장음표시 사용
81쪽
Curanalem de Portocareero Archiepiscopum Toletanum gramiter arguit, quod, Ap solita beneplacito neglem, consensum praebuerit solutioni pecuniae, quam Rex - ι tholicus ab Ecelsis Hispaniarum postulamerat in sumptus belli; Eumque,ut quibus , poterit, mediis perniciosum exemplum e medio tolii, Ioamque Ecclesiasticam Immunitatem sarciri euret, serio adhortatur.
l Venerabili Fratri Nostro, Ludovico Episcopo Praenestino,
S.R.E. Cardinali de Porto arrero nuncupato.
Enerabilis Frater Noster, salutem Sc. Quo propensior est nostra in Te voluntas, ct quo praeclarius de tua virtute sentimuS, eo mo V lestius audivimus, quod cum nuper Rex Catholicus petiisset commodari sibi, pendique ab Ecclesiis Hispaniarum insumptus bellicos Viciescentena millia nummorum, Circumspectio Tua,ct Capitulum Toletanum consenserint pro parte sibi contingente solutioni, nullo tamen prius obtento beneplacito Apostolico , quod necessario ad id praerequiri Sacrorum Canonum authoritate sancitum est, ut satis liquet ex Capitulo : Non minus: & eX Capitulo : AMersus: de Immunitate Ecclesiarum Fertur interea, Te annuente, conVentum fuisse, ut quo celerius pecunia vi dicti consensus ab Archiepiscopali ista, ct CapitularI Mensa in eamdem summam conserenda cogi, & eXolvi posset, ea desumeretur ex Depositis, quae eroganda erant in pias causas , cum pariter obesset, quo minus id liceret, similis Apostolici beneplaciti desectus , laccessisse nihilominus tuam. Sejusdem Capituli promissionem de reficiendis, S integrandis eisdem Depositis, ubi pecuniae tantumdem exigi non posset ex proventibus ad ea sarcienda a Fisco Regio adscriptis . Huc pertinet, quod Clerum, cujus res agebatur, non Iegitime prilis conVocatum, non semiolentiam rogatum, irrequisitum, S inauditum obstrinxeris tum ad solutionem praescripti oneris, tum ad resectionem memorati Depositi. In quibus omnibus, cum Ecclesia manifeste laesa quo ad Jura, ac Immunitatem reparari Omnino postulet, Nosque etiam, ob neglectam in hisce conventionibus authoritatem nostram, conquiescere nequeamus, omni studio a Te petimus, ct pro Jure nostro requirimus, ut, quibuS poteris, mediis satagas congruum, ac celere hisce malis remedium afferre, S absurda tam graVia delere . oportet enim,&Tua in primis interest, solicitum esse, ne Te insignis istius Ecclesiae regi- men obtinente, constabiliantur isthic, & demandentur ad consequentes aetates exempla parum custoditae Ecclesiasticae Potestatis, ac Immunitatis, quae non usquequaque consentire Videntur cum singulari pietatis, ac geli laude,
quam non uno nomine, nec sane Vulgaribus argumentis es consecutus; quod Te certε curaturum Pro tuo munere, S ad levamen etiam animi nostri confidimus, Venerabilis Frater Noster , cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die 2I. Maii IIo . Sc.
82쪽
Episcopum Malacitamιm laudat, quod pecuniam a Rege Catholico mutui nomine expetitam ciero suo praeferibere detrectazerit, nisi conquita prius Sede Apostolita, ae Pontificio obtento beneplacito; Eum deinde hortatur, ut mucium Apostolicum adeat, cui opportuna mandata, ac necessarias facultates pro effusemodi negotii expeditione jam tribuisse subdit.
Venerabili Fratri, Joanni Francisco Epistopo
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Αgnovimus quidem eX Fraternitatis Τuae literis praestantiam tuae charitatis, quae Te Valde solicitum reddit de publicis malis, ac de gravibus incommodis ex dimturno hello in istud Regnum inductis; sed multo magis suspeximus, accommendavimus Zelum a Te hac occasione pro libertate Ecclesiae eXplicatum, dum nihil statuendum , ac praescribendum esse duxisti Clero Μalacitano quoad ea praestanda subsidia, quae sub mutui nomine ab Ecclesiis Hispaniarum ex parte Catholici Regis nunc temporis eXpetuntur, nisi consulta prius Apostolica Sede, ac nisi obtento desuper beneplacito nostro, quod omnino semandum esse in hujusmodi casibus Sacrorum Canonum authoritate constitutum esse dignoscitur . Nos itaque probh expenso praesenti rerum istarum statu, agnitoque causae satis superque notae momento, judicavimus annuendum esse hujusmodi petitioni, ac facultatem concedendi beneplacitum nostrum tribuimus Venerabili Fratri Antonio Felici Archiepiscopo Damasceno Nuncio apud eumdem Regem nostro, qui propterea pro ejusdem negotii expeditione erit
tuo, ejusdemque tui Cleri nomine adeundus. Verum congruere nequaquam existimaVimus, ut quo pecunia, quae pro parte Vestra conserenda est, in summam a Te, aca Clero isto eX petitam, paratior sit, & statim suppeditari posisit, attingantur Deposita, quae isthic in commodum piarum causarum custodiri dicuntur, cum Nobis satis eXploratum non sit, undenam ea Deposita processerint, aut cui praesertim pio loco, aut operi addicta sint, aut quid demum hactentis obfuerit, quo minus in eos usus, in quos asservabantur, fuerint er gata . Quae sane omnia oporteret Nos eXploratius nosse, ut super his maturhdeliberare, atque eorumdem distractioni assensum nostrum liberh praebere V leremus . Quod si tamen celeriori ope publicae res opus habere videantur, licebit Vobis, ipso nostro Nuncio annuente, quem propterea necessiariis facultatibus communivimus, tantum aeris alieni super bonis Ecclesiae Contrahere,i. quantum res praesens eXposcet, ut ab eodem Nuncio fusius percipi et Fratemnitas Tua, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum
Romae&c. die 3 I. Maii IIo . Pontificatus Nostri Anno Septimo.
83쪽
Benigno exeipit animo filialis obse antiae significationes Moviabunt Ordinis V M-tionis P. M. V. Annesi in Sabaudia, tum etiam Stolam bombcinam auro intextam ab ipsis fibs dono mistam . Preces mero earumdem de peculiari cultu Ap solioά authoritate instituendo erga Sacratissmum Cor D. N I. C. examini Sacrorum Rituum Congregationis se subjecisse reseribit.
Dilectis in Christo Filiabus, Praepositae, & Μonialibus ordinis Visitationis Beatae Μariae Virginis Annesii in Sabaudiu.
Dilectae in Christo Filiae, salutem Sc. Iteratas filialis vestrae erga Nos
observantit significationes literis vestris per Religiosum Virum Nobis nuper redditis devoth explicatas libenter suscepimus, & una cum eis oblatum Nobis vestro nomine munus Stolae hombycinae auro interteXtae, quae per se quidem Nobis grata, quatenus a Vobis prosecta, tum demum gratior evasit, cum intelleXimus eam consectam fuisse ex parte quadam strati illius , in quo diu jacuit Sacrum Corpus Sancti Francisci de Sales vigilis, dum vixit, invictique istius Ecclesiae pastoris, ac ordinis vestri Institutoris exi, mii, ut ex adjecto Venerabilis Fratris Michaelis Gabrielis Episcopi Genevens s testimonio cognovimus . Atque utinam contingat Nobis , aspirantibus auspiciis vestris, spiritum sacri illius Antistitis, qui Divino amore incensus omnibus omnia fieri curavit, cum Sacerdotali ornamento, quo NOS auXistis, induere. Vestrum tamen est assiduis precibus tantae charitatis servorem, &Zelum, aemulatorem insignis zeli. quo Ille flagravit, Nobis a Deo indesinenter exposcere, in quo decet Vos tanto magis esse solicitas, quanto graviores sunt curae, quibus modo in hoc perturbatissimo totius rei Christianae statu, ct in tantis, quibus Ecclesiae navicula jactatur, fluctibus, proxime attingimur, ct continenter impetimur. Verum ne hoc a Vobis pietatis ossicium requiremtes, S pro vestro in Nos studio referre sperantes, Praeterire videamur id,
quod tantopere exoptare scribitis,ut scilicet in spirituale Fidelium, prςsertim vero Instituti vestri solatium, peculiaris cultus erga Sacratissimum Cor Jesu Christi Redemptoris nostri in Ecclesia,approbantibus Nobis, instituatur: scire Vos volumus preces hujusmodi vestras subjisse jampridem, S ubi e re esse propter adjectas a Vobis nuper rationes dijudicabitur) iterum subituras examen in Congregatione Sacrorum Rituum, sed probe interim, ac pie facitis, dum haec Vota vestra, ct omnem, quam de promovendo hoc cultu suscepistis, solicitudinem, Divinae voluntati subjicitis, certar aequanimiter expectare judicium mature, ac provide deliberantis Ecclesiae. quod aliud non est, quam recta, ct compendio quodam ad ipsum Cor Domini pertingere. Nihil sane gratius hoc obsequio praestare potest Anima fidelis Coelesti Sponso, qui in sacris literis, ut mystico ostendat eloquio Dilectam simplici praesertim, ac humili mentis obtutu, & seXibili quadam animi, ac desideriorum docilitate gratiam
apud se invenisse : Vulnera i , inquit, cor meum, Soror mea Sponsa, tu uno ocul ruin tuorum, o in Duo crine colli tui, quo pariter nomine probari meruit Prophtata , de quo minus: Inveni Daetid Filium Iesse, Virum secundum cor meum .
84쪽
qui faciet omnes Coluntates meas. Atque haec in commendationem devotionis, ac obedientiae vestrae dicta esse volumus, Dilectae in Christo Filiae, quas coelestis gratiae rore perfusas esse cupimus, in cujus boni auspicium Apostolicam Vobis Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die quarta Iunii ITOT, Pontificatus Nostri Anno Septimo.
A' Cardinali de Lamberg petit, ut consilium d nonnuliis susceptum eonsabiliendi is Getitate Lyncii Seminarium pro Nationibus Septemtrionalibus diligenter prom vere , omnique ope DUare Celit.
Dilecto Filio Nostro, Io. Philippo, Tituli S. Silvestri in Capite Presbytero, S. R.E. Cardinali de Lamberg
DIlecte Fili Noster, salutem &e. Cum dignum praecipua in Domino
Iaude esse existimemus consilium 1 nonnullis, ut audivimuS, nuper susceptum constabiliendi in Civitate Lyncii in Austria Seminarium pro Nationibus Septemtrionalibus, cujus Alumni pura, ac catholica doctrina, probis, honestisque moribus, honis etiam artibus imbuantur, ac ita demum efformentur, ut in Patriam aliquando reduces, tum eXempli S Verae, ac solidae Pietatis . tum monitis salutis compendio esse possnt Catholicael Religioni, credimus vigilantiae, ac solici tuffinis nostrae esse partes promoVere tam inligne Institutum . eique opem, atque Praesidium Eorum, qui authoritate praestant, ossiciis nostris conciliare. Diligenter itaque a Te petimus , ut quibus in rebus adesse, ac opitulari posse intelliges pio huic operi, i quatenus feliciter provehatur . atque incrementum in dies majus suscipiat, id praestes ea animi alacritate, ac zeli praestantia, quam in his, quae Dei honorem respiciunt, praeclare semper explicas: quod quidem non tam homtatu nostro, quam tua sponte, atque intuitu cumulandi tuum apud Deum meritum, a Τe factum iri confidimus, Dilecte Fili Noster, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die decima quam
85쪽
376 CLEMEN Tis XI. P. Μ. IDEM ARGUMENTUM Venerabili Fratri, Lothario Francisico Archiepiscopo Μoguntino, S. R. I. Principi Electori.
V Enerabilis Frater, salutem &c. Cum perspectum habeamus, Praestantem esse Fraternitatis Tuae gelum pro dilatatione Catholicae 'Veritatis, cumque etiam probe intelligamus profuturum esse admodum ad propagandum ejusdem cultum apud eas Nationes, in quibus late grassatur haeresis, Seminarium illud , quod pro Regnis , ac Provinciis Septemtrionalibus in Civitate Lyncii in Austria praeclaro, ac pio quorumdam studio nuper est institutum, si modo constabiliatur, atque augeatur, cum cer-th sperandum sit, quod Alumni illarum Nationum, qui solida orthodoXae Religionis principia in eo hauserint, alios. atque alios, cum ad propria re versi suerint, lucrari possint, ct ad gremium Sanctae Matris Ecclesiae perducere; Nos, qui tanti boni spe incendimur, eam landationem Tibi magno-Perh commendatam esse cupimus, quatenus tua authoritate, ac DVOre promoveas illius incrementum . Et licet stimulis opus esse non arbitremur in his, quae ad amplificandam Divini nominis gloriam pertinent, credimus t men gratum Tibi sore pietatem tuam solicitudini nostrae jungere, ct noVum interim argumentum tuae egregiae voluntatis Nobis praebere , qui Vicissim multa Pontificiae nostrae charitatis testimonia deserre parati sumus Fraternitati Tuae, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae Sc. die decima quarta Iunii ITOT. Sc. Archiepiscopis Treviren. , o Salisburgen. 9 Episcopo Tridentino: Eodem ex em.
Monasteriensis Ecclesiae utilitatem, o commoda diligenter commendat noto illius Episcopo Francisco Arnoldo, eumque ad reparanda damna ex diuturna macari ne in ipsem invecta impense hortatur; grati deinde animi significationes , quas pro collato Pastorali munere Sanchiati Suae detulerat, perlibenter excepisse refieribit.
Venerabili Fratri, Francisco Arn0ldo Episcopo Μonasteriensi.
VEnerabilis Frater, salutem &c. Ubi Fraternitatem Tuam insigni
Ecclesiae Μonasteriensi auctoritate nostra praefecimus, quod comtigit die octava decurrentis mensis Iunii, Nobis ipsis in secreto no- lstro Consistorio, honoris gratia, proponentibus, commodum, S utilitatem limus Ecclesiae eX una, o alia vero parte praestantes tuas Virtutes prae oc Iis habuimus, ct firmam in Domino spem concepimus Te cumulatis, S am
86쪽
Epis ToLAE, ET BREVIA SE LECTIORA . 377 plioribus in dies perspectae tuae vigilantiae, ac pietatis argumentis praeclaro nostro de Te judicio esse egregiε responsurum; Et sanh non deerunt Tibi occasiones explicandi tuum zelum pro decore Domus Dei, & pro indemnita- te Jurium Ecclesiae, proque integritate, atque incolumitate Catholicae Reli-olgionis in istis partibus, cum addubitari merito possit non levia damna ex diuturna ejusdem Ecclesiae vacatione contigisse, quibus quidem damnis reparandis Te serio daturum esse operam confidimus , cum Tibi satis compertum sti praecipuas Pastoralis solicitudinis partes esse, quod perierat, requirere, quod
abjectum erat, reducere, S quod confractum suerat, alligare . Ceterum quam libenter exceperimus praeclara tua ossicia, ct uberes devotae volunt
iis, & grati animi significationes, quas pro collato Tibi Munere Nobis o, litulisti, tum etiam actum improbationis tum tuo, tum Capitularium Mona- listeriensium nomine factum circa ea, quae in negotio electionis miniis canoni- lch peracta fuerant, fusius agnosces ex Dilecto Filio Theodoro Holter Oili-lciali Paderbornensi ad Te reduce, qui ob singularem erga Te fidem, atque integritatem , & ob sedulam operam hic in Urbe tuis negotiis impensam, peculiarem sane commendationem promeretur. LX Diplomatibus autem nostris, quae ab eodem eXcipies, intelliges Nos petitionibus tuis, posthabita omni dissicultate, quoad retentionem eorum , quae obtinebas, alacriter annuisse, nec imparem voluntatis propensionem in Nobis deprehendis Ies favore ejus, quem augeri postulabas Canonicatu Monasteriensi, quo potiebaris, nisi, Su cessore ejus loci jamdudum per Nos designato, tuae preces ad Nos perlatae liuissent. Quod supcrest, Deum precamur, ut Te suae gratiae donis cumulet, ct Apostolicam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertu lmur. Datum Romae apud Sanctum Petrum Sc. die II. Junii 17or. Pontifi- lcatus Nostri Anno Septimo .
Episcopum Monasteriensem hortatur . ut aequum, benignumque ostendat animum erga omnes Capitulares Monasterίenses, kd erga illos in primis, qui occasisne electionis noeti Diffrepi in alios potius, quam in ipsum, sua studia, atque suffragia direxerant; o Ponti tum consilium optimis rationibus, suique Ipsius exemplo confirmat.
Venerabili Fratri, Francisto Arnoldo Episcopo
V Enerabilis Frater, lalutem Sc. Non est cur Fraternitatem Tuam
multis hortemur, ut satagat aequam, atque praeclaram erga Omnes , ac singulos Capitulares Monasterienses Voluntatem ostendere, cum Τe jam omnibus erga ipsos ingenitae Tibi comitatis partibus feci nse satis, imo luculenter respondisse pro certo habeamus . Verum quia Tenedum in persolvendis humanitatis ossiciis accuratum quae honesta potius, quam summa laus est sed plane sedulum ab omnibus haberi cupimus in explendo praecipuo Pastoralis charitatis debito, tua maximh interesse arbitramur , quod vere, & eX animo eos praesertim diligas, arctiusque complecta- l
87쪽
ris, qui occasione anteactae vacationis Monasteriensis Ecclesiae, cum negotium electionis ageretur, sua studia, atque suffragia in alios potius, quam in Tel direxerunt: ut omnes intelligant Tibi gratiores extitisse, qui a Te removere, quam qui Tibi imponere novum, ac sorth gravius onus splendidioris Insulae curarunt. Nam, si recth, S coram Deo res o Pendatur, cum Certum sit plus exigi ab Eo , qui plus accepit, sine multa sermidine esse non possunt, qui in sublimioribus Ecclesiae Sedibus sunt constituti, & propterea majorem rationem pro numero creditarum ovium supremo Pastori sunt aliquando reddituri. Quae Nos certh in causa nostra perpendentes liberh profitemur quantum tamen Nobis licet citra resistentiam Divinae voluntati) multo praeclarius de Nobis promerituros fuisse illos, si qui sorth extitissent, qui hoc , quod perserimus, plenum curis, atque periculis Munus ab infirmitate nostra amoliri curassent, quam qui Nos ad subeundum onus, cui impares sumus , adegerunt. Atqui itaque, bonique consule, ut quod Nos ipsi in synceritate cordis nostri sentimus, Te quoque Nobiscum sentire cupiamus; nam ad animi tui integritatem, a qua adeo commendaris, in primis pertinere arbitramur, ut quo magis omnibus compertum sit Te ab omni prorsus ambitu alienum suille , illi prae ceteris de tua charitate sibi plurimum polliceantur , qui visi sunt Dignitati tuae minime omnium suffragari: ut interim praetereamus pertinere ad eamdem Virtutem, ut tuae lenitatis, & mansuetudinis exemplo in sideant omnes animorum motus, si qui adhuc ibi aestuant, absterreantur aut tem a consiliis suis, qui nimium in Te studium affectant, & avertantur statim erubescentes, qui dicunt TibLEuge Euge . Sed nostrae in Te benevolentiae abundantia quadam acti fusilis fortasse, quam oportuit, prosecuti s mus id, quod Τe jam ultro secisse, & continenter facturum esse confidimus . Qiod superest, Fraternitati Tuae Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die II. Junii IT T. Sc.
Cupitulum, o Canonicos Ecclesia Mo seriens ad mutuam, synceramque conco j diata diligenter eonfisendam , o ad amolienda, A quaesorte contigerint in nupera mυi Episcopi electione, dissidia paterne adhortatur.
Dilectis Filiis, Capitulo, &Canonicis Cathedralis. Ecclesiae Μonasteriensis.
DIlecti Filii, salutem Sc. Etsi censendum omnino sit Viros, ut genere, & gradu praestantes, ita prudentia, ac pietate praeditos, quales Vos esse scimus, probe intellecturos esse, quam deceat, ac opo teat, ut Ecclesiastici corporis membra inter se syncera charitate jungantur, ac propterea ambigendum nullo modo fit, quin vigeat apud Vos pristina animorum concordia, cui nihil detractum sit propter diversa studia, quae licet ab uno, eodemque proposito consulendi hono Ecclesiae prosecta, mentes tamen, ac sententias Vestras occasione anteactae vacationis istius Ecclesiae in partes sortε sciderunt; nihilominus paternae nostrae erga Vos beneVOlentiael argumentum Vobis esse volumus solicitudinem , quam gerimus, ut deletos Pror-
88쪽
EpisTOLAE, ET BREYIA SELECTIORA. 379 Prorsus quocumque inter Vos dissensionis vestigio, sitis verε unanimes, dili
gentes , & donantes inVicem, ac demum, ut ambuletis in Domo Dei cum consensu. Qui enim tantum pro Vobis curae suscepimus, quantum Nos suscepi se nemo Vestrum ignorat, ut in re non satis explicata multorum non tam Ditignitate, quam Doctrina praestantium vota intercederent, deinde ut matura lde hoc ipso negotio coram Nobis deliberatio haberetur, ac ut demum a Nobis judicium prodiret, quod non tam authoritate nostra niti, quam exemplis ab lipso Sacrorum Canonum sonte deductis inhaerere dignosceretur, atque haec lomnia, ne insignis ista Ecclesii a Pastoris solatio diutius destitueretur ure quasi nostro a Vobis videmur eXposcere, ut quando dedimus Vobis singularis probitatis , ac geli Antistitem, cujusmodi Venerabilem Fratrem Franciscum Α noldum Episcopum Vestrum esse confidimus, Vos de comprobanda potius fi- llisi vestra observantia, quam de recolendis illis, quae tranquillitatem V
stram aliqualiter interturbarunt, cogitetis. Verum haec magis, ut diXimus, expectanda, quam requirenda sunt 1 perspecta vestra virtute, cum sperare
fas sit Vos de custodienda, ac cumulanda invicem dilectione, & pace, quam esse stitis haereditatem a Christo Domino Discipulis, ac Sectatoribus suis relictam, fore solicitos, tum ut Divinus cultus isthic communi, ac concordi studio augeatur, tum ut congruis gratae voluntatis argumentis respondeatis Paterno nostro erga Vos amori, cujus pignus Apostolicam Benedictionem Vobis, Dilecti Filii, peramanter impertimur. Daum Romae&c. die II. Junii I OT. Pontificatus Nostri Anno Septimo.
Archiepiscopo Coloniensi S. R. I. Principi Electori, quod munus Consecrationis sust perit, gratulatur, o moleste audivise Ignificat, quod propter viarum disscultatem Pallium a Sanctitate Sud missu n nondum ad Illum perlatum fuerit.
Venerabili Fratri, Josepho Clementi Archiepiscopo Coloniensi , S. R. I. Principi Electori. CLEΜENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater, salutem Sc. Uberiori quadam charitate corri
plectimur Fraternitatem Tuam, postquam per tuas literas certiores facti sumus Te Consecrationis munus suscepisse, atque ea omnia jam perfecisse, per quae Pastoralis Dignitatis, ac potestatis fastigium es assecutus. Quod quam gratum, atque jucundum Nobis acciderit, non est, cur prolixius Tibi explicemus, quando incompertum Tibi esse non potest desiderium, quod semper gessimus, ut in eum locum, unde Gregis Tibi crediti sal ti aliquando consulere posses, aspiranti coelesti ope, conscenderes. Confidimus interim Deum Optimum Maximum precibus humilitatis nostrae, ct commmnibus Christiani Populi votis exoratum optatam temporum serenitatem adducturum, ac tum patefactum iri Vigilantiae, ac zelo tuo campum explenditanti muneris partes, ac promovendi incrementa Catholicae Religionis, quae tot jam annos insidias, atque injurias sane graves ab haeretica praVitate magno bonorum omnium sensu, ac dolore perpetitur. Μolesth autem audivimus, quod propter impedimenta viarum contingat differri Tibi solatium Archie- j Bbb a piscc-
89쪽
piscopalis Pallii, quod tuo nomine expetitum alacriter concessimus, ct ad Telper Dilectum Filium Abbatem Alexandrum Clementem Scarlatium statim deserri curavimusι sed speramus Te non diu fore in hac expectatione, ac ejus assecutionem praebituram Tibi materiem innovandae, ac cumulandae laetitiae, qua Te affici videmus, cum Sacra propius attingis . Quod superest, Deum enixe precamur, ut in Te spiritum pietatis semper magis adaugeat, ct dona suae gratiae effuse elargiatur Fraternitati Tuae , cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Amnulo Piscatoris die a. I. Junii IIoT. Sc.
Intimum, uberrimumque gaudium, quod ex conCeroue Elisabethae Christinae Ducifise Brunsuvirensis, ae Luneta ensis ad Orthodoxam Fidem susceperat, Archiepiscopo Moguntino S. R. I. Principi Electori fuse explicat, ejusque relum, ac sudium pio huic operi perficiendo impensium merita laude prosequitur.
Venerabili Fratri, Lothario Francisco Archiepiscopo ΜΟguntino, S. R. I. Principi Electori
V Enerabilis Frater, salutem &c. Quantum,& quale Νobis laetitiae argumentum allatum sit, ubi per Fraternitatis Tuae literas certiores facti sumus Dilectam in Christo Filiam Nobilem Virginem Elisa-hetham Christinam Ducissam Bruns icensem,ac Luneburgensem, relictis erroribus . quibus ab infantia fuerat innutrita, complexam est e Catholicam Veritatem, ejusdemque professionem coram Te magno pietatis, ac deVotionis sensu solemniter emisisse, levius est Tibi de Pontificia nostra solicitudine pro animarum salute recte sentienti conjicere, quam Nobis ulla vi verborum eX-plicare . Hoc tamen nullo modo omittere possiimus, quod singulari erga Nos Dei muneri tribuendum ducimus, contigisse scilicet, ut laeti hujusmodi eventus nuncius ad Nos perveniret, cum graVissimis, si quam unquam, curis, pro injuncto Nobis munere, premebamur, afferente nimirum charitati, ac solicitudini nostrae solatium misericordiarum Patre, qui in se sperantes sua nunquam ope destituit. Imo qui de spe in gaudium devenimus i de gaudio rursus in novam spem deducimur, ac sore confidimus, ut praeclarum lectissimae hujus Virginis exemplum, VeIuti faX, aliis praeluceat ad viam veritatis,atque aeternae salutis ineundam . Interim Vero, quia credimus ei non levem stimulum aumaturandum, perficiendumque tam salutare propositum ab eximio tuo Zelo admotum fuisse, Te uberiori quadam benevolentia complectimur, gratulantes Tibi ex animo ingens meritum. quod tam praestanti officio . tuo prorsus munere digno, apud Deum Opt. Max. procul dubio es assequutus . In auspicium autem bonorum omnium,& in Pontificii amoris perpetuum pignus, APO- stolidam Benedictionem Fraternitati Tuae peramanter impertimur. Datumi Romae apud Sanctam Mariam Majorem &c. die Σ. Julii I7o7. Sc. AR-
90쪽
Elisabethae Christinis Ducis ae firmis Deos, o Lunetur reo, quod relictis erroriabus Catholicam veritat ran amplexa suerit, vehementergratulatur, ac ipsam ad verae pietatis cultum, o studium pastoralibus monitis incendit. --
Dilectie in Christo Filiae Nobili Virgini Elis abethar Ducissae Bruns ivicensi, & Luneburgensi.
DIlecta in Christo Filia, Nobilis Virgo, salutem Sc. Bonum est Nohilitati Τuae, quod cor suum tradidit ad vigilandum diluculo: quod memor Creatoris sui in diebus juventutis suae certam, & unicam, qua ad eum tenditur. Viam inter offusas tenebras invenire, ct ingredi meruit quod rejectis erroribus, in quibus educata fuerat, catholicam veritatem Dei ope est complexa. L tare itaque in Domino, lectissima Virgo, & exulta, quod gratum ipsis Angelis spectaculum exhibuisti,cujus aspectu, ne paternam nostram charitatem diu fraudares, literas optatissimi hujus eventus nuncias, easdemque filialis tuae erga Nos , ct Apostolicam Sedem devotionis testes, ad Nos dedisti. Quibus quidem literis perlectis repletum est gaudio cor nostrum, & lingua nostra exultatione, tum sane quia ob tua decora, quorum Nos praestantiam non ignoramus, Romanae Ecclesiae non vulgare ornamentum Te in ejus sinum recepta, accessisse existimamus, tum vero in primis inspecto spirituali tui ipsius bono, cui aliter eonsuli non posse intelligebamus, nisi Tu coelesti lumini obsecuta properasses ad amantissimae Matris ubera, unde lac immaculatum exugeres, ac nisi ultro appetiisses sontes Salvatoris, unde haurires cum gaudio salutem, quae a cisternis dissipatis, quae non continent aquas, frustra semper expetitur . Dum vero Deo misericordiarum Patri gratias in humilitate cordis agimus, qui Te tanto suae gratiae munere, NOS Verotam praecipuo lstitiae argumento,donare voluit, eumdem indesinenter rogare proponimus, ut sua in Te dona cumulet, atque perficiat, confisi Te vicissim ad ea promerenda omnia pietatis studia praeclarε posituram: cujus boni auspicium esse cupimus Apostolicam Benedictionem,quam Nobilitati Tuae pe amanter impertimur. Datum Romae Sc. die 2. Julii IIo . Pontificatus N stri Anno Septimo.
