni Poris nouum dicere vellet, Commentabar, inquit deci

mitas sic enim nunc loquuntur. Et idem in libello de mado, Ut in singulis,inquit, essent bina media, ii ix enim audeo dicere medietates, sed quasi ita dixerim, ita intelligatur. Et in Philippicis.M. Antonium notans,quod uerbum nouum protulisset,ita dicit,Tu porro ne pios quidem sed piissimos quaeris,& quod uerbum omnino nullum in lingua latina est,id propior tuam diuinam pietalcm nouum an ducis.Va ro autem de lingua latina docet, antiquos ea vitasse uerba nimium noua, Extremum, inquit, nouissimum quoq; dici coeptum uulgo, quo mea memoria , ue Aelius Gallus, sic senes aliquando nimium nouum quoaeflet,uitabant. Et A. Gellius. Quod a M. Varrone proloquium a M. Cicerone pronunciatum dictum est. Quo Cicero tamen uocabulo,tantisper uti se attestatus est, quod melius inquit, inuenero. Quia tilianus autem veriloquiu,

inquit ipse Cice.qui finxit reformidat. Et Cic.definibus bonorum,& malorum, quas cum dolore dixit, ut ita dica, indolentia.Varro uero de analogia uerborum .Reper. res uerborum nouorum damnar, ostendens ipsas aurea

Movitates has quodammodo respuere,cum dicit,Tantum inter duos sensus interese uolunt , ut oculis semper alia quas figuras suppellectilis nouas conquirant, contra aureS expertes uelint.Quotus qui'; iam seruos habet priscis nominibus p quae mulier suum instrumentum uesis ,

33쪽

HADRIANVS CARDINALI s

aeditimum dici 'oportere censet magis quam Aedituum, quod alterum fit receti nouitate fictum, alterum antiqua origine in corruptum.Sed pro eo a plerisq; Aeditus dicitur, noua & commenticia usurpatione. Quae omnia cum

ita sint, A. Gellius quasi de iis sententiam ferens libro vndecimo,ita scriptum reliquit. Verbisuti aut nimis obsoletis, exculcatisq; aut insolentibus, nouitatisq; durae,&illupidae, par esse delictum videtur. Sed molestius equidem ,

culpatusq; esse arbitror,verba noua, incognita, anaudita dicere; tuam invulgata,& sordentia. Noua aute videri dico etiam ea,quae sunt inusitata,& desita, tametsi sint vetasa. C.etiam Caesar libro de analogia monuit, infrequennatque insolensverbum tanquam sicopulum fugiendum esse. Suetonius quoque de Augusto scribens, Genus eloquetiae, inquit, secutus est elefans,& temperatum, vitatis sententiarum ineptiis,atque anconcinnitate,&recondito in ' verborum ut ipse dicit foetoribus,praecipuamq, curam dixit sensum animi,quam apertissime exprimere, Cacoaelos autem,& antiquarios,diuerso genere vitiosos, pari fastidio spreuit.Sed nec Tiberio parcit exoletas interdum reconditas voces aucupanti. M. quidem Antoniuvi insanum increpit,quasi ea scribentem, quae mirentur

potius homines,quam intelligant: Sed opus est inquit, dare te opera,ne moleste scribas,aut loquaris. Quin Augu- sum. A.Gellius ab eloquentia, & latinitate laudat, dum dicit,Diuus etiam Augustus memoriarum veterum CXe quentissimus; linguae Latinae non nescius, munditiarum patris sui in sermonibus sectator. Et Cicero de oratore , praeclare monet vitanda esse verba prisca, & a consuetum dine sui temporis,quo perfectio sermonis vigebat, remo taNum dicit sunt enim illiveteres,qui ornare nondum poterant ea,quae dicebant,omnes prope pr clare locuti quorum sermone assuefacti qui erunt,ne cupietes quidem po- erunt loqui nisi Latine. Neq; tamen erit utendum verbis iis,quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando

ornadi causa parce.Sed usitatis ita poterit uti, lectissimis, ut utatur is,qui in veteribus erit scriptis studiose, & mul 'tum νolutatus atq; udlatim loquamur non solum uidendum

34쪽

dum est ut & uerba afferamus ea, quae nemo iure reprehendat. haec Cic.Sed quanquam in omni re difficilinium est forma optimi exponere,quod aliud aliis uidetur optimus. Varia enim sunt iudicia, nec facilis explicatio, luce forma excellat)dubitari tamen a recte considerantibus nequaqua poterit,quin illa multorum nostri temporis instillitas,& insolentia, ac quaedam Vt ita dicam orationis insania,siccitas,inopia, a malorum autorum lectione,& imitatione nascaturi are cum sit eloquentiar,sicut reliquarum rerum fundamentum sapientia.Vnde in poetica testatur Horatius.

Scribendi recte sapere est, & principium , & solis: &ia

bonis omnia quae summa sunt,iure laudentur, uerborum bonorum delectus est in primis sapienter habendus,idq; facile assequemur,si de legerimus nostratia, non peregri na, propria,non inepte translata,usitata, non noua, pura non horrida,luminosa,non tenebricosa.Quod contingere certe nulli poterit nisi et,qui autores diuinae illius Ciceronis aetatis perlegerit. Sublimitas enim N magnificentia,&nitor,& autoritas ex optimis illis eius seculi autoribus tatum modo prouenit', ii soli ocutionem emendatam,&Latinam originem, & quasi solum, ac fundamentum quoddam eloquentiae posuerunt. Insequentium autem autorum lectio doctrinam quidem diuersarum rerum conserre poterit,elegantiam autem, & nitorem uerborum non poterit:quin potius mixtura uerborum, quibus illi usi possea fuerunt, omnem prope florem incorrupti illius sermonis, quem quis ex optimorum lectione collegerit,breui quasi de manibus excutiet, barbarumq; omnino reddet. Cum autem quicquid literis mand atur, id commendari omni eruditoru iudicio deceat: sitq; decus hominis ingenium,ingenii uero eloquentia : nec tam praeclarum scire latine,quam turpe nescire:eniti,&toto ut aiunt pectore incumbere debemus,ut non vulgares literas, sed interiores,& perfectas,uerborum grauitatem,& elegantia, nitorem , & candorem, atque ueram deniq; Romani sermonis eloquentiam de perfectorum illorum quos connumeraui,

autorum fontibas hauriamus: Abiecta obsoleta,prisca vi

35쪽

inium & vetusta prior uin, nouaq, o umia sequentium autorum fugiamus. Sed in hoc veroorum delectu aurium quoq; quo id .im iudicium adaioendu eii, quod non arte

aliqua perpenditur, sed quadam quali naturali sensu, pradentiaq; pe .cipitur. Cum uero ex verbis omnis conficiatur oratio,atq; iccirco illustria Verba ex optimo quoq; iacetatis autore legenda lint, ut latina, ta elegans surgat oratio: Id quoq; maxune obseruandum eii, ne quὸ nimis et borata concinitas, lumen eloquentiae potius et inguat qua accendat. Remouendus erit igitur ut ait Cice. omnis insignis ornatus, nec calamistri quidem adhio ebuntur: fucati etiam medicamentam candoris,& ru oris omnia repellentur, elegantia tantum,& munditia quaeratur, sermo paras,& Latinus remaneat, dilucidui, luculetus,politus, planus: quid deceat circui picietur. Omnis enim pals oratiornis esse debet laudabilis, sic ut uerbum nullum nisi graue

aut elegans excidat. Cumq; in omni as, rebus videndumst, quatenus, ne no ltra modum excedat oratio, una , breuiq; Ciceronis clausula concludemus. Sic, inquit, modo is,qui dicet, aut scribet institutus liberaliter,educatione , doctrinaq; puerili, & sto gret studio , S a natura adiuuetur: & uniuersor uiri generum infinitis disceptationibus exercitatus,ornatis sit nos scriptores, oratoresq; ad imitandu cognouerit, nae ille haud sane, quemadmodum verba nruat,& illuminet a magistris istis requiret, ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamenta duce natura ipsa,si modo est exercitata) labetur, Haec ille. Exercitatione aut haec omnia facile consequemur. Stilus enim optinius laribendi artifex, structuram non inopem, non minutam, non interpunctam, sed locupletem, numerosam, aptamq; coficiet. Omissis igitur,& repudiatis nouitiis istis, R semidoctis, qui ignobilia nimis,& sordentia, nouata,fictaq; uerba de impersectis autoribus cruere,& in usum latinae linguae introducere,ac ueluti ciuitate donare,& quasi latina colonia deducere gestiunt literarum ostentatione, inepti verius quam glorioli,elaboremus veluti apes lectissimis fioribus inlidere. Proseqtii enim quod quis'; uaquam vel contemptissimorum hominum dixerit, aut ni mix

36쪽

DE sERMONE LATINO. 1s

tniae miseriae est, aut certe inanis iactantiar,& detinet atq; obruit ingenia,meli us aliis vacatura .Eruditionem vernaculam,ac plebeiam,& verborum monstra vitemus eorum hominum,qui inquinate, & parum composite minusque eleganter scripserunt, quorum ita est confusa oratio , ita Perturbata, tantaque insolentia ac peruersitate verborum interlita,ut oratio, tuae lumen rebus adhibere debet,ob-icuritatem potius,& tenebras afferat. Dum enim exquisitis, nouisque verbis uti volunt,infantissimi reperiunt,aut velut Sise; unae Simioli cum emendatores usitati sermonis esse velint,deterreri non possunt,quo minus inusitatis verbis utantur, nihil aliud recte, & latinae loqui putantes , , nisi noue,& inusitate loqui. Verbisq; impropriis gaudentes, redundantibus,obscuris,ambiguis, nouis,Graecanicis, quo magis corum expurgandus est sermo,fugiendaq; barbaria: ediscenda de Cicerone, & Ciceronis aequalibus vera Latinitas,quae nihil aliud est, nisi incorrupta loquendi Ubseruatio secundum Romanam lingua. Cuius ut dixi

licet veteres illi: tuos connumeraui quasi genitores extiterint;eam tamen, seculum illud Ciceronis emendauit,excoluit,ex potuit. Sed satis sit hoc admonendi,non docendi causa dixisse,propter agrestes quosdam,& indomitos certatores. aut cum imitari nesciant autores bonos, malos causa nouitatis extollui.Nec id vitio mihi dare debet. An ut ait Varro reprehendendus sit, qui orationem niniis Valentem propter malam consuetudinem traducit in meliorem λAn cum quis perpera cousueuerit quid facere in iuuitate,non modo patiemur, sed etiam poena assiciemus 3 Idem, si quis perperam consiueuerit dicere verbum, non

corrigemus cum id sat sine poenaλadde quod perfugio literarum nihil gratius,nihil iucudius,nihil homine libero dignius inuenio,agitatio enim mentis institutae ad agendum semper aliquid dignum viro,tati sper adquiescit, duin literarum studiis versatur.Ea enim vel discedo,vel scribendo aliter,in eaque scientiae,& cognitionis delectatione perfunditur,fitque ut ait M. Varro ut dum ista mussitamus,plurib.horis vivamus: quaqua ea demit lotaq; di-

ceda est uita:quae sine CHRISTO deo non vivitur.Vale.

37쪽

DE MODIS LATINAE

I R o R admodum post aureum illud Clastronis seculum, plerosq; doctissimos uiros, qui ad nostram usq; memoriam, multa eruditis: ime scripserunt, ne odoratos quidem esse tam

suaves dicendi flosculos, qui passim fragrant,& enitescunt in lectione persectissimoriam autorum , quos quasi inuictissimos Heroas immortalis illa,ac prope cflestis Ciceronis aetas,ueluti equus ille Troianus effudit, e quibus ego quod sine arrogantia dixerim accurate,diligenterqi nonnullos collegi,ac propemodum in fasciculos maniplato'; sigillatim, ac suo quenq; loco disposui; quo & his literulis desiderium urbis Romae, a qua tot iam annos absum,lenirem, & simul ut bonarum literarum studiosis ac posteritati utcunq; prodessem. Cum autem sint nonnulli, qui non modo elegantiam verborum, sed proprietatem tyrum & verum,ac natiuum dicendi succum nihil faciat,adsensum vexo solum respiciant,in eaq; haeresi ita haereant, atq; tabescant,ut ad sua opinionem etiam leges per capillos attrahant repugnantes. Adducunt enim Vlpianu,qua de adimendis legatis,lege,Siquis.Sed melius est, inquit, sensum, quam verba amplecti, & eundem de praescriptis verbis,lege, Natura rerum inductum est, ut plura sint negotia,quam vocabula,& Celsum de legibus, Scire leges , non hoc est,uerba earum tenere, sed vim ac potestatem habere,& Paulum de fundo instructo,lege, Cum delanionis. Optimum ergo esse, Pedius ait, non propriam verbo' eum significationem scrutari, sed in primis quid testator demolistrare voluerit.Iidem non attendunt, id solum a iurisconsultis praescribi,cu quid manifeste colligitur, aliud quem sensisse quam dixisse, aut scripsisse ; quod praecipue

intestamentis usu venire selet, in Ceteris vero veluti capite sancitum esse , ut proprietas verborum,quibus singulis

tota

38쪽

DE MODIS LATINE LO. r

tota oratio conficitur,omnino obseruetur. Nam quis nescit proptietate verborum neglecta, quibus totum orationis corpus, velut quibusdam silis contexitur , orationem

ipsam conturbari, incertamq;,& ambiguata reddi Quam opinionem a legibus profectam, leges ipse aperte postea infirmant,ut Martianus de legatis tertio , Non aliter, inquit,a significatione verborum recedi oportet,quam cum

inanifestum est, aliud sensisse testatorem. Et subdi Cum plerunq; abusue loquantur, nec propriis nominibus ; ac vocabulis semper utantur. Et sic uola de suppellectili legata,lege Labeo, Non enim, inquit, ex opinionibus singulorii sed ex communi usu nomina inquit Seruius ) exaudiri debere.Et subdit,& quidem non arbitror quenquam dicere quod non sentit, ubi maxime nomineusius sit,quo id appellare solet.Et post paulo,Non tamen a Seruio dissentio, non videri quenquam dixisse,cuius non suo nomine usus sit, Et Paulus de rebus dubiis, lege; In ambiguo sermone

non utrunq;.dicimus sed duntaxat quod volumus.Itaque

qui aliud dicit quam vult,neque id dicit, quod vox significat, tua non vult, neq; id quod vult,quia id no loquitur. Similiter sentirevidetur Diodorus,cui Crono cognomen

fui Nullum inquit, verbum est ambiguum; nec quisquaambiguu dicit aut sentit,nec aliud dici videri debet, qua quod se dicere sentit is,qui dicit. At cu ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti,obscure magis dictum,quam ambigue videri potest.Quare ut in Bruto ait Cicer.) curruconiiuxerint in hanc urbem multi inquinate loquentes ex diuersis lociῖ,eo magis expurgandus est sermo, & adhibe da ratio,quae mutari non possit, nec utesdum prauissima consuetudinis regula.Nam cum eloquetia ut ait Cic de optimo genere oratorum constet ex verbis & sententiis, perficiendum est ut pure,& emendate loquentes, quod est Latin verborum,&propriorum, & translatorum elegantiam persequamur, sed iam quod instat agamus. V A M abstrusus, & quadiu apud v eteres, veluti de in Llustria. latitans modus hic dicςndi a multis no intellectus,a nullis sere recte obseruatus est Acceptum enim reserre, expensum serre, nemo hactenus

39쪽

quod sciam recte colligit. Quae verba cum frequenter apud bonos auctores diuinae illius Ciceronis aetatis legissem,collatis locis,& discussis, id videtur mihi esse, acceptum referre, quod peruerso loquendi modo dicunt ponere ad introitum. Expensium autem serre id esse, quod corrupto sermone dicunt ponere ad exitum. Quodvi clarius cognoscatur, loca ipsa, tuae collegi ponere,& paulo altius repetere statui. Duae erant apud veteres tabulae, ut etiamnunc fit,Vna accepti, altera expensi. Hae postea mutato dicendi genere, ut in plerisq; aliis, a multis tabule dati,& accepti dictae sunt.Sed nos optima quaeque verba latina quaerenda censemus, barbara & noua relinquenda. Quod autem accepti, & expetali tabulae vocarentur,' Cicero testatur pro Roscio comedo,cum dicis; Tabulas Fannius accepti & expensi profert suas,& paulo post. Utrum caetera nomina in codicem accepti,& expensi digesta habes, an non &ibidem;Non habere se hoc nomen in codice accepti,&expensi in eodem. Quando sex tertium. CCCL Ii I. in codice accepti, & expensi non sunt & subdit; Tum in codice acceptum,& expensum esse debuit. Plautus in Mostellaria,Bene igitur ro accepti atq; expensi inter vos csi uenit. Cicero in Verrem: Nunc ad sociorum tabulas accepti, &expensi reuertamur. Cum autem scribebant in tabula accepti, se pecuniam ab Titio accepisse, Titio dicebant pectaniam acceptam referre: Ubi vero in altera tabula notabat

se pecuniam Titio dedisse,Titio scribebant pecuniam expensam serre. Declarat hoc Asconius Pedianus cum dicit: Quaestores urbani qrrarium curabant, eiusq; pecunias expetas,& acceptas in tabulas publicas referre cosueuerant, ex quibus postea modus loquendi translatus est, ut cum

quid ossicii in nos ab aliquo colaratur, id nos illi acceptu referre contra, si quid ab eo aduersi accidat, improbitati

illius expensum ferre dicamus, ut utrunq; genus loquendi, quae nis subscripsimus loca manifestius demonstrabui. Cic. pro Aulo Cecinna: Hac emptione facta, pecunia soluitur a Cesennia, cuius rei putat iste rationem reddi non posse, P ipse tabulas euerterit, se autem hahere argentarii

tabulas, in quibus sibi expensa pecunia lata sit, acceptaq;

relata

40쪽

relata,quasi id aliter fieri oportuerit: cum omnia ita facta essent, quemadmodum nos defendimus. Idem in Verrem, Propter quod minus Dollo bella Uerii acceptum retulit, quam Verres illi expensum tulit. In eundem. Homo stultissime, atque 4 mentissime, tabulas cum coficeres, & cum extraordinaria pecunia crime subterfugere velles, fatis te elapsurum omni suspitione arbitrabare,si quibus pecunia credebas, iis expensam non ferres, neque in tuas tabulas ullum nomen referres, cum tot tibi nominibus Curtii referrent,quid proderat tibi ei pensum illi non tulisse I n eundem, Foeneratio erat eiusmodi iudices, ut etiam hic quaestus huic cederet . nam quas pecunias ferebat iis expensis, quibus cum contrahebat, aut scribae istius,aut Timarchiti,aut etiam ipsi iste,referebat acceptas. Ι n eundem. Si niihi acceptum non retulisset, putabat se aliquid defensionis habiturum. I n eundem Verrem. Sexcenta milia accepta pupillo Malleolo retulit,& subdit . inando Chrysogono expensa lata sint λ Ibidem, Tamen sextertia sexcenta milia cum ac cepta retulisset: sex tertia quinque milia soluta non stuat.1 dem in Phili p. Ii . Ego amplius sextertiorum ducentis acceptum haereditatibus retuli. I dem pro Roscio Comqdo, qui pecuniam expensam tulerunt, & subdit ille si non iussu huius expensum tulisset, non scripsisset. Et ut intelligatur acceptum referre, vel expensum ferre, id esse quod dixi scribere videlicet, quem debere vel creditorem esse, etiam si pecunia data non esset,

declarat Cicer. in eodem Roscio, dicens; Haec pecunia ne cesse est, aut data, aut expens alata, aut shipulata sit. Datanon esse, Fanius constetur: expensam latam non esse, c in dices Fannii confirmant: stipulatam non est e, taciturnitas testium concedit.

Idem Rufo. Si mihi expensa ista sex tertia centum tulisseq. Idem Attico, Pro eo tibi praesentem pecuniam solui imperaui ne tu expensum muneribus se tres. E idem,videas enim. unde numini. sint, mihi seras ex pesum .

I dem in philippica , Quis unquam in illo in uetus est, qui Lucio Antonio mille nummum ferret expensit mr C E Horatius

SEARCH

MENU NAVIGATION