장음표시 사용
71쪽
a vulneris magnitudine atque a natura & situ partis vulneratae. Nam in vulneribus secundum musculorum rectitudinem factis vinculo duobus initiis circumdato utendum erit.Fascia vero aptissima lintea est lata. ut semel iriceta non VulnuS tantum, sed paulum utrinque etiam OraS 6US comprehendat) non nimium mollis, fragilis, quo tuto contineat, ne--que rursus ita dura ut premendo os-fendat. Tum vero ipsa circumductio nec ita laxa sit, ut nihil efficiat, nec ita Vehemens, ut premendo dolorem - excitet , sed contineat, non astrin-igat. si ab altera parte caro magiS re- .cessit, ab ea magis fascia attrahetur. .Hycme saepius fascia circuire debet, aes ate quoties necesse est: tum eXtrema pars acu inserioribus assuenda , . nam nodus vulnus laedit. Sutura Vero utendum erit in transversis, vulneribus, in vulneribus quorum orae plurimum dissiden i, & facile attrahuntur. Item quandosecaro alia .
72쪽
De Vulneribus. 69parte dependens, alia integra haerens conjunctione corporis fovetur, plagaque sit in parte molli , ut in ima
aure, inlo naso, bucca, palpebra, labi O , cute circa guttur, cute frontis,
abdomine ,'& similibus , cavendo ne quid concreti sanguinis, aut rei alterius , in vulnere relinquatur. Suturarum autem Varia sunt genera: alia enim sutura fit acu filum trahenti, transfixis in girum utriusque Vulneris oris, ut pelliones pelles consilere solent, quo modo sauciata intestina suuntur: Item membranosa loca, carne destituta, atque etiam aliae omnes partes, quando fluentis sanguinis impetus, alio suturae genere uti non permittit. A lias vulneris labra ita suuntur,
primus punctus duabus fili involutionibus stabilitus, in medio divisionis sit: fustoque nodo filum paulum, a nodo scinditur, deinde utrinque in mediis spaciis fiunt & alii punctus unica fili involutione , & nodo , ut
73쪽
o De Vulneribus. supra firmati, & ita deinceps si opus . erit inter quoscumque duos puntius, punctus adhuc fiet. Aliquando in magnis, & profundis vulneribus sutura fit, transfixis utrisque vulneris labris tot numero acubus quot opus fuerit, circa quas filum eo modo quo rusticae mulieres acus suas in vestibus observant, involvitur : relictis ibi acubus usque ad vulneris aggutinationem. Suitur etiam vulnus aliquando hoc modo: pinnae convenienti longitudine utrinque vulneri adaptantur, acu filum trahente utrinque Vulneris labrum trajicitur , ibique filo altera pinna comprehensa, acus per idem so- .ramen reducitur, deinde extrema fi, lorum, euntis inquam, & redeuntis, quibus & altera pinna comprehenditur, nodo constringuntur, & filum abscinditur: in quo etiam suturae ge- nere tot puncta fieri debent, quot pro vulneris magnitudine necessaria vide
74쪽
De Vulneribus. TIAlias non vulnus suitur, sed pulvilli pannei triangulares, linimento ,. pertinaciter haerente, ex sanguine draconis, mastiche, thure , sarcocolla polline, & ovi albumine, parato, illiti , utrinque parum a lateribus Vulnerii ris adaptantur, qui posteaquam perti-
- naciter haeserint, convenienter iun
Sunt & alia suturarum gen*ra, quibus discissum abdomen constantur , quae ob id a veteribus appellantur. Horum primum genus ita administratur, ab externa cute incipiendo introrsum acus injicitur, ubi vero tum cutem, tum subjectuin musculum totum transierit, praeterito quod musculo subest peritoneo, per reliquum peritoneum , & abdomen
ab interno extra transmittitur: ubi hoc penitus transierit, rursus ab externo
introrsum idem abdomen est persorandum, de praeterito ut supra) subjecito periton
cum t totoo, contrarium peritoneum
75쪽
1 CDe Vulneribus ne ab interno extrorsus perpungendum , atque sic iterum iterumque faciendum , quoad totum vulnus similiter consulum fuerit. - Alio modo abdomen ita suetur portet; a vicino nobis abdomino inc pere, atque ab externo introrsum , per id tantum acum transmittore , post, praeteritis utrisque perito ei la bris, adversa parte ab everno introrsum , per utrumque ejUs labrUm
acum revocare : deinde rursus hanc revocare, atque ab interno extrorsum per adversum abdomen trajicere.
Est & tertium suturae abdominis genus apud Celsum quod duabus acubuq administratur, verum id quum minus frequens sit, praetereundum censiti.
Sutura cujuscunque generis sit mediocris esto: quoniam nimis rara non continet', & nimis crebra Vehemen- tius a scit. quo enim saepius corpus pungit, eo majores oriuntur infammationes , praesertim restate, orae autem vulneris sutura junctae , eX toto
76쪽
De Vulneribus. 732 inter se contingere non debent, ut si quod humoris intus concreverit , sit
, Acus sit longa, tenuis, cuspide triit, angulari, & cauda parum excavata,
ut filum ejus transitum non remorea, tur.
, Filum etiam sit aequale, eonsistentia medi6cri; nam quod justo durius
h. est, cutem rumpit. Dum vulnus suis trir, altera ejus orae pars canaliculo inint eXtrema parte senestrato inniti debet, ja ut cutis eVagetur, & ut pertransiensacus videri possit, ora Vero Vulneris j. dum per eam filum attrahitur, spe- cillis aut alio adminiculo fulcietur, ne iis attractum filum consequatur. Si vero in carn e vulnus est hiatque,
t. neqUe. in unum orae ejus facile attra-ji huntur, sutura quidem aliena est, . imponendae vero fibulae sunt Graeci nominant ) quae oraS paU. IUm tantum contrahunt, quominus lata postea cicatrix sit, sere enim si bu- , Iae latius vulnus esse patiuntun COm-: D ' . pre-
77쪽
prehendi fibula vel sutura non cutem tantum, sed aliquid etiam ex carne ubi suberit haec, oportebit, quo Valen
tius haereat, neque cutem abrumpat. Coactae in unum VulneriS orae, naturae beneficio coalescunt, & saepe pristinam unitatem recipiunt, si partis laesae substantia salubris conservetur hoc autem fiet , eam mediocriter exiccando, admotis linamentis , pulvisculis, emplastris , linimentis, aliquando venae sectione, vel purgatione, non neglecta convenienti victus ratione: sumpta semper indicatione
a vulneris magnitudine, totius corporis & etiam partis affectae, natura, temperamento , & similibus. Linamentum proprie Graeci nominant) est penicillus quidam ex
linteo concerptus, & implicitus, qui vulneri imponitur .Fit autem ex intoltis, derasis, evulsis vel excerptis linteis, ex illychinio, ex stupa bene mundata,& pexa,ex Tilino cotonem Vocant)eX
spongia sene expressa, ex junci cras-ι sioris,
78쪽
De Vulneribus. sioris, & sambuci medullis, ex sungorum pedeolis , ex pilis leporinis, ex lanugine salicis &cotoneorum , ex gentianae, &similium radicibus. Veteres medici variis nominibus hoc auxilii genus appellarunt, vel propter materiam , vel propter formam. sic
tortis, derasis, cerptis, vel evulsis
quod ex et lychniis consormaretur, quod in longitudinem fasti giatum sit, Golriin, quod cunei si guram imitetur. Formari etiam same so-
lent, in vel micul6rum, re in floccorum formam, pro partium, & VUl-ncrum figura . . Linameptis saepe sicciς, Dequentius aliquo linimento imbutis, utimur, Vel ad detergendum, vel ad exiccandum , vel ad singilinis fluxum sistendum, vel ad vulneris oras hiantes retinendaS, vel ad ipsi am vulnus ampliandum, tu vulneribus cavis, angustis, prosun
dis , humidis , sordidis , contusis.
79쪽
76 De Vulneribus. venenatis, ab eXterno aere corrUptis, in ulcera degenerantibus, denique in vulneribus, cum tumore aliquo praeter naturam, vel ossium laesione, vel sanguinis eruptione, conjunctis. Juvant etiam ad affectae partis naturam salubrem conservandam pulvinuli, a similitudine pulvinorem qui to-
mento,iana Vel pluma insarciuntur,
in sella ut mollior fiat sessio imponuntur ita dicti, vulgo plumaceola appellantur. Fiunt autem ex nylino, lana , Rupis canabis diligenter pexis, raro ex spongia, frequentissime ex pannis duplicatis, ad minimum, Vel unus,vel duo, vel tres, Vel etiam plures kn Unc sicci, nunc liquore aliquo imbuti, ut Vino, possa, oleo, ovi albedine, cerato liquido, vel alio simili. -
Horum. usus est, coactas in unum Vulneris oras sulcire, & Iuviter comprimere, partis Vesneratae calor nativum fovere, partemque a fasciarum molesta pres1ura tueri.
80쪽
CDe Vulneribus. 77 erit ad salubrem partis statum retinendum , si vel sanguis non sissicienter
ex vulnere fluxerit , vel a vulneris aut doloris magnitudine, ab infammatione, convulsione, vigiliis , delirio, urgentibus, periculum immineat,
ut in vulneribus articulorum, tendinum , nerVorum & partium carne Vacuarum , idque si aetas, & virium robur permiserint. Neque etiam convenienti purgatione uti alienum erit, ubi praesertim totum corpus cacochymicum fuerit. Imo sine cacochymia purgare oportebit, si vulnus in capite fuerit, vel in Ventre , Vel in articulis vel usque adeo magnum, ut sutura egeat: Vel si ex eo corruptionis periculum immineat, ut doc. Hippocrat. lib. de ul
Victus etiam ratio ad tuendum salubrem partis affectae statum confert; si igitur aer. cubiculi quo vulneratus opposite, &indolenter Jacet, tempe ratus: aletur nisi vires aliter suadeant