장음표시 사용
321쪽
nostro prosectum, ut quemadmodum Ille Regiae tuae benignitati non uno no mine obstrictus gratum erga Te animum se perpetuo servaturum profitetur ι ita profecto tuorum in eum ossiciorum memoria numquam sit apud Nos inte ritura . Nihil autem libentius ejus relatu percepimus, quam quod intellexeris illius prosectionem nedum causam, sed acrem stimulum habuisse a servore nostrae in Te Paternae charitatis; cum enim impense optemus Te ad cumulum earum Iaudum, quae Pium, ae Catholicum Regem maxime decent, Deol auspice pervenire, in metu semper sumus, ne quid Tibi desit, quod ad commendationem tui zeli pro Catholica Religione pertineat. Monitis proindet nostris semper apud Te ursimu S, ut quidquid offensioni Fidelibus esse poterat, incunctanter remoVeres, daresque Propterea Operam, imo tua authoritate essiceres, ut Princeps Filius tuus ab omni demum Haereticorum consuetudine segregaretur, ac verae Fidei Praeceptis 1 catholicis Viris imbueretur. Porro curam hanc nostram, quae prosecto numquam Nos deseruit, non pali rum suo testimonio hac occasione lenivit idem Nepos noster, atque ex his, s quae a Te ipso audivit, assirmare Nobis non dubitavit, Te, post expensummaturius debitum, quo Filii tui spiritualem salutem curare tenebaris, ac ineluctabile rationum, quae asserebantur, pondus, omnino constituisse Principem
praefatum Catholice instituere, Teque id tanta animi firmitate sibi pollicitum
fuisse, ut de constanti tuo ea in re proposito ambigendum praeterea non videatur . Comprobatur hoc ipsum propositum per tuas literas eodem tempore ad Nos datas, in quibus Nobis pariter obstringis in hoc Regiam tuam fidem, quam Nos libenti animo acceptamus, non dubitantes Te de ea liberanda ita, ut par est, solicitum lare, cumbenh intelligas Te non alia via Dei gratiam,& opem posse magis promereri, quam celeri eorum executione, quae in conspectu Ipsius tuto protrahi non possunt. Satage itaque , ReX inclyte , adhibito tam opportuno, ac necessario medio , patrocinium quaerere tuae causae, eodemque conciliare Tibi Fjus opem, per quem Reges regnant. HOeautem auspice ne timeas a facie eorum, quibus sorte molestum consilium a Te susceptum acciderit, Erit enim Tibi conscientia recte facti adversus quoscumque conatus validissimum, ac insuperabile munimentum . Interim Vero pro certo habe, quod, ubi Tu ea, qua par est, alacritate, & obserVantia Paternis nostris vocibus obsecutus fueris, S perfeceris salutare opus, ad quod implendum tamdiu est, quod Te hortamur. Nos non praetermittemuS nostra, ct hujus Sanctae Sedis authoritate , omnique studio Tibi adesse : quod 'dictum, ratumque Tibi esse volumus, Charissime in Christo Fili Noster, cui
Apostolicam Benedictionem in testem henevolentiae nostrae amantissime impertimur . Datum Romae Sc. die ΣΣ. Februarii ITIO. Sc.
322쪽
Regem Poloniae folicitat, ut promissum Annibali Albano San hiatis Suae ex germano lFratre Nepoti lacum in Cisitare L M, tibi Catholici ibidem degentes Eceletam leonstruerepos x, quamprimum assignari mandet.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Augusto Poloniae Regi Illustri. CLEΜENS P. P. XI.
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem &e. Cum inter alia propensae, ac benevolae voluntatis argumenta a Majestate Tua Dilecto Filio Annibali Albano nostro ex germano Fratre secundum carnem Nepol ti, dum is Dresdae apud Te esset, perhumaniter delata, illud etiam non postremo loco recensendum sit, quod magna animi alacritate ejus precibuS annueris , dum a Te exposceret, ut locum aliquem constituere. ac attribuere velles Catholicis degentibus in Civitate Lipsiae, quo in loco liceret ipsis Ecclesiam ad Divina peragenda construere ; Nos, quibus tuus hujusmodi assensus, atque promissio peculiare gaudium attulit . utpoth tendens in favorem Cath lici cultus, agimus uberes Deo honorum omnium Authori, SeX inde congruas Majestati Tuae gratias: sed interim facere non possumus, quin Tibi e X- ll plicemus eX ea tua promissione incendi in Nobis desiderium percipiendit quam primum fructum tam salutaris consilii. Quamobrem preces nostrasol prioribus Tibi oblatis adjungimus, enix ε a Te expetentes, ut opportuna desuper mandata eXpedias, curesque authoritate tua , ne quid obstet, quominu Smanus operi statim admoveatur. Est enim animi vere diligentis Deum abrumpere moras omnes in agendis iis, quae ejus gloriam.respiciunt, cum Prae sertim sine magno laenore esse non possit, quod Retributori optimo sine cumctatione persolvitur. Rati itaque stimulum Tibi additum iri ab ipsa tua pietate , ossicium pluribus prosequi praetermittimus , & Apostolicam Benedictionem Μajestati Tuae amantissime impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die vigesima seeunda Februarii ITIO. Pontificatus Nostri Anno Decimo.
323쪽
Gm Rege Catholico injurias Nuncis Pontificio, Ecelsae, ae Sedi Apostolicae iliaris,
gratiiter, paternis rameu vocibus, e sulat, o congruam , celeremque reparm
ionem exposcit; qua secuta se Regias praesentationes ad Ecclesias in Hispaniis in Retuis Cacantes illico admissurum, o alia Pontificiae charitatis argumenta Majessii Suae non denegaturum esse profitetur.
Charissimo in Christo Filio Nostro, Philippo Hispaniarum
CHarissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Accidet fortasse praeter
omnem expectationem Majestati Tuae, quod eo ipso tempore quo laesa praetermodum in istis Partibus Jurisdictio Ecclesiastica, ac contempta Pontificia nostra a Deo constituta potestas celeri a Nobis ope, opportunisque mediis sarciri quamprimit m exposcerent, hae nostrae ad Te literae eisdem, quibus antea, paterni nostri amoris significationibus resertae, ac inscriptae perserantur; quasi Vero in tanta Dignitatis nostrae, & Ecclesiae injuria sensus, ac dolor noster tam levis sit, ut animo sin minus aequo, non admodum tamen commoto, nec quantum rei gravitas postulat, soli cito a Nobis perferri possit. Verum existimare omnino debes, Charissime Fili Noster, cor nostrum esse ita, ut decet, affectum, tantaque amaritudine repleri, atque in eX pendendis, ac Versandis iis, quae Muneri nostro hac occasione incumbunt, usque adeo occupari . ut satis verbis explicare nequeamus, quam graviter ob haec ipsa, intimeque excruciemur. Nihilominus in tanto animi nostri motu, &Zeli, quo pro Domo Dei exardescimus, aestu , hoc demum evicit Vis, ac magnitudo nostrae in Te charitatis, ut nihil eorum, quae ad tollendum hoc scandalum, apud Hispanam Religiosissimam gentem a seculis inauditum, Opportuna rent, aggredi cogitemus , prius quam Te paternis ossiciis adeamus , ct monitis
nostris amantissime hortemur, quin S in Nomine Domini Nostri Jesu Christi,
cujus Vices in Terris , licet immeriti, gerimus, obsecremus, atque obtestemur, ut ea statim revocare, atque abolere Regio,ac vere catholico animo Velis,quae
non tam contra libertatem, & Jura Sanctae Dei Ecclesiae, quam contra commodum, & spirituale bonum subjectorum Tibi Fidelium, tuo quidem nomine, sed reluctante, ut credimus, animi tui pietate, ac aequitate,non ita Pridem in isto Regno decreta, atque praescripta fuerunt. Nos enim nullo modo inanimum nostrum inducere possumus, ut existimemus, Te Regem praestantissimaei dolis, S egregie, ae praeclarh institutum, qui ob insignem erga Deum Religionem , debitumque erga Sanctam Romanam Ecclesiam cultum, nec non obsiti lem in Nos, ct in Apostolicam Sedem reverentiam, summas laudeS Vel ab ipso Regni tui exordio es assequutus, non molestissime tulisse, quod adactumi Te, impulsumque,ac pene pertractum videris ad edenda hujusmodi Decreta, si Μandata eorum consiliis, quibus contra aequitatem omnem, S plane per Peram,Visum fuit pertinere ad tuendam tuam Dignitatem Apostolicum Nun cium Sanctae Sed is repraesentatione Venerabilem, veluti Reipublicae hostem, e tra Regni fines amandare, ac pulsis iis omnibus, quorum ministerio Eccle-l 'asticum illud Tribunal constabat, silentium indicere in iis causis, de quibus
324쪽
i nemini, praeter Nuncium, in tuis Regnis judicium ferre licet, ac insuper com-lmercium cum Alma Urbe nostra, quae & verae Religionis Sedes, ct communis omnium, ac praesertim Catholicorum Patria est, interdicere, atque alia multa satis, luperque nota in detrimentum, ct eversionem spiritualis duris, ac Potestatis directh, Vel indirecth tendentia deeernere,ac palam praecipere. Porro hi, qui hujusmodi deliberationum suscipiendarum Authores Tibi extit Tunt, parum certe: tranquillitati tuae conscientiae, parum tuae famae integrituti , Prospe Xerunt, adeoque multum debitae Tibi ab ipsis fidei defuerunt. Sed utinam, Charissime Fili Noster, non vero nimis intelligas, quam obsuturum sit tui nominis gloriae apud cos omnes, qui recthsentiunt,imo etiam apud Onsecuturas aetates, si in Regnum istud, Romanae Ecclesiae, S Pontificio Nomini constantissime semper addictum, nunc primum Te regnante contigerit inducit exemplum,per quod a debita utrique reverentia recessium fuisse videatur. Verum famae periculum longh levius est, quam animae, a quo profecto immunisi esse non potest, qui humanis rationibus plus nimio tribuens, quae Ecclesiasticil l juris sunt, & tanquam Dei praecipua, ejusque patrocinio tecta, eoque sanctius
Veneranda parvipendere non Veretur. Quamobrem tuum est, o ReX, auser-
re scandalum de medio Populi,& Sacrosanctam Dei Ecclesiam pristinae Dignitati , ct splendori, rescissis actis in contrarium editis, revocatoque ea, qua Parest, honoris significatione Apostolico Nuncio,quamprimum restituere, atque ita constantem hujus Apostolicae Sedis Matris tuae amantissimae henevolent tiam, quam novis etiam, quod S antea abunde secimus, argumentis, comprobare parati sumus , amplius promereri. Haec sanh, ubi Majestas Tua justitiae, ac religionis dictamini obsecuta peregerit, viam Nobis expediet illico admittendi praesentationes per Te factas ad Toletanam,aliasque vacantes Ecclesias, atque eisdem providendi de Personis tuo nomine praesentatis: id quod Nos ipsi in primis cupimus, tum ut nostrum testemur desiderium annuendi votis tuis, tum ut prospiciamus spirituali bono animarum illarum, quae interim Pastoris solatio destitutae reperiuntur, quo quidem nomine gravis praetermodum, ac inexplicabilis est molestia, qua assicimur, coacti nunc differre admissiones earumdem presentationum quousque nostra,& Ecclesiς jura congruis mediis sarcita suerint. Deum interim optimum Μaximum ex animo rogamus, ut Ope coelestis gratiae, quam his potissimum studiis Tibi, Regiςque Familiς, atque universis Regnis, populisque tuis maXimh conciliabis, Votorum tuorum compos evadas, Veramque, ac solidam selicitatem consequaris, cujus Nos auspicium Tibi esse cupimus Apostolicam Benedictionem , quam Majestati Tu amantissimh impertimur. Datum Romς &c. die vigesima secunda Februarii I 7 io. Pontificatus Nostri Anno Decimo.
325쪽
Grdinalem de Durem durius in Sinis habitum amantissime consolatur, certiorem μὸ furii de mediis, quibusprisinam illi securitatem, ac liberaatem restituere enixe eontendit, ac demum ad tolerandas aluo, fortique animo pro Dei causa ei illatas injurias paternὰ adhortatur
Dilecto Filio Nostro, Carolo Τhomae S. R. E. Presbytero Cardinali de Tournon.
DIlecte Fili Noster, salutem M. Non deessent Tibi profecto assidua
Pontificiae nostrae benevolentiae testimonia, neque inter angustias , quas perfers, ea solatia, quae a charitate nostra eximiae, ac invictael tuae virtuti omni jure debentur . si quoties cogitationes, curasque nostras ad Te eonvertimus, toties eas Tibi per literas significandi modus, ac occasio Νο-l bis suppeteret: adeo constans , ac firma est in animo nostro solicitudo, qua pro Te afficimur, perpendenteS, quam dura, ct ardua , ct quam ob causam Tibit nil tale merito sint hoc tempore perserenda; quoniam vero immanis, qua ab invicem disjungimur, locorum distantia in causa est, ut animi nostri sensus raro nimis Tibi enunciare valeamus,malumus uti in praesens hac qualicumque oblata Nobis opportunitate scribendi, quam eam irritam dimittere, ut hoc saltem amoris nostri indicio, si has nostras ad Τe perferri contigerit, recreeris . Quamquam ea est nedum apud Nos, sed apud universam Ecclesiam tuorum meritorum praestantia, ut nullo modo ambigere possis, quin Nos praeci, pua Dilectione Te pro Dei causa tam strenue laborantem complectamur. Et
sane auspiciatissimi illi Nobis dies sunt, quibus de Te aliquid ad Nos ex istis remotissimis Partibus affertur, ubi praesertim Te sospitem esse, quod maxime
optamus, audimuS; tum vero cumulus accedit laetitiae nostrae, cum intelligimus Te inter tot tribulationum aestus animo nihil commotum eodem quaerendae Dei gloriae, & asserendae veritatis desiderio, quo plenum istud dissicultatis, ac periculi, sed ingentis meriti, opus ab initio suscepisti, adhuc magis intime
incendi, ac stetum ope coelestis praesidii nullis incommodis, utcumque gravissimis, absterreri, quominus Μinisterium tuum impleas , ut assequaris coronam , quae legitime certantibus promittitur. Neque tamen existimes charitatem erga Te nostram iis terminis circumscribi, ut quodam tantum animi consensu participes eorum emciamur, quae agis, ac perserS, nec cura interim nostras ulterius provehamus: non enim ullo modo praetermitti mus adhibere congrua media . di sedula ossicia, ac monita, quae ad parandam, ac reddendam Tibi quantocitius securitatem, ac libertatem prolatura esse ar bitramur a Videmus enim, quanti nostra intersit,ne Pontificii nominis, ct Apostolicae Sedis dignitas, ct authoritas in Te contemnatur , ct ne pro Zelo, quoad promovendam cum animarum salute intcgritatem, ac puritatem Christianae Fidei,debitaeque executioni demandanda Apostolicae Sedis decreta, eX tremas usque Orbis partes adire non dubitasti, tam indignam Tibi illi homines, qui mini in omnium deberent, mercedem rependant. Deus qui sustinentes se non destituit, confirmet, ac adaugeat in Te spiritum sortitudinis, Tequel ua gratia, ct ope communiat; quod Nos ab Eo junctis Nobiscum Fidelium l
326쪽
precibus indesinenter eXposcimus. Et Tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die vigesima octava Februarii IIIo. Pontificatus Nostri Anno Decimo.
Cum Rex Poloniae locum in Cimitate Lipsiae Catholicis concessisset, tibi Ecclesiam com mere, ditanisque rebus libere vacare possent, ae hujusmodi opus promoetendi cimram Principi Egoni de Fursennu demandasset : Pontifex ein dem principem umget ad operam Juam in eo negotio ita ponendam, ut Ecclesia quamprimum perficiatur , ex alia etiam non minoris momenti, quae Rex pollicitus suerat, actu quantocius compleantur.
Dilecto Filio, Nobili Viro Principi Egoni de Furstenberg. CL ΕΜΕ NS P. P. XI.
DIlecte Fili, Nobilis Vir , salutem &c. Ubi audivimus Charissimum in
Christo Filium Nostrum Augustum Poloniae Regem ad preces Di lecti Filii Annibalis Albani nostri ex germano Fratre secundum Ca nem Nepotis Dreaeae eo tempore agentis decrevisse concedere locum aliquem in Civitate Lipsiae Catholicis ibi degentibus, vel eo identidem commeantibus, quatenus construere possent Ecclesiam, in qua Divinis rebus, cum res exposceret, liberum ipsis esset Vacare: non parum gaudii percepimuS eX- penso spirituali solatio , quod parabatur illis Fidelibus, ct majori lucro, quod inde Nobis pollicebamur. Cum vero intelleximus ejus operis promoVendi curam ab ipso Rege demandatam fuisse Nobilitati Tuae, in certam spem Venimus concessionem ejusmodi vacuam effectu non fore, nam quia scimus Te singulari prudentia praestare, esseque magno gelo incensum pro Catholica Religione , confidimus Te in removendis difficultatibus, si quae sorth oboriri posisent, ac in eXpediendis, accelerandisque modis, quibus constitutum opus per- lfici valeat, operam, ac diligentiam tuam priectar h positurum. Etsi autem in re pietatem, & Dei cultum respiciente stimulis Tibi opus esse non arbitremur, perspectum tamen Tibi esse volumus, pergratum Nobis sore quidquid studii impenderis, ut tum hoc bonum, tum alia non sanh minoris momenti, ad quae Rex agenda fidem suam Nobis, ct eidem Nepoti nostro obstrinxit, actu quam- Primum compleantur; dum Nos interim Apostolicam Benedictionem Nobilitati Tuae Peramanter impertimur. Datum Romae &c. die vigesima octava Februarii III O. dic. M
327쪽
Obedientiam Episcopi Ilerdensis, qui Ecclesiae Abulingis regimen fibi Uecularipotestate perperam demandatum , atim ae ad ipsum Tontificia monita, is mandata peralata fuerant , prompte dimiserat, egregia commendat, eumque hortatur, ut ad remomenda fandala in illis Partibus exorta, o ad sarciendas injurias dignitati,ae authoritati Ecclesiae illatas diligenter incumbere nonpraetermittat.
Venerabili Fratri, Francisco Epistopo Ilerdensi. CLEΜENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Ubi Nobis innotuit Apostolica nostra monita, atque mandata a Fraternitate Tua ita excepta suisse, ut statim dimiseris regimen, ac gubernium Ecclesiae Abulensis, quod Tibi non minus nulliter, quam perperam demandatum suisse Nos pro Jure, ac munere nostro literis desuper die vigesima quarta Augusti Anni proxime elapsi expeditis declaravimus, debitas in Domino Iaudes Tibi deserre non omisimus, propterea quod authoritati nostrae ea, qua par erat, animi alacritate obsecutus suisses, ac religioni, nec immerito Tibi duxisses id prosequi, quod Ecclesiae institutis, ac disciplinae, tam manifesth adversaretur. Ne Vero Te lateat quam promeritus fueris animum nostrum hac tua praestanti voluntate , has nostras ad Te dare voluimus, ut sint Tibi perpetuum Pontificiae nostrae in Te charitatis testimonium, atque inde addantur Tibi stimuli, ut ea etiam aggrediaris, quae tuo muneri, ac zelo hoc tempore maXime conVeniunt. Confidimus siquidem non parum profuturam esse spectatam tuam Virtutem , atque prudentiam ad removenda publica, ac nota nimis scandala in istis Pav-tibus non ita pridem exorta. & ad promoVenda congrua media, quibus sa ciantur quamprimum injuriae utique graves dignitati, atque authoritati Ecclesiae contra jus, ac fas omne, ac praeter omnem expectationem illatae.
Constat enim Charissimi in Christo Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis
Catholici aequum, ac religiosum animum , rectamque mentem eXtra fines ingenitae suae pietatis eductam fuisse, cum ea paulo ante constituit, quae minime consentiunt cum ceteris eXimiis ipsius laudibus, ae cum filiali devotione. quam Nobis, & Apostolicae Sedi non semel professus semper antea eχhibuit. Quod si salutaribus tuis consiliis id egeris, ut serio Rex advertat, quam sua imtersit reVocare quamprimum acta, per quae recedendo a pristina sua consuetudine videri voluit alieno a Nobis esse animo, decrevitque plura, quae res sa-c ras , ct Ecclesiasticas in istis Regnis magnoperh perturbant, singulare specimen tuae in eum fidei exhibueris, ut qui ejus saluti, ac famae, ac Fidelium ist rum tranquillitati prospexeris, nec deerit Tibi propter haec charitatis ossicia meritum apud Deum, cujus causa agitur, nec uberior apud Nos gratia, qui magna de his rebus solicitudine assicimur: quod ut Tibi feliciter contingat, Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Da tum Romae &c. die septima Martii ITIO. Sc.
328쪽
Inquisitoris Generalis Hispaniarum relum rursus excitat ad cavendum, ne sacri C dices fraude Haereticorum corrupti, Tapisique Londinensibus Americano idiomate excust, ad illas novi Orbis partes deserantur, neve delati tu animarum detrimentum illie mustentur plura deinde Jubdit de aliis negotiis, de quibus idem sequiastor ad Sanctitatem Suam perscri erat.
Venerabili Fratri , Antonio Archiepiscopo Caesaraugustano, Inquisitori Generali Hispaniarum.
V Enerabilis Frater,salutem &c. Binas Fraternitatis Tuae literas uno,
eodemque tempore accepimus, nihilque addendum Nobis occurrit circa illas,quas reserunt,diligentias a Te habitas ad cavendum,l ne Sacri Codices fraude Acatholicorum corrupti, ct in Americanum Idiomatranslati, Typisque Londinensibus exculi, ad illas novi Orbis partes in detrimentum animarum deserantur, nevε eo sorth delati, ibi evulgentur, cum satis intelligamus ex his, quae scribis, Te sedulam ea in re operam. accito etiam Regiae aut horitatis praesidio, posuisse; non tamen praetermittimus Te iterum hortari, ne laudabilem hunc Zelum in avertendo hujusmodi periculo ullo unquam tempore remittas. Quod vero attinet ad alteram tuam Epistolam, atque ad documenta eidem adjuncta, quae pariter ad nostras manus integra Pervenerunt , scire Te oportet indictum statim, institutumque a Nobis fuisse accuratissimum rei utique gravis, de qua agitur, eXamen, ut rith eXpensiS Omnibus Nos, cum primum fieri poterit, eas deliberationes suscipiamus, quasi in Domino magis expedire dijudicabimus. Interim vero ex eisdem doc mentis Vel primo obtutu oblata est Nobis occasio intime dolendi, quod qui propter sublimem, quem obtinet in Ecclesia, gradum, veritatis. &sanae doctrinae aliis se Μagistrum praebere deberet, is luctuosis errorum laqueis misere involutus reperiatur. Atque ex his, atque aliis, quae prius inaudita isthic
modo contingunt. credimus Fraternitatem Τuam Nobiscum animadvertere quam oporteat hoc tempore ferventibus, si umquam alias,precibus a Deo eX-
petere, ut rebus istis ineffabili sua misericordia propitiari velit, ct quam aequum , & necessarium sit finem nunc tandem iis rebus imponi, quibus Dei ira provocatur , cujusmodi certh sunt satis, superque notae injuriae, ac graVamina Ecclesiae, ejusque aut horitati in istis Regnis publice illatae , quibus congrua reparatione non sine Fidelium scandalo,nondum occurri r. Quorum quidem malorum etsi culpa in illos recidat, qui eorum authores, aut quoquomodo fautores eXtiterunt, ab hac tamen immunes esse nequeunt ii, si qui sunt, qui
operam suam ad ea mala aVertenda, aut removenda, cum possint, conferre
negligunt. Quamobrem Nos quacumque arrepta occasione isthuc scribendi non desistimus hortari illos praesertim, qui in partem solicitudinis nostrae V cati sunt, ut curent salutaribus monitis, atque consiliis opportune adhibitis,
Jura Ecclesiae in pristinum locum restitui, si spirituali Populorum bono, Re-l gnique istius tranquillitati, quemadmodum debent, consulere, atque Prospicere cupiunt. Quod quidem ossicium apud Te prolixius modo prosequer il l mur, nisi confideremus Te ad eas partes explendas, quae non uno nomine Tibi
329쪽
incumbunt, esse tua sponte, tuoque Zelo, ita ut decet, animatum. Fraternitati interim Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die 8. Martii IIIo. Sc.
Purgationem Episcopi Monasteriensis de iis, quae ad Pontificem in negotis Oloniensi delata suerant, admittit, ae ipsum hortatur ad efficiendum authoritate, consili que suo, ut ea controversia, quae multis scandalis ansam praebuerat, prorsis ref-set, ae perpetuo silentio, o oblivione deleatur.
Venerabili Fratri, Francisco Arnoldo Episcopo Μonasteriensi.
T Enerabilis Frater, saIutem Sc. Neque selicitudini nostrae, neque singulari amori, quo prosequimur Fraternitatem Tuam, consen- V taneum esse videbatur,ut Tibi reticeremus ea, quae in detrimentum tui Nominis isthic evulgari audiebamus, tamquam si in negotio Coloniensi Z Io tuo defuisses, ct Catholicis minus, quam ipsi a Te jure sperare poterant, favisses,sed imo muneris,ct charitatis in Te nostrae esse duximus Te de his omnibus per literas nostras monitum facere, tum quo posses ad redimendam tuam famam ita mentem , animumque ea in re tuum explicare , ut occasionem omnem interpretandi in deterius tua studia praecideres, tum ut modum Nobis praeberes, quo hujusmodi Voces nimium invalescentes certis, solidisque argumentis obtundere VaIeremus. Et sane rationes, quas in tuo ad Nos responso attulisti, ejusmodi sunt, ut nedum apud Nos, qui parum fidei his, quae adve sum Te serebantur, adhibuimus, sed apud quoscumque aequos rerum estimatores Te ab hac censura facilh eximere possint. Vertim quia illi, qui in Ecclesia praesunt, ita constituti sunt, ut debitores sint sapientibus, ct insipientibus , tuum omnino est omni studio , ac diligentia curare, imo etiam consilio , ct a thoritate . qua usque adeo praestas, efficere, ut ea controversia, quae tot animorum motus civit, ct scandalis causam praebuit, prorsus cesset, ac Perpetuo silentio. & oblivione deleatur . Gloriae Tibi vertetur vicisse in hono malum, S multum laudis inde retulisse. unde Tibi immerito tanta conflabatur inVLdia . Nos interim selicitatis auspicem Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die Is . Martii ITI O.cte.
330쪽
Patriar am Armesiorum hortatu radamplectendam Catholicam Fidem , a qua in aliquibus dissentiebat, eumque in finem illi mittit Formulam rvis impressam ejusdem Fidei Articulos continentem, ut ipsisua uscriptionem non tam calamo. quam corde exaratam aliciat, ac eamdem se subfignaram ad Pontificem remittat . Eum deinde excitat ad Orthodoxae Religionis cultum uia cum Missonariis in illis partibus omnisurio 'mendum, ac prommendum.
Venerabili Fratri, Alexandro totius Nationis
Enerabilis Frater, salutem &c. Magna charitate perlegimus Fr ternitatis Tuae literas, in quibus, praeter disertam. ac omiosam tuae in Nos Voluntatis explicationem,uisum est Nobis elucere cum peculiari tuo studio erga Christianam Religionem laudabile quoddam propositum scrutandae, ac inquirendae veritatis ex sacris Scripturis , & Patrum testimoniis, ex quibus certe sontibus, si modo incorrupti sint, elici ea maXime potest. Gratum itaque habuimus hoc non vulgare specimen tuae bonae memtis , ct quia compertum Nobis est, quo loco sis. S quanto in honore habearis apud inclytam Armenorum Nationem, flagravit cor nostrum desiderio demerendi animum tuum, alecta etiam spe, quod Tu explorata demum Veritate paniceps futurus solicitudinis nostrae in promovenda aeterna tuorum salute, & quod curaturus sis deducere oves, quae Te sequuntur, ad Christi Ovile per tutam illam semitam, eXtra quam, qui incedit, prorsus aberrat, quatenus ipsae Tecum per veram Fidem ad Divinam gratiam, &per hanc ad perennem in Coelis gloriam conscendant. Illud etiam jucundum Nobis fuit eX eisdem tuis literis intelligere , quod supremam hanc Sancti Petri Apostolorum Principis Cathedram reverearis,exemplo praeclari Antistitis Antecessoris tui Divi Gregorii Illuminatoris, quem tamen si Vere aemulari cupis, quemadmodum Te cupere credimus, oportet ut illam ipsam Catholicam Fidem recipias, quam tenet Sancta Romana Ecclesia, omnium per Universum orbem Ecclesiarum vera, ct unica Mater, ac Magistra. Nam etsi ista, quae Tibi, tamquam Patriarchae obsequitur, Armenorum Νatio Christianam Fidem profiteatur, & ejusdem Fidei, pleraque mysteria agnoscat, veramque Doctrinam in pluribus recipiat, ab illa tamen integra, ct illibata Fidei regula, quam ab ipso Ecclesiae nascentis exordio Sancti Patres, atque Doctores firmiter tenuerunt, lapsu temporum sensim deflexit, Sin quibusdam articulis dissensit, Sactu modo dissentit: quod sine summo animi nostri dolore commemorare non possumus, ob maximum Animarum Christi Sanguine redemptarum detrimentum , Omnimodamque perniciem, quae inde in dies contingit. Certum est enim, quod sine vera, ac pura Fide impossibile est placere Deo; non est autem Vera, ct pura Fides, quae ex parte aliqua contradicit, cum scriptum sit, quod qui in uno ostendit, factus est omnium reus ; si itaque Deus nostris, S FLdelium precibus exoratus tam misericorditer tecum egerit, ut constituaS . abrupto divisionis laqueo, confirmare omnino Te ipsum, Tuosque in cultu Fidei huic Sanctae Romanae Ecclesiae, ac ita, ut oportet, agnoscere Caput, &
