Clementis Undecimi Pont. Max. Epistolae et brevia selectiora

발행: 1724년

분량: 383페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

ARGUMENTUM

Regem Congi merita laude prosequitur ob relum, quo Catholicam Fidem, o Apost bres Missonarios insia ditione fovet, eique Regium diadema, cor precaIoriam Coronam sacris Indulgentiis ditatam dono mittit.

Charissimo in Christo Filio Nostro, Petro Congi Regi Illustri. CLE AIENS P. P. XI.

CHarissime in Christo Fili Noster, salutem&e. Pontificiam nostram benevolentiam singulari quodammodo studio sibi conciliant Reges, ac Principes illi, qui etsi marium , ac terrarum spatio a Nobis longe, lateque divisi, Sanctae tamen Romanae Ecclesiae charitatis vinculo, S Fidei unitate conjuncti, ut Deo misericordiarum Patri, & honorum omnium Au thori grati sint propter insigne beneficium Evangelicae lucis, quam a Majoribus acceptam custodire meruerunt, ea imbui populos, atque Nationes, quibus dominantur, eosque per viam aeternae salutis deduci gaudent, ct curant, ac proinde sacros Dei Μinistros, Christianae veritatis praecones , morum Institutores , disciplinae Magistros, Missionarios Apostolicos, benigne excipiunt , faVOribus prosequuntur, authoritate sua fovent, ac juvant. Majestati itaque Tuae, quam hoc animo esse audivimus, uberes paterni nostri amori S significationes deferri volumus per Dilectum Filium Religiosum Virum Franciscum Ticinensem ex ordine Fratrum Minorum S. Francisci Cappucinorum nuncupatorum, Missonum istarum Praefectura pridem functum, ac isthue modo reVertentem, qui Νobis praeter Regiae tuae stirpis decora, tuasque ipsius praestantes dotes, hoc ipsum tuum in Christi Ficlem, S Romanam Ecclesiam

cultum, ac obsequium, & filialem in Nos, atque in Apostolicam Sedem observantiam , peculiare etiam studium, ac propensionem, qua sui ordinis Prosesi sores Missionarios Apostolicos prosequeris, prolix E Nobis exposuit. Tu Vero vicissim ab eo ad Te redeunte, quem voluntatis, animique nostri Interpretem apud Te constituimus, percipies, quam eniXε a Deo postulemus, ut cum salute, ac selicitate, suae gratiae incrementa Tibi largiatur, incendatque semper magis cor tuum zelo promoVendae in istis partibus Christianae Fidei, ut per haec studia tuum apud Eum meritum cumules, ampIamque mercedem Tibi pares, qua, post emensum hujus vitae spatium , perpetuo fruaris . Pignus autem qualecumque amoris nostri esse Tibi cupimus Regium diadema, quod nostro nomine per eumdem Religiosum Virum tibi tradi mandavimus, ct cui pretium conciliavimus Pontificia nostra benedictione in auspicium bonorum omnium, quae Tihi a Deo impen Se precamur. Munus praeterea Coronae Precatori ,quod Tibi itidem elargimur,cum appenso sacro Numisinate argenteo, gratum Tibi sore confidimus , utpote ditatum Indulgentiis, thesauris scilichi Ecclesiae, custodiae, ac dispensationi nostrae desuper demandatis, prout intelliges a praefato Religioso Viro , quem cum ceteris ejusdem ordinis Missiona-l riis Tibi etiam, atque etiam commendatos intuitu etiam nostro esse cupimus,

92쪽

ΕpisTOLAE , ET BREVIA SELECTIORA. 383

Benigno exeipit animo filialis demotionis resimonia d Regina Congi per Religiosum Virum Francistum Ticinensem Missionarium Apostolicumbi delata, ae ipsam ad Apostolieas Misiones rensemendas, o Catholicae Fidei inerementa tu iliis partibus

promovenda hortatur.

Charissimae in Christo Filiae Nostrae Μariae, Congi

. Reginae Illustri.

CL ΕΜ ENS P. P. XI.

CHarissima in Christo Filia Nostra, salutem&c. Grata Nohis praeter

modum acciderunt ossicia Majestatis Tuae per Dilectum Filium Religiosum Virum Franciscum Ticinensem ex ordine Fratrum Minorum Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum tuo nomine ad NoSol delata in testimonium syncerae, ac devotae Voluntatis, quam erga NOS , SApostolicam Sedem profiteris . Quamvis enim compertum Nobis sit Christi Fidem a multo jam tempore in istud Regnum,Deo propitiante, invectam, Eodem miserente, coli isthic, ct Regum ope adhuc magis vigere cum tamen mu- lneris nostri ratio postulet, ut qui Pastorem agimus, oves agnoscamus, ipsaeque vicissim Nos agnoscant, incredibile dictu est , quanto repleamur gaudio, ubi h ldissitis Terrarum partibus, cujusmodi istae sunt, eorum voces ad Nos deseruntur, qui se inter Fideles censeri, esseque de gremio Ecclesiae, S ad Christi ovile pertinere gloriantur . Parati autem omnes, qui hujusmodi sunt, Apostolica charitate complecti ,effusius sane laetamur, ubi illi, quibus Populi multi obsequuntur, Sanctam Romanam Ecclesiam, & Pontificiam nostram auth ritatem re erentur, non quod Regum. aut Principum studio, aut cultu oblectemur, ac eXtollamur infirmitatis enim, & humilitatis nostrae conscii non alio , qu1m servi servorum Dei titulo gloriamur) sed quia praesitio, &a thoritate eorum , qui lath dominantur . crediti Nobis gregis incrementa facilius parari posse confidimus . Spem itaque, quam ex tuis ossiciis concepimus, quod, Te Missionibus Apostolicis faVente, augendus sit in istis partibus Fidelium numerus, ct quod contingere possint majora in dies animarum lucra, ltuum est, o Regina, in Nobis alere, ac praestanti tua opera fovere, ut aliquando uberiora isthic spiritualis lςtitiae argumenta percipiamus , Tibique eadem non levi ex parte debeamus,nec deerit Tibi occasio, redeunteisthuc eodem Religioso Viro,quem pios labores Apostolici Ministerii subire paratum Tibi enixe commendamus, ct in auspicium Verae, ac perpetuae in Domino felicitatis Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissimε impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Μajorem sub Annulo Piscatoris die s . J lii Iro . Pontificatus Nostri Anno VII.

93쪽

Charissimae in Christo Filiae Nostrae, Annae Congi Reginae Illustri Viduae. C L E Μ Ε N S P. P. XI. .

CHarissima in Christo Filia Nostra, salutem Sc. Gratum fore credimus

Majestati Tuae a Dilecto Filio Religioso Viro Francisco Ticinensi ex ordine Fratrum Minorum Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum percipere audita a Nobis ne dum libenter, sed cupidε fuisse, quae ille de statu Christianae Fidei in isto Regno Nobis enucleath, ac diligenter exposuit. Pastoralis enim nostrae solicitudinis est mente, ct animo,quando corporis oculis non possumus,totum,quantum est,Dominicumo vile Iustrare. Et cum inter cetera Nobis explicata necessario inciderit commemoratio tuae pietatis ob opem, quam ipse testatus est sibi,ceterisque Apostolicis ejusdem ordinis Mis sionariis a Te allatam fuisse, quatenus eorum labores in curanda animarum salute , & propagatione Divini cultus, ct Christianae Fidei felicius progrederentur; exultavit ad haec praetermodum Apostolica nostra charitas, quod animus tuus hoc sancto se ore incenderetur,Deumque omnis boni consilii authorem precati sumus, ut Tibi spiritum tam rectum serVet, ct augeat ad hoc , ut alia, atque majora ad ipsius honorem aggredi, atque perficere possis . Fidem interim Religioso Viro isthuc reverti paranti injunXimus , ut de paterna charitate, qua Te de Fide orthodoXa his studiis probe meritam prosequimur, cum Te adierit, pluribus admoneat, &in auspicium bonorum omnium Tihi de se rat Apostolicam Benedictionem, quam NOs,dum has concludimus , Majestati Tuae amantissime impertimur. Datum Romae cte. die quinta Julii 1 o . Sc.

IDEM ARGUMENTUM Charissimae in Christo Filiae Nostrae, Veronicae Reginae Maiambae.

CΗarissima in Christo Filia Nostra , salutem Sc. Cum a Dilecto Filio

Religioso Viro Francisco Ticinensi ex ordine Fratrum Minorum Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum, qui eX quibusdam partibus Africae, ubi diuturnam operam Apostolicis Missionibus impendit, Romam paulo ante advenit, anXie, ac soli cith pro demandato Nobis, licet immeritis, Ecclesiae universalis regimine exquireremus de statu Christianae Religionis in istis Regnis, incidit non postremo Ioco commemoratio Μajestatis Tuae, quam ille testatus est excelso, praestantique animo esse, ac favere in primis Christianae Religioni .cui in istis ditionibus propagandae ope, ac authoritate sua, ubi res tulit, non semel affuisse . Quae tua praeclara Voluntas cum digna peculiari laude Nobis videretur, spem etiam faciebat Te, Deo aspirante,curaturam aliquando esse initam a Te per fidem aeternae salutis viam , despectis, abjectisque mundi illecebris, quibus mens humana facile detinetur, alacriter prosequi, S ad verae, solidaeque virtutis fastigium pervenire: casta enim

94쪽

i enim, S immaculata nostra Religio cor purum, ae ab omni labe detersum e postulat. Incensi itaque charitate, & desiderio tuae salutis injunXimus eidem Religioso Viro, quem pietate praestare, ac serVere animarum Zelo novimus, ut cum primum ei licuerit, Te adeat, ac apprecata Tibi nostro nomine salute, atque felicitate plurima, Te paternis nostris verbis hortetur, ut vestigiis, ac exemplo Annae inclytae Reginae consanguineae tuae Christi Fidem ita apud Populos, quibus praees . Vigere, ct observari cures, ut eam maxime diligere, ac colere ostendas. Occasionem itaque advenientis isthuc ejusdem ReligiosiViri a Nobis ad hoc specialiter deputati ne dimitte, tuaque maximε interesse cogita salutaribus ipsius monitis acquiescere. Ita fiet, ut tuis dotibus accedat praecipuum Ornamentum, Per quod Deo grata bonis affluas, ct non interitu-l ram mercedem ab Eo, cui servire regnare est, assequaris. In tanti boni auspicium Apostolicam Benedictionem Majestati Tuae amantissime impertimur. Datum Romae apud Sanctam Μariam Majorem sub Annaeo Piscatoris die s. Iulii iro . Pontificatus Nostri Anno VII.

IDEM ARGUMENTUM

Dilecto Filio, Nobili Viro, Petro Duci Bambae. CL ΕΜ ENS P. P. XI.

D Dilecte Fili,Nobilis Vir, salutem Sc. Hausta, ut audivimus, E Regia

stirpe decora Nobilitatis Tuae multi quidem,ut par est, facimus, sed pretium longe maximum apud Nos obtinent tua in Christianam Religionem studia, quae , utpote Deo grata. veram, solidamque laudem Promerentur , & Pontificiam nostram charitatem Tibi prorsus conciliant. Et quoniam eorum, quae pro DiVini nominis gloria aguntur, merces ab Eo eXpectanda est , qui cum liberalis sit Dominus, nemini CIngruum praemium deesse

patitur, confidere debes , quod quς pro Dei causa, idest pro sanctae Fidei propagatione hactenus gessisti, quaeque in posterum gerere paras, retributionem cum faenore sint receptura. Perge itaque Apostolicos Viros, qui lacris Missionibus dant operam . S animarum salutem in istis Regionibus, qua exemplo , qua monitis urgent, tueri, atque severe, S Dilectum Filium Religiosum Virum Franciscum Ticinensem ex ordine Fratrum Minorum Sancti Francusti Camuccinorum nuncupatorum isthuc reVertentem, eodemque zelo incensum , intuitu etiam nostro, omnibus ossiciis complectere; dum Nos Deum optimum MaXimum precamur, ut nedum de rore Caeli, S de pinguedine Terrae, sed, quod caput est, de indeficienti gratiae suae fonte ditet. S augeat Nobilitatem Tuam,cui Apostolicam Benedictionem ex intimo cordis impertimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Μajorem sub AnnuIo Piscato-

95쪽

Dilecto Filio Dominico Duci Sondi. CLEΜENS P. P. XI.

DIlecte Fili, salutem Sc. Cum ex sacris literis certo constet,quod oculus non vidit, nec auris audiVit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis, qui diligunt Illum: qualia confidere debent se praemia recepturos, qui Deum ita honorificant, ita adorant,ut ab aliis etiam glorificari, ct coli optent, ac curent, atque in hunc scopum propagationem Christianae Fidei, cujus solius ope rite adoratur, omni studio promovere satagunt, quo nullum certe majuS amoris erga Deum specimen ab hominibus edi potest. Quoniam itaque a Religioso Viro Francisco Ticinensi ordinis Fratrum Minorum Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum accepimus Te ea probitate, ac pietate esse, ut peculiari modo faveas Apostolicis Missionariis, qui in istis partibus animarum saluti dant operam,& de augendo Christi fidelium numero sunt pie soliciti, gratulamur Tibi ex animo hoc sanctum propositum, & quemadmodum Te tanti meriti participem esse agnoscimus, ita Te, retento eodem instituto, ab aequissimo bonorum operum Retributore amplam mercedem consecuturum esse confidimus; quapropter a Deo eniXepetimus , ut tuum pro Sancta Fide zelum semper magis incendat, & paterni amoris pignus Apostolicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili,peramanter impertimur . Datum Romae apud S. Mariam Μajorem &c. die s . Julii IIo . &c.

IDEM A R G U M. E N T U MDilecto Filio Duci Battae.

Ilecte Fili,salutem Sc. Cum propagatio Christianae Fidei praecipuum

cordis nostri votum , S potissima sit Ministerii nostri xura, moniti 1 Dilecto Filio Religioso Viro Francisco Ticinensi ordinis Fratrum m Sancti Francisci Cappuccinorum nuncupatorum Te peculiari studio favisse hactenus Apostolicis Μissionariis, qui pio huic instituto in istis pamtibus dant operam, eidem Religioso Viro isthuc revertenti mandavimus, ut Tibi nostro nomine debitas in Domino laudes tribuat, Teque hortetur, ut in eodem salutari proposito perseveres fretus spe praemii, quod deesse non potest Dei honorem promoVentibus. De paterna interim charitate nostra per illum ipsum Τe certum reddi VolumuS, ejusdemque pignus Apostolicam Benedictionem T ibi,Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die s. Julii IIoT. Sc.

96쪽

Titioue benignὰ foveat, eumque ut ab silicito Mancipiorum cum II ereticis mercia monio cazeat, paternῖ monet.

Dilecto Filio Principi Somni . CLEΜENS P. P. XI.

DIlecte Fili,salutem &c. Cum moribus ac exemplis suorum Principumeonsermari plerumque satagant populi, qui eorum authoritati Pa- irent, eX his,quae de florente in istis tuis Ditionibus Christianae Reli- lgionis cultu Dilectus Filius Religiosus Vir Franciscus Ticinensis Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci Cappuccinorum nuncupatorum ΝObis fu SeeX - liuit,facile suisset Nobis coniicereTe eidem Fidei esse magnopere addictum nisi li ille idem p rcclarum etiam testimonium de tua virtute,deque amore,quo Mi Di sionarios Apostolicos complecteris,Nobis attulisset. Verum quia servor pater- ll nae nostrae charitatis expostulat,ut de his, in quibus sorth nescius, aut certe in- l cautus offendis,Te monitum faciamus,credimus Te aequi, bonique consultu-l rum,ut pro ZeIO,quo incendimur, tuae salutis, idem Religiosus Vir in istas par- lj tes reduXTe nostro nomine admoneat,ut caveas ab illicito Mancipiorum mer- l l imonio cum Ηςreticis,quorum etiam Hςreticorum consuetudo,quantim fie- ri potest, sedulo Vitanda est, nam qui pidem tangit, inquinabitur ab ea. Inte- lrim dum confidimus Te Nostris vocibus alacriter obsequuturum esse, Apostο- llicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili, peramanter impertimur. Datum RO mar Sc. die s. Julii IIo . M.

Archiepiscopo Coloniensi,S. R.I. 'meipi Electorisusceptumsolemni pompa Consecrationis munus est uia gratulatur , Eumque in proposito P mralis ossicii sanc& obeundi

praeclarὸ confirmat.

Venerabili Fratri, Josepho Clementi Archiepiscopo Coloniensi, S. R. I. Principi Electori. CLEΜENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater,salutem, Sc. Gaudium planh ingens, quod Pe

cepimus , ubi audivimus Fraternitatem Tuam magna quidems lemnitate, majori tamen devotionis, ac pietatis ostensione, Consecrationis munus suscepisse, cumulavit testimonium Venerabilis Fratris Archiepiscopi Cameracensis, quo admonemur Te post adeptam eam Dignitatem vale dixisse Omnibus rebus, quas muneri per Te suscepto minus congruere intellexisti, iisque tantum in praesens vacare, quae Te dignum sacris Altaribus Ministrum, utilemque, ac providum spiritualis gregis Pastorem es cere possunt. Qua in re praeclare testaris infixum esse cordi tuo Apostoli monitum e nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus , ut ei placeat , eui se C c c I. pr

97쪽

388 CLEMEN Tis XI. P. Μ.

probatat. Progredere itaque alacriter per hanc Viam , quam superno lumine afflatus iniisti, ac certo confide Deum Tibi, rebusque tuis propitium lare, ae redditurum Tibi juXta oraculum Prophetae pallium laudis pro spiritu moeroris . Persuasum autem habe Te Pontificiam nostram charitatem hisce tuis studiis tam arcth demeruisse, ut nihil tam gratum umquam Nobis suturum sit, quam ubi suppetet occasio promovendi commoda, ac dignitatem Fraternitatis Tuae, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datumi Romae apud Sanctam Μariam Majorem &c. die I 6. Julii I OT. Pontificatus Nostri Anno VII.

ARGUMENTUM

Arehiepiscopo Cameracensi rescribit perjucunda sibi accidisse ea , qua de Consecratione Archiepiscopi cilaniensis S. R. I. Principis Electoris, ac de optimis illius coninus, o institutis Suae Sanctitati nunciazerat.

Venerabili Fratri, Francisco Archiepiscopo

Cameracensi.

V Enerabilis Frater, salutem&c. RepleVit Fraternitas Τua cor nostrum ingenti gaudio posita veluti ob oculos nostros celebritate itulius diei, qua Venerabilis Frater Iosephus Clemens Archiepist pus Coloniensis S R. I. Princeps Elector Munus Consecrationis in Civitate

Insularum per tuas manus suscepit. Et quamvis probe intelligamus contuli se admodum ad augendam ea occasione publicam laetitiam, praeter tot Antistitum interventum. Ecclesiasticorum hominum frequentiam, S multorum

undique Fidelium conssuxum , ipsamque Dilecti Filii Nobilis Viri Ducis, ac

Electoris Bavarici praesentiam: illud tamen, tamquam praecipuum totius solemnitatis ornamentum spectamus, quod scilicet idem Archiepiscopus sacros ejus actionis ritus tam sedulo, ac deVO te peregerit, ut insignem de se aedificationem in eorum omnium, qui intererant, animis singulari sua pietate excitaverit . Νam quia peculiari Illum beneVolentia prosequimur propter egregia decora, & satis nota promerita inclytae stirpis, ad quam pertinet, Nostra quodammodo interesse putamus, ut Is, quo loco est, diligenti sacrarum rerum cultu, & addicta Ecclesiasticis muniis Voluntate, veram sibi, congruamque laudem conciliet. Perlibenter itaque audivimus Eum hanc viam alacriter inusse, eamdemque non minori alacritate post susceptum Pontificalem Ordinem insistere, atque illa potissimum studia complexum esse, quae se maxime deceant, rejectis iis, quae saeculum Vane prorsus, nec sine periculo insectatur,itaut sperandum merito sit, quod reddita aliquando temporum serenitate prodesse iis possit, quibus Eum Deus praeesse Voluit. Scimus Te praeclaram ei in re operam impendisse, quod non modo reserimus ad ipsam manuum impositionem, sed ad salutaria consilia, quibus immissas desuper bonas cogitationes severe, ac promoVere curasti. Post uberes gratias Deo redditas gratum erga Te animum profitemur, parati propensionem Tibi nostrae voluntatis , ubi suppetet facultas, luculenter testari. Quod Vero attinet ad ipsum Archi Dissiliam by C, oc

98쪽

EPISTOLAE , ET BREVIA SELEcTIORA. 38 chiepiscopum Coloniensem, nihil certe tam optamus, quam ut Nobis contingat aliquid in ipsius commodum praestare, nec irritas certε dimittemus occvliones , si quae sorte dabuntur, eXplicandi Ipsi magnitudinem nostrae charitatis, hoc etiam nomine non parum auctae . Fraternitati Tuae interim Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae ctc. die I 6. Iulii 1 o7. Pontificatus Nostri Anno Septimo.

ARGUMENTUM

Ducis Mantuae rationes, o causam Archiepiscopo Moguntino S. R. I. Principi Electori enixe commendat, ejusque opem, o authoritatem apud Aulum Caesaream erudem Duci conciliare cometait.

Venerabili Fratri, Lothario Francisco, Archiepiscopo Aloguntino, S. R. I. Principi Electori. CLEΜENS P. P. XI.

V Enerabilis Frater, salutem Sc. Cum praeclarior sit opera, quae amduis rebus impenditur , ct ibi praesertim eniteat prudentia, ubi lgraviores enodandae sunt difficultates, credimus dignum esse pra stanti virtute Fraternitatis Tuae negotium, quod pro Paterna charitate quam omnibus debemus, compleXi sumus, Tibique confisi de egregia tua in Nos v Iuntate commendandum suscepimus . Agitur modo acriter, ut credimus, in Aula Cisarea causa Dilecti Filii Nobilis Viri Ferdinandi Caroli Mantuae Ducis, nec ambigimus, quin multi ibi sint, qui graviter in Eum animadvertendum esse judicent. rati pertinere ad asserendam Caesarei nominis authoritatem, ut idem DuX Imperiali Edicto supponatur, ut hoc exemplo ceteri Omnes a laedenda Majestate, quam in se graVem eriperiri possunt, perpetuo ADterreantur. Verum sepositis modo meritis causae, quaecumque demum illa sint, Nos, qui eXcelsius quidem, & Christi praeceptis multo magis conserme esse putamus injurias agnoscere, quam ulcisci, quando praesertim liquet justi tiae satis aliunde consultum esse: credimus, quod ubi serio perpendatur. quo loco ipsius Ducis res modo sint, aequos rerum aestimatores Nobiscum sens ros este,nihil esse ulterius adversus Ipsum statuendum. Cupimus itaque opem, atque authoritatem tuam apud Caesaream Majestatem saepedicto Duci tot jam calamitatibus presso conciliare, ac Te persuasum esse volumus officia, quae ejus favore intuitu nostro impenderis, admodum grata Nobis fore, qui vicissim aucupabimur occasiones explicandi benevolentiam nostram Fraternitati Tuae, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Da

99쪽

Venerabili Fratri, Ioanni Hugoni, Archiepiscopo Trevirens, S. R. I. Principi Electori.

non modo multas curas, ac graves passim occurrentes aequanimi

ter perferre, sed alienas etiam in se suscipere, S infirmari cum infirmantibus, atque tum demum, cum majores ingruunt molestiae, levamen lab Eo expectare, qui oneratOS ad se Vocat, ut eos sua ope reficiat. Sane afficimur praetermodum praesentibus angustiis Dilecti Filii Nobilis Viri Ferdi- inandi Caroli Ducis Mantuae . qui pristina aut horitate prorsus eXutus, atque extra suam Ditionem constitutus, dicitur nihilominus Imperiali etiam Edicto mulctandus, quo majoribus dissicultatibus implicetur. Novit pro eximia tua prudentia Fraternitas Tua praecipuam summi cujusque Principis, praesertim vero Christiani, laudem esse non quidem injurias ulcisci, sed culpam ldeprecantibus liberaliter ignoscere, iramque potius ostendere, quam effundere : quo nomine celebratur in primis insignis pietas inclytae Domus Austriacae, ac proindε sperandum videtur Majestatem Caesaream, avitae benignitatis, ac lenitatis memorem, non passuram esse judicium adversus eumdem Ducem ad eXtrema deduci, graviusque in eum decerni, si modo Viri Dignitate, ct authoritate prassiantes, qualem Te esse scimus, ejus favore im ltervenirent. Quod ut intuitu nostro agere Velis, etiam, atque etiam a Te petimus , quo facto nedum ipsum Ducem singulari beneficio obstringes, sed animum quoque nostrum condolentem ipsius malis magnopere demereberis. Fraternitati interim Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die I 6. Julii Izo . Sc.

Dilecto Filio, Nobili Viro, Ioanni Vvilhelmo Duci Neoburgi, Comiti Palatino Rheni , S. R. I. Principi Electori. CLEMENS P. P. XI.

DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &c. Perspectum est Nobilitati Tuae

praecipuum decus inclytae Domus Austriacae fuisse semper ingenitae pietatis studium , & peculiarem quemdam henignitatis usum, Si utriusque laudis tam cupidos fuisse praestantissimos quosque egregiae illius Stirpis Principes, ac Imperatores, ut bonum nomen his studiis sibi partum divitiis multis, Titulis, ac Dignitatibus, nec immerito, praetulerint. Cum it que hoc ipso animo esse arbitremur Majestatem Caesaream, fieri posse credimus , intervenientibus praesertim ossiciis tuis, quae, quantae authoritatis sint, probe noVimus, ut eadem Majestas mitioribus tandem consiliis adhaereat in

100쪽

EpisTOLAE, ET BREVIA SELECTIORA. 3 9s Iudicio instituto adversus Dilectum Filium Nobilem Virum Ferdinandum

Carolum Ducem Mantuae, nee pati velit hunc Principem sanguinis praerogativis satis, superque notis Ornatum, modo vero omni prorsus authoritate exutum, ac pene profugum, subjici Edicto Imperiali, quod in Eum sertur de proximo promulgandum, unde praeter gravissimum detrimentum, magnam sui nominis notam perpetuo incurreret. Confidimus autem hoc telum ab Eo averti posse, si Tu illius causae serio opitulari statues, quod ut agas, acti stim l lis paternae nostrae charitatis enixe a Te petimus, plurimum Nobis de tua in Nos praestanti Voluntate polliciti. Atque interim in testimonium benevolentiae nostrae Apostolicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili, Nobilis Vir, peramanter impertimur . Datum Romae &c. die I 6. Iulii IIo7. Sc.

l Dispensetisnem d Principe Tipontino postulatam, ad efectum contrabendi matrimonium cum Principissa Aeatholica , illi tertio consanguinitatis gradu conjunm, concedere abnuit, nisi prius eadem Principissa, haeres rite ejurata, orthodoxam

fidem complectatur .

Di Iecto Filio, Nobili Viro, Gustavo Leopoldo Principi

DIlecte Fili, Nobilis Vir, salutem &e. Multis jampridem argumentis

innotuisse credimus Nobilitati Tuae singularem esse nostrae in Te Voluntatis propensionem, ex qua merito sperare potes Te a Nobis eat omnia esse facith consecuturum, quae ab authoritate nostra congrue proficisci possunt. Verum , cum dispensatio, quam a Nobis expetis, ad effectum con-l trahendi matrimonium cum Principissa haereticorum Sectae addicta, Tequel tertio consanguinitatis gradu attingente dissicultates in se maximas, ct in-l eluctabiles quo ad eam partem, quae Religionem respicit, manifeste contineat Ecclesia siquidem ab hujusmodi conjugiis, quae plurim im deformit iis , nec parum spiritualis periculi praeseserunt, abhorret credimus Te, quo studio es in Catholicam Fidem , probh intellecturum Nos paternE Tecum agere , qui praefatam dispensationem nequaquam concedendam esse statuimus, nisi eadem Principissa, haeresi prius rith curata, orthodoXam Verit tem eX animo complectatur. Quod si spem esse dicebas, quod ipsa, post initum matrimonium, tam salutare consilium susceptura esset, Priestat, ut eadem bonum Opus acceleret, nec patiatur se diutius jactari contrariae doctrina vento, sed ut imo alacriter obsequatur leni, ac suavi aurae cclestis spiritus, qui calamum quassatum non conteret. Id ut eveniat, pro nostra charitate, ac solicitudine magnoperh cupimus, ut inde grata Nobis suppetat occasio annuendi votis Nobilitatis Tuae . cui Apostolicam Benedictionem peramanter im-l pertimur. Datum Romae cte. die 23. Julii Izo . dic.

SEARCH

MENU NAVIGATION