장음표시 사용
341쪽
invicta animi constantia, qua arduam, ac plenam periculi provinciam pro Catholica Religione suscepit, ab ossicialibus, ct Administris Lusitanis in tua Ci
vitate detineatur, usu libertatis, S eXercitio authoritatis eXutus, non alio sanε nomine reus , quam quia Decreta , ac Definitiones Apostolicae Sedis in causa Fidei palam denunciare, atque executioni demandare, quod sui muneris erat, curavit. Qua in re sine magno horrore ab his, qui piό, ac probh sentiant, nunquam exaudienda, perpendere debes, quali injuria assiciatur Ecclesia, quale onus tuae famae, &, quod magis est, tuae conscientiae incumbat, nisi ea, quarinjussu tuo contra fas omne in hac causa ab initio admissa, deindh vero a Te rescita, ac probe comperta luerunt, celeri , ct congrua reparatione corrigantur. Vide autem, ne sortE Plus nimio tribuens humanis rationibus , dum offensam, & odium terrenae Potentiae declinare studes, judicium incu r-ras Dei viventis, apud quem nee eXpers culpae, nec immunis esse potest a poena . qui Apostolicos Viros pro eo in Terris legatione iungentes laedere, contristare, aut quoquo modo perturbare non Veretur . Porro cum solicitudo,
quam gerimus pro obtinenda, ut par est , libertate Dilecti Filii Nostri Caroli
Thomae S. R. F. Cardinalis de Tournon , honorem, ut diximus, tui nominis, tuaeque spiritualis salutis bonum proxime respiciat, mutuam filialis tuae in Nos devotionis significationem merito reposcit, ut acerbissimi doloris , quo propterea assicimur. Ievandi Tibi curam esse reipsa ostendas, ac comprobes ;vix enim dici potest, quam mirum, ac grave Nobis acciderit, quod iis literis , quas dudum monitis, precibus, atque obtestationibus nostris resertas non semel, imo etiam aliquando percelerem Cursorem hujus rei gratia ad Temisimus, nullum hactenus responsum ad Nos pervenerit. Vicem itaque Pater nostrae benevolentiae reddere ne prςtermittas,& quando Nos praecipua amoris nostri documenta Tibi praebemus, tuum vicissim studium Nobis explica . dum Nos in auspicium selicitatis Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime impertimur. Datum Romae Sc. die IΣ. Iulii IIIo.&c.
Duci de Cada Ugnificat se libenti animo ad preces Regis Portugalliae geminam diaspen sationem concessisse pro duobus Matrimoniis, quae in decus, o commodum illius Familiae cessura fore intellexerat 1 ejusdemque Ducis osscia apud Regem pro expeditione negotii Quindenniorum, o libertate Cardinalis de Gurnon enix agitat.
Dilecto Filio, Nobili Viro, Duci de Cadavat.
DIlecte Fili,Nobilis Vir, salutem Sc. Non est cur pluribus explicemus
Nobilitati Tuae singularem erga Te, Domumque tuam animi nostri Propensionem, quando aliis peculiaribus ejusdem testimoniis, quae Tibi olim exhibere curavimus, novum, ac praecipuum in praesens adiicimus,
indulta I ibi ad preces Charissimi in Christo Filii Nostri Joannis Portugalliae.& Algarbiorum Regis duplici Dispensatione, quatenus sublatis authoritate nostra arctissimae consanguinitatis impedimentis,duo illa Matrimonia constabiliri possint,quq splendori,& commodo tuae Familiae non parum profutura esse inaudivimus. Praestantia porro animi tui Nobis pollicetur Te sedulo curatu-
342쪽
EPISTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 633rum esse vices Paterno amori nostro reddere , quod plane erit, si diligentibus officiis apud ipsum Regem egeris, ut ab ipso tandem obtineamus, quod urgentibus gravissimis Apostolicae Sedis rationibus , ct adstipulante justitia,tamdiu expectamus, tum quoad absolvendum, integris ejusdem Sed is juribus , Quin-denniorum negotium, tum quoad concedendam Dilecto Filio Nostro Carolo Thomae S. R.Ε. Cardinali de Tournon Apostolico Legato in Civitate Macaonensi a Lusitanis officialibus,ac Administris,magna Ecclesis injuria, magnoque contemptu muneris , ac Dignitatis . quam gerit, detento libertatem, quod aequum est,ut ille tanta nunc demum alacritate praestet,quanta Nos in re prorsus ardua praefatarum Dispensationum ejusdem votis obsecundare voluimus. Nec aegre ab ejus eXimia pietate, ac aequitate obtinendum esse tua ope, tuaque
diligentia id arbitramur, quod tanti interest ipsius conscientiae. ac famae, Praesertim cum Nos ejus votis in hac causa, nulla adjecta conditione assequendi prius haec ipsa , quae justitia eX poscebat. annuerimus. Hoc grati in Nos animi argumento Pontificiam charitatem sibi arctius conciliabit Nobilitas Tua, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc.l die decima secunda Julii II1o. Pontificatus Nostri Anno Decimo .
Hospitalis in Bisuntina Cisitate erecti ad excipiendos. alendos, ac instituendos Infantes expositos Visitationem Apostolicam Archiepiscopo Biguntino committit, illique injungit, ut ea omnia, per quae idem Hospitale ad prisivam diseiplinam, er splen- .dorem,rectamque tam in temporalibus, quam inspiritualibus, formam redirepossit,
omni dis curet, atque promoveat.
Venerabili Fratri Archiepiseopo Bis tino. CLEΜENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Ad aures nostras non sine maXimo animi nostri dolore pervenit, quod Hospitale provida Fidelium
charitate in ista Civitate dudum erectum ad excipiendos , alendos , ac instituendos utriusque sexus Infantes eX positos, quorum cura, Sc
stodia Ecclesiasticis Viris, ac respecti vh Mulieribus demandata fuit, pluri-hus ab hinc annis ita a suo Instituto desciverit, atque a pristina disciplina recesserit, ut nedum magna ibi perturbatio in temporalium rerum administratione, atque regimine secuta suerit, sed non levia inde scandala in perniciem animarum contigerint. Cum itaque Pontificiae solicitudinis nostrae sit curas, cogitationesque nostras indesinenter convertere ad ea, quae Dei honorem, Dominicarum ovium salutem , piorumque locorum bonum, commodum, atque incolumitatem respiciunt, plurimum confisi de spectata vigilantia, Zelo, lac prudentia Fraternitatis Tuae, authoritate nostra,& speciali delegatione Ti-hi committimus,atque mandamus, ut Apostolici Visitatoris erga idem Hospitale munus suscipias, ac partes diligenter obeas , correctionem, ac reformationem morum, ac abusuum tam in Capite, quam in Membris instituas , & ea omnia, quae ad bonum regimen ejusdem pii loci tum quoad Alumnos , tum quoad ossiciales, & Administros ejusdem Hospitalis agas, atque perficias, ac
demum statuas, decernas, ac executioni demandare cures ea omnia, Per quae
343쪽
Episcopi Culmen siue telum, ρο vigilantiam excitat ad obsistendum Herodoxorum con tibus , o infidiis . ne quid in couiemptum, mi detrimentum Cistolicie Fidei insud dioecesi aggrediantur.
Venerabili Fratri, Theodoro Episcopo Culmensi. CL ΕΜ ENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Tanta undique pericula circumstant in praesens Dominicum Gregem, ut nimia dici nequeat solucitudo nostra, si de ejus salute. atque incolumitate assidue sumus in metu, vel si Videmur facile adhibere fidem cuicumque rumori, quo de patratis , aut sorth illati Catholicae Fidei per Haereticos insidiis admonemur. Porro si quid tale timuimus Dioecesi Culmensi, cui praeest Fraternitas Tua. tribuendum id omoe est peculiari charitati,qua Te,& eamdem Dioecesim prosequimur; non ideo tamen dimisimus unquam , sive imminuimus eam spem, quam in serventi tuo Zelo, Ssingulari tua vigilantia Nobis multimodi perspecta constituimus. Quinimo rati sore Tibi acriori stimulo ad repellendos
Acatholicorum ausus hortationem nostram. Τe sponte tua incitatum, &. ut dicitur, currentem nostris etiam vocibus impellere voluimus. Ceterum siquid in tuum, &Ecclesiae Tibi commissae commodum in hunc scopum praesertim coercendi Eterodoxos, ne quid in contemptum, & detrimentum verae Fudei inibi aggrediantur, ab auctoritate nostra praestari poterit, scire debes Nos Tibi nunquam esse defuturos, ut ex hoc etiam intelligas, qua simus in Te V luntaten quanti laciamus Fraternitatem Tuam. cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub An. nulo Piscatoris die 26 Julii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo. ΑR-
344쪽
Archiepiscopo Moguntino S. R. I. Principi Electori committit, ut cum jure ordinario, tum delegato visitet quaecumque Hospitalia in illa C itate, ac Dio est existentia,
admini rationis rationes exigat, praescripta pia opera adimpleri curet, ceteraque
omnia exequatur, quae pro recto hujusemodi Hospitalium regimine d sacris Canon bus , ac praesertim d Concilio Tridentino sancita suere.
Venerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Μoguntino, S. R. I. Principi Electori.
V Enerabilis Frater, salutem&c. Cum nihil tam pertineat ad Pastorale ossicium, quam quod is, qui Dominicas oves regendas, custodiendasque suscepit,ita spirituali earum hono prospiciat, ut charitatis spatia,etiam quoad levandas temporales ipsarum necessitates, & pro-moVenda illarum commoda extendat, ac ut curet hujusmodi Christianae dilectionis ossicia ab his , quibus praeest, diligenter impleri: hoc enim nomine beatus per Prophetam dicitur, qui intelligit, idest attenth cogitat super egenum, & pauperem: Muneris nostri elle ducimus curas nostras in hunc scopum convertere, &Ecclesiae Praesules in partem solicitudinis nostrae vocatos hortari , ct non tam vocis ossicio . quam nostrae authoritatis. quatenus OpuS sit, praesidio eXcitare, ct incendere, ut ea, qua par est, vigilantia, ac providentiadent Operam, ac eviciant, ut si quae pia loca in suis Dioecessibus suscipiendis Peregrinis, ac curandis , alendisque pauperibus morbo, aut senio, aut alia quavis necessitate laborantibus, instituta sint,tam in spiritualibus, quam in temporalibus juxta constitutas in fundatione leges, atque ad praescriptum Sacrorum Canonum, ct generalium Conciliorum, ac praesertim Tridentini, administrentur. Hinc plurimum confisi de praestanti virtute, eximioque Zelo Fraternitatis Tuae, ac certi Te pro Dei honore, ac Fidelium Tibi commissbrum utilit te,quemcumque laborem alacriter subiturum, Tibi tenore praesentium specialiter committimus, ut tum jure ordinario, tum delegato, FIospitalia quaevis in ista Civitate, ac Dioecesi existentia visitare quamprimum cures, rationem administrationis ab iis , ad quos pertinet, exigas, piaque Opera in eis adimplenda accurate perfici mandes,illorum vero Administratores,ac ossiciales cujuscumque gradus, ac conditionis, eosque omnes, qui Hospitalibus hujusmodi praeficiuntur, vel inserviunt, ubi, & quantum res eXPoscet, juris . ac facti remediis ad praemissa compellas, nihilque eorum praetermittas, quae Per memoratos Sacros Canones, Constitutiones Apostolicas. Concilia generalia, ac novissime per Tridentinum , pro recto hujusmodi Hospitalium regimine constituta,ac respective injuncta, permissaque fuisse compertum habes . Id autem erit non tam muneris tui partes eXplere, quam cumulare tua apud Deum m rita , ct conciliare Tibi hoc etiam nomine arctius benevolentiam nostram, in cujus pignus Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter im
345쪽
AM 2 Curia Purlamenti Parisieno,o aliis Magistratibus Laicis, tum etiam Decretad Rege Christianissimo edita adversus Cardinalem Bullionium Sacri Collegit Dec num , tamquam ab incompetenti Potesateprofecta, irrita, ac invalida ese με sati Suae denunciat, quam enixe requirit, ut ea omnia revoces, o ab aliis revocari euret. Paratum deindese Pontifex exhiber ejusdem Cardinalis causam accurate e pendere , ae ex praeseripto Canonicarum Sanino-- de ire, orsiquid ille deliquerit,justitiae, Pontificiique muneris debito nequaquam deesse.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Ludovico Francorum Regi Christianissimo. CL ΕΜ ENS P. P. XI.
. ' Harissime in Christo Fili Noster, salutem &c. Non sine gravi animi nostri molestia, ac dolore accepimus, quod occasione improvisi. & repentini discessus ab isto Regno Venerabilis Fratris Nostri Emanuelis Theodosii Cardinalis Bullionii Sacri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium Collegit Decant,rerumque aliarum ab eo deinde gestarum, Curia ParIamenti Parisiensis una cum aliis Magistratibus Laicis, instante Procuratore Generali Regio , judicialem illorum omnium, in quibus idem Cardinalis adversus Majestatem Tuam deliquisse perhibetur. cognitionem assumpserit. quodque ab eodem Tribunali Decreta quaedam in hujusmodi causa contra ipsum Cardinalem edita fuerint, atque insuper Regio tuo nomine mandata prodierint, quibus de Beneficiis Ecclesiasticis, tum, quae idem Cardinalis c nonich obtinet, tum quae ad ipsius collationem quoquomodo pertinent, Regali auctoritate decernitur, & ad Locorum Episcopos ista conserendi potestas transfertur . Confidimus porro Μ estatem Tuam pro summa, qua pollet, quitate,atque prudentia,facile agnituram esse Decreta,atque Mandata hujusmodi in hac causa a laica Potestate prolata non uno nomine universae Ecclesiasticae Immunitati, Dei ordinatione, & Canonicis Sanctionibus constitutae, palam adversari, iisque potestatem illam, ac Iurisdictionem, quae dum hujusmodi Personarum, praesertim vero S. R. E. Cardinalium, causa agitur, tam ex generali Sacrorum Canonum censura, quam ex peculiari Concordatorum inter Sedem Apostolicam. S clarae mem: Franciscum Primum olim Francorum Regem initorum praescriptione, Nobis unice competit, manifeste violari, ac proinde esse illa omnia ipso jure invalida, ac nullius roboris, sicut & quaecumque alia indh sorthsecuta, aut quae deinceps consequi possent, adeout si qui Benescia praefata ab Episcopis eo modo reciperent, eorum fructus suos facere minimh possent, & tum ipsi, tum Episcopi collatores grave animae suae dispendium paterentur. Certam proindε spem gerimus, Charissime in Christo Fili Noster, Te singulari tuo, qui maximh Regem Christianissimum decet , erga Dei Μinistros cultu. ac pro tuendis Ecclesiae juribus Zelo, ultro adigendum esse, ut inhaerendo Majorum tuorum inclytae memoriae Regum, imo etiam tut ipsius,qua alias summa cum laude in similibus usus es,pietatis exemPlis, revoces, atque ab aliis reVocari cures praedicta Mandata, ac Decreta ι quod quidem ut omnino facias, Te quo majori possumus Paternae nostrae chal ritatis ferVore hortamur,atque obtestamur,non tam in levamen doloris, atque
346쪽
solicitudinis nostrae, quam ut Tuae in Deum Religionis, atque in Nos etiam, &in Apostolicam Sedem Filialis observantis,ac devotionis aequum simul,ac Praeclarum testimonium palam eXhibeas. Nos interim parati sumus memorati Cardinalis causam accurath eXpendere, ac definire juxta Canonicas Sanctiones, & si quid ille deliquit, justitiae, ac muneris nostri debito nullo modo deesse: Beatissimi siquidem Apostolorum Principis quemadmodum Fidem. & Sedem tenemus, ita praeceptis instruimur admonentis: Deum timete. Ragem bo-l norificate: Quod certe a Nobis praetereundum non est, nec omnino permittendum, ut ab aliis praetereatur erga Te, cujus Dignitatem eximiae virtutes, Segregia in Catholicam Religionem promerita usque adeo condecorant. C terum sensus hac in re nostros a Venerabili Fratre Augustino Archiepiscopo Amasiae Nuncio apud Te nostro uberius percipiet Majestas Tua, cui diuturnam incolumitatem eX animo precamur,& Apostolicam Benedictionem amam tissim ξ impertimur. Datum Romae Sc. die Σ3. Augusti IIIo. Sc.
Curdinalis Destraei apud Regem Christianissenum Ulaia implorat pro Episcopalis, e
Cardinalitiae Dignitatis indemnitate, uiscilicet circumscriptis actis adetersus Camdinalem Bullionium Sacri Collegit Decanum ab incompetenti Authoritategesis, Ille d legitima, ct competenti Potestate judicetur.
Venerabili Fratri Nostro, Cet sari Epistopo Albanensi, S. R. E.
V Enerabilis Frater Noster, salutem Sc. Operam. atque authoritatem tuam, cum rerum gra, ita S, atque aequitas postulat, libenti animo requirimus, certi Te singulari illa Virtute, ac prudentia, qua praelias, desiderio nostro diligenter assuturum; qua sanh spe Te hortamur in praesens ad promovendam sedulis apud Christianissimum Regem officiis indemnitatem gradus, qui Tibi, utpote Episcopali, ac Cardinalitia dignitate insignito, communis est cum Venerabili Fratre Nostro Emanuele Theodosio Cardinale Bullionio Sacri S. R. E. Cardinalium Collegit Decano , plurimum enim Nobis polliciti non minus de serventi tuo studio, quam de propensa in
omnem justitiam, ac pietatem Regis Voluntate, confidimus Ipsum hac occasione innovaturum esse praeclara illa argumenta Zeli erga Ecclesiasticam amthoritatem, quibus ille alias editis praecipuam in similibus casibus laudem sibi comparavit, cum praesertim non agatur modo de asterendis, confovendisque ejusdem Cardinalis consiliis, si quae minus recte ab eo suscepta suerunt, sed id unum quaeratur, ut scilicet, circumscriptis actis adversus ipsum ab incompei tenti Authoritate nuper initis, atque consectis, quaecumque demum ea sint, in quibus ipse sorth transgressus suerit, ea a legitima, ac competenti dumtaxat Potestate cognoscantur. Porro optatum fructum tua ope reserendum esse speramus, interim vero Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater Noster,peramanter impertimur. Datum Romae cte. die 2 3. Augusti II Io.&c
347쪽
638 CLEMENT 1s XI. P. Μ. IDEM ARGUMENT D M
Dilecto Filio Nostro, Tussano Tituli Sancti Calisti Presbytero
S. R. E. Cardinali de Janson nuncupato.
DIlecte Fili Noster, salutem &c. Cum de tua singulari virtute, ac exitimi a prudentia recth, ut par est, sentiamus, credimus Te utriusque opportune explicandae libenti animo arrepturum esse oblatam Tibit a Nobis occasionem, dum Te hortamur ad promovendum tuis apud Christi nissimum Regem officiis indemnitatem Gradus Tibi, utpoth Episcopo, ac j S. R. E. Cardinali, eommunis cum Venerabili Fratre nostro Emanuele Theodosio Cardinali Bullionio Sacri etiam S. R. L. Cardinalium Collegit Decano, quatenus gratia, qua polles, ct consilii authoritate, qua apud eumdem Regem praestas, assequaris id, quod 1 perspecta ipsius Regis aequitate non immerito e Xpectandum videtur, ut scilicet hac ipsa occasione explicet eumdem Zelumi pro Ecclesiastica authoritate, cujus praeclarum specimen ab eo prolatum aliquando fuisse magna ejus nominis laude liquet, neque patiatur ullum ipsi aut thoritati praejudicium inferri, aut illatum diutius subsistere . Quod quidem l eo magi S sperandum est, cum nullo modo hic agatur de probandis ejusdem l Cardinalis consiliis, sed votum sit, ut circumscriptis iis omnibus, quae adVer-l stis ipsum ab incompetenti authoritate constituta suerunt, gesta per ipsum,l quaecumque illa sint, a legitima, ac competenti Potestate cognoscantur. Probe de Ecclesia, deque ordine tuo mereberis, si ad optatum exitum rem perduces , quemadmodum Te solerter, ac sedulo iacturum esse confidimus, S Tibi , Dilecte Fili Νoster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die vigesima tertia Augusti I Io. &c.
IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio Nostro, Ludovico Antonio Tituli S. Μariae super Μinervam Presbytero S. R. E. Cardinali
D necte Fili Noster, salutem &c. Etsi certo Nobis polliceamur Te stumulis non egere in his, quae ad dignitatem, & authoritatem Ecclesiae asserendam pertinent, nostri tamen muneris, ac justae spei, quam ili in tua eximia virtute constituimus, esse ducimus Τe hortari ad promove clam indemnitatem Gradus, qui Tibi communis est cum Venerabili Fratre nostro Emanuele Theodosio Cardinale Bullionio , Sacri S. R. E. Cardinalium i Collegit Decano , Insulae, ac Purpurae honoribus Tecum pariter condecor to . Et quidem sperare fas est Charissimum in Christo Filium Nostrum L dovicum Regem Christianissimum non minus pondere tuorum officiorum,
quibus merito plurimum tribuit, quam ingenita in aequitatem, ac pietatem l
348쪽
EPISTOLAE , ET BREVIA SE LECTIORA. 63 9
propensione ea testimonia sui geli, ac studii pro Ecclesiastica authoritate editurum . quae in non admod um absimili casu ab eo dudum edita, magna adhuc quidem apud aequos rerum estimatores cum laude commemorantur. Id vero potissimum 1 recto ipsius animo expectandum Videtur, cum non agatur modo de praefati Cardinalis gestis, quaecumque demum illa suerint, contegendis: sed eo res respiciat, ut circumscriptis Actis, quae ab incompetenti, Authoritate processerunt, ejus causa a legitima, ct competenti, adeoque a nostra Potestate rite expendatur . Operam ea in re tuam praeclarε positam imtelliges, dum Nos Tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem pem
amanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem &c. die vigesima tertia Augusti IIIo. Sc.
Dilecto Filio, Religiose Viro , Μichaeli de Tellier e Societatel Jei, Christianissimi Regis Consessario. CLEΜENS P. P. XI.
DIlecte Fili, salutem Sc. Cum Nobis omnino persuasum sit Christianissimum Regem, qua est Religione erga Deum, ac devotione erga lSanctam Matrem Ecclesiam, ubi syncero, ac fideli consilio admonitus animadverterit Curiam istius Partamenti, aliosque Laicos Μagi stratus, instituto nuper Judicio adversus S. R. E. Cardinalem Bullionum invexi Lisse in eam Iurisdictionem, quae ut Sacrorum Canonum authoritate, ita eXConcordatis dudum inter Apostolicam Sedem. S Galliae Reges initis. Nobis unich competit, non passurum esse diutius persistere tam grave praejudicium Ecclesiastici duris, ac Pontificiae authoritatis: confidimus Te eo servore, qui charitati, ac ossicio tuo maXimh congruit, sedulo acturum esse, ut Rex ipse eodem Zelo,quem alias in non absimili causa explicavit, incensus revocari curet . suaque quamprimum authoritate revocet ne dum Acta praefata 1 Iaica, hoc est incompetenti Potestate edita, sed etiam mandata hac ipsa occasione suo ipsius nomine promulgata, quibus attinguntur Beneficia, quae idem Camdinalis obtinet, ct facultas conserendi illa, quae ad ipsius collationem peribnent, in Locorum Episcopos novo prorsus, ac sane pernicioso exemplo transfertur .. Etsi autem satis constet haec omnia ipso iure irrita, nulliusque robotis esse, Nos tamen pro summa nostra. ac vere Paterna in Regem benevolen-ria magnopere cupimus, ut ipse ceteris, ac multis laudibus, quas apud Ecclesiam promeruit, hanc etiam jure debitam addat, ut scilichi alacri voluntate
deleat quidquid adversus nostra, ct Echlesiae jura in hac causa actum fuisse de- Prehendet a cum Nos ceteroquin parati simus muneris nostri. &Justitiae pam ites explere, & si quid Cardinalis deliquit, id nullo modo inultum praeterire: nihil enim tam a Nobis alienum est, quam velle, ut ii . quos Deus sublimi in Terris Dignitate auctos honorificari voluit debito cultu fraudentur. Age ita-lque, atque id cura. quod Deo acceptum, Nobisque gratum fore intelliges; ct Tibi, Dilecte Fili, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die vigesit ma tertia Augusti I 1 o. Pontificatus Nostri Anno Decimo.
349쪽
Veneram Rempublicam admovet cavendum esse ab infidiis Turcarum ingentes copias, specie restituendi eoorum Regem in pristinam Sedem, adornantium, ae iliam ad opportuna paranda media, quibus Barbarorum molimina repelli possint, ad
Dilectis Filiis, Nobilibus Viris, Duci, & Reipublicae
Ilecti Filii, Nobiles Viri, salutem Sc. Etsi arbitremur jam innotuisse
Nobilitatibus Vestris,quas pro communi universae Christianae Rei-ltas publicae salute continenter excubare nOVimus, rumorem illum per universas fere Orbis partes nimium in praesens evulgatum, quo sertur Turcas veteris sui in Christianos odii nunquam immemores nova nunc temporis moliri , atque obtentu deducendi in pristinam Sedem Socorum Regem, ingentes copias per Christianorum Principum provincias immittendas coegisse; nostrum tamen esse ducimus, tum quia communis Patris ossicium gerimus,lum quia peculiari modo Nobis in hoc loco considentibus incumbit promovere,cum res postulat, sacrum Foedus studio potissimum. ac zelo sel. rec. Innocentii XI. Praedecessoris nostri adversus eosdem Christiani nominis hostes dudum inbium,excitare strenuam virtutem Vestram ad paranda tempestiVe media, quibus hujusmodi motus compescantur, & res Christiana ab ingruenti periculo eximatur . Qua sane ratione subsidium Decimarum quorumcumque Ecclesiasticorum proventuum in universa Ditione vestra eXistentium alias a rec. mem. Innocentio XII. itidem Praedecessore nostro ad certum tempus jamdiu elapsum impositum, vestraeque Reipublicae assignatum, ut iis pro ejusdem Reipublicae defensione ab impiis Fidei nostrae hostium conatibus uteremini, non ita pridem Vobis ad aliud consimile tempus, ut nostis, ultro prorogaVimus . Non enim ambigi potest, quin Turcae eo consilio arma sibi esse hoc tempore inserenda intra fines Christianorum Principum constituerint, ut quia attritas diuturno, ac exitiali bello eorum vires esse conspiciunt, Occasionem c pient , qua fideles Populos tutius adoriantur, & opprimant, suaeque perfidiae abominationem latius extendant. Et sane tanti interesse intelligimus minas,
atque insidias barbarae gentis opportune antevertere ac coercere, ut hoc etiam nomine impense doleamus res nostras, ut satis notum est, in eum locum adductas esse, ut opem re ipsa nostram, quantum cuperemus, in hunc scopum conferre minime Valeamus, non praetermissuri ceteroquin omni ossiciorum
genere pro communi causa, quae Nobis in primis cordi est,ad laborare, ac insimul opportuniora excogitare media, quibus illam inter praesentium temporum angustias juvare possimus. Interim par est, ut post Deum, quem nostris,& Christiani Populi votis, ac precibus propitium sere confidimus, praeeipuam spem constituamus in perspecta, ac invicta virtute Nobilitatum Vestrarum , quibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die decima tertia Septembris IIIo. Sc.
350쪽
EpisTOLAE, ET BREvi A SELECTIORA.
Retis Christianissimi in Constantinopolitans Getitate Oratorem requirit, ut Catholiares , o Religiosos Uiros in illis partibus degentes patrocinio suo fovere, O d mex tionibus quibuscumque tueri Celit.
Dilecto Filio, Μarchionide Alleurs, Regis Christianissimi in Civitate Constantinopolitana
DIlecte Fili, salutem &c. Ubi Nobis certo testimonio compertum non
esset Te praeter alias spectatas animi dotes singulari in rebus agendis prudentia, atque consilio praestare, persuasum id satis haber i mus ex munere sui in Civitate Constantinopolitana Oratoris , quod Tibi Rex Christianissimus demandavit . Probh itaque de tua virtute sentienteS laetamur praeclaram Tibi contigisse occasionem benemerendi de Christianal Religione iis ipsis studiis , quae eximiae ejusdem Regis pietati. ac Zelo grata in primis sere novimus . impensa scilicet alacrithr, ac valide ope, atque authoritate tua in fovendis, juvandisque Catholicis . ac Religiosis Uiris, qui eam Civitatem, illasque partes, Vel incolunt, vel adeunt, ne ab Infidelibus perturbentur, ac divexentur, neVe insidiis, calumniis, dispendiis, aliisque gravaminibus squod non raro ibi attentari constat onerentur, &opprimantur. Quae etsi Te ultro curaturum esse confideremus, e re tamen esse duximus haec ipsa Tibi enixe commendare, ut scias Te his studiis animum nostrum peculiari modo demeriturum, ac praeterea conciliaturum TNbi esse, rebusque tuis Paternam nostram charitatem, cujus documenta, cum facultas erit, Tibi clare non omittemus, ac interim uberem 1 Deo merce
dem pro his , quae ad Sanctae Fidei tutelam, S incrementum, & ad Fidelium illorum indemnitatem, & tranquillitatem ages, Tibi, Dilecte Fili, pollicemur,& Apostoli eam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die rigesima Septembris Irio. Pontificatus Nostri Anno Decimo. M mmmDiqiliros by Coosto i
