장음표시 사용
291쪽
1blicitudine reparetis. Nos iterim supremum Pacis Authorem impense precamur, ut studiis vestris in hunc scopum collatis coelesti ope propitietur. imperetque Ventis, 'ct mari, S iaciat tranquillitatem . Ac Fraternitatibus Vestris Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Μajorem sub Annulo Piscatoris die vigesimaprima Septembris I To9. Pontificatus Nostri Anno Nono.
IDEM A RG U Μ E N T U MVenerabilibus Fratribus Archiepiscopis,&Εpiscopis, ac Dilectis Filiis Nobilibus Viris ordinis Senatorii, & ordinis Equestris in Comitiis Generalibus Regni Poloniae, & Μagni
Ducatus Lithuaniae congregatis .
V Enerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, salutem, & Apostoliam Be
nedictionem. Quod Vobis significandum in primis a Nobis esse
hoc tempore videretur: summam scilicet esse charitatem illam, qua Rempublicam vestram tot nominibus inclytam, &universum istud Re- lgnum, ampIam, ac praeclaram Christiani Orbis partem, & magnum Romanae Ecclesiae praesidium, ac ornamentum, eX animo prosequimur, hoc super- Vacanem esse ducimus in praesens commemorare, quandoquidem ex assiduis , ac indubiis Paterni nostri amoris documentis, quae tum praesertim ad Vos perferri curavimus, cum res vestrae in magna nuper perturbatione essent, ac in summum discrimen adducerentur, Pontificiae nostrae erga Vos benevolentiae magnitudinem Vobis innotuisse existimamus. Nam quae duo potissimum esse in rem vestram agnovimus, ea Nos per iterata ossicia nostra ad singulos Reipublicae vestrae ordines directa, & per nostros isthic pro tempore residentes Apostolicos Nuncios, qua privatim, qua publice moniti S, ac con- lfiliis nostris Vobis significare, eademque hortatu . ac precibus nostris apud Vos urgere non praetermisimus. Quorum quidem illud primum semper suit, ut integritatem, S incolumitatem Catholicae Religionis tueremini; Alterum vero, ut conciliandae, ac stabiliendae inter Vos trinquillitati, ac paci serio incumberetis. Cum enim in utroque ejusmodi hono, tanquam in duplici firmissimo cardine, veram Patriae vestrae salutem versari intelligeremus, nullo prae- lclariori testimonio solicitudinem, quam de rebus vestris gerimus, explicare Vobis posse arbitrati sumus, quam si utriusque desiderio animos vestros incenderemus . Conciliaturi autem Vobis inter tot calamitates, atque pericula lcoelestem opem, sine qua humana consilia prorsus deficiunt, continenter . acentae efflagitavimus ab Eo, qui potens est facere procellam in auram, ut, sia, sidere jussis aestuantibus isthic dissidiorum , ac bellorum fluctibus, optatamia ndem serenitatem Regno redderet, stabilemque inter Vos firmaret conco oldiam, quatenus liberis mentibus, sociatisque animis ea consilia, quae communi saluti magis expedirent, susciperetis. Et sane advenisse nunc tempuS sp ramus, quo Deus velit vota nostra misericorditer solari, & se propitium rebusi Vestris praebere, si modo oblatam Vobis occasionem irritam non dimiseritis .l Jam enim submotis gravioribus dissicultatibus, ac reduce ad Vos Charissimo Diqitigod hy
292쪽
EpIsTOLAE, ET BREvi A SELECTIORA. F83 Iin Christo Filio Nostro Augusto Poloniae Rege Illustri, spes non obscura ineum dae quamprimum isthic pacis affulgere videtur. Agite itaque, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, proserte Zelum Vestrum, S seposito quocumque privato studio, indemnitatem Catholicae Fidei, S publicam Regni tranquillit
tem constanter asserite, ac certi Vos hanc sine illa assequi non posse, id in primis curate, ut quaecumque abominationes, aut pravae consuetudines 1 Luteri
Sectatoribus, aut ab aliis forsan Uaereticis in istas partes vel clam, vel palam ad evertendum verae Religionis cultum, invectae fuerunt, isthinc quamprimum eliminentur; hoc enim pietatis studio, S servore, ac talibus hostiis conciliabitis Vobis Divinam opem, quam propterea desideriis Vestris astuturam, S perennem nomini vestro laudem accessuram esse certe Vobis pollicemur; dum Vobis, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae dic. die a. I. Septembris I O9. Pontificatus Nostri Anno Nono.
Petit d Rege Toloniae, ut omni adhibitosudio, ae ope, obtinere curet 2 Magno Duce Moscoetiae Diploma alias Suae Sanctitati promissum,quo in illius Ditionibus libertas amplectendi. ac profitendi Catholicam Religionem unicuique tribuatur.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Augusto Poloniae Regi Illustri. CLE AIENS P. P. XI.
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem &c. Compertum Majestati
Tuae satis est, quo Nos studio, ac servore, & quibus ossiciis Dignitatem
tuam inter periculosas , ac turbulentas rerum Polonicarum Vices, gravissimasque dissicultates, tuendam, asserendamque constanter susceperimus, ea semper spe, ac persuasione, quod Tu vicissim ope, & authoritate tua, ubi facultas soret, bonum, & incrementa Catholicae Religionis sedulo curaturus esses, adeo ut jure quodam a Te nunc demum expetere videamur, ut ejusdem Religionis causae, quam scis Nobis esse commendatissimam, adesse velis, Paternaeque charitati, qua Te, tuaque continenter respeximus, egregia voluntate respondeas. Confisi itaque advenisse, Deo propitiante, tempus, quo fructum operae pro Te a Nobis impensae reseramus, non dubitanter j Te petimus, ut veluti in auspicium eorum, quae cum primum res tulerit, praestiturus es favore Orthodoxae Fidei, arripias occasionem ejus congressus, quia Te propediem cum Potentissimo Magno Duce Moscoviae habendus esse dicitur, & cum eo diligentissime agas, ac omnino obtinere cures, quod Ipse juXt, ea, quae per Ablegatum suum elapsis annnis ad Nos missium ultro, atque ite rato Nobis pollicitus suit, edi tandem mandet Diploma, quo liberum in suis Ditionibus unicuique in posterum sit Catholicam Religionem amplecti, ac profiteri. Cum enim Nos eumdem Magnum Mosco viae Ducem, illius postulatis, quantum in Nobis erat, cumulath satisfaciendo, demereri non omiseribimus, quemadmodum Majestatem Tuam probe nossie non dubitamus, aequum lplane est , ut Ipse fidem suam liberet, ac Catholicae Religionis exercitium in
293쪽
universis suis Ditionibus promissa ejusdem Diplomatis Promulgatione conce dat. Tuum est itaque, Charissime in Christo Fili Noster, omni studio urgere hujusmodi promissi implementum, quod quidem pertinebit ad conciliandam
Tibi usque magis benevolentiam nostram, nec non ad cumulandum tuum
l apud Deum meritum non sine ingenti tui nominis laude, ac perenni glorial Annalibus Ecclesiae non immerito inscribenda. Nos interim in auspicium optati exitus Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime imperiatimur . Datum Romae cte. die Vigesima prima Septembris IIo0. Pontificatus Nostri Anno Nono.
IDEM ARGUMENTUM Venerabili Fratri, Archiepiscopo Gnesnensi.
V Enerabilis Frater, salutem &e. Spes reserendi fructus propensae VO-
. luntatis, qua se esse in Romanam Ecclesiam, S Catholicam Religionem , Magnus DuX Μoscoviae non semel, nec obscuris indiciis declaravit, solicitat vehementer cor nostrum ad excolenda hona semina 1 Coelesti Agricola, ct misericordiarum Patre in ejus animum immissa. Perspectum sane est Fraternitati Tuae, Nos in hunc scopum eo tempore, quo idem Magnus DuX per Ablegatum, quem ad Nos miserat, de nonnullis, quae sua non parum intererant, Nobiscum ageret, curasse iis, quibus licuit, modis ejus animum demereri, ipsiusque desideriis, quantum fas fuit, obsecundare; quo nomine Ipse per eundem Ablegatum suum Nobis promisit editurum se publicum Diploma, per quod in ejus Ditionibus liberum unicuique in posterum so-ret Catholicam Fidem profiteri. Quamobrem, cum omnis aequitas postulet, ut si Ille constare sibi velit, quemadmodum certe Principem tanti nominis decet, reipsa id compleat. ad quod se obstrinxit: etiam, atque etiam 1Te Pe timus , ut arrepta occasione, quam rumor sere per ejusdem Magni Ducis in istas Partes adVentum proxime affuturam, gelo, quo ureris ad sapientiam,pro m Veas, ct urgeas opportunis, validisque mediis ejus promissi implementum; quod sicut cessurum est in magnum Orthodoxae Fidei emolumentum, ita summum gaudium allaturum est Nobis, qui omni Iure id expetere Videmur , ct in spem laetiorum eventuum per haee auspicia adduci peroptamus. Adspirex Deus boni consilii Author sua potenti ope egregiae voluntati, S sementi pie tali Fraternitatis Τuae, cui Apostolicam Benedustionem peramanter imper timur, Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscat0ris die Vigesima prima Septembris i os. Pontificatus Nostri Anno Nod
294쪽
Venerabili Fratri, Episcopo Uladis lavi ensi. CL ΕΜ ENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. De praestanti zelo, S egregia in Nos lVoluntate Fraternitatis Tuae plurimum in Domino confisi, libem ter a Te petimus, ut solicitudini nostre prςsidio sis ad ea assequenda , quae pro bono, S incremento Catholicae Religionis magno studio exo-Ptanda , ct jure quodam expetenda a Nobis esse hoc tempore videntur. Satis perspectum Tibi est Magnum Μoscoviae Ducem ad rependendas quodam-l modo Nobis vices pro iis, quibus, quantum licuit, curavimus demereri ejus animum, ac de quibus agi Nobiscum voluit per Ablegatum suum, quem ad NOS ante aliquot annos misit post explicatam non semel propensionem suae Voluntatis in Romanam Ecclesiam, pollicitum Nobis suisse se, ubi primum res serret, editurum Diploma, per quod fas unicuique in posterum seret Catholi eam Religionem in amplissimis suis Ditionibus complecti, ac profiteri. Cum Vero Occasio, & tempus perficiendi tam praeclari, ac salutaris propositi jam adVenisse videatur, omni aequitati consentaneum est, ut quod se facturum recepit , id nunc tandem opere compleat, ct specimen propensae illius, quam in Romanam Ecclesiam gerere profitetur, Voluntatis, nec non testimonium m tuae , ct obstrictae Nobis voluntatis exhibeat. Gratam itaque Nobis, imo Deo magnopere acceptam rem seceris, si excogitatis pro spectata tua prudentia, adhibitisque opportunis mediis promovere, quantum in Te erit, ac urgere apud eumdem Magnum Ducem curaveris promulgationem ejusdem Dipi malis , ubi praesertim contingat ipsum, ut seri rumor, ad istas partes appropinquare . Confidere autem debes Nos vicissim non praetermissuroSesse, pro eventu occasionum, magis magisque in dies testari Tibi Paternam charitatem nostram, in cujus pignus Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peram a ter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die vigesima prima Septembris I o9. Pontificatus Nostri
IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio, Nobili Viro, Joanni Setemhecta Procancellario Regni Poloniae.
DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Interest magnoperh Catholicae
Religionis, ut Magnus Dux Moscoviae promulgari tandem mandet in suis Ditionibus Diploma illud, quod se ejusdem Religionis favore editurum esse per Ablegatum suum elapsis annis ad Nos missiim pollicitus fuit, relatis interim quampluribus Pontificiae nostrae charitatis testimoniis ,
quae Nos in eum libenter contulimus, tum ad magis demerendum ipsus ani mum, tum ad consoVendam in eo propensam voluntatem, qua se esse in Ro- E e e e m
295쪽
manam Eeclesiam per eumdem Ablegatum diserte Nobis significavit. Α No bilitate itaque tua, de cujus Praestanti animo, ct eximia pietate plurimum in Domino confidimus, eniXe petimus, ut iis, quibus pro sua spectata prudentia expedire duxerit, modis, atque ossiciis PromoVeat apud eumdem Magnum Ducem. de cujus proX O in istas Partes adVentu rumor invaluit, celerempublicationem ejusdem Diplomatis, Per quod scilicet in amplissimis, quae ipsi Magno Duci subsunt, Ditionibus, Veluti in auspicium optatae jamdiu illarum gentium cum Romana Ecclesia unitatis, liberum unicuique sit Catholicam Fidem amplecti, ac profiteri. Cumulabis profecto pro collata in scopum propagandae orthodo Xae Veritatis opera meritum apud Deum Retrihutorem optimum, S uberius in Te, Domumque tuam demereberis Paternam nostram voluntatem, in cujus Pignus Apostolicam Benedictionem Νobilitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Μariam Majorem sub Annulo Piscatoris die vigesima prima Septembris Izo9. Pontificatus Nostri
Arrepta occasione recurrentis remporis liberationis Civitatis Viennensis,aliarumque de Turcis relatarum Victoriarum, quarum nomine Ecelem, o Christiana Respublieapiarimum sari debent inetidia mirtuti Bannis Tertii Poloniae Regis: Principum illius Filiorum, o Reginae Viduae rationes Augusto Regi Poloniae impenssifimὰ com
Charissimo in Christo Filio Nostro, Augusto Poloniae Regi Illustri. CLEA ENS P. P. XI.
Harissime in Christo Fili Noster, salutem, & Apostolicam Benedictio-
nem. Scriviamo alia M. V. Ia presente lettera in un tempo, in cui ri- correndo l'anniversaria memoria delia liberagione di Vienna, editante attre Vittorie, che successivamente piaeque alia Divina misericordia diconcedere ali armi Christiane contro it comune Nemico, siamo insteme eccitati ad aVere una grata ricordaneta di quanto per quei felici successi si debbadallaChiela, e dalla Republica Christiana alia glor. mem di Gio. TerZOIn vittissimo Re di Polonia. Questa grande obligagione, che principalmente a Noi tocca per ragione di queli Apostolico Ministero , che indegnamente se stentamo, e appunto quella, che ora sortemente ci sti mola a raccommandare alia M. V., come facclamo con tulta 1'efficacia maniore dei nostro spirito,gl interessi, li dritti, te convenienge della Maesta della Regina Vedova dei su-detto Re Giovanni, e di tutia Iasua Reale Famiglia, come piu distiniamente alia M. V. Verra esposto dati' Arctveseovo di Tehe nostro Nungio. Pregbia i mo percio la M. V. adegnarsi di benignamente ascollarIo, e 1 credere, che sic come Ella non potra mai darci riscontro piu accello delia sua Regia corri*0Π denZa per quei,che abhiamo fatio e che lacci amo per let,in alcun'altra occasio ne,che inquesta; cosi Ia M. V. puo star sicura, che la condotta della Regina su deita, e de Principi suoi figliuoli sera sempre tale, che non demeritera 'essetti di quella giusti Zia, e generosita, che per loro imploriamo dalia Μ ei'δ
296쪽
EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. s 87Vostra, n8 Ella avra mai penti mento d'averglieli compartiti. E contuitala pleneaga dei nostro Paterno affettodiamo alia Μaesta Vostra la Benedi Zione Apostolica. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem die 26. Septembris 17ω9. Pontificatus Nostri Anno Νono .
Catholicos Hiberniae ab Haereticis Magistratibus dire, ae diser mode asinctos Regi
Portualliae summopere commendat.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Ioanni Portugalliae , & Algarbiorum Regi Illustri. CL ΕΜΕ NS P. P. XI.
CVarissime in Christo Fili Noster salutem Sc. Ubi Μajestas Tua ingenitam suam pietatem consulat, ac secum reputet, quantum meriti apud lDeum,quantum apud homines laudis,& gloriς assecuti sint Majores tuii nclyti nominis Reges ob strenue, ac feliciter asteriam, ac in universum prope orbem amplificatamChristi Fidem,SCatholicam veritatem non multis apud Te Nobis agendum erit, ut Te hortemur ad magis, magisq; in dies Valida ture authoritatis ope juvandos Catholicos Hiberniae, qui hoc tempore dura ni- lmis, ac saeva perserunt a Magistratibus Haereticis, irreconciliabili odio in Ro- lmanam Ecclesiam, ejusque Sectatores incensis. Nihil itaque dignius praestantia , ac magnitudine animi tui, & eximio Zelo, quo pro Divini nominis hon re serves, facere potes, quam tueri, ut facis, illorum Fidelium causam, atque ad eam opportunε, & utiliter tuendam media illa deligere, S adhibere, quae praefatis Catholicis magis profutura esse pro spectata tua prudentia dijudicaVeris . Quam autem grave, ac imminens sit eorum periculum, tum quidem quoad temporalem, tum vero praesertim quoad spiritualem salutem, quae vehementius impetitur, pluribus accipies a Venerabili Fratre Joanne Baptista Episcopo Corcagensi, sive, eo absente, a Dilecto Filio Religioso Viro Anto- lnio Carvvel ordinis Fratrum Praedicatorum has: Tibi nostras reddituro .
Perge igitur, Charissime in Christo Fili Noster, susceptam jamdiu illorum
Fidelium tutelam constanter tueri , novaque in dies eximiae tuae Virtutis
specimina in solatium nostrae solicitudinis alacriter dare, dum Nos interim lApostolicam Benedictionem Majestati Tuae in auspicium optati exitus,aman- jtissime impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annaeo Piscatoris die Σ3. Septembris IIos. Pontificatus Nostri Anno Nono .
297쪽
IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio, Nobili Viro, Victorio Amedeo Duci Sabaudiae.
IIecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. opem, quam a Nobis multis precibus, ac profusis lacrymis serventer expostulant Catholici Hi- berniae, ut eXimantur ab eXtremis angustiis, in quas modo a Magistratibus Haereticis conjici conqueruntur, Nos quidem nec ipsis denegare ullo modo debemus, nec Vero aliter eisdem asterre positimus, pro iniqua, ct a Nobis prorsus aVersa illarum rerum conditione, quam accita in praesidium no- strae charitatis, ac solicitudinis eorum opera, quorum authoritate, ac Validis ossiciis obtineri potest, ut aestus dirae illius persecutionis quamprimum desaeviat. Causam itaque istam Nobilitati Tuae, utpote plane dignam magnitudine , ac pietate animi tui eniXe a Nobis commendandam esse existimavimus, confisi Te religioni, ac gloriae Tibi merito ducturum esse opitulari Fidelibus illis non alio nomine reis , quam quia Deo , & Ecclesiae constanter adhaerent, & a Catholica Religione non deficiunt. ΙHaec quoniam fusteis eX- ponentur Nobilitati Tuae a Dilectoe Filio Religioso Viro Francisco Maghi in Hiberno ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci de Observantia Resormatorum nuncupatorum, pluribus non prosequimur, sed satis esse credimus, Tibi innuere nec sine uberi merito, nec sine ampla mercede apud Deum sereosticia, quae pro eis impendere statuet Nobilitas Tua, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 28. Septembris I o9. Pontificatus Nostri
ID E M ARGUMENTUM Dilectis Filiis, mhilibus Viris Duci, & Gubernatoribus Reipublicae Genuensis. CLEΜENS P. P. XI. Dilecti Filii, Nobiles Viri, salutem &e. Causam apud Nos suam multi S querelis, ac indeficientibus lacrymis perorat Grex pusillus quidem , sed electus , ac fidelis Catholicorum Hiberniae , graVior,bus in dies legibus, ac severioribus mandatis praeter modum VeXatuS a Ma gistratibus Haereticis, quorum illud liquet esse proposi tum, ut omnem in illis partibus verae Religionis cultum, & ipsum Ecclesiae Romanae nomen in ea Insula squae olim ob insigne pietatis studium Insula Sanctorum indigitabatur Perpetuo deleant. Anxia praetermodum charitas nostra de temporali quibi dem, sed multo magis de spirituali illorum Populorum salute in summum di s serimen adducta,Nobilitatum Vestrarum pietatem, ac zelum interpellat, eri l-a Vobis eXpetens, ut tutela illorum Fidelium, quantum iri Vobis erit,sust
298쪽
' EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 189pta validis ossiciis, prout perspectae Vestrae prudentiae visum fuerit expedire, praesidio eisdem sitis, quibus scilicet culpae vertitur firma adhaesio Romanae Ecclesiae, ac proinde ipsa eorum Fides, ac innocentia. Confidere autem debetis Vos meritum, ac mercedem pro impensa favore Catholicae Religionis diligenti opera esse uberrime relaturos; nam quod pertinet ad ineundam ampliorem gratiam apud Nos, ct Apostolicam Sedem,persuasum item Vobis es Ievolumus Vos eam summopere his ossiciis esse demerituros . Plura de infelici illorum Fidelium statu,&commiseranda prorsus conditione, exponet Vobis Dilectus Filius Religiosus Vir Franciscus Maghi in ordinis Sancti Francisci Fratrum Minorum de Observantia Resormatorum nuncupatorum, dum NOS freti spe vestrae virtutis, ac zeli in solatium nostrae solicitudinis Apostolicam i Benedictionem Nobilitatibus Vestris peramanter impertimur. Datum RO-mς apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 28. Septembris I To9. Pontificatus Nostri Anno Nono .
Enixis Electoris Talatini Cotis, ae preeitas adductus conscribit, ct ad Ipsium mittit l Brevia, quibus Archiepiscopo Elictori Moguntino , o Capitulo itidem Moguntino i lproponit Magnum Magistrum ordinis Equitum Thetitonicorum pro munere Coa- ' lidiutoris ejusdem Archiepiscopi eum siutura successione . l
Dilecto Filio. Nobili Viro, Ioanni Vvilhelmo Duci Neoburgi, Comiti Palatino Rheni, S. R. I. Principi Electori.
DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Non s'inganna certamente l'Alia
te2ga Vostra in crederci inti eramente propensi, e disposti per tutio-cio, che puo emere di sed istagione, o di convenieneta delia sua Casa; mentre landando Noi sei lapiet 1,sul'Zelo,e siti autorita della medesima la speranZa maggiore, che possiamo avere fra tanti pericoli, che da ogni lato lavrastano alia nostra Santa Religione, e ben giusto, che non trascuriamo di dare in quaissia occasione atristessa sua Casa tulte quelle margiori prove, che possa- lmo,deli 'amore speciale, e stima distinia, con cui la riguardi amo. Quindie, cheancorche non fossista in conto alcuno la notigia giunta ali 'Α. V., che da Noisi 1ia passiato uiugio, o fatia alcuna insinuagione in ordine alia Coadjutoria di Magonga per ii Conte di Schomhorn , non avendo Not in tale proposito latio altro, che un Breve Generale a queli'Εletiore, eun altro simile a quel Capito- Io . seneta insinuare,o proporre in em alcun Soggetto particolare, come megliol'A. V. Vedra nelle congiunte copte di tali Brevi da Not stritti sino dalli 8. Settembre deli' anno pastato: ci fiamo nondimeno proniamente determinati quel che non abbiamo fatio, nh faressimo per altri) di prestamente farto per ii Gran Maestro deli Ordine I eutonico . degnissimo fratello deli A. V., com'Εlla rico noscera ne'Brevi , che te trasmetti amo per li sudetti fletiore , e Capitolo . Le riprove hen grandi, che ii medesimo Gran Maestro ha gia date
299쪽
ldella sua vigilanga net goVerno deste Chi est alui commesse, lepremure deli j A. V., Ie benemerenaee delia sua Casa , e sepra tutio li vantaggi, che et augu riamo poter risultarne alla Fede Cattolica, e ali autorita desta Chiela. hiu i stamente ei hanno persuasi di dare ali Alleaza Vostra questo distinio argo mento dei nostro paterno affetto, col quale ait resi te di amo I 'Apostoli ea se olnedigione. Datum Romae cte. die nona Octobri S ITo9. Pontificatus Nostri
IDEM ARGUMENTUM Uenerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Moguntino, S. R. I. Principi Electori.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Inhaerentes constanti nostra: heneis
volentiae erga Fraternitatem Tuam, S desiderio, quod nostris die octava Septembris anni proxime elapsi ad Te datis literis Tiabi explicavimus ,relevandi Te aliqua ex parte a gravissimis Pastoralibus curis, quibus tanta tui nominis laude a pluribus annis periungeris, cum inter ceteros, quibus sorte munuS Coadjutoris insignis istius Ecclesiae demandari potest,non praetereundus videatur Dilectus Filius,Franciscus Ludovicus ex Comitibus Palatini Rheni, Ecclesiarum Urati flavi ensis, ae Vormati ensis Administrator, cui quidem Divini Nominis honorem. & Catholicae Religionis cultum,n amplificationem summopere cordi essse multis testimoniis admonemur. Tibi inter ceteros commemorandum esse duximus, ut quatenus is Tibi gratus existat id quod pariter Dilectis Filiis Capitulo, ct Canonicis istius Ecclesiae denunciavimus ratio de eo a Nobis haberi possit in deligendo , ac dando isti Ecclesiae Coadjutorem cum futura succcessione, quo certε casu eam adiicere conditionem non omitteremus,ut cum successioni hujusmodi locus fieret, quam tamen diu protrahi cupimus, Ecclesia Urati flavi ensis, cui Ille nunc praeest, eo ipso vacare censeretur . Quae ita intelligi 1 Te volumus, ut integrum omnino Tibi sit tuam ea de re mentem Nobis explicare. Interim Vero in dimturnae incolumitatis auspicium Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tu peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Μ orem
sub Annulo Piscatoris die nona Octobris 1 o0. Pontificatus Nostri Anno
300쪽
IDEM ARGD MENTUM Dilectis Filiis, Capitulo, & Canonicis Μetropolitanae Ecclesiet Μoguntina .
DIlecti Filii, salutem Sc. Consulturi pro debito nostrae solicitudinis
bono, & commodis insignis istius E cclesiae, excitavimus Zelum Vestrum datis ad Vos literis die octava Septembris anni proxime elami ad deliberandum inter Vos, ac subinde renunciandum Nobis, cujus potissimum opera,ac praesidio ex sententia vestra juvari possit in perserendo onere,& obeundo munere Pastorali, Venerabilis Frater Lotharius FranciscusArchi piscopus Moguntinus, cui scilicet, etsi sedulo ossicium suum gerenti,plurimis tamen laboribus perfuncto, & jam in graviorem aetatem pro humana conditione vergenti, Coadjutorem ipsi gratum cum futura successione constituere meditabamur . Quod cum adhuc in deliberatione apud Vos versari arbitremur, credimus Vos hac ipsa Occasione non omissuros esse inter ceteros, qui sunt de Gremio istius Capituli, rationem habere Dilecti Filii Francisci Ludovici eXComitibus Palatinis Rheni,Ecclesiarum Uratistaviensis,ac Vormati ensis M- ministratoris, cui praeter Generis splendorem, ut probe nostis, serVens Pro Ecclesia, ct Catholica Religione studium, aliaque praeclararum Virtutum merita adeo suffragantur, ut merito sperari possit Eum isti Μetropolitanae Ecclesiae multum utilitatis allaturum, omnesque suo tempore religiosi, circumspectique Praesulis partes impleturum esse, praesertim, quia ut illas eXpcdilotius obire valeret, non alias ipsum ad hujusmodi Coadjutoris ossicium deligeremus , nisi ea adjecta lege, ut adveniente casu praefatae Successionis, Ecclesia Uratistavi ensis, cui modo praeest, eo ipso vacaret. Haec dum Vobis Paterna charitate significamus, Apostolicam Benedictionem Vobis, Dilecti Filii, pe amanter impertimur. Datum Romae &c. die 9. Octobris Iro9. Pontificatus Nostri Anno Nono. AR
