Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

Dissiligod by Coos le

312쪽

S ELECTIORA

314쪽

ARGUMENTUM

Diso mi Basileensem , ut in sua Diaerest Preces Imperiales Apostolico Insilio de sitimas non admittat, o Ecclem libertatem renuὸ xueatur, propositisgraviymis

malis, quae, Decis faceret, orirentur, enixὰ admonet.

Venerabili Fratri Episcopo Basileensi. CLEMENS P. P. XI.

Enerabilis Frater, salutem Sc. Inter praecipuas Pastoralis Oilicii curas, quae Nobis in hoc loco constitutis, Sceleris omnibus in partem solicitudinis nostrae vocatis incumbunt, illa potissimum recensenda est, qua tenemur singuli hoc ordine insigniti jura, ac libertatem Ecclesiae constanti, inVictoque animo asserere, nec unquam pati, quod Sponsa Christi, quae ab omni servitute immunis esse debet, alienae, ac secularis Dominationis arbitrio ullo unquam tempore subiiciatur. Clim itaque ambitu, & avaritia quorundam animos turpiter invadente non desint quandoque qui, ut Ecclesiae Dignitatibus , Ossiciis, atque Praebendis aucti in Do mo Dei consideant, aditum stibi ad eam non suffragio meritorum, non titulo ex canonica provisione, aut electione desumpto parant, sed praesidio secularis fa-VOris , atque potentiae communiti, illuc non per ostium ingredi, sed per vim irrumpere contendunt nihil tam curandum est ab his, quorum custodiae, ac tutelae commissa est Ecclesia, quam ne contingat jura, ct res sacras, &Beneficia ab hujusmodi Restactariis occupari. Quamobrem Muneris nostri esse duximus praemonere Fraternitatem Tuam, de cujus Vigilantia, ac zelo plu-

315쪽

l rimum in Domino confidimus , ut ubi agnoveris simile aliquid attentari, sive in Cathedrali, sive in aliis tuae Dioecesis Ecclesiis obtentu praesertim Impe t rialium Precum, quae Apostolico Indulto destitutae nullius roboris sunt, ut probe nosti , ct Nos saepius declaraVimus, compescas hujusmodi ausus, ct li- hertatem Ecclesiae pro tuo jure, ac munere sortiter propugnes. Acri autem l Τibi stimulo ad evertendum hujusmodi scandalum esse debent gravissima maiala, quae inde consequerentur; nam Praeterquamquod sic intrusus non faceret fructus suos, inficeret, ct irritum redderet quemcumque actum , cui intere L set, ac proinde ipsas etiam Electiones Capitulares, ad quas pro serendo su Disagio advocaretur . Omittimus, quod admissio tam execrabilis abusus res esset deterrimi exempli tum ob ansam, quae aliis per hoc daretur similia in- posterum attentandi, tum quia manifesth adversatur Concordatis Germaniae, per quae illud in primis cavetur, ut libertas Electionum, & Apostolicarum Provisionum integra perpetuo sit, nulla unquam commendationis, aut Pre- cum Imperialium mentione ibi facta: haec enim omnia Tibi satis, superque explorata esse arbitramur, ac Propterea non ambigimus,quin praestantissimorum Antistitum, qui talibus conatibus firmiter obstiterunt, praeclaris vestigiis sis inhaesurus . Interim Vero in pignus Pontificiae charitatis Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae apud

Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die II. Januarii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo. Episcopo Constantiens: Eodem exemplo.

m Portualliae iterum mehementer interpellat, ac obtestatur, ut facrilegos ausus Regiorum in Macaonensi Civitate incialium, atque illatas Cardinali de Gu nongraωθβmas injurias congrua, celerique reparatione sarciri curet, ae eidem Cardinali pristinam libertatem resimi mandet.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Ioanni Portugalliet,& Algarbiorum Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.

CHarissime in Christo Fili Noster, salutem M. Perpendentes appropim

quare jam tempus , quo Lusitanae NaVes sub auspiciis Majestatis Tu prosectionem in Indias Orientales instituere solent, prae oculis autem jugiter habentes execrabile scandalum in illis partibus ab ipsis Fidelibus quodi sine lacrymis reserre non possumus) temerε, ac palam admissum, de quoqu, demi statim ac Nobis innotuit per nostras literas die quarta Martii Anni pro-Xime elapsi datas. ac per celerem Cursorem isthuc missas graviter Tecum, prout rei magnitudo postulabat, conquesti sumus, ad quas tamen litera S nullum hactenus responsum Nobis afferri contigit, vim, ct impetum justi, ac intimi doloris nostri diutius cohibere non possumus, quin iterum, atque serVen tius interpellemus , ac per Deum omnipotentem obtestemur Majestatemi Tuam, ut serio cogitet, ac videat, ne si tanto flagitio congruis remediis occurrere negleXerit, aut distulerit, magna suo nomini nota, sive potius graVis

316쪽

sima suae conscientiae Iabes inuratur. Nam quia tuae authoritati subjiciuntur, tuoque nomine praesunt illi, qui ausi fuerunt violentas manus mittere in Christum Domini, tuum profecto est ita in eos animadvertere, ut omnes intelILgant reprobatos a Te, ct indignanter exauditos suisse sacrilegos eorum ausus, esseque Te tum satis gnarum , tum probe memorem qualem reverentiam

Apostolicis Viris adhiberi velit Deus, ct quam Ille tutelam eisdem pollice, tur cum dicit: uui ris spernit, me spernit, ct qui Vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Clim itaque Capitaneus Generalis . aliique officiales, ac Administri tuo nomine residentes in Civitate tua Macaonensi adstipulante ipsis in maxumum sui ordinis dedecus ejusdem loci Episcopo, qui tui Consiliarii nomen

praesert) veriti non fuerint Sedis Apostolicae Legatum non tam insigni muneris prerogativa, quam eX celsa virtute conspicuum, quem Nos propterea ad Cardinalitiam Dignitatem subinde eveximus) ab Imperio Sinarum ob eXcitatam adversus Lum Christianae Religionis causa improbam procellam illuc jussit Imperatoris reducem, non eo, quo par erat, cultu, ct obsequio, sed inhumano prorsus, ac hostili modo excipere, eumque injuriis, & contumeliis affectum militari custodiae tradere, ac in ipsius Familiares diversimode saeVire, ac demtim multo durius in Eum agere, quam ipsi Infideles egissent, a quibus non sinh aliqua honoris significatione illuc revertebatur, Vides jam, Charissime in Christo Fili Noster, quid a tua authoritate, ac justitia, quid ab eXimia illa pietate, ac Zelo, quo tuorum Μajorum inclytae memoriae Regum exemplo incendi debes favore Religionis, expectet Christianus Orbis, in cujus conspectu tam horrendum facinus inaudita temeritate perpetratum fuit. Quod autem attinet ad reddendam eidem Dilecto Filio Nostro S. R. F. Cardinali libertatem , etsi in hoc maXime versetur solicitudo nostra, non tamen admodum Nobis in hoc apud Te allaborandum esse ducimus; confidimus enim Te nedum praefatis monitis nostris, sed ipsa facti iniquitate commotum, lubi primum per occasionem licuit, mandasse, ut Ille ab ignominia per nefa- triam illam detentionem ipsi irrogata statim eXimeretur: satis enim perspe- lcium est, quod quamdiu idem Cardinalis turpem hanc poenam subire cogetur, tamdiu acerbissimum vulnus haerebit Iateri Ecclesiae, quod nec Nos ullo modo serre possumus, nisi Muneri nostro deesse velimus, nec Deus aequissimus Judex inultum esse patietur, sed Authores, &conscios, aut quoquomodo ejus

criminis participes suae iracundiae flagello percutiet. Certi interim Μajesta tem Tuam sedulo curaturam esse consulere famae, ac saluti suae, quae neglecta, aut dilata tam necessaria ope manifesth periclitaretur, Apostolicam eidem Benedictionem sub hac spe amantissimh impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die vigesima quinta Januarii ITIO. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

317쪽

Dues Autonis Ubio Truufmvicensi, ac Iuneburgeo conmesonem ad Fidem Catholicam ess Frine gratulatur, em que eximiis explicatis laudibus,ut acceptum d DL Cina elimentia beveficium non ab condere, stapalam proferre quamprimum v lit, nee ab humanis rationibu se re ardari sinat, ipsum vehementer hortatur.

Dilecto Filio, Nobili Viro, Antonio Utrico Duci Brunsv vicens,

dc Lune burgensi.

CLEMENS P. P. XI.

DIJecte Fili, Nobilis Vir, salutem Sc. occurrimus expansis Paternis

ulnis in amplexum Νobilitatis Tuae ultro ad Nos properantis, nec in tanto nostrae charitatis aestu,neque inter erumpentes ab oculi S nOl 1iris uberes prae gaudio lacrymas, fatis eXplicare possumus, quam exultaVel rit, quave laetitia perfusum suerit cor nostrum, ubi ex tuis literis, nec non eXl his , quae Nobis significavit Dilectus Filius Annibal Albanus noster ex Ger-l mano Fratre secundum carnem Nepos, intelleximus Te, abjecto , ac curatol l haereticae pravitatis errore, agnitaque, ac recepta Catholica veritate in sinum l l Sanctae Matris Ecclesiae convolasse . Satis quidem esse poterat ad leniendast ingentes curas , quibus pro inaudita praesentium temporum iniquitate cir-l cumdamur, Iucrum unius animae, cujus pretium Christus sui sanguinis effvi sione detexit, sed uberior sanh gratulationis causa, Te ad Castra Verae Fidei accedente, Nobis suppetit . quando tam salutare considium ab eo susceptum

fuisse perpendimus, qui nedum spectabilis est ob insignia inclytae Stirpis decora , sed & ob excelsae, ac non vulgariter eruditae mentis praestantiam, tantum sibi nominis, atque authoritatis apud omnes conciliavit, ut, cum nihil a Te, nisi scite, ac provide constitutum fuisse plerique merito existimaturii sint, sperare fas sit uberes fructus tuo exemplo ad incrementum OrthodOXae Religionis, Deo propitiante, esse consecuturos. Qua Nos spe mirifice erecti, ac confirmati parum metuendum esse ab iis arbitramur, qui suo coeno incubantes , suisque erroribus involuti, quemadmodum aegro, lividoque animo deliberationem tuam accepturi sunt, ita sorte contendent molestias Tibi multas ingerere, Teque viam salutis ingressum omni studio revocare, ut retro respicias: confidimus enim, quod tu ea animi magnitudine, qua, contritis eorum

laqueis, in libertatem Christi per verum cultum Τe vindicasti, eadem quoque ipsorum conatus , atque molimina feliciter evades. Qua in re quamViScredamus tuam dignitatem Tibi sore praesidio satis valido ad repellendos ne-l farios hujusmodi ausus, si quid tamen ad confovendum, propugnandumque propositum tuum, S ad parandam Tibi tranquillitatem, conferre poterit aut thoritas nostra, pro certo habere debes eam Tibi constanti ope esse perpetuo affuturam. Vertim ne quid Tibi interea desit ad integritatem meriti, &ad persectionem instituti operis, oportet profecto, ut animum, quo nunc eS, Pa l lam proserre ne differas: ut quid enim sines insigne Dei beneficium in abscon-j dito tuo cordis diutius delitescere t Quaerant illi latebras , abdantque sensusi suos, ac silentio tueantur, qui ambulant in invio, & non in via, ct in tenebris errant; Tu vero jam tandem in eam lucem, quam Tibi Pater luminum mise-j ricorditer ostendit, fidenter emerge, ac publice profitere Catholicam verita

318쪽

EPISTOLAE, ET BREvIA SELECTIORA. 6o9tem, quam alacriter es amplexus. Confundantur illi, si qui erunt, qui pro- Pterea Tecum iniquius agunt a Tu vero probe conscius cui credidisti, confide;

sustinentes enim . ac confitentes Dominum non confundentur, imo vero non

interiturum praemium accipient, si quod corde gestant, palam Ore profitea tur . Porro h contra scriptum est, quod Filius hominis, cum venerit in Maj state sua, erubescet eos coram Angelis sitis, qui Illum coram hominibuS erubuerint. Ex his vim, & magnitudinem nostrae erga Te dilectionis,& Zelum, ac solicitudinem, quam de tua salute gerimus, deprehendes; dum Nos interim plura apud Deum precibus nostris agere non omittemus, ut Ille suorum munerum affluentia in Te perficiat, quod misericorditer coepit; in cujus boni auspicium Apostolicam Benedictionem Nobilitati Tuae peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die I. F bruarii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

I D E M A 'R G U M E N T D MVenerabili Fratri, Lothario Francisco ArchiepseopoΜoguntino, S. R. I. Principi Electori.

CL ΕΜ ENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem M. Earum literarum, quas a Fraternitate Tua nuper accepimus, jucundissimum argumentum ingeminavit in corde nostro ingentem, summamque laetitiam, quam Pa lo ante coepimus, cum audivimus factum esse magno miserentes Dei munere,

ut Dilectus Filius Nobilis Vir Dux Brunsvvicensis supernae gratiae Vocibus obsequeretur, & Catholicae Fidei professionem, curata Lutherana haeresi, emitteret, de quo salutari consilio a se suscepto ille idem Dux non sine ampla sui in Nos cultus, & Filialis devotionis significatione Nos admonuit. dum id-l ipsum Dilectus Filius Annibal Albanus noster ex germano Fratre secundum

carnem Nepos Nobis nuntiavit . Iure autem merito laetum hunc eventum Nobis gratularis, quando ad levamen solicitudinis nostrae, itemque ad charita tis nostrae solatium sub pastorali nostro Regimine contigit, ut tanti nominis , ct tam excelsae mentis Princeps Catholicam Veritatem complecteretur, ac Per hoc Viam ceteris, quibuscum aberraverat, muniret, qua iidem salutis iter, si saperent, ingrederentur, quemadmodum Dei ope eventurum esse confidimus.

Decet vero Nos vicissim congaudere, & gratulari Tibi insigne meritum inde Tibi partum propter sedulam, ac praestantem operam in hunc scopum, adstupulante studio, ac pio desiderio Caesareae Majestatis, a Te egregie collatam et nam sine uberi mercede eos esse coelestis Pastor non patitur,qui eo,quo par est, i servore spiritus incrementa sui Gregis inquirunt. Ceterum etsi persuasum Nobis sit non leves fuisse rationes, ob quas visum hactenus fuerit non eXpedire, quod memoratus Dux Catholicam Religionem statim publice profiteretur, cum tamen longh majoris momenti sint cauta, quae certo suadent, ut quod Ipse propositum in Dei honorem, & in testimonium agnitae veritatis, a que pro animae suae salute, inire non dubitavit, sine ulla cunctatione palam proferat, tuae eximiae virtutis, tuique invicti geli erit diligenter curare, ac profecto esse ere, ne in ea re perficienda diutius haereat, sed omnino danda

319쪽

61o CLEMEN Tis XI. P. Μ. Tibi est opera, ut Dux publicam Catholicae Fidei professionem quamprimhmemittat, atque ita conVersionem multorum, qui forte in eadem deliberatione adhuc versantur, acceleret, ac Catholici cultus amplificationem, atque spirituale bonum promoveat. Deus enim, contra quem non est consilium, non est prudentia, elidet conatus omnes, atque molimina, si quae interjicientur, nec sinet ullum grave incommodum inde oboriri. Hortamur itaque quo majori possumus studio Fraternitatem Tuam, ut satagat complere gaudium E clesiae, & operi jam bene coepto, feliciterque perducto extremam manum asmoveat . Quod attinet ad petitionem tuam circa prorogationem Indulti comserendi in mensibus Νobis. & Apostolicae Sedi reservatis, Nos Tibi gratificari cupientes, Diploma super hoc eXpediri, atque ad Te mitti mandavimus. Felieitatem interim Tibi a Deo ex animo precantes Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae Peramanter impertimur . Datum Romae apud S. Pe- trum sub Annulo Piscatoris die octava Februarii Iri o. Pontificatus Nostri Amno Decimo.

ARGUMENTUM

Episcopo Carthagineo rescribit gratas admodum Issi fuisse illius literas, tum quia

destatu rerum Hispaniarum, quem rescire cupiebat, ex iis certior factus fuerat, tum etiam quia in ipsis praeclarum eis dem Praesulis relum luculenter agnozerat. Eum idcirco praecipuis ornat laudibus, o quae prudenter egerat in scopum assierem dae Delefiasticae libertatis, o revocandi Regis Catholici animum d susceptis confliis, approbat, atque commendat.

Venerabili Fratri, Episcopo Carthaginensi. CLEMENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Invenit solicitudo nostra non parum levaminis inspectis literis Fraternitatis Tuae decima nona Novembris Anni proxime elapsi ad Nos datis, & primum quidem, quia per Te certiores lacti sumus de statu rerum istarum post excitatum adversus Ecclesiasticam Jurisdictionem tam inopinatum, ac sane immeritum turbinem, de quibus quidem rebus aliquid rescire peroptabamus, dum nihil certi ad Nos sorth propter obstructas Vias hactenus perlatum fuerat, cum Tu singula diligentissime eisdem literis sis prosecutus; deinde vero quia peculial ri animi nostri gaudio percepimus, qua Tu Vigilantia, ac zelo huic causae a fueris , proposito Tibi insigni exemplo seduli Domus Dei Custodis, tum accuratiuS excubantis, cum majora pericula urgerent: sidelis haereditatis Christi institoris, tum maxime in officio stantis, cum creditum sibi desuper Depositum majoribus insidiis proponi videret: invicti Ecclesiae Dei Antistitis,l qui tamquam sortis armatus Atrium suum strenuε custodire non praetermitteret ; atque id magna quidem libertate spiritus, sed ea insimul, quae Pasto-l rem summopere decet, mansuetudine, ac lenitate, itaut sementem zelumi cum singulari charitate conjunxeris, adhibito in primis praecipuo studio ini revocando salutaribus monitis, ac patennis ossiciis Regis animo a susceptis lconsiliis, quod unum maxime reducendae tranquillitati, sarciendisque publicis Ecclesiae injuriis profuturum esse confidimus . Cum enim omnibus com l

320쪽

EPI, TO E, ET L REvi A SELECTIORA . 6 II pertum sit esse Regem . ut egregiae indolis, ita in omnem pietatis cultum sua sponte propensum; e contra vero ambigi non possit, quin ejus menti hac occasione obreptum fuerit eorum opera, qui seculo nimium inhaerentes terrena tanti faciunt, ut sacra, ac spiritualia vel negligant, vel etiam despiciant, sperare fas est ipsum Regem hac ope Veritatis admonitum nihil antiquius habiturum, quam detrimenta illata Ecclesiae sarcire, & Decreta libertatis, atque authoritatis Ecclesiasticae laesiva quamprimum retractare. Neque vero levit praesidio erunt ad parandum hoc bonum, ac ad dissipandas tenebras Regiae menti offusas allatae a Te, ac in unum congestae gravissimae rationes, atque authoritates solidioribus sacrarum, humanarumque legum sundamentis innixae, quibus in studiis, quantum polleas, ubi aliunde non innotesceret, satis vel ex his, quae in eisdem tuis literis huc pertinentia delibasti, intelligitur. Interim vero cum multum reserat, ne res istae nimium sane perturbatae gravioribus nunc dissicultatibus in majus animarum periculum involvantur, ne- vh contingat Fraternitatem Tuam, in cujus perspecta virtute plurimum spei merito constituimus, adigi ad deserendam suam stationem, unde Fidelibus istis admodum prodesse potest: consentaneum eidem charitati suisse existim mus, quod distuleris canonicis poenis publich in eos animadvertere, qui Dercreta, ac Edicta adversus libertatem adeundi Romanam Curiam in istis par-l tibus ausi sunt promulgare; Ceterum quod attinet ad mittendum huc Statum tuae Ecclesiae, jam Tibi ad annum concessimus facultatem quod id commodξ, i ac tuto eX equi Valeas, sicuti ex Indulto die undecima Decembris proxim hi praeteriti hac super re expedito susiis apparet. Conside interim gloriosos la-hores a Te pro asserenda Ecclesiae Dignitate, atque authoritate susceptos mercede apud Deum vacuos certε non sere, neque eorum memoriam unquam interituram apud Nos, qui praecipuis amoris nostri documentis, ubi suppetet loccasio, testari non omittemus, quanti faciamus Fraternitatem Tuam . cui

Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud ilSanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die is . Februarii trio. Pontificatus lNostri Anno Decimo.

ARGUMENTUM

Gratum, memoremque animum profitetur erga Regem Poloniae,quod Annibalem Albinum suum ex germano Fratre Nepotem honorifice exceperit. Ex eo libenter cognoυisse scribit susceptum d Majesate Sua consilium Catholici Fidei praeceptis imbuendi Principem Natum suum, quod O ex Regiis uno, eodemque tempore ad Sanctit tem Suam allatis literis confirmati intellexit; fumdem proptered Regem, ut omni sublata mora salutare opus perficiat, diligenter hortatur.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Augusto Poloniae Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.

CHarissime in Christo Fili Noster, salutem &c. Placuit Majestati Tuae

iis amoris, atque honoris significationibus excipere Dilectum Filium Annibalem Albanum nostrum ex germano Fratre secundum carnem Nepotem Te conveniendi, ct nostris verbis alloquendi gratia Dresdam jussu

SEARCH

MENU NAVIGATION