장음표시 사용
101쪽
lenum exeipit animo gratulationis ocium a Cardinali Cincio sibi delatum obpr motionem ad Sacram Purpuram Cardinalis de nurnon Visitatoris Aposolici in Sianarum, Indiarumque Regnis, cujus, nec non praedicti Cardinalis Cincii eximia merita, o praestantes virtutes bonorifica laudatione commemorat.
Dilecto Filio Nostro, Balthassari Tituli Sancti Petri in Μonte
Aureo Presbytero, S. R.E. Cardinali Cincio nuncupato.
DIlecte Fili Noster, salutem &c. Gratulationis ossiciis communi studio,
quasi in communi Religionis causa palam prolatis, ubi inopinato hic innotuit Nos in Apostolicum Senatum Dilectum Filium Nostrum, arolum Thomam S. R. L. Cardinalem Tournon in secreto nostro Consistorio nuper habito cooptasse, multo potiora fore ea, quibus Tu, ea re Percepta , indulturus eras, facile intellexit, quisquis novit nemini magis perspectas esse eXimias animi dotes, ac praesertim insignem pro Catholicae Fidei propagatione Zelum, quo idem Cardinalis flagrat, quam Tibi, cui ille propter egregias, quas in Te suspexit, virtutes peculiarem cultum pridem eXhibuit, plurimumque semper, nec immerito tribuit. Nobis vero nullo modo ambigendum erat, quin Tibi grata praetermodum sutura esset ejus ad amplissimum ordinem evectio, cum probe recoleremus Te vel ab ipso nostri Pontificatus eXordio Propensam, quam ceteroquin in Eum gerebamus, Voluntatem , ct Praeclaram de Ipso opinionem, tua commendatione non semel in Νο- bis sevisse, eX quo contigit, ut cum jam Eum ad ardua quaeque pro DiVini nominis honore suscipienda, tuo etiam judicio innixi, idoneum cum Domino existimaremus: plenum dissicultatis opus, propter immanem locorum distantiam, prosectionem scilicet ad usque Sinarum Imperium. Ipsi magna alacritate, animique servore tantum onus subire non tam parato, quam cupido, a Nobis injunctum sit. Literas itaque tuas testes gaudii a Te percepti ob Dignitatem Ipsi collatam quo nomine Nobis non parum debere profiteris perlibenter, & multo charitatis nostrae sensu perlegimus. Interim vero cum nedum Nostra, ac Tua, sed totius Ecclesiae magnoperh intersit, ut qui ad parandam integritatem, atque incrementa agri Dominici tot Iaboribus, atque periculis occurrere non dubitaVit, & suae e Ximiae operae non unum , nec Vulgare Nobis specimen jam dedit, Is nedum hoc praemio, utcumque praestanti, quod a Nobis assecutus est, sed eo praesertim potiatur, quod praecipue propositum Nobis, ct Ipsi esse debet, ut scilicet plenos spiritualis fructus manipulos reserat, enitendum est certatim nostris ad Deum precibus, ut ipse sal tis Author piis illius conatibus aspiret. Quo benedicente confidimus obVemturum esse aliquando Catholica: Religioni magnum ex amplissimis illis Regionibus proventum, itaut apprehendat Messium tritura vindemiam, & vi
j i demia occupet sementem, S Ecclesia ingentibus animarum lucris laetetur. l l Apostolicam interim Benedictionem Tibi, Dilecti Fili Noster, peramanter il l impertimur . Datum Romae &c. die I 3. Augusti ITOT. &c.
102쪽
lDucis Mantua graCes in angustias conjecti rationeι Episcopo Monaseriensi pro Τὰ-
terna ctaritate magnopere commendat.
Venerabili Fratri, Franciseo Arnoldo Epistopo
Μonasteriensi. V Enerabilis Frater, salutem &c. Arbitramur Fraternitati Tuae satis , superque compertum esse quot, ct quibus praerogativis inter Italicos Principes effulgeat praeclara Gonzaga Familia, sive spectentur antiqua ejus decora, & ornamenta, siVe multae, & arctae necessitudines, quae illi cum summis Europae Principibus , atque cum ipsa praesertimi inelyta Austriaca Domo, recenti etiam Vinculo, intercedunt, sive demum Ditionum, quibus a multo tempore potita est, praestantia,& amplitudo. Quoniam vero Is, qui in praesens ejus Familiae splendorem in se perferre debet. Dilectus Filius Nobilis Vir Ferdinandus Carolus Dux Mantuae ita hoc communi publicarum rerum aestu abreptus est, ut omni proph dignitate, omni-husque juribus sit modo exutus: Nos, qui intime commovemur illius angustiis, a quo sane filialis erga Nos, atque Apostolicam Sedem observantiae non vulgaria argumenta percepimus, Paternae nostrae in Eum tharitatis esse ducimus omni ipsi officio hoc maximh tempore adesse, ac proinde a Te, decu-jus egregia in Nos voluntate plurimum Nobis pollicemur, magnoperh pet, mus , ut authoritate, qua polles, & iis mediis, quae magis e re fore duxeris, cures dignitati, ac rebus ipsius Ducis ita opitulari, ut Ille aliquando persenlotiat se nostro apud Te favore, S commendatione fretum ope tua plurimum fuisse consecutum . Erit id sane Nohis tam gratum, quam quod gratissimum, lonec omittemus vicissim, ubi occasio tulerit, gratificari Fraternitati Tuae, cui Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae &c. odieao. Augusti IIo . Sc.
Pluribus eommemoratis, quae Archiepiscopus Ebre nensis in Ecclesiasticae Immunita- iis detrimentum, o Apostolicae insuper Authoritatis contemptum atteutare austus fuerat, ipsumgraviter arguis, ac ut perper gem debita emendatione corrigere non disserat. d similibus de cetero abstineat, atque interim conscientiae suae consulat, eum Ierio admonet.
Venerabili Fratri, Carolo Archiepiseopo Ehredunensi. CL ΕΜ ENS P. P. XI. V Enerabilis Frater . Cum Nos justa spe diu , nimisque frustrati
ita demum, Pastoralis officii nostri urgente ratione, coacti fuerimus anteactis diebus authoritate Nobis a Deo tradita palam improbare , rescindere , atque damnare quamplures ordinationes , DG lcreta, Μandata, Edicta, aliaque hujusmodi, quae nonnullis ab hinc annis in lDitione Dilecti Filii Nobilis Viri Victorii Amadet Ducis Sabaudiae tam cuD id tra, Diqitigi
103쪽
tra, quam ultra montes, in grave detrimentum non minus libertatis, immu- lnitatisque Ecclesiasticae, quam authoritatis hujus Sanctae Sedis prodierant, gestaque, S acta fuerant: Versata sunt denuo hac ipsa occasione ob oculos no-i stros illa ipsa, quae a Fraternitate Tua in praejudicium Apostolicorum Jurium , ad Ecclesiasticae pariter authoritatis jamdudum facta, atque attentata fuerunt, tum scilicet, cum Tuassumpta authoritate Tibi prorsus incompei tente cognoscendi, ac judicium serendi tum de Iuribus, atque rationibus hujus Sanctae Sedis, tum etiam de iis, quae a Nuncio Pontificio constituta fue- lrant, eo usque progressus es, ut edixeris neque in Dioecesi Glandevensi, ne-l que in reliqua tua Ebre dunensi Provincia ullo unquam tempore inducta, Vel usu recepta suisse Jura spoliorum ι cum tamen satis exploratum sit Camel ram nostram Apostolicam antiquissima eorumdem Jurium possessione gaud
li re in iis Dioecesis, ct Provinciae hujusmodi locis, quae memorati Ducis Sabau- l diae Dominio subjecta sunt. Quin etiam pronunciasti nullam fuisse Excom-
municationis sententiam ab ipso Pontificio Nuncio in hac causa latam, ac imi terim licere Tibi putasti absolutionem ad cautelam ei impendere, qui EX-s communicationis vinculo a Nuncio illigatus, hujusmodi absolutionis beneficium a nemine, praeterquam a Nobis, atque ab hac Sancta Sede poterat obtinere . Praeterea non sine graVi, apertaque Sacrorum Canonum injuria non est veritus declarare recursum in hujusmodi causis habitum ad Magistratum Laicum fuisse licitum, ac censeri debere permistum: ita Ecclesiasticae Immunit i iis eversor factus, qui illius custos, & vindex praecipuus esse debuisses; quod ut tuo subinde eXemplo comprobares , palliis es adiri nomine Promotoris Mensae tuae Archiepiscopalis Secularem Μagistratum, ut per eum declararetur nullum esse, & abusivum quidquid in reprobatione, & abolitione praefatae tuae ordinationis tum a Nuncio Apostolico apud Sabaudiae Ducem, tum a Protegato in Ci vitate nostra Aventonensi tunc temporis residentibus juste fuerat constitutum . Occurrit insuper Nobis illa ipsa occasione studium sane nimium, S pertinax perturbandi, ac imminuendi Iurisdictionem tum existentis Episcopi Niciensis per ossicialem, quem, provecto, ultra suos fines Metropolitico Jure, ad exercendam in ea Civitate tuo nomine Jurisdictionem deputaveras, Posthabita prorSus Sacrarum Legum id aperte vetantium i reverentia, contemptisque etiam hujus Sanctae Sedis Tribunalium Decretis, 'quibus illius deputatio merito improbatur. Qui quidem Officialis tuo prae sidio fretus, quo se in eo officio tueretur, temere confugit ad Magistratus Laicos, atque ab illis impetravit Ordinationes, ac Decreta authoritatis Ecclesiae
laesiva, ct Apostolicae Sedi prorsus injuriosa. Quam parum haec quae sine
summo animi nostri dolore recensere nequivimus) rei ponderent debito mul neris, quod geris, dignitati Characteris, quo insigniris, ct religioni Iurisjurandi. quo Te Deo, Nobis, ac Ecclesiae in suscipiendo Consecrationis munere obstrinxisti, monere Te, adhibito, ut probe scis, secreto medio, ab ipso Pontificatus nostri primordio, non praetermisimus; sed quia, satis superque no- imus nihil tum quidem, nihil postea salutari hoc officio apud Te profecisse, lne tacuisse, Vel parcius, quam par erat, in causa tam gravi Iocutos suisse Nos aliquando poeniteat, memoresque non tantum ovium, sed & Pastorum Nos at Domino constitutos este Pastores, decrevimus tandem animum, ac monitas nostra Tibi apertius denunciare, ut ea, quae perperam egisti, diutius non dis-l seras debita emendatione corrigere, ct a similibus in posterum abstineas, atque interim conscientiae tuae consulas. Praeterit enim figura hujus mundi, ct dies
104쪽
EPISTOLAE, ET . BREVIA SE LECTIORA. 39s Domini appropinquat, a quo, qui aliis praesumus, aliis quoque durius squod liplane trementes dicimus judicabimur . Datum Romae apud Sanctam Mariam Μajorem Sc. die 27. Augusti ITOT. Sc.
Hungaries Regni turbas, miseramque conditionem impense dolet, propterea quod iLollud specialijure ad Apostolicae Sedis tutelam pertineat; Multos ex ordine Ecclesia- sire, qui ejusmodi turbis sese immiscuerant, graviter arguit 3 er quae contra Regiam Dignitatem, ac authoritatem illic attentata fuerant, improbat, atyue r
hindit, Demum uni sum ejusdem Regni cierum fierio admonet, ne ad ele Bonem, mel designationem notat Regis ullo modo concurrant, aut consentiam, o Comtumacibus Canonicas poenas intermietatur.
Venerabilibus Fratrihus, Archiepiscopis, & Epistopis, ac
Dilectis Filiis Abbatibus, Praepositis, ceterisque Ecclesiasticis Viris per Universum Regnum Hungariae.
V Enerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, salutem &c. Ingens sane Nobis
molestiae argumentum semper fuit exitiale bellum,quod isthic ad-Versus Regii nominis Dignitatem,atque authoritatem susceptum, tam acriter modo geritur, ut nullum jam revocandae publicae tranquillitatis, nullum conciliandae. ut par esset, gratiae Charissimi in Christo Filii NostriJosephi Romanorum Regis in Imperatorem Electi studium his,qui res suas vi,&armis urgere pergunt, inesse Videatur. Multo autem graVius indoluimus, cum audivimus horum ipsorum animos inter odia, armorumque tractationem usque adeo esserbuisse, ut nova demum, ac majori ejusdem Regii nominis injuria ad denunciandum. Promulgandumque Interregnum temere progressi sint. Verum, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, tum demum cumulus adjectus est dolori nostro, ubi Nobis innotuit non defuisse plures ex Ecclesiastico Ordine, qui Sacerdotalem pietatem, ac zelum in compescendis, atque s dandis hujusmodi motibus adeo non explicaVerint, ut potius, nec sine scand lo, nova molientibus adhaeserint. Sane si illi, per quos Regnum istud in praesens discrimen, atque in tot jam calamitates adductum est, communi Patriae bono prospicere voluissent, non defuissent ipsis consilia Majorum suorum eXemplo ineunda, quorum usu publicae saluti aequius, tutiusque consultum fuisset. Constat siquidem id, quod Annalibus, ac monumentis vestris dema datum esse non ambigimus, in maximis, acerrimisque contentionibus, quae anteactis seculis isthic non semel usque ad Civium . ac Populorum intern l cionem exarserunt, cum certa Regno pernicies impenderet, ac de Regno ipso inter summos Principes dissideretur, remedium ab hac Sancta Sede quaesitum semper affuisse, ejusque ope, atque authoritate, devictis demum dissicultatibus , amotisque periculis, partam esse magna omnium felicitate concordiam. Hoc ipsum consilium in hoc turbulento , sive potius calamitoso rerum statu Ddd Σ omnia
105쪽
omnino suscipiendum videbatur certa spe ali uturae statim Pontificiae charitatis. Nos proinde animo haec ipsa Versantes, ac perpendentes nostri muneris lesse inhaerendo Praedecessorum nostrorum Vestigiis, saluti, atque incolumita- lti istius Regni peculiari ratione opitulari, nedum scilicet ob eam curam, quam pro tradita divinitus humilitati nostrae suprema in Universam Ecclesiam potestate, omnibus Christiani Orbis populis, atque nationibus impendere debemus, memores Nobis in ipso nostrae in Pontificem inaugurationis actu quod non sine trepidatione propter conscientiam infirmitatis nostrae recolimus) solemniter denuntiatum fuissse Nos ad officium Vicarii Salvatoris nostri, S Patris Principum, ac Regum vocatos esse, sed speciali Jure in his , quae pertinent ad istud Regnum quod olim Beati Petri Apostolorum Principis tutelae, ac Apostolicae Sedis authoritati Stephanus Primus inclyti nominis Hungariae Rex, cujus hac ipsa die in fastis Ecclesiae memoria opportune re-ol currit, oblatum perpetuo deVOVit) nihil tam cogitamus, nihil tam cupimus , quam ut Nobis contingat eXpedire media, quibus pro charitate, & aequitate nostra, citra cujusquam injuriam, finem hujusmodi malis afferre valeamus. Verum ne interea Pontificiae nostrae solicitudini ulla ex parte desimus , tametsi omni Juris praesidio, & legitima potestate destituta, adeoque irrita prorsus, & inania per se satis esse dignoscantur quaecumque contra Jus, ct fas, ac legitimi Regis Dignitatem isthic hactenus attentata suerunt, perspectum tamen vobis esse cupimus ea a Nobis penitus rejici, atque improbari: Omnibus
propterea, qui eX ordine Vestro sunt, auctoritate nostra cautum esse volentes, ne ad electionis, acclamationis, aut designationis novi Regis actum ullo modo concurrere, aut consentire praesumant, poenas alioquin a SacriS Canonibus,
ct Apostolicis Constitutionibus adversus inobedientes, & Sedis Apostolicae Mandatis contumaces inflictas subituri. Ceterum de nostrae voluntatis propensione erga Vos, ct erga eos, qui debitam Nobis observantiam congruis argumentis testari parati sunt, ita existimare debetis Nos nulli unquam o Lficio, quoad recte, ac cum Domino fieri poterit, desideriis, ac petitionibus vestris esse delaturos, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, quibus Apostolicam Benedictionein peramanter impertimur. Datum Romae apud Sanctam Μariam Majorem Sc. diez. Septembris IIo . Pontificatus Nostri Anno S
IDEM ARGUMENTUM Dilecto Filio Nostro, Christiano Augusto, S. R. E. Presbytero Cardinali de Saxonia.
DIlecte Fili Noster, salutem Sc. Admoniti certis nimium testimoniis,
quo loco in praesens sint res Regni Hungarici, ac soliciti pro Pontificiae nostrae charitatis erga Caesaream Majestatem constantia, atque magnitudine, iis, quibus possumus, mediis occurrere, atque Obviare graVi L simis malis, quae in detrimentum juris, ac Regiae authoritatis eidem Majel stati competentis contingere possient, quaeque inhoe perturbatissimo rerum illarum statu metuenda videntur, decrevimus literas ad ordinem Ecclesiasticum
106쪽
EpisTOLAE, ET BREVIA SE LECTIORA. 397 sticum illius Regni dare, in quibus quidem, praelibatis caulis, quae NOS ad eos interpellandos, monendosque moVent, ac urgent, ita illos ex ipsis, qui torthi novarum rerum authoribus adhaesissent, ad saniora consilia convertere cui ramus , ut alios etiam eisdem sensibus imbuere , & ab omni molimine revocare possint; polliciti insuper ipsis sumus officia nostra, quae certe , quoties h re erit, impendere non omittemus, ubi etiam opus sit aliquem eo allegare, qui Pontificio nomine , sicuti alias contigisse novimus . interveniat, & hos motus compescere satagat. Has itaque ipsas literas ad Te transmitti mami damus, ut pro tua eximia prudentia iis, prout eXpedire duxeris, uti valeas,l Deum interim precantes , ut officiis nostris Vim addat, quatenus Optatum exitum assequantur. Tibique interim, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimur . Datum Romae Sc. die secunda Se-
Clero Aragoniae, o Valentiae ingentem pecunia summam Aerario Regio perso endam atque Beneplacito Apostolico fuisse indictam, o d Regiis Administris acerbe exigi coeptam cum Rege Catholico graviter expostulat, eumque paterne, o serio ad n net, ut laesa; n libertatem, o Drijdictionem Ecclesiasticam opportune quamprimum tredintegrari curet.
Charissimo in Christo Filio Nostro , Philippo Hispaniarum Regi Catholico. CLEΜΕNS P. P. XI.
CIIarissime in Christo Fili Noster, salutem Sc. Allatum est ad Nos Ma-oljestatis Tuae Administros pro conficienda ea summa, quam, ut sertur, usque ad hiscentum mille aureos duplos Regna Aragoniae, atque V ollentiae Tibi pendere aussa sunt, supposuisse huic oneri, ac solutioni cum Laici sol Ecclesiasticos, tum Seculares, tum Regulares, nullo requisito , ac obtento prius desuper Beneplacito Apostolico, quod in similibus causis omnino prae- lrequiri Sacri Canones manifeste constituunt, & nihilominus exactionem per eosdem Administros tam acriter urgeri, ut multi ex Ecclesiasticis propterea, quod solvendo oneri sibi injuncto impares serent, coacti sint subire, ac perpeti super propriis ipsorum bonis militares, ut vocant, eXecutiones: alii Vero Regulares, quo se ab ea VeXatione redimerent, argenteam suppellectilem Ecclesiarum Collectoribus eXtradiderint, quod profecto sine magna molestia , imo nec sine summo horrore, atque animi perturbatione exaudiri a N bis non potuit; GraVe enim, ac mirum Nobis Visum est, quod in Regnis Hispaniarum, ubi inter praecipuas laudes, viguit semper antea singularis cultus, ct filialis observantia in hanc Sanctam Sedem, praesertim quoties actum est de praeservanda Ecclesiastica Immunitate, nunc demum cum potiores, & uberiores causae declarandi idem studium suppeterent, ct vices omnino reposcere Paternus noster amor praeclare eXplicatus videretur, facta laesiva prorsus Juris, ac libertatis Ecclesiasticae, & contraria debitae in eamdem Sedem reverentiae palam admittantur . Quae cum intelligamus omnino aliena esse ab eXimia
107쪽
mia tua pietate, & syncera, ac egregia erga NOS Voluntate, credimus ea, n
loque Te mandante, neque satis conscio contigisse, ac proinde confidimus Te ilhisce nostris certiora tum essecturum esse , ut nedum Administri Tui ab ea exactione statim cessent, sed daturum sedulam operam redintegrationi laeta is libertatis , Jurisdictionis, & Immunitatis Ecclesiasticae, nihilque potius habit turum,quam ut sarciatur quidquid attentate,nec sine contemptu,& injurias c-l clesiastici ordinis fuit hactenus exactum. Vide itaque, Charissime in Christos i FiliNoster,ne hoc perturbatissmo tempore,quo,si unquam,concilianda est omni studio cilestis gratia,admissis hujusmodi scandalis ira provocetur,&ne Nost ipsi, iis non submotis adigamur ad eas versandas cogitationes, quae etsi Nobist molestae, non sunt tamen refugiendae, ubi Dei, & Ecclesiae honor agitur, quil l potior Nobis esse debet quacumque humana ratione. Et Μajestati Tuae Apostolicam Benedictionem amantissime impertimur. Datum Romae apud San-l lj ctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris dieio. Septembris I TOT. Ponti- ficatus Nostri Anno Septimo .
Archiepiscopo Caesaraugustano cessuras denunciat, in quas inciderat ob consensum praestitum exactioni pecuniae d Rege Catholico impositaesuper boris Ecclesiasticis Ara-yriae, o Valentiae: nec non irregularitatem, ubi in eo satu 2 Misae celebratione, o Pontificalium exercitio non abstinuerit. Eidem praetered injungit, ut d Nuncio solico opportunis ad id facultatibus praemunito absolutionis, o dispensationis j respective beneficium postulet: ae Regios Administros eisdem Cessuris innodatos ladmoneat, uι praemia debita satisfactione absolutionem ab ipsomet Nuncio obtinere curent; ac in reliquis Ecclesiasticam immunitatem, o libertatem frenue
Venerabili Fratri, Archiepiscopo Cssaraugustano. CLE AIENS P. P. XI.
V Enerabilis Frater. Non secus, ac debuimus, animo commoti sumus,ubi audiVimus, quod pro conficienda summa biscentum mitile duplorum aureorum, quam sibi a Regnis Aragoniae, atque V lentiae Majestas Catholica eXolvi nuper mandaVit, nedum Regii Administrii exactionem ad bona etiam Ecclesiasticorum ausi sint extendere, sed quod
l Fraternitas Tua, quae pro Pastorali officio dura, libertatem, ac Immunitatem Ecclesiae constanter , ct inconcusse tueri, atque asserere tenebatur,& quae profecto non ignorabat Sacrorum Canonum authoritate districte caveri, ne hujusmodi onera Ecclesiis, nisi requisito , ct obtento prius desuper Beneplacito Apostolico, imponantur, adeo non restiterit graVamini, ut praesertur, Ecclesiasticis personis hac occasione illato, ut imo designaverit, atque constituerit, quantum ab unoquoque ipsorum in eam summam Viritim esset consere dum . Quare cum nimium eXploratum sit Te Ecclesiasticas censuras per eosdem Sacros Canones . & Apostolicas Constitutiones, ac potissimum per Bullam legi.& promulgari consuetam Feria quinta in Coena Domini inflictas hoc facto . sive consensu incurrisse, quin etiam incidisse in Irregularitatem, ubi in hoc
108쪽
hoe statu a Missae celebratione, S a Pontificalium exercitio non abstinueris: intelliges profecto consulendum Tibi esse conscientiae tuae, quod ut perficere possis , Venerabili Fratri Antonio Felici Archiepiscopo Damasceno Nuncio nostro Apostolico facultatem attribuimus impertiendi Tibi absolutionem ab
eisdem censuris, S dispensandi Tecum super irregularitate propter praemi Lia sorte contracta. Tuum interim erit eXercere nunc demum Pastoralem Eelum , ct Regios Administros nedum authoritate tua prohibere, atque compescere aprosecutione institutae adversus Ecclesiasticos exactionis, sed eosdem omni solicitudine monitos inducere, ut absolutionem a censuris , quibus illugati sunt, promereri, atque obtinere curent, prae id tamen,ut par est, eorum, quae indebith hactenus perceperunt, restitutione. Quod si protracta contumucia renuant ea perficere, ad quae tenentur. S se Ecclesiae authoritati subiicere, media a Sacris Canonibus in similibus casibus praescripta, servatis tamen servandis, Tibi erunt omnino ineunda; Cordi enim Nobis est, ct esse debet, ut custodiatur, & sarciatur libertas, atque Immunitas Ecclesiae, Tuque idipsum omni studio, opera, ac diligentia curare debes,ac proinde oneramus conuuentiam tuam, si quid sciens praetermiseris , quominus id cum effectu sequatur. Neque tamen propterea subtrahimus officium nostrum, paratique sumus ea suscipere consilia, quae in gravissima hac causa Nobis incumbere existimabimus. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die II. Septembris IIo . Pontificatus Nostri Anno VII.
Epistolam quamdam ab Archiepis o Caesaraugustano conscriptam, in qua exactionem pecuniarum ab utroque ciero per lateam Potestatem militari manu extortam licitam asserebat, multaque alia Ecclesiasicae Immunitatis, o libertatis ima admisisse, mel ab aliis admissa probasse latebatur, damnat, ac improbat, eidemque Archiepscopo duorum mensium terminum praescribit ad Ecclesiasticam Immunitatem redintegrandam , sua que erroneas propolitiones retractandas: Elapsoque termino, uisiparuerit, Ipsum ab exercitio Tontificalium, oe cujusvis Ecclesiasteae
jurisdictionis suspensum declarat.
Venerabili Fratri Archiepiscopo C saraugustano.
Enerabilis Frater. Post superiores nostras literas ad Fraternitatem Tuam datas, certiores facti sumus de quadam Epistola a Te perscripta, in qua inter cetera non dubitabas asserere licith, ct absique ulla Ecclesiasticae immunitatis laesione adigi potuiste etiam vi, & ut dicitur , executione militari Ecclesiastici ordinis personas ad conserendum eam pecuniae summam, quam Regno Aragoniae supremus Regii Exercitus Moderator Dilectus Filius Nobilis Vir Philippus Dux Aurelianensis imperaverat. cum non ageretur de tributo , ac onere , sed de solutione titulo compensationis debita pro reficiendis gravissimis damnis Regio Patrimonio illatis a multis ex Clero tum Regulari, tum Seculari, qui turbas non ita pridem in eodem Regno excitaverant, ac seditiosos, ct perduelles incenderant, atque confoverant contra Catholici Regis Majestatem, quae propterea dispendia maximh in l
109쪽
conscribendo milite ad compescendos hujusmodi motus pertulerat. Fatebaris autem Te ea occasione unicuique ex Clero seculari, sive is esset Metropoliatanae , sive Parochiali Ecclesiae addictus, qui ejus desectionis, aut perduellionis particeps habitus suisset, praescripsisse portionem, quam pendere debebat, eamdemque a singulis ipsorum exegisse, nec tamen voluisse Te idem onus assumere respectu Cleri Regularis, nam , praeterquamquod Religiosi Viri, eorumque Communitates authoritati tuae non suberant, satis superque intellexisti ipsos impares sere solutioni,utpote qui longe supra vires gravati fuerant, lsed eam exactionem ejusdem Ducis Administris, atque officialibus reliquisse, qui quidem eo usque progressi sunt,ut ipsos Regulares appositis ad eorumConventusCustodibus ad solutionem compulerint egisse Te tamen apud ipsum D cem, ne VeXarentur Cςnobi a Regularium, quorum perspecta esset inopia,non lquia innoxii essent, sed quia inanis adversus eos fuisset actio . Ex quibus omnibus hoc demum inferre non verebaris, aliter tempore belli, quam Pacis statuendum, atque agendum esse, nec perturbatis publicis rebus educendum esse gladium Ecclesiasticae Jurisdictionis , praesertim adversus justa petentes. quibus nulla alia suppetat exigendi via, nihilque magis a Te optari, quam ut Tibi semper contingat deliberationes tuas aptare, & consormare temporum circumstantiis, quibus tantiim perpensis judicium ferri potest, hirum prudenter , an secus suscepta fuerint consilia. Quoniam vero asserta hujusmodi S alia quamplura eisdem tuis literis contenta percipi a Nobis non potuerunt sine summo horrore, atque animi perturbatione, tanquarn omnino libertuis, Jurisdictionis, ct immunitatis Ecclesiasticae eversiva, ac e directo opposita sacrorum Canonum dispositioni: idcirco Nos perpendentes Te manifeste desul Lse debito Pastoralis officii, nedum permittendo, quod per militares eXecutio. nes Praefatum onus eXigeretur, aut potius extorqueretur ab Ecclesiasticis,sed etiam prolatis, ac audacter propugnatis erroneis ,& scandalosis propositionibus, ac inter ceteras licui sie, illaesa Ecclesiastica immunitate, Potestati labcali, cui congruum non erat arma spiritualia opponere , tum etiam Tibi ipsi, tua authoritate deficiente tamen Indulto Apostolico, quod sacri Canones ad validitatem hujusmodi exactionum prae requiri manifeste praecipiunt) eXecutioni demandare ea omnia, quae acta sunt, adversus Ecclesiasticos . itaui ad instar meriti Tibi adscribas, quod eX parte executor violentae illius exacti nis extiteris, dum summam Ecclesiasticis secularibus, tam Metropolitanae, quam Parochialium Ecclesiarum viritim contingentem designasti. Ideo Nos Apostolici nostri Muneris partes esse duximus non pati, ut hujusmodi scandala , quae deterrimi exempli in Ecclesia Dei essent, impunita permaneant, ct nihilominus volentes Te effectu Pontificiae nostrie charitatis gaudere, constituimus, ct praefigimus Tibi spatium duorum mensium a die praesentationis
harum nostrarum computandorum,ad hoc ut serio perpensa gravitate eorum, quae cum contemptu, ac injuria Ecclesiae admisisti, nedum libertatem, jurisi dictionem, S immunitatem, non uno capite laesam sarcias, atque redintegres , sed ut propositiones erroncas, ac scandalosas, quibus eamdem tuam Epistolam respersisti, ut par est, retractes, reservantes Nobis declarationem ceterarum poenarum Ecclesiasticarum, quas incurristi. Quo quidem termino elapso , nisi redintegratio , ac retractatio sequantur, ut praesertur, NOS nunc pro tunc, absque eo quod alia subinde declaratione opus sit, Te ab exercitio
Pontificalium, ' quavis Ecclesiastica jurisdictione suspendimus,ac pro suspen
110쪽
EpisTODE, ET BREVIA SELECTIORA.
Capitulum, ct Canonicos Ecclesia Caesaraugustanae admonet de his, quae insuperiori Epistola Arehiepiscopo Caesaraugu ano praescripserat, illisque injungit, ut ad nu-ium Nuneii Apostolici deetentant ad electionem Vicarii Capitularis, qui tamdiu Ne cimn obire debeat, quamdiu eumdem Archiepiscopum ab exercitio Aeles
sic ejurisdictisuis suspensum esse constabit.
Dilectis Filiis Capitulo, & Canonicis Μetropolitanς Ecclesiis C saraugustans.
DIlecti Filii, salutem Sc. Perceptum est a Nobis tanta quidem, quanta
vix dici potest , animi nostri molestia, laesam fuisse isthic palam. SgraViter libertatem , atque immunitatem Ecclesiasticam . Cum l l enim nemo profecto ignorare posset Clerum tum Secularem, tum Regularem esse perpetuo exemptum a quocumque onere per Laicalem potestatem injuncto, nisi tamen, juxta Sacrorum Canonum dispositionem, ipste etiam Ecclesiasticae Personae authoritate Apostolica per Indultum speciale desuper Obte tum communi oneri intuitu publicae causae subiicerentur: nihilominus cum Dilectus Filius Nobilis Vir Dux Aurelianensis, supremus Regii Exercitus moderator, non ita pridem mandasset pendi a Regno Aragoniae summam bis- centum mille duplorum aureorum Fisco Regio , audivimus non defuisse, qui crederent, palamque edicerent posse etiam absque praefato Apostolico Indulto , ct sine ulla Ecclesiasticae Immunitatis Iaesione, extendi hoc onus ad Ecclesiasticas Personas utriusque Cleri, ac licere cunctantes, ac renuentes sol Vere per militum insistentiam ad solutionem obstringere. Nunquam autem inducere potuissemus in animum nostrum Venerabilem Fratrem Archiepiscopum Caesaraugustanum huic sententiae adhaesisse . nisi Nobis nimium constitisset Ipsum nedum ita sensisse,sed manum etiam executioni adversus Ecclesiasticos Seculares tum Μetropolitanae istius, tum Ecclesiarum Parochialium apposuisse, idque ineluctabili testimonio epistolae ab eo perscriptae, in qua Ipse licute , ac congrue pro ratione temporum id tunc factum esse testari non dubitat, adjectis etiam aliis propositionibus libertatis, immunitatis, ac jurisdictionis Ecclesiasticae prorsus eversivis, quas hic commemorare non attinet. Nos itaque, qui Muneris nostri partes usque ad extremum vitae spiritum cum Dei auxilio parati sumus implere , eidem Archiepiscopo nostris prius literis graviter monito praefiximus terminum duorum mensium ad sarcienda jura Ecclesiae manifeste laesa, & ad alia, quae necessaria esse duximus, praestanda. Qui quidem Archiepiscopus, nisi ea omnia adimpleverit juXta praescriptum Venerabilis Fratris Antonii Felicis Archiepiscopi Damasceni Nuncii nostri. V l lumus, quod Vos ad nutum ejusdem nostri Runcii ad electionem Vicarii Capitularis statim deveniatis, qui tamdiu hoc officium exercere debeat, quar diu constabit eumdem Archiepiscopum Caesaraugustanum ab exercitio Ec-l clesiasticae jurisdictionis esse suspensum. Vobis interim, Dilecti Filii, Apo- stolicam Benedictionem peramanter impertimur. Datum Romae &c. die 8.l octobris I IOP. Sc.
