Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

142쪽

IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio Nostro, Christiano Augusto, S. R. E. Presbytero Cardinali de Saxonia.

DIlecte Fili Noster, salutem &e. Multorum relatu, certisque nimium

indiciis admonemur Haereticos quosdam confisos advenisse nunc tandem tempus opportunum inducendis Sectariis suis in Vallem Tellinam , ct in adjacentes Comitatus Bormit,& Clavennae . id, quod semperi exoptarunt, totis modo Viribus contendere, ut a Summis Principibus, quibuscum innovandus erit tractatus Concordiae per faederatos Grisones cum Ducatu Mediolanensi jampridem initae, obtineant, ut indh submoveantur Articuli , quibus inter Partes conventum est, ne Haeretici ullo umquam tempore in ea Provincia consideant. Quanti intersit, ne Haeretici voti sui compotes eiciantur, ex facti serie, & gravissimis rationibus, quae in adjectis soliis dile th explicari mandamus , probe intelliges. Nos interim praeter modum soliciti ne, qui haec moliuntur, multorum isthic animis, S ipsi etiam Aulae Caesareae clam irrepere curent, etsi confidamus eos in his , quae vel minimum adversantur bono Religionis , nequaquam esse exaudiendos : eX pedire tamen , ct oportere duximus Te de his omnibus certiorem facere, ut Tu ipse, cui, praeter multa, quibus praestas , decora dignitatis honor, & gravitas consilii plurimum isthic authoritatis tribuit, invictum tuum zelum hac etiam Occ sione explices, & nefariis hujusmodi conatibus obsistas. Hanc spera , quam in eximia tua virtute constituimus, irritam non sere certo Nobis pollicemur tum ob perpetuum tuum , ac servens erga Religionem studium, tum ob synceram tuam in Nos voluntatem , cui peculiari sanh charitate , ac benevolentia respondemus: dum Tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die II. Februarii I7O8. Sc.

IDEM A RG U M E N T D MDilecto Filio Nostro, Ioanni Philippo Tituli S. Silvestri in Capite Presbytero, S. R. E. Cardinali de

Lambergh nuncupato.

DIlecte Fili Noster, salutem Sc. Satagunt Haeretici quod dolentes

dicimus) in dies magis progredi, & quorum sermo, ut cancer ipit, horum etiam incessus rependo sensim illabitur, S per nova llocorum spatia diffunditur . Quod ut in multis Christiani orbis partihus jam linfeliciter accidit, ita modo, nisii Deus opem ferat, timere est, ne contingat in partibus Rhetiae finitimis, atque subjectis, nempe in Valle Tellina, ct in lComitatibus Bormit, atque Clavennae malorum opera, instantibus scilicet, l& contendentibus omni studio Protestantibus apud tria Faedera Grisonum, ut l

143쪽

sibi liceat in ea Provincia commorari, ae sedem figere, his vero non aegre thuic petitioni adhaesuris, cum magna Pars eorum eadem haereticae pravitatis labe sit inquinata. Aspirare Videtur Pr Vis eorum consiliis occasio innovandi veteris Tractatus per eosdem GrisoneS eum Ditione Mediolanensi dudum initi, ubi contingat ipsis ope, di ossiciis Aeatholicorum Principum obtinere,ut ab ea Concordia submoveantur Articuli, quibus inter partes conventum est, ne Haeretici ullo unquam tempore in ea Provincia consideant. Quam intersit Catholicorum Principum obsistere hujusmodi conatibus, facila erit spectatae tuae prudentiae judicare ; ΝOS tamen nonnullas rationes huc pertinentes in unum colligi, atque ad Te mitti Voluimus eo consilio, ut his, aliisque, quael Tibi occurrent. expensis tui ossicii Pro loco, quem obtines in Ecclesia Dei, esse intelligas praesto esse Catholicae Religioni, ct ubicumque res exposcet, insurgas accinctus Zelo, nec patiaris injuriam inferri Divino nomini in illis locis . ubi fideliter excolitur. Rati autem Tibi stimulis opus non esse in hac causa, parcimus prolixius Te hortari, sed Deum pergemus precari, ut propitius sit Tibi in his, quae pro asserendo ejus honore ages, atque eloqueris; Tibi interim, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die undecima Februarii IIo8. Pontificatus Nostri Anno VIII.

Venerabili Fratri, Francisco Antonio Episcopo olim Viennensi, Coadjutori Salisburgensi.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Ad communiendam valido praesidio in eximio Fraternitatis Tuae Zelo Catholicae Religionis causam expedire ducimus, ut de insidiis, quae adversus Religionem ipsam in Rhetia modo parantur, certior fias ex his, quae in adjectis soliis compendio referri curavimus. Intelliges itaque propositum Haereticorum esse, ut suae Sectae homines constabiliantur in posterum in Valle Tellina, ct in C mitatibus Bormit, & Clavennae, & quod eis hactenus non licuit, repugnante tum Populorum constantia in Catholico cultu, tum praesertim Tractatu per Fςderatos Grisones,qui ei ProVinciae praesunt, cum Ditione Mediolanensi dudum inito, Haereticos inde perpetuo eXcludente, sane ubi semel obtineant, quod eis fas sit considere in ea ProVincia, qua, veluti propugnaculo, Italia se ab incursu Haeresis per conterminas Regiones late gramantis hactenus custodivit, facila praesument nihil ipsis deinde tam impervium sere, quo non sint aliquando pervasuri. Nos itaque ob hoc ipsum praetermodum soliciti, ne voti compotes fiant, eniXe a Te petimus, ut ubi sorte de his isthic agi, & urgeritam pravas petitiones Persenseris, de rei momento per Nos admonitus Sacerdotali zelo , ct authoritate, quam Tibi muneris, ct virtutis praestantia tribuit, exurgas, & ita obsistas, ut qui eX adverso sunt, decidant a cogitationibus suis, ct ab omni spe extorquendi ullum isthic assensum absterreantur; plurimi enim interest quod pro tua spectata prudentia facise intelliges ne tam iniqua consilia ad exitum perducantur. Erit id Deo gratissimum, cujus causa agi-

144쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SE LECTIORA. ψ3stur, quemque Nos propitium esse cupimus Fraternitati Tuae, cui Apostolutam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die II. Februarii IIo8. Pontificatus Nostri Anno OctaVO.

IDEM ARGUMENTUM Venerabili Fratri, Lothario Francisco Archiepiscopo Μoguntino, S. R. I. Principi Electori.

V Enerabilis Frater salutem cte. Quid modo in fraudem Catholicae

Religionis agitetur in partibus Rhetiae finitimis, atque subjectis, fush significari curamus Fraternitati Tuae per adjectam to tius rei narrationem, cujus summa huc redit: Quod Protestantes exteris , &achatholicis Potentiis freti omni studio nituntur in praesens suae Sectae homines in Vallem Tellinam, & in Comitatus Bormii ,& Clavennae inducere. Quo detrimento res Catholica in illis partibus afficeretur, si hoc ipsis ex sententia contingeret, non est cur Tibi explicemus, qui pro eximio tuo Zelo , ct spectata prudentia intelligis, quam injurium id foret Religioni, imo etiam justitiae; nain cum tria, ut vocant. Foedera Grisonum ab eo tempore, quo praefatae Provinciae dominari coeperunt, consenserint . quod Populi antiquum Catholicae Religionis cultum, excluso Haereticorum consortio, retinerent . S in Tractatu cum Ducatu Mediolanensi inito pluribus articulis spoponderint Vetitum perpetuo lare Haereticis ibi consistere: omni prosecto aequitati deessent, ubi eosdem Populos ad excipiendos IHaereticos compellere praesumerent. Quare decet omnino, ut CathoΙici Principes, apud quos ipsi scederati Grisones pro innovando memorato tractatu acturi sunt, sedulo caveant, ne articulos in favorem orthodoxae Fidei constabilitos deleri, aut imminui patiantur, multoque minus sinant viam facti iniri, ct vim Fidelibus illis inferri. Pro debito itaque solicitudinis nostrae enixh hortamur, &obtestamur Fraterditatem Tuam, ut strenuhoccurrat tam nefariis ausibus, S ubicumque haec insinuari perceperit, authoritate, qua pollet, curet, Seificiat, ut petitiones tam iniquae, earumque Authores depellantur. Erit id cumulare tuas laudes, ct insigne meritum. quod perpetua, ct syncera adhaesione Catholicae Fidei. & Romanae Ecclesiae sibi praeclare conciliavit Fraternitas Tua, cui in pignus Pontificiae Nostrae charitatis Apostolicam Bens dictionem peramanter impertimur . Datum Romae ctc. die D. Februarii IIo8. Sc.

145쪽

Venerabili Fratri, Francisco Episcopo Viennensi. CLEΜENS P.P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Nullis faciles contineri finibus Ης-

retici nituntur in prςsens e Rhetia irrumpere in Vallem Τellinam, ct in Comitatus Bormit, ct Cloennae, ubi eis hactenus considere non licuit, Grisonibus. qui eis Iocis praesunt, utpoth eadem pravitatis labe

magna ex parte inquinatis, ipsorum desiderio non aegre adhaesuris, nisi auth ritate Catholicorum Principum, quibuscum ea de re agendum erit, coe crantur . Quam multae, & solidae rationes obstent iniquae eorum praesumptioni, etsi perspectae prudentiae Fraternitatis Τuae satis compertum esse arbitremur. comprobari tamen curarimus praecipuis quibusdam argumentis, quae cominpendio describi, S sub oculos tuos poni voluimus. Satis esse credimus hoc Tibi innuisse, ut intelligas, quanti intersit bonorum omnium obsistere tam nefariis ausibus, & quam deceat Zelum tuo munere dignum hac occasione explic re. Ambigcndum enim non est,quin postulata Haereticorum magnis officiis, Spraesidiis Acatholicorum Principum isthic promoveantur, ac vehementer urgeantur; sed confidimus Caesaream Majestatem avitae pietatis memorem nihil passuram esse in detrimentum Catholicae Religionis in illis partibus innovari , nec ad lavendam bonam causam delatura aequa, ac pia consilia, cujusmodi erunt ea, quae in hunc scopum a Te impendi cupimus, ct enixe petimus, dum Fraternitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die II. Februarii ITo8. Sc.

IDEM ARGUMENTUM

Dilecto Filio Carolo a Lotharingia, Electo

Osina brugensi.

DIlecte Fili,Nobilis Vir salutem Sc. Cum persuasum Nobis sit Nobili

tatem tuam incendi desiderio benemerendi semper magis de Eces sa, operae pretium esse ducimus, ut Tibi innotescant praesentes ,reticorum conatus in Rhetia, eX quibus praeclara Tibi suppetet occasio perficiendi tuum hujusmodi pium, ac sanh illustre propositum, ac proinde eorum. quae ab ipsis in fraudem, S in detrimentum Catholicae Religionis ibi parantur, seriem paucis explicatam una cum hisce nostris ad Te perferri voluimus . Et quoniam certum est eos fretos magnis auxiliis, officiis scilicet exterorum , ct Acatholicorum Principum, omni studio. S contentione curaturos esse ea isthic ad exitum perducere. quae alibi moliti, atque auspicati sunt; Nos de indemnitate veri Fidei proΜunere nostro soliciti,& opem tui zeli huic causae conciliare cupientes , enixe a Te petimus, ut tua authoritate, quoad poteris, obsistas, quominus pravis eorum petitionibus in ista Aula aures praebeantur. quamquam eas minime exaudiendas esse,utpote aReligione,& justitia

146쪽

I TI E M A U M E N T D MDilecto Filio, Nobili Viro, Principi Carolo ex Ducibus Neoburgi.

Ilecte Fili,Nobilis Vir, salutem Sc. Interest plurimum honorum Omnium , ne Haeretici novis sedibus augeantur, & ne dilatentur in perniciem animarum iis praesertim in locis, in quibus puritas Verae FLlto tempore illibata custoditur. Quamobrhm. ubi audivimus agi m do apud tria F dera Grisonum de inducendis in Vallem Tellinam,& in Comitatus Bormit,& Clavennae Protestantibus advers lis id,quod per ipsos Grisones in Tractatu cum Ducatu Mediolanensi pridem inito expressε constabilitum fuit: incensi, Pro Munere nostro, gelo Divini honoris, S soliciti de spirituali salute illorum Fidelium,statim admonendam esse duximusNobilitatemTuam, ea spe ducti. quod ope spectatae tuae virtutis ingenti scandalo , ct praesenti

periculo occurratur, quemadmodum sanh oportet propter graVissimas causaS , atque rationes, quae, quoniam hie paucis contrahi non possunt. in adjectis soliis latius explicantur. Confidimus itaque Te, cognito rei momento, solerter curaturum esse, ut consiliatam prava abrumpantur &. siquid hactenus

contra commodum Catholicae Religionis in illis partibus actum est, quamprimum rescindatur,ut ipsaC saret Majestatis dignitas exigit,cui cert8 grave,ac molestum esse debet quidquid injurium est Catholico nomini. Quod si stimulis tam acribus adiicere quidquam potest studium demerendae Pontificiae nostrae charitatis, stire Te volumus gratissimum Nobis fore quidquid operae, ac diligentiae contuleris, ne ea Provincia Romanae Ecclesiae fideliter addicta consortio, ac consuetudine Haereticorum periculum contrahendae labis incurrat . Nobilitati interim Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter δε- pertimur . Datum Romae ctc. die II. Februarii IIo8. Sc.

147쪽

De persecutione a resus Catholicos consantinopoli excitata, de qua ab Oratore Regis Chrisianissimi eertior factus fuerat, sine disserit. Cos e Sacerdotis Armeni, qui pro Catholica Fide mortem constanter subierat, Acta diligenter conquiri pr fat. Husdem Oratoris et elum, o studia pro Catholicis merita laude prosequitur.

Dilecto Filio, Μarchioni de Ferriol, Regis Christianissimi

in Civitate Constantinopolitana Oratori.

DIlecte Fili, salutem Sc. Quam gratae Nobis semper accidant literae

tuae de statu rei Christianae in istis partibus Nos identidem admOnentes , facile Tibi erit conjicere ex ipso argumento, quo certe nullum magis pertinet ad Pontificiam nostram solicitudinem . Quamvis enim fervente nunc temporis tam dirae adversus Catholicos persecutionis aestu, nihil prope, nisi prorsus funestum Religioni isthinc expectandum esse videatur, interest tamen plurimum, ne Nos lateant ea, quae Gregem Nobis creditum in qualibet Orbis parte respiciunt, cum praesertim id saltem solatii ex tuis literis Nobis occurrat, quod perpendimus Te isthic esse, qui instructus singulari pietate, ac zelo afficiis Fidelibus, quantum quidem res patitur, omni studio, ac officio adesse, ct opitulari non desinis. Et sane ambigendum non est, quina multo jam tempore Christianum nomen in universa Turcarum Ditione, ac

praecipvh in ista Civitate penitus interiis let, nisi potissimum Christianissimi

Regis authoritas graviter, ct opportune interposita coercuisset efferatae Nationis rabiem, quae tamen in praesens tanto magis timenda est, quanto Vehementiores conatus at eam incendendam adhibentur modo ab Armenis Schismaticis, S Haereticis extremam Catholicorum perniciem nullis non insidiis, atque calumniis apud iniquos , ac impios Iudices indesinenter urgentibus. Quorum omnium odia Nos eatenus timenda esse ducimus, quatenus ipsi non tantum Fidelium corpora, ut ea perdant, insectantur, sed animas in summum curandae Fidei discrimen adductas in gehennam pertrahere curant, ut suas partes transfugis verae Religionis adaugeant. Et licet magnopere dolendum sit ex Fidelibus nonnullos, prout admones, metu mortis territos e nostris ad eorum castra hac occasione transiisse: non ideo tamen gloriari possunt nequissimi homines triumphum se de Catholicis gessisse, quando eis merito opponi potest commendata tuo testimonio Cosmae Sacerdotis Catholici Armeni constantia qui Orthodoxam Fidem semel compleXus in ejus consessione adeo perstitit, ut non dubitaVerit persecutoribus ultro occurrere, ac subinde coram supremo Turcarum Administro, adstantibus, ct opponentibus ipsis Haereticis, testimonium veritatis palam proserre, ac demum eadem animi sortitudine poenam capitis subire, ut Fidem, quam Christiana libertate. & sacerdotali et lo propugnaverat, sanguinis effusione feliciter assereret. Cujus quidem invicti Sacerdotis pro Fide, ut asseritur, vitia praeclare functi Acta, Te potissimum ju Vante, ut optamus. diligenter conquirenda, ac rite comprobanda, nota leVefortasse ornamentum Ecclesiae monumentis aliquando adjicient. Atque haec scitu plane digna quoad Catholicos Armenos in istis partibus degentes ex tuis

148쪽

EpisTOLAE, ET BREvi A SELECTIORA. 63 9

literis libenter agnovimus,eX quibus etiam commodum,ac perutile suit Nobis admoneri de molestiis, quas Graeci Schismatici Latinis assidue inferunt, quo charitas nostra ad hos adversus illos usque magis confovendos excitetur. C rabimus interim, ut illi eX ipsis Graecis, qui merces a Melitensibus una cum Tuteica Navi non ita pridem capta sui juris esse mentiuntur, fraudis suae fructum ne consequantur: Nullum autem a Nobis ossicium favore Graecorum. l nisi eorum conditione diligentius eSplorata, impetrari in posterum patiemur,l quamquam ea, quae hactenus pro ipsis interposuimus, non aliter a Nobis concessa sint, quam quia id eXposcere videbatur charitas, cum S ipsos Catholit cos esse, & eorum petitiones justitia niti, testantibus id gravibus ejusdem Naial tionis Viris, persuasum haberemus. Ceterum Paternae nostrae benevolentiae,

i quam hisce tuis studiis mirifice demereris, pignus Tibi esse volumus Apost licam Benedictionein, quam Tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die I 8. Februarii 17o8.s Pontificatus Nostri Anno octavo.

Militare praesidium, quod justam ob causam in Parmae, o Placentiae Ditionibus cotiloc erat, ob ejusdem causae cessationem inde reCocax uua cum Commigario Μο- stolico, Et Duci Parmens gratam explicat Coluntatem ob honoris argumenta, o

humanitatis oscia, quae ipse in Apostolicum Commissarium, er Pontificios Milites

abunde coutulerat.

Dilecto Filio, Nobili Viro, Francisco Famesio Parmς,& Placentis Duci. CLEΜENS P. P. XI.

D necte Fili, Nobilis Vir, salutem Sc. Cum nullum Paternae nostrae

charitatis ossicium prς tereundum Nobis sit erga Nobilitatem Tuam, quae animum nostrum omni semper studio demereri satagit, perspectum eidem esse volumus, quod sicut Nos ante aliquot annos consulturi indemnitati Ditionum Parmae, & Placentiae de Iure Faeudali Apostolicae Sedis, adversus exterorum Militum incursus, ct impressiones, Pontificio eas Praesidio communivimus, delecto etiam ex ordine Praelatorum Commissario, quem isthuc allegavimus: ita cum modo desierit prorsus causa, ob quam ta-l liter a Nobis fuerat constitutum, decrevimus copias Pontificias isthinc revocare , ac eodem nomine, & occasione accire Dilectum Filium Magistrum Au-

gustinum Pallavicinum Prothonotarium Apostolicum praefato Commis Iarii munere isthic nuperrime functum, quem subinde Extraordinarium nostrum Nuncium ad deserendas recens nato Asturiae Principi Fascias Pontificiis de more Benedictionibus respersas designavimus, a quo etiam Nobilitas Tua semius nostros fusius percipiet. Confidimus autem, quod quemadmodum grat tum Tibi, nec prorsus inutile fuit consilium 1 Nobis susceptum, communi e di tunc temporis Ditiones istas, sic opportunum esse existimabis praesentibus rebus, ut Praesidium inde removeatur. Interim vero probe conscii, quas significationes tum honoris, S amoris erga Commissarios, ut praesertur isthica Nobis constitutos, tum humanitatis erga Pontificium militem assidue expli- lD

149쪽

caveris. scire Te volumus eum Nos in Te animum gerere, ut Te, tuaque omnia, ac Ditiones istas non minori unquam cura respecturi simus, quam ea, quae nostrae, ct hujus Sanctae Sedis authoritati immediate subjiciuntur. Dum uberiora autem ejusdem nostrae benevolentiae argumenta Tibi dare cupimus,

ejusdem pignus Apostolicam Benedictionem Nobilitati Tuae peramanter imis pertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die I 8. Februarii 17o8. Pontificatus Nostri Anno octavo.

Publico mulgato rumore cuiusdam tractatus, de oppignorandis Duci HannoUer

no Terris, o proventibus ad mensam Episcopalem Hildefiensem pertinentibus , Capitulum, or Camnicos illius Ecclesia serio admonet, ut non solum ab omni assem Ju abstineant, sed etiam, quo pares, reis effusemodi tractationi, quae fine magna Eecte sicae Dignitatis, o Catholicae Religionis injuria, ad exitum perduci nouposset, fortiter obfisant.

Dilectis Filiis, Capitulo, & Canonicis Ecclesς

Hildesiensis.

DIlecti Filii, salutem Sc. Cum deceat esse Vos maximε omnium sol,

citos de libertate, ac dignitate istius Ecclesiae, nemo sane prudens, ac de Vobis recte sentiens existimabit aequo a Vobis animo perserripo, se, ut ejusdem Ecclesiae Jura, ac bona distrahantur, S ad manus alicujus Secularis , S Acatholici Principis pertranseant. Molestissimum propterea Vobis accidisse credimus rumorem ubique vulgatum, & a Nobis non sine magno animi nostri dolore, ct horrore perceptum, quo sertur esse nonnullos in istis partibus, qui omni studio contendunt promoVere tractatum de extradendis in pignus Duci HannoVerae Terris, atque proventibus ad mensam Episcopalem istius Ecclesiae spectantibus: quae bona ab eodem Duce pignoris nomine retineantur, donec ipsi tantumdem pecuniae eX solutum fuerit, quantum ille ad perserendos sumptus bellicos Caesareae Majestati se modo curaturum pollicetur. Confidimus profecto omnem aditum praeclusum iri hujusmodi consiliis: quis enim existimet admittendam esse conditionem praeseserentem abusum authoritatis in res saeras, atque Ecclesiasticas, ac continentem scandala, ac pericula omnino maXima i nihilominus Vos commonendos esse duximus nedum, ut ab omni assensu abstineatis quod Vos ultro facturos pro certo habemus) sed ut gelum etiam Vestrum adVersiis huiusmodi conatus, qui

sine Eeclesiasticae Dignitatis, ct Catholica: Religionis injuria, ct contemptu ad exitum perduci non possunt, eXplicetis; dum Nos nullas profecto Μuneris nostri partes pro avertendo hujusinodi scandalo omissuri sumus. Vobis interim. Dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die Σs. Februarii ITo8. Pontificatus Nostri Anno octavo. Disit iroo by Corale

150쪽

CL ΕΜ ENS P. P. XI.

DIlecte Fili, salutem Sc. Quoniam pro demandato Tibi a Nobis ante

aliquot annos Vicarii Apostolici munere, cum facultate ad beneplacitum nostrum administrandi spiritualia, ac temporalia Hildesiensis Ecclesiae , Tibi in primis incumbit diligenter invigilare, ne aliquid in praejudicium ejusdem Ecclesiae attentetur, incompertum Tibi esse non debet, quid periculi modo immineat rationibus ipsius Ecclesiae ex tractatu, quem aquibusdam acriter promoveri dolentes, ac indignantes audivimus, ex tradendi in pignus Terras, ac proventus Ecclesiae praefatae Duci Hannoverae pro ingentii summa, quam idem Dux sub hac conditione Majestati Caesareae insumptus hellicos se mutuo daturum esse pollicetur. Quam oporteat omni studio caVere, ac repugnare, ne contingat tam grave scandalum, quod Ecclesiae bona Αcatholico Principi ex tradantur . nemo, qui recte sentiat, non intelligit. Dum itaque Nos hoc rumore eXcitati nullas solicitudinis nostrae partes Praetermissuri sumus, Te monitum volumus tui muneris esse, si quid eo collimare perceperis, de hoc Nos statim certiorare, ct quantum in Te est, consilia, ct conatus hujusmodi sedulo, ac graviter abrumpere . Cum enim Sacerdota- lolis geli sit diligere decorem, S asserere libertatem aecclesiae, multo magis hunc Zelum incendi oportet, cum de Ecclesia turpi servituti subjicienda res est. Pro momento itaque causae excubare debes: quod erit benemereri de Pontificia nostra charitate, cujus pignus Apostoli eam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Αnnulo Piscatoris die aes. Februarii IIo8. Pontificatus Nostri Anno octavo.

ARGUMENTUM

Imperatoris pietatem, V religionem implorat,ut tractatum oppignorandi Duri Hanno-eterano Terras, o promentus Ecclesiae Hildsensis pro ingenti vi numeratae pecuniae, quam ille in jumptus bellicos se mutuaturum spondebat, omnino irritum esse velit.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Iosepho Hungariae,& Bohemiae Regi Illustri, in Romanorum

Imperatorem Electo.

CH rissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Numquid continebimus

Vocem, cum Videmus Christi haereditatem Verti ad extraneos, diripi ab alienis Vineam, quam Nobis, licet immerentibus, DominuS cu- stodiendam demandavit Z Absit, Charissime in Christo Fili Noster, absit, uti turpi, ac culpabili silentio deserere videamur ossicium nostrum, quando P

SEARCH

MENU NAVIGATION