Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

l Druisitorem Generalem Usipaniarum admonet, ut omni adhibito studio euret ab Ammi ira excludi Sacra Tiblia, quae Protestantium cura in Idioma Americanum tran lata, e tu is Londinensibus prodierunt multifariam Vitiata, atque corrupta, ut mera Chrisi Doctrina tu illorum Fidelium mentibus contaminetur, pra. que erroribus hae arte inficiantur.

Venerabili Fratri, Archiepiscopo Caesaraugustano, Inquisitori Generali Hispaniarum.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Ad Apostolatus nostri notitiam

pervenit, typis nuper recusa fuisse in Civitate Londini Sacra BLblia in Idioma Americanum translata, juxta tamen praVam intem pretationem, corruptumque sensum Protestantium, quorum cura, ct studio prodierunt, eo sane consilio, ut in America evulgentur. Porro, si id ipsis Haereticis ex sententia contingat, facit hest conjicere quale, quantumque inde detrimentum suae saluti percepturi sint illi Fideles, quibus Sacrarum Scripturarum pabulum dolo malo Vitiatum, multoque veneno respersum, ac insectum pro syncera, ac spirituali alimonia proponetur. Urget propterea Nos vehementer Pastorale debitum ut quibus possumus mediis gravissimo periculo occurramus; admonet Vero solicitudo, S charitas nostra, ut Fraternitatis Tuae gelum in praesidium nostra: Vigilantiae in primis advocemus. Quamobrem quo majori possumus studio a Te petimus. ut si quid operae, atque authoritatis in scopum obviandi huic malo jam gliscenti, mox vero palam erupturo, conferre poteris, id omne adhibeas, ne vera Christi doctrina hac arte in illorum Fidelium mentibus contaminetur . Nihil itaque praetermittendum

Tibi esse puta, quod pertineat ad Praecidendum cursum depravatis hujusmodi libris in America, ubi etiam omnis illis aditus est occludendus, ne inter Fideles diffundantur. Qua in re decet publicam authoritatem adesse his, qui

regimini animarum praesunt, quatenus haec earundem animarum pernicies omnino excludatur , ac eliminetur, quae eo sane nocentior esset, quo specie propagandi Divina oracula errores multo altius insinuaret . Perpenso rei momento Fraternitatem Tuam strenue , ac sedulo acturam esse non ambigimus , dum eidem Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 31. Augusti 17o9. Pontificatus Nostri Anno Nono. Disitir Cooste

282쪽

EpisTOLA, ET BREVIA SELECTIORA.

IDEM ARGUMENTUM Venerabili Fratri Nostro, Ludovico Episcopo Praenestino,

S.R.E. Cardinali de Porto arrero nuncupato.

CLEMENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater Noster, salutem&c. Qui novas in dies insidias

Catholicae Religioni moliuntur, Haeretici Protestantes rati modo non parum profuturam esse sui erroris dilatationi in partes Americae editionem Sacrae Scripturς juXta tamen suς pravitatis sensum corruptae, eam sic deformatam, atque in Idioma Americanum translatam typis Londinensibus, ut accepimus, nuper imprimi curarunt; daturi procul dubio subinde operam, ut eo transmissa in illis partibus evulgetur. Ex gravitate periculi inde imminentis magnitudinem solicitudinis, qua afficimur, facile agnosces, simulque Nobiscum expendes, quam eXpediat, ac Oporteat eorum hominum audaciam valido, ac celeri remedio refringere. Advocata itaque in consilium spectata tua prudentia Tecum delibera, qua Via tam iniquis ausibus sit Occurrendum, S ubi opportuna media delegeris, profer nulla mora se ventem illum Zelum, quo pro Divini nominis honore, ac pro tutela, ac integritate verae Religionis adversus impios utriusque oppugnatores Te intime uri non se- li mei, nec obscure ostendisti: consule omni studio, ct ea authoritate, qua polles, spirituali tot Populorum saluti, ac ubi arduum Tibi esse videatur squod tamen in rem unice proficuum esset Obtinere, ne ulla exemplaria Sacri Codicis ita, ut praesertur, vitiati eo deserantur, illud saltem tuis gravissimis monitis effice, ut in illis partibus publice denuncietur, quantum periculi lateat in corrupta hujusmodi sacrorum voluminum interpretatione, ac ut sub interminatione Canonicarum poenarum eorum lectio, atque retentio districte interdicatur. Confidere autem debes Te respondentem momento hujus causae mercedem a Deo esse relaturum, dum Nos Tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 3I. Augusti IIo9. Pontificatus Nostri Anno Nono.

ARGUMENTUM

Regem AEthiopiae, ut Genitoris sui praedefunctipio, o salutari prepsito inhaerens, Catholicam Religionem profiteri , Pnceramque eum Romana Eecisa uvionem inire velit, or Religiosum Virum Dilephum d Perusalem ad ipsum ci Sanctitate Sua

allegatum benigne audiat, enixe adhortatur.

' Illustri, ac Potentissimo Dodem anui Regi IEthiopiae. CLEMENS P. P. XI.

I Llustris, ac Potentissime Rex, salutem, S lumen Divinae gratiae. Reversum isthinc Romam elapsis annis cum literis , quas Rex AEthiopiae Genitor Celsitudinis Tuae ad Νos dederat, Dilectum Filium Religiosum Virum Josephum a Jerusalem ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci

283쪽

l strictioris observantiae libenti animo excepimus, quandoquidem tum eX eis-l dem Regiis literis, tum ex viva voee ejusdem Religiosi Viri, cognovimus dei siderium, quo Rex tenebatur agnoscendae Catholicae Veritatis , & quaerendae aeternae salutis, ut propterea optaret se devovere Romanae Ecclesiae, S secum Populos sibi subjectos ad ineundam cum ea unitatem suo exemplo perducere. Quibus auditis incredibile dictu est, quam exultaverit Paterna nostra charitas, erecta in spem tanti boni, ad quod quidem parandum non multo post al- 1egavimus eumdem Josephum a Jerusalem in istas partes,tum ut mutua ossicia Regi deserret, tum ut curaret expedire opportuna media, quibus salutare Regis propositum perficeretur. Instituta est itaque, mandantibus Nobis, magna alacritate ea prosectio, de cujus tamen progressu, & exitu nihil subinde Nobis, Vel propter locorum intervalla, &temporum . itinerumque difficultates , sive potius ob rerum istarum vicissitudines, contigit audire, donec tandem affuerunt ante aliquot dies literae ejusdem Religiosi Viri die septima Aprilis anni proxime elapsi datae ex partibus Regno isti finitimis, quibus ille

literis afferebat causas, multiplicesque eventus, ob quos sibi hactentis non licuerat isthuc pertingere, ac interim nunciabat obitum Regis Genitoris tui, quem Nos certh doluimus h vita excessisse , antequam voti sui de complectenda unitate compos efficeretur. Sed hanc molestiam nostram non levi eX pa te abstersit subinde laeta significatio tuae inaugurationis ad Regnum ; spem enim concepimus Celsitudinem Tuam, quam aequo, praestantique animo cile persensimus, benε intellecturam esse quanti tua intersit ad tuendam amplissimam Dignitatem, quam es assecutus, praesidium coelestis gratiae promereri. Quod cum nemo unquam sperare possit, nisi verum Deum per verum cultum adoret, ac reVereatur, cumque unica veritatis Mater, ac Magistra sit Romana Ecclesia, cujus Nos supremum regimen, nullis licet meritis, in Terris gerimus , muneris nostri esse duximus injungere eidem Religioso Viro Josepho, Jerusalem, quem fide, prudentia, ac pietate, catholicaeque Religionis Zelo

praestare noVimus, ut Te nostro nomine adeat, ac post uberrimam gratulationem Regni per Te adepti, nec non disertam nostrae in Te voluntatis significationem, ea Tibi denuntiet, quae Christiano homini necessaria sunt ad aeternam salutem, sine qua ut brevia, ita vana, nulliusque ponderis sunt omnia, quae habentur in terris . Nec irritam sore solicitudinem hanc nostram, ejusque laborem speramus, sed imo Nobis cum Dei ope pollicemur Te serio eXpensa Veritate Tibi proposita , ct arrepta oblata occasione conciliandi Tibi Diu, nam opem, daturum esse operam, ut vera Religio jamdudum a Regibus. Populisque AEthiopiae recepta, ac mirifice exculta, nunc tandem ab omni labe, ac superstitione longo temporum decursu sorth inducta, studio, ac opera praefati Religiosi Viri, tuaque auctoritate expurgetur. S per debitam Romanae Ecclesiae obedientiam pristino splendori in istis partibus restituatur. Plura ab eodem Religioso Viro, cui cupimus, ut fidem adhibeas in his, quae nostro nomine Tibi significabit, percipi et Celsitudo Tua, cui diuturnam incolumit tem, solidam selicitatem, S quod praecipuum est, lumen Divinae gratiae ad

cognoscendam Viam veritatis ab Omnipotenti Deo honorum omnium autho- re ex animo precamur. Datum Romae apud S. Μariam Μ orem sub Annu-

Io Piscatoris die γ. Septembris Iro9. Pontificatus Nostri Anno Nono.

284쪽

EpisTOLAE, ET BREvi A SELECTIORA. sys

Postilat ab Archiepiscopo POhiopiae , ut Religissem Virum Iosephunt a Per alem, aliosque Apostolicos Missionarios a Sanctitate Sua in illas partes allegatos humani ter excipiat, ac ipsis, quatenus Apostolicum Ministerium fructisse exequi, er illius potissimum Nationis cum Romana Ecelem unionis negotium perficere possint, adesse Celit.

Venerabili Fratri, Archiepiscopo AEthiopiae. CLEΜENS P. P. XI.

Enerabilis Frater, salutem. ct lumen Divinae gratiae. Quoties ad

ε celeberrimam quondam toto orbe AEthiopum Nationem mentis V nostrae oculos convertimus, toties aestu quodam Paternae esuritatis abrepti dolemus amplam istam Dominici Gregis partem, Lupo dispe gente, a vero Pastore aberrasse, & aeternae salutis semitam. neglectis Majorum suorum vestigiis, deseruisse. Cum autem solicitudo nostra postulet, ut Mus eXemplo, cujus vices in terris . licet immerentes, gerimus. deperditasOVeS quaeramus, ct revocemus , quatenus omnes in unitatem Fidei aliquam do occurrant . itaut fiat unum ovile .& unus Pastor ; idcirco Muneris nostri

esse duximus mittere isthuc Dilectum Filium Religiosum Virum Josephum de Ierusalem ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci strictioris observantiae cum aliquot Sociis, qui pro sua fide. prudentia, ac pietate. Veraeque Religionis Zelo ea omnia, quς conferre possunt ad constabiliendam Nationis istius unitatem cum Romana Ecclesia, quae omnium per orbem Ecclesiarum Mater est, ac Magistra, salubriter disponat. Spem interim in Deo, qui est Fons, ct origo salutis . constituimus, quod ubi Tu. aspirante Deo, Verba Vitae , ct sanam doctrinam docili mente exceperis . non aegre possis ceteris tua authoritate praeire, ut tecum ad sinum amantissimς Matris confugiant, unumque Deum, unam Ecclesiam, unumque Baptisma profiteantur. Expetimus itaque a Fraternitate Tua , ut praefatum Iosephum, ejusque Socios humaniter excipias, libenter audias , eisque adsis in omnibus, quae pro adimplendo Apostolico Ministerio ipsis expedire . & opportuna esse dignoveris. Nos interim Patrem misericordiarum enixe precabimur , ut mentem tuam superna luce perfusam donis coelestis suae gratiae repleat, quibus via Tibi pateat ad aete nam salutem . Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscat

ris die T. Septembris IIo9. Pontificatus Nostri Anno Nono.

285쪽

IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio, Abbati Generali Μonachorum Rathiopum ordinis Sancti Antonii.

DIlecte Fili, salutem, S lumen Divinae gratiae. Cum praecipuum sit

Pontificiae solicitudinis munus nil intentatum relinquere, quod animarum salutem, & Divini Cultus amplificationem minime respiciat, cogitationes nostras in hoc unum convertimus,ut Ecclesiς Vineam, quam de manu Domini, nullis lichi suffragantibus meritis nostris, custodiendam suscepimus, non solum omnium errorum vepribus expurgatam, sed uberioris fructus maturitate redundantem eidem Domino servemus, qui honos operarios pro apportato lucro remunerat, a bono autem opere torpentes damnat . Quapropter huic proposito dum tota animi contentione incumbimus, Paternae nostrae charitati Tu, atque istius Instituti, cui praees, Prosessores non ultimi occurrunt, a quibus scilicet, ct quorum ope expectamus, ut eadem Vinea

electa in istis partibus emoreat, ct fructum det in tempore suo. Quid enim VO- his proderit seculi hujus illecebris aures occlusisse, qui vocem Domini Filios suos de longinquo congregantis non auditis t Ad quid in claustri septa Vos recepistis, qui Fidei unitatem declinantes, viam elegistis, cujus novissima ducunt ad mortem t Una prosecto est aeternae salutis semita, ipso summo angulari lapide Christo Iesu mystice signata, a qua si quis, vel minimum aberra- Verit , spem Vocationis suae, quae credentibus in unitate spiritus data est, procul dubio amiserit. Cujus veritatis ratio Majoribus vestris utique perspectasuit, dum Christo, Sejus in hac Romana Sede Vicario libenti animo sesu,

miserunt, rati non aliunde verae Fidei documenta hauriri posse, quam ab hac ipsa Romana Ecclesia, omnium orbis Ecclesiarum Matre, & Magistra. Proinde Nos spem maximam in Deo, qui est via, veritas, & Vita, merito Ponentes , ac de Prudentia, ac docilitate vestra plurimum sperantes, isthuc mittimus

Dilectum Filium Religiosum Virum Iosephum a Jerusalem ordinis Fratrum

Μinorum Sancti Francisci strictioris observantiae, pietatis, doctrinae, ac Religionis Zelo commendatum, qui synceram, atque inconcussam Veritatem, quam tenet, ac docet Romana Sedes, Christi Redemptoris Nostri oraculis, Sanctorum Patrum testimonio, Sacrorumque Conciliorum authoritati innixa, Vobis aperiat, & ad amantissimae Matris sinum Vos invitet, ac revocet. Deus

interim Domini Nostri Jesu Christi Pater, Rex Gloriae, det Vobis spiritum

sapientiae, S revelationis in agnitione ejus, ac illuminet oculos cordis Vestri,

ut sciatis, quae sit spes vocationis ejus, ct quae divitiae gloriae haereditatis ejus. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub A nnulo Piscatoris die septimal Septembris I o9. Pontificatus Nostri Anno Nono.

286쪽

Arrieulos Tractatus ne eationis in Tago Astransadeo inter Commissarios Regis

Poloniae ex una, ac Mecos, eisque Rederatos, Ses Adhaerentes ,seu eorum Commissa rios ex altera Partibus initos, qui Catholicae Fidei, divino cultui, animarum saluti, Delesiae, ae Sedis Apostolicae diribus quibu1 cumque ostiunt, aut ocere possunt.

damnat, reprobat, ac irritat , neminemque ad eorum observantiam teneri amplififime declarat, atque decerest.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Augusto Polonis Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.

CHarissime in Christo Fili Noster salutem. & Apostolicam Benedictio

nem. Ex Literis Majestatis Tuae 8 Civitate Dreciae die decima pro-Ximh elapsi mensis Augusti ad Nos datis. Nobisque redditis a Dilecto

Filio Barone de Schenk Cubiculario tuo perlibenti animo agnovimus consilium a Te susceptum redeundi quamprimum in Poloniam, simulque percePLmus ea, quae hac occasione paljm evulgari voluisti circa modum. quo insa stus ille Tractatus Pacificationis si modo Pacificatio dici ea potest, quae quovis bello est deterior Anno 1 o6. in Pago Altranstadensi inter Majestatis Tuae Plenipotentiarios, vel Commissarios ex una, ac Suecos, eisque Faederatos. SAdhaerentes, seu eorum Pleni potentiarios, vel Commissarios ex altera Pa tibus initus suit. Fatemur equidem Μajestati Tuae, sive potius eidem iterum significamus id ipsum, quod probe recolimus alias Tibi hac ipsa de re denunciasse, summo scilicet, ac inexplicabili dolore, sive potius horrore Nos ast ctos fuisse. ubi primum allatum ad Nos suit de hujusmodi Tractatu i gravissisma siquidem per quosdam illius Articulos, non sine maxima Nominis Tui, quod in fronte praeferebant, apud Fideles nota, non minus orthodoxae Fidei, Divino Cultui, ac Animarum saluti, quam Ecclesiasticae Libertati, ac durisdictioni, Nostrisque, & Apostolicae Sedis Iuribus , praejudicia inferri noscebantur. In iis enim inter cetera conventum suisse legebatur, quod quaedam Beneficiorum Ecclesiasticorum collationes nostra, & dictae Sedis authoritate valide, ac legitime factae ad Laicalis Potestatis libitum rescindi, atque irritari Valerent; Vvestphalicae Pacis capita aliquot dudum ab hac Sancta Sede damnata expresse instaurabantur. S approbabantur; omnis praeterea Catholicae Religioni in Saxoniam , ct Lutatiam aditus, perpetuo inibi vetita Religionis hujusmodi cultoribus quavis Ecclesiarum, Scholarum, Academiarum, Collegiorum , vel Monasteriorum constructione, penitus intercludebatur: & alia sorsan Ecclesiae Legibus, orthodoxae Fidei integritati, nostrisque, ct Sedis

praefatae rationibus adversantia firmabantur, ac statuebantur. Haec profecto, statim ac illa, vel ipso rumore publico nunciante, audiVimus, nonnisi cum intimo, ut diximus, atque acerbissimo doloris sensu percepimus, tametsi adduci minime potuerimus , ut crederemus vere illa ex animo, ac de mandato Majestatis Tuae emanasse. Quomodo enim fieri poterat, ut ab orthodoXo Rege , cui Nos tot inter ac tantas rerum, ac temporum dissicultates valida semper, promptaque, ac parata Ope constanter adsuimus,quique vicissim in Nos,& hanc Sanctam Sedem gratum, obsequentemque animum semper ostenderat,

287쪽

tam impia, Nobisque, ct eidem Sedi tam injuriosa prodiisse arbitraremur tinomodo credere poteramus a Te Pactiones illas, Nobis prorsus inconsultis, initas suisse, in quibus pro vero, ac legitimo Rege Is in primis agnoscebatur, &declarabatur, quem Nos antea, ut tua jura tueremur, datis ad Venerabiles Fratres Archiepiscopos, ct Episcopos illius Regni Literis, nulliter, ac perperam electum fuisse denunciaveramus t Cum tamen his omnibus non obstantihus, non obscura ad Nos quotidie perferrentur argumenta, eX quibus Majestatem Tuam contenta in praefato Tractatu sivh rata habuisse, sive observari voluisse constabat, quietem, aut solatium invenire Nobis non dabatur. Sane anxietatem hanc nostram non parum imminuit id, quod Nobis postea tuo nomine expositum fuit a praefato Barone de Schenk, quia Te ea de causa tunc ad Nos allegatus certo Nobis affirmare, atque testari non omisit Te satis, superque intelligere, quam iniquae, quam durae essent pleraeque conditiones illius Tractatas: animo propterea alienissimo ab iis semper fuisse: omnia demum contigisse prava opera, ac mala fide, sive potius proditione tuorum

Commissariorum, Μ estate Tua vel inscia, vel decepta, vel coacta. Huic porro Ablegati tui assertioni magnum tum inde adjectum est pondus, eum Nobis nunciatum suit in Saxonia eo ipso tempore, quo ibi Sueci praevalido Copiarum robore insidebant. Μajestatis Tuae jussu illos ipsos Commissarios fuisse detentos, nec non officiis, atque Dignitatibus, quibus antea potiebantur,eXutos, ac ad rationem reddendam eorum, quae gesserant, adactos. Ad majorem praeterea animi Tui comprobationem, utque eo magis constaret Te P

tissimum aversari Articulos illos propagationi Catholicae Religionis in tuis Ditionibus repugnantes, gratissimus accessit nuncius praecipua animi gratulatione a Nobis exceptus de Sacra Alde Catholico Ritu sub Invocatio ne Sanctissimae Trinitatis in tua Civitate Dresdensi publice aperta, cujus rei nunquam meminisse possumus, quin Deo totius consolationis, ct boni consilii Authori uberrimas gratias agamus, quod eam demum diebus nostris felicitatem indulserit, ut Verus Sancti sui Nominis cultus, ct Sacra nostrae Religionis Mysteria in eam regionem, veluti postliminio revocata suerint. Complevit demum omnia edita a Te tuae voluntatis declaratio, per quam Orbi universo testatam esse voluisti vim Tuis Commissariis illatam, fraudemque ab ipsis in Tractatu utranstadensi Tibi, tuaeque dignitati, ac authoritati factam. Neque enim

ambigimus, quin, ubi palam denuncias non teneri Te ad servandas, implendasque eas Pactiones, quae cum res tuae maxime in angusto essent, iisdem tuis Commissariis vi, metuque praescriptae suerunt; quinimo clim asseris impossibbilia prorssis reputanda esse , quae eontra Deum, fidem, conscientiam, honorem, honestatem, aut bonos mores quoquomodo pugnant, adeoque Te quoVis illa observandi vinculo exsolutum esse,de iis potissimum intellexeris,quae non minus Catholicae Fidei, Divino Cultui, S Animarum saluti, quam Ecclefiae, Sedisque Apostolicae rationibus, sicuti superius diXimus, adversantur. Vel rum cum aequum non modo S congruum, sed S necessarium esse existimemus, i ut praemissis etiam Apostolici Iudicii pondus accedat,tum ut nunquam dubitat ri contingat Pactiones illas Orthodoxae Religioni, ac Ecclesiae Iuribus tam insensas, simulque orbi universo tam notas a quibusvis tandem Personis, &quavis auctoritate factae fuerint, dissimulari a Nobis, atque silentio praeteritit potuisset tum ut Μ estas Tua solidius, ct alacrius in suscepta deliberatione habendi eas Conventiones,tanquam si nunquam facte suissent,consistere valeat: li Hinc Nos, qui aequi, bonique supremi Assertores in Terris 1 Domino constitu- l

288쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. s79ti sumus . tradita Νοbis ab Omnipotenti Deo authoritate, praenarratos dicit

Tractatus Pacificationis Articulos, ceteraque in eo contenta, quae Catholicae Fidei, Divino Cultui, Animarum saluti. Ecclesiaeque, ac Sedis Apostolicae Juribus quibuscumque quomodolibet ossiciunt, seu praejudicium etiam mini, imum afferunt, aut inserre, seu intulisse, Vel alias nocere, seu nocuisse quoquomodo dici, censeri, praetendi, Vel intelligi possient, cum omnibus, ct singulis inde secutis, & quandocumque secuturis, ipso jure nulla , irrita, invalida, iniqua , injusta, damnata, reprobata, inania, viribusque, S effectu penitus , ct omnino vacua ab ipso initio fuisse, Sesse , ac perpetuo fore : nec Majestatem Tuam, si ve alium quempiam ad illorum, seu cujuslibet eorum etiamsi pluries ratificata, &juramento Vallata sint, observantiam teneri, imo nec illa ullatenus a quoquam observari potuisse, ac debuisse, aut posse, & debere, neque eX illis cuiquam aliquod Jus, Vel actionem, aut titulum, etiam coloratum, ac- jquisitum fuisse , nec esse, minusque ullo tempore acquiri, ct competere posse, neque illa ullum statum facere , vel secisse, sed perinde ac si nunquam emal nassent, nec facta fuissent, pro non eX tantibus, ct non lactis perpetuo haberi debere tenorm praesentium declaramus, ct decernimus. Et nihilominilis ad abundantiorem cautelam, & quatenus opus sit, Articulos praedictos, aliaque praemissa , ut praesertur, Pr udicialia scitra ullam reliquorum in Tractatu hujusmodi contentorum approbationem j harum serie improbamus, rescinditimus, damnamus, casiamus, irritamus,& annullamus, viribusque, Seffectu lpenitus , ac omnino Vacuamus, ct contra illa, deque eorum nullitate, corami Deo protestamur. Age igitur, Charissime in Christo Fili Noster. Ecclesiae, lReligionis, ac Dei causam sortiter tuere, ut tuam vicissim Deus ipse causam i liueatur semper , ct Protegat; serio incumbe, ut evellantur e Regno Poloniae innovationes Omnes noxiae . & contraria: Divino Cultui, quae oecasione anteactarum perturbationum Acatholicorum opera, ac violentia illuc inductae t liuerunt; cura demum,ac effice, ut quae in posterum pro de sensione Causae Dei, Religionis, Sedis Apostolicae, ac Ecclesiae statues , & ages, ea omnibus eXPlOrato undique argumento esse possint Te vere iniquas illas Pactiones nunquam

approbasse . Quibus studiis magi , magisque Tibi conciliabis Coelestes Ben dictiones, in quarum auspicium cum perpetuo felicitatis tuae voto conjunctam Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime impertimur . Datum Romae &c. die vigesima prima Septembris IIO9. Sc.

Sanctissimo, ae Beatissimo in Christo Patri, ae Domino, Domino agmNTI Dimina Pro υidentia ejus Nominis Undecimo Sacrosanctae Romanae Edelem Pontifici m-ximo , Domino Clementissimo. INTUS Vero.

Sanctissime, ac Beatissime in Christo Pater, & Domine,

Domine Clementissime. Post oscula Pedum Sanctitatis Vestrae, mei Regni, Dominiorumque

meorum humillimam commendationem . Filiali, quo par erat, Obsequio, ac reverentia excepi Apostolicas Literas Sanctitatis Vestrae die ZI. Septembris superioris anni ad me datas, in quibus non minus pie , quam

289쪽

CLEMEN Tis XI. P. Μ.

juste Sanctitas Vestra omnia contenta in Tractatu Pacificationis anno IIC6. inter meos Plenipotentiarios, Vel Commissarios eX una, & SVecos, eisque Faederatos, ac Adhaerentes, seu eorum Plenipotentiarios . Vel Commissarios ex

altera Partibus inito, quae Catholicae Fidei, Divino Cultui, Animarum saluti, Ecclesiaeque, ac Sedis Apostolicae Juribus quibuscumque quomodolibet om-ciunt, seu praejudicium etiam minimum afferunt,aut inferre, seu intulisse, vel alias nocere, seu nocuisse, quoquomodo dici, censeri, praetendi, vel intelligi possent, ipso jure nulla, invalida,Viribusque Vacua declarat, ct quatenus opus sit, ea omnia rescindit, damnat, irritat, Viribusque, ct essectu penitus, ct omnino vacuat. Supremo huic , justissimoque Sanctitatis Vestrae Judicio libenti plane animo me subiicio, eique constanter adhaereo; quandoquidem, ut Samctitas Vestra sibi persuasum est e,& jure quidem optimo assirmat, cum ejusmo- ldi Pacificationis Tractatum prava opera, malaque fide, sive potius proditione meorum Commissariorum initum reprobavi, atque damnavi, ac insuper me meum assensum illi nunquam praebuisse declaravi, id utique praecipue intelleXi quoad ea . quae in dicto Tractatu non minus Catholicae Fidei, Divino Cultui, ac Animarum saluti, quam Ecclesis, Sedisque Aposti hcς rationibus adversabantur . Cujus rei, simulque quo in pretio iniquos illos Articulos Catholice Religioni praejudiciales jampridem habuerim , magno , atque praecla ro, ut arbitror, argumento erit Sanctitati Vestre Ecclesii a meo jussu in mea Dremensi Civitate palam aperta, in qua Sacra Nostrς Religionis Mysteria solemni, ct Catholico Ritu publice peragantur,quemadmodum propriis oculis Reverendissimus Dominus Annibal Albanus suus ex Fratre Nepos spectaVit; cujus desiderio ut satisfacerem, alterius insuper Sacre AEdis in usum Catholicorum in Civitate mea Lipsiensi aperitionem nuperrime demandavi. Nec sane omittam alia deinceps edere non obscura documenta preservidi mei erga ipsam Catholicam Religionem zeli, ac studii, ut Sanctitati Vestrς magis, lmagisque testatum sit, quam alieno semper animo fuerim ab iniquis illis, &jure merito a Sanctitate Vestra damnatis Pactionibus approbandis, ac uni Verso Terrarum Orbi luculenter constet Me, ct probe intelligere, quam multa Pomtisici ς , ac Vere Paternς erga Me benignitati debearn, ct nihil anxius expetere,

quam ut gratum, devotumque erga Sanctitatem Vestram animum meum

profiteri possim, si nulla alia in re, saltem in promovendis piis Sanctitatis Vestrς Votis , que ex perpetuo, Sanctissimoque ejus instituto nonnisi Ecclesiς bonum, & Orthodoxς Religionis incrementa respiciunt. in reliquo Sanctitati Vestrae selix, ac diuturnum Orbis Christiani Imperium cX animo apprecor , ct maneo. Datum Variaviς secunda Aprilis I io.

Sanctitatis Vestrae Obedientisimus Filius

AUGUSTUS REX POLONIAE.

290쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA..

'Ioui e Praesulis ad Otthodoxae Fidei incolumitatem, o publieam Reges tranquilliatatem omni ope, aestudiopromovendam impensissime hortatur.

Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, &Episcopis Regni Polonis. CLEΜENS P. P. XI.

V Enerabiles Fratres, salutem Sc. Ex iis, quibus florentissimum

olim, subinde vero perturbatissimum istud Regnum non minus internis motibus , quam illatis bellis, direptionibus, cladibus, atque omnis proph generis calamitatibus tamdiu antic tum fuit, non dubitamus inclytam Nationem vestram nimium jam edoctam suisse,quanti sibi constiterit pristinam tranquillitatem amisisse, ct quanti sua intersit ad ea tandem aliquando

redire . Et hoc quidem reVocandae Pacis desiderium, quod nunc demum omnibus Oommune elle existimamus, animis potissimum Fraternitatum Vestrarum perpetuo insedisse non ambigimus; neque enim incompertum esse poterat vigilantiae, ac Zelo Vestro , quod uno, eodemque aestu, quo Respublica jacta- lbatur, Spirituale Regimen, ct salus Animarum curae , ac custodiae vestrae creditarum in dies magis periclitabatur, cum satis omnibus exploratum sit pietatis studium, Diuinae Legis, & Catholicae Religionis cultum, Christianam,& Ecclesiasticam Disciplinam consistere, atque integra esse non posis, publicis rebus perturbatis, tum scilicet, cum Populus, & Regni Ordines in diversas Partes scissi, & Αcatholicorum surore invicem incensi odiis inter se acerbissimis decertant. Solicitudinem sanh nostram haec pericula adeo non latebant, ut nunquam Nobis contingerit mentis nostrae oculos in istas partes convertere frequenter autem convertere ipsa solicitudo Nos coegit) quin intime doleremus Fideles istos tot aerumnis spiritualibus, ac temporalibus conflictari incile autem erit Fraternitatibus Vestris recolere Nos duo haec potissimum hortatu, monitis, consiliis, ac precibus nostris apud Vos continenter, ac vehemente r ursisse, ut Religionis indemnitati, ac Regni tranquillitati omni stodio incumberetis; utrumque enim conjunctissimum este, ac rationibus vestris maxime conducere intelligebamus. Cum itaque, Deo bene propitiante, spes ineundae Pacis nunc demum astulgere Videatur, quandoquidem submotis gravioribus difficultatibus, ac reduce jam ad Vos Charissimo in Christo Filio Nostro Augusto Poloniae Rege, expediri via sacile potest, qua res istius Regni

aliquando componantur, & in commune bonum omnium animi conspirent: Pontificii Muneris nostri, ac constantis, Paternique in ipsum Regem vestrum, quinimo etiam in Rempublicam vestram amoris esse duximus Vos diligenter , ac impensissime, si umquam alias, hortari, ac commonere, ut pro Vestra erga Deum Religione, & in Patriam charitate, consilia Pacis nedum libenti animo, &syncera, alacrique voluntate suscipiatis sed, ea qua apud Populos, & unumquemque ordinem praestatis, authoritate ad Pacem istam tandem conficiendam, ac perpetuo constabiliendam omni animi contentione procedatis , quatenus, publicis rebus restitutis, detrimenta Cathosticae Religionis, .quae nimis multa diuturnorum hujusinodi dissidiorum tempore noni sine maximo cordis nostri dolore contigisse percepimus, ea, qua Par est,

SEARCH

MENU NAVIGATION