Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

Pastorem Universalem omnium Fidelium. Romanum scilicet Pontificem, lChristi Vicarium, ac Successorem Sancti Petri, cui dictum fuit: Taste Oetes meus: Nos magna in Domino laetitia persusi Te. & eos omnes, qui tecum ital l sentient, Paterno corde complectemur. Ut autem Tibi pateat via, qua benet dicente Domino id demum perficere possis, adjungimus his nostris Formulami typis impressam, in qua Sanctae, ac Catholicae Fidei Articuli continentur, quae non alia est ab ea, quan Sanctus Petrus, ct Apostoli docuerunt. & Romana Ecclesia Fidelibus omnibus servandam usque ab initio proposuit. Hor- tamur autem Te, ct summa charitate obtestamur. ut si tuam, tuorumque salutem amaS, ac serio quaeris, ne cuncteris tuam suhscriptionem, non tam qui- idem calamo, quam corde eXaratam huic Formulae adjicere, utque eamdem sie subsignatam ad Nos statim remittas, atque ut deinceps veritatis in ea con- ltentae Praeco, ac Magister Populis istis este velis ι quo in studio operam Τi-olbi suam libenter adjungent Missonarii, & quidem ea, qua par est, humilitate, lomnique erga Te reverentia; compertum est enim ipsis optari a Nobis, ut Catholicae Religionis cultus in istis partibus . nulla tuae Dignitatis imminu-ltione, augeatur . Ceterum grato, libentique animo audivimus a Dilecto Filio Religioso Viro Jacobo Villot e Societate Jesu, qui cum Oratore Christianissimi Regis isthinc pridem discessit, Te non praetermissille authoritate tua lconfovere mutuum amorem inter Armenos. & Missionarios Europae, ob quae officia plurimum Tibi debemus . Deumque multo vehementius precamur, ut quod in Te coepit, perficiat. S super Caput tuum gratiae suae dona libera- lliter diffundat, qua spe Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae per-l amanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Plial catoris die decima quinta Martii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo. l

Quod nedum authoritate, merum etiam tinni liberalitate,promoetere decreverit comi- fructionem Ecclesiae Catholicorum usui in Civitate Hannoeteranί, Imperatori ex animo gratulatur.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Josepho Hungariae,& Bohemiae Regi Ilustri, in Romanorum Imperatorem Eleeui.

CH rissime in Christo Fili Νoster, salutem&c. Gratius nihil accidere

poterat, nihilque jucundius Nobis Valde solicitis , ne amitteretur oblata nuper occasio construendi Catholicorum commodo Ecclesiam in Civitate Hannoverae, quam admoneri 1 Venerabili Fratre Iulio Archiepiscopo Nazareno Nuncio isthic nostro Majestatem Tuam constituisse nedum sua authoritate instituto operi adesse, sed illud etiam insigni liberalitate Promovere . Gratulamur itaque Tibi ex animo, quod tam pih magnificus esse Velis in re, ex qua magnum incrementum, Deo propitiante, habitura esti Catholica Religio, & quod suscepta sacrarum rerum tutela, ct explicato singulari Zelo pro Divini honoris amplificatione, praecipuam tuo nomini lau-l l

332쪽

Epis ToLAE, ET BREVIA SE LECTIORA. 623dem comparaveris. Cum Vero animum nostrum hoc illustri tuae eximiae pie tatis documento mirum in modum obstrinxeris, aequum esse duximus testari Tibi cum grata voluntate magnitudinem nostrae in Te charitatis, ac benevolentiae , quae hoc etiam nomine aucta non omittet umquam, ubi facultas erit, obsecundare votis . ac desideriis Majestatis Tuae, cui in auspicium salutis, ac felicitatis, Apostolicam Benedictionem amantissimh impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die M. Martii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

Antonio Dirita 'Duci Trim ice , o Luneburgensi, quod ejurata haeres Catholiacam Religionem amplexussuerit, rursus amantissime gratulatur, eumque, ut publicum reddat emistam Fideiprofessonem. hortatur ad exemplum ceterorum ci S ritatis semita aberrantium, o Fidelium aedificationem, IV demtim Pontificium patrocinium essuse pollicetur .

Dilecto Filio, Nobili Viro, Antonio Utrico, Duci

Brunsvvicensi, & Lune burgensi.

CLEMENS P.P. XI.

DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem Sc. Innotuisse credimas Nobilita .

ti Tuae uberrimi gaudii argumentum Nobis suisse consilium a Te, Deo misericorditer asilante, susceptum curandi haeresim, ac amplectendi Catholicam Religionem ι statim enim intelleximus, quanti pretii lucrum seret, quod Princeps tanti nominis, ct tam excelsae, ac eruditae mentis in Sanctae Romanae Ecclesiae amantissimae Matris gremium confugisset, agnitamque superno lumine Veritatem syncero corde recepisset, unde merito sperandum erat tuum hoc illustre eXemplum multis ad quaerendam, inveniendamque aeternam salutem , ct ad asserenda orthodoxae Fidei majora incrementa esse maxime profuturum. InValuit vero in corde nostro hoc

ipsum gaudium, ubi Dilecti Filii Lodulphi Guillelmi Majus testimonio, ac

viva Voce cognovimus Te sanctum hoc propositum summa constantia tueri, atque in eo magna animi tui hilaritate, atque tranquillitate perstare, ut jam liceat supernae gratiae Tecum suaviter agentis fructum, ac beneficium agnoscere. Vertim decet omnino, imo Vero oportet, ut qui drachmam, quam amiserat, invenit. Iaetitiam suam non intra se tantum concludat, sed palam proserat, ct cum domesticis exteros in consortium suae gratulationis convOcet , ct adsciscat a quod ut praestet, induere debet grandem illam charitatem, quae excluso seris timore, omnia sperat, omnia sustinet, ut hac fretus Dei in se munus omnibus enunciet, ct spectaculum Angelis, & hominibus gratum de se exhibeat. Quamobrem, ut perficiatur, quod in Te coeptum est, nihil jam superest, nisi ut Catholicae Fidei Prosessionem, quam emisisti, publicam reddas, quatenus illi, qui errant a Fide, ad ineundam salutis viam tuo eXemplo commoneantur: Fideles vero aedificentur, &Deus honorum omnium Author glorificetur. Considere autem debes, quod ad declinandas omnes insidias, aut incommoda, quae adversus Te propterea eXcitari possent, nun-

333쪽

C1 EM EN Tis X I. P. Μ. quam Tibi Pontificia nostra deerit authoritas, quemadmodum pluribus ex plicavimus eidem Dissecto Filio Lodulpho Guillelmo Majus. Interim vero inauspicium honorum omnium, Apostolicam Benedictionem ex intimo cordis depromptam Nobilitati Tuae peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima secunda Aprilis 1 1 o. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

ARGUMENTUM

Toloniae Archiepiscopos, di Episcopos hortatur, ut Ruthenos unitos, ac eos praesertim, qui Enseopali charactere insigniti sunt, benigne foUere, er ab insidiis Schi aticorurn renue tueri melint.

Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopis, & Episcopis Regni Poloniae. CLEΜΕNS P. P. XI.

V Enerabiles Fratres, salutem Sc. Incumbit Sanctae Matri Ecclesiae

quae sine dispendio integritatis, ac unitatis circumamicta est Varietate amanter illos potissimum Filios consevere. qui etsi sortha ceteris Catholicis ritu dispares, cum eisdem tamen in verae Fidei cultu, ac disciplina consentientes, ipsam, uti veritatis certam, unicamque Magistram, agnoscunt. Quamobrem Apostolici nostri muneris esse ducimus hortari, accommonere Fraternitates Vestras ad impendenda alacriter syncerae . ac fraternae charitatis ossicia Ruthenis unitis. atque inter eos illis praesertim, qui Episcopali ordine decorantur, quatenus hi omnes praesidio vestro freti ah invidia, atque insidiis Schismaticorum . quibus inita jamdudum per eos Vobiscum, S cum ceteris Catholicis concordia, ac sancta, ut vocant, Uniosummoperh invisa est, Deo propitiante, eximantur. Hoc certe studium tam commendatum Vobis esse debet, quam sane interest , ut illi Sanctae Romanae Ecclesiae semper magis adhaereant, & orthodoxae veritatis incolumitatem, Sinerementum curent, ac long 1, lalhque promoveant. Gratum autem Nobi SPraetermodum erit assequi novum hoc eximiae pietatis, ae prestantis Zeli argumentum a Fraternitatibus Vestris, quibus Apostolicam Benedictionem Per-

amanter impertimur . Datum Romae M. die decima Μaii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

334쪽

EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 61sIDEM ARGUMENTUM Dilectis Filiis, Nobilibus Viris, ordini Senatorio Regni Poloniae . CLEΜENS P. P. XI. DIlecti Filii, Νobiles Viri, salutem Sc. De praestanti fide, ac zelo

Nobilitatum Vestrarum multum Nobis ,& jure quidem merito pol licemur , dum a Vobis pro munere nostro sedulo petimus, ut praemclio, ac authoritate Vestra, ubi Occasio tulerit, tueri curetis Ruthenos unitos, quos sicut Sancta Romana EccIesia, utpote in verae Fidei cultu cum ceteris Latini Ritus Catholicis consentientes, tamquam silios, suo sinu amanter eXcipit, ita Schismatici hoc ipso nomine aversantur, ac insequuntur . Quod itaque ad Vestram virtutem magnopere pertinet, eos adversus quascumque insidias, atque molestias strenue asserere, hoc si alacri voluntate praestiteritis, charitatem nostram Vobis usque magis conciliabitis, ct vestrum in Sanctam Matrem Ecclesiam meritum uberius cumulabitis . Dum vero ab Authore bOnorum omnium Vobis eX animo Precamur, ut Vobis, rebusque vestris Propitietur , ct tranquillitatem, ac selicitatem una cum spiritualium munerum incremento Vobis elargiatur, Apostolicam Benedictionem Νobilitatibus V stris peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Αn- lnulo Piscatoris die decima Maii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

IDEM ARGUMENTUM

Dilectis Filiis, ordini Equestri Regni Poloniae. CLEΜENS P. P. XI.

DIlecti Filii, salutem Sc. Quaerimus gloriae, ac meriti vestri incrementa, dum projure, ac munere nostro enixe commendamus tutelae V

strς Ruthenos unitos,qui scilicet cum Catholicis Latini Ritus unam, eamdemque Matrem, ac Magistram Veritatis Sanctam Romanam Ecclesiam agnoscunt, eidemque adhaerent per sacrum illud Foedus, quod Sancta Vnio vulgo indigitatur. AEquum sane est , ut illi nedum mutuae charitatis ossicia 1 Vobis reserant, sed ut ope Vestra communiantur adversus Schismaticos, qui ob illum ipsum, qui Vobis communis est. Catholicae Fidei cultum eos, ut semtur , magnopere insectantur. Argumentum itaque Filialis vestrae observantiae, imo Fidei, ac pietatis vestrae exhibite, &Zelum vestrum pro hac causa, si ita res tulerit, strenuh explicate; dum Nos in selicitatis auspicium Apostolicam Vobis, Dilecti Filii, Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annaeo Piscatoris die decima Maii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

335쪽

616 CLEMEN Tis XI. P. Μ.

Custinatem Pignatellum Archiepiscopum Neapolitanum laudat, quod manifesta DA

Guae indignationis Igna publicis indictis precibus avertere, ac uisionum Dominum propitiare contendat. Eum demde serio monet, ut temporis occasione utatur ad pa Iam denunciandum, qu imgroiter illic peccatum fuerit asiersus Ecclesiam, at

mersus Sacerdotalem ordinem, a ersus T. Tetri Cathedram, lino adiemus φ

sum Deum, ergramissima exorta scandala e medio tolli quamprimum enixe curet.

Dilecto Filio Nostro, Francisto Tituli Sanctorum Petri,&Μarcellini Presbytero, S. R. E. Cardinali

Pignatellio nuncupato .

DIlecte Fili Noster, salutem Sc. Parum quidem soliciti videremur de

spirituali, ac temporali Fidelium istorum salute, si eos Paternae nostrae charitatis officiis, ac Pastoralibus monitis destitueremus hoc tempore, quo, si unquam alias, metuendum ipsis existimamus, dum scilicet ad

augendum praesentium malorum cumulum non Obscura graviorum calamitatum , quae imminent, indicia, ac satis manifesta, imo prope certa appropinquantis Dei irae signa isthic conspiciuntur . Nec ambigimus, quin simili charitatis aestu intime jactetur cor tuum perculsum Gregis Tibi commissi periculo ι imo vero perspectum Nobis est, quo Zelo, atque servore per indictas publicas supplicationes, ac preces omnium animos in studia pietatis incendere, ct ad propitiandum ultionum Dominum peccatis hominum justh indignatum incitare curaveris. Quae quidem pia opera ct si recte, ac probe a Te pro tuo munere instituta fuerint, ac magno totius Populi, omniumque ordinum se vore peracta suisse dicantur; nihilominus pro tua in animarum regimine sp ctata prudentia credimus Te satis intelligere. quantum spei ad avertendum venientem turbinem in his ipsis rebus constitui possit, ubi perstent publica, ac gravissima scandala, ct manifestae nimis injuriae. S laesiones libertati, ac I munitati Ecclesiae tanto sacrarum rerum contemptu in istis partibus dudum illatae, ct nondum quidem submotae, sed magis, magisque in dies auctie; imo

cum Divinis oraculis moneamur, quod pro mensura peccati erit plagarum modus, verendum est. ne si diutius haereatur in reparandis Ecclesiae, atque hujus Sanctς Sed is Juribus, ac sarciendo Divino honore, summa flagella extremis malis in publicum exitium adhibeantur. Quamobrem tuum est hac occasione palam proserre Apostolicum Zelum, quo intimε incenderis, omnibusque denunciare quam oporteat de medio tandem tollere malorum causas,l publicasque ostensiones, quam graviter isthic peccatum fuerit adversu S Ecclesiam, adversus Sacerdotalem ordinem, adversus hanc Beati Petri Cathedram , imo adversus ipsum Deum, quam exigua ratio habita fuerit censurarum, ct anathematum Sacrorum Canonum, & generalium Conciliorum,Summorumque Pontificum authoritate in nictorum: ac demum quam absonum, imo quam horrendum sit, quod permittatur eos publicis Magistratibus, atque muneribus uti, qui multos jam annos Ecclesiasticis Censuris innodati reperiuntur, atque in eis insordescunt. nullo quidem resipiscentiae signo post gra Vatoria S, atque reaggravatorias hactenus edito. Porro si Tibi cordi est,

336쪽

quemadmodum omnino esse scimus, spirituali bono tuarum ovium provide, ac opportune prospicere, oblatam oceasionem complectere, & praemon,

tos Coelestibus signis ad Christiana, ct saniora consilia satage revocare: dum Nos Tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die decima septima Maiii io. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

Petu a Capitulo, o Canonicis Cathedrasis Eeclesia Assaracinensis, quibus Nuneius 'soliens in Regnis Hispaniarum administrationem fm Lum temporalium mensae vi rapalis ejusdem Eeelesiae, propter Episcopi absentiam, Pontifice comprobante , demandaCerat, accuratam relationem satus spiritualis . ct temporalis ipsius Ecclegia, eo que interim, ut injunctum ostium sedulo obire curent, adhortatur .

Dilectis Filiis, Capitulo, & Canonicis Cathedralis Ecclesiet Albaracinensis. CLEΜENS P. P. XI.

DI lecti Filii, salutem&c. Convertentes frequenter pro debito mune

ris nostri curas, cogitationesque nostras ad istam non sane minus , quam ad ceteras Regni istius, ct totius Chrissiani orbis Ecclesias, ad quas omnes Pontificia nostra solicitudo extenditur, recolimus, quod V nerabilis Frater Antonius Felix Archiepiscopus Damascenus noster in Regnis Hispaniarum Nuncius usque de anno millesimo septingentesimo octavo ad evbolianda graVia pericula, ac detrimenta, quae isti Ecclesiae propter recessum, ae absentiam sui Pastoris imminere poterant, opportunum esse duXit avocato ad se prius nostro etiam nomine, per modum tamen provisionis , gubernio istius Ecclesias eommittere spirituale ipsius regimen Venerabili Fratri Episcopo Trevellensi, uti viciniori, simulque demandare administrationem 1 ctuum temporalium istius mensae Episcopalis Vobis Dilectis Filiis Capitulo, ct Canonicis ejusdem Ecclesiae, prout re ipsa commisit, ac demandaVit ;Nosque hujusmodi Decretum, tamquam in primis animarum saluti, atque etiam indemnitati istius mensae Episcopalis valde profuturum probavimus, atque confirmavimus . Etsi Vero persuasum habeamus, quod tum praefatus Episcopus Trevellensis ea, qua par est, vigilantia in spirituali, tum Vos accurate in temporali rerum istarum regimine versati sueritis, ct quod non minori studio, quamdiu res exposcet, partes in posterum unusquisque vestras sedulo obituri sitis: nihilominus, ut Apostolico ministerio, prout oportet, s tisfaciamus, diutius conquiescere non possumus, sed certiorari omnino cupimus de praesenti statu Ecclesiae tam circa spiritualia, quam circa temporalia, eonfisi tamen eam fuisse, ac esse, sereque in posterum diligentiam Vestram e ga res Ecclesiasticas, ut si sorte aliquando contingeret interponi aliquod impedimentum , quominus praelatae administrationi liberum Vobis esset incum- here , Vos debita constantia cuicumque conatui obsisteretis, ac profecto efficeretis, ut mandata nostro nomine edita, nostraque authoritate confirmata executioni demandarentur,omissa nunquam cura, neque neglecta obligatione commonendi Nos de OmnibuS, quae adversus ea, quae proVide in hac re com l

337쪽

stituta fuerunt, attentarentur. Quod pro debita, qua Ecclesiam istam respicimus, vigilantia, & pro singulari, qua Vos prosequimur, charitate notum, indictumque Vobis esse volumus, Dilecti Filii, quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die II. Maii ITIO. M.

aecepto ab Archiepiscopo Moguntino S. I. Principe Elictore documento publico ejuratae palam haereps Lutherana, ae solemniter emissae 2 Duce Antonis Ubico

Bruns uenfi, O Luneburgensi prostysionis Catholicae Fidei, eidem Duci gaudium explicat, quod maximum inde jusceperat, ae ip1um ad eonflanterperfflendum in lsandis proposito vehementer hortatur.

Dilecto Filio, Nobili Viro, Antonio Utrico Duci Brunsvvicens,

CLEDIENS P. P. XI.

DIlecte fili, Nobilis Vir, salutem &c. Complevit prorsus Paterni nostri cordis laetitiam , nostramque charitatem mirifice recreaVit transmissum ad Nos aVenerabili Fratre Lothario Francisco Archiepiscopo Moguntino publicum documentum duratae palam a Nobilitate Tua Lutheranae haereseos, ct solemniter emissae in manibus ejusdem Archiepiscopi professionis Catholicae Fidei, unde Nobis fas est conceptum pridem intime uberrimum gaudium, aegrε hactenus in praecordiis nostris retentum, libera voce denunciare, & misericordiarum Patri testimonium laudis, S gratiarum actionis in conspectu Fidelium offerre. Et sane par erat, ut illustre consilium matura animi deliberatione, gravique a Te, ac prudenti judicio, superno Ru tem in primis amatu, susceptum eos, qui recth, ct cum Deo sentiunt, in cQn sortium felicitatis admitteret, nec jam amplius lateret homines plenum aedificationis spectaculum, quod cum Deo,&Angelis gratum, ac jucundum pr0'cul dubio sit, potens est vel in ipsa beata gaudia novam exultationis materiem inferre. Vide, ut jam aeterno Pastori universus Grex Electorum gratuletur, quod ille centesimam Ovem deperditam reduxerit,reductam exceperit,eXC ptam humeris imposuerit suo addendam Ovili, salutaribus saginandam pabulis, ac perennibus aliquando reficiendam deliciis . Nos sane, qui eX spe in tantum gaudium Venimus, ex hoc ipso gaudio in novam spem progredimur, fierique posse credimus, quod Te tanti nominis Principe p raevio, multi, quia veritatis semita aberrant, sui demum periculi admoneantur, quaerantque sac Deo auspice viam inveniant, per quam ad sinum amantissimae hujus Matris Ecclesiae, extra quam non est salus, accurrant. Quod ut Tibi meritum adcumulandam tuam mercedem juxta mensuram votorum nostrorum addatur,

induere debes grandem illam charitatem, quae foras mittit timorem. Hac ste ius conteres, ac confringes laqueos pedibus tuis interjectos, aut intericien clos, Omnesque insidias, atque conatus Adversariorum evades, jacta semper,

i ut scith advertis, in Deum spe, qui confidentes in se non destituit. Ratum in i terim Tibi vicissim esse volumus id, quod Tibi alias polliciti suimus, D m,l atque aut ritatem nostram Tibi numquam esse defuturam, Nosque Te, res- l l Diqiti bys

338쪽

EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 629que tuas esse sedulo curaturos, ac perpetuo omni studio, ac amore Propugnaturos. Ceterum quod attinet ad ossicia , quae favore Dilecti Filii Francisci Georgii de Schonboun ad Nos detulisti, pro certo habere debes, quod pec liarem eorumdem rationem, cum occasio tulerit, habere non omittemus. Pomtificiae interim benevolentiae testimonium, ct selicitatis auspicium esse Tibi cupimus Apostolicam Benedictionem, quam Nobilitati Tuae peramanter imPertimur . Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima nona Maii ITIO. Sc.

Archiepiscopum Electorem Moguntinum, cujus potissimum opera Antonius Ulaicus Dux Brun-ωicensis, o Luneburgens, ejuratis haereticae pravitatis erroribus, C tholicae Religionis publicani professionem emiserat, efugis laudibus ornax.

Venerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Μoguntino, S. R. I. Principi Electori.

V Enerabilis Frater, salutem &e. Quanta animi nostri eXultatione

perlegerimus Fraternitatis Tuae literas nuncias optatissimi eventus, suscepti scilicet a Dilecto Filio Nobili Viro Antonio Utrico Duce Brunsvvicensi, & Luneburgensi salutaris consilii curandi publice L theranam haeresim, amplectendique Catholicam Religionem, non est cur pluribus explicemus Fraternitati Tuae, cui pro perspecta tua prudentia facile erit intelligere, quali gaudio assici possit Pater inspecto reditu Filii, qui in longinquas regiones, alienas prorsus a semita veritatis . aderat. Ingens sane charitatis nostrae solatium fuit, cum lustrato actu publicae professionis in tuis manibus inter Mistarum solemnia ab eo emissae. agnovimus liberum Nobis esse laetitiam nostram palam explicare, & exultantis nostrae charitatis sensum aliis nulla jam haesitatione testari. Non cessamus itaque Deo totius salutis Authori gratias agere, qui curis nostris multis utique, ac gravibus tantum solatium dignatus est misericovditer afferre . Quia vero praecipuam post Deum, laeti, ac optati hujus eventus partem eximiae tuae pietati, ct flagranti pro Catholica Religione Zelo tribui oportere cognoscimus, ipsum liberalem bonorum operum Retributorem indefinitis precibus rogamus, ut uberi praemio partum tua potissima opera fructum liberali manu Tibi rependat, non omissuri interim, ubi facultas erit, praecipuis amoris nostri argumentis Tibi testari, quam arcth Tibi devinxeris cor nostrum tuis piis, ac sedulis sudiis in hunc scopum tam utiliter collatis. S Fraternitati Tuae omnia bona eX animo precantes, Apostolicam Benedictionem peramanter imperiimur. Datum R mi apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die decima nona Maii ITIO. Pontificatus Nostri Anno Decimo .

339쪽

CLEMEN Tis XI. P. Μ.

Cleri disciplinam, ac eam potissimum curam, ut qui ad Ordinem Deli suum assim muntur, aut ad Ecclesiastica Beneficia promoCentur, morum integritate, o doctrina praefulgeant, Epi=copo Constantiensimagnopere commendat.

Venerabili Fratri, Episcopo Constantiensi. CLEMENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem &e. Etsi Fraternitate Tua ad custodiam

creditarum sibi ovium tam sedulo excubante, persuasum omnino lhabeamus, nihil isthic omitti, quod ad verae, & orthodoxae Fidei, ct ad Ecclesiasticae disciplinae cultum retinendum,& augendum, atque ad ani- lmarum salutem curandam, propagandamque pertineat, quia tamen invale- lscentibus undequaque in dies antiqui hostis insidiis, S ingruente in praesens Per universas prope Christiani orbis partes haeretica pravitate, sine multa

solicitudine esse non possiimus erga eos prς sertim,quos in vicinia Ης reticorum Positos in graviori periculo constitutos esse advertimus, muneris nostri esse duXimus Tibi, quamvis sponth, ut dicitur, currenti novos stimulos adjungere, quatenus pro tua perspecta vigilantia, ac et elo illud in primis inter cetera cures, ct agas, ut Clerus, cui praees, innocentia morum, S congrua suo Instituto, S muneri doctrina praefulgeat, atque ut ii, qui ad hunc ordinem assumuntur,aut ad Beneficia Ecclesiastica, etiamsi ad praesentationem Laicorum PromoVentur, ea vitae integritate, & scientia prcsulgeant, utjustam de se ipsis spem praebeant sere eos ornamento, & spirituali utilitati Ecclesiae, cujus servitio devoventur . Intelliges enim quantum reserat, ne homines pietatis, ac eruditionis expertes, seculari tantum favore, aut elientela freti, in hunc lo, eum ascendant, contemptum potius, quam aedificationem Fidelibus, scandalum Vero iis, qui foris sunt, dubio procul, si hujusmodi suerint, allaturi. De qua re cum ceteros Episcopos pro munere nostro identidem admoneamus, ad Te scribere non praetermittimus, urgente iniqua temporum conditione, ne d simus officio nostro, certi alioquin Te seduli Pastoris partes agere, o haec ipsa, a quibus magna ex parte salus Populorum pendet, commendatissima habere . Deum interim precamur, ut Tibi propitius siti dum Fraternitati Tuae Ap stoli eam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae cte. die s.

Iulii I Io. Pontificatus Nostri Anno Decimo.

340쪽

Rui , iugaliis rescribit prompto animo satisfecisse illius cotis, raucesssgemita dispensatione pro duplici Matrimonio 2 mjestate Sua summopeia expetita, etsi non

deessent, qui arbitrarentur, o Suae SauctitatiIuadere contenderent ejusmodigratias disserendas esse, usquequῖ Pontifex ea assequeretur, quaejustitiae uomine in negotio Quindenuiorum d Rege tamdiust itaCerat, o adhuc expectabat. Deinde finem eidem negotio imponi, o quod longe gravius, atque Sanctitati Suae longe molestius erat, Cardinali de Gurmupristinam libertatem reddi, eaque ratione scandalum plane maximum ex Orbe unieterse, ae insignem d Regio nomine labem tolli, et ementer postulat.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Ioanni Porrugalliae , & Algarbiorum Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.

CHarissime in ChristoFili Noster, salutem Sc. Confidimus Majestatem

Tuam non aegre intellecturam eme plurimum apud Νos potuisse Vim, ac magnitudinem Paternae nostrae in Te charitatis,ubi decrevimus an-l nuere enixis tuis precibus per tuas literas, perque tuum Ablegatum Nobis dei latis, concessa demum gemina dispensatione super arctissimis sanguinis im-l pedimentis inter praestantes utique istius Regni familias intercedentibus, qua- lienus duplex illud Matrimonium, quod tanto utrique compendio sore dice-hatur, iniri posset, cum tamen urgerent in contrarium gravissimae dissiculta- ltes, quas exemplum similis dispensationis favore, ct commodo alterius ex ei Ddem Familiae a Nobis annis elapsis indultae adeo non minuebat, ut potius multo minus congruum esse videretur plures hujusmodi gratias raras prorsus, ac singulares in unam, eamdemque familiam, utcumque Nobilitate inter ceteras praecipuam,& consanguinitate Regiam stirpem attingentem congerere. Quod itaque a Te tantoperh optari vidimus, hoc persecimus, ut agnosces ex Diplomatibus in consueta serma desuper eX pediendis, & quidem perfecimus alacriter, ac libenter, quamvis inter deliberandum , & dum res tanti mo menti de more eXpenderetur, non deessent, qui existimarent, Nobisque sua- dere curarent congruere omnino, quod ubi tui S Votis ea in re annuendum lesse statueremus, nullo modo pateremur petitas gratias a Nobis obtineri, quin prius actu ea assequeremur, quae justitiae nomine tamdiu a Te eX petita, nunco

tandem 1 Te reserenda esse videbantur ι sed Nos liberε gratificandum Tibi esse

duximus, confisi Te aequo animo Nobis eme responsurum; Satis enim superque compertum esse credimus Majestati Tuae, quibus fundamentis Iura Apostolicae Sedis innitantur circa notum nimis, & usque adeo discussum. & agitatum Quindenniorum negotium, in quo quidem certi sumus Nos Vias, modosque luculenter explicasse, ac interjectos eX industria obices oblatis congruis mediis sustuli me, ut res tota recte, honesteque confici, ac prorsus absolvi posset: sed tamen adhuc in expectatione optati eXitus sumus. Verum lon- gh gravius, ac profecto molestius Nobis est scandalum illud sand maximum Orbi universo,oculis nimirum Fidelium,ac Infidelium propositum,quod scilicet S. R. E. Cardinalis, Apostolicae Sedis Legatus, cui certε summam reverentiam inter ceteras ejus insignes praerogativas conciliare debet Zelus, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION