Historiae Francorum ab anno Christi 900. ad ann. 1285. scriptores veteres 11; in quibus Glaber Helgaldus Sugerius Abbas M. Rigordus Guillermus Brito Guillermus de Nangis & anonymi alij. Extrema stirpis Carolinae et Capetiorum regum res gestas... expl

발행: 1596년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

A ROBERTO AD MORTEM PHILI P. R. 8ς

Franciae iam dictus Ainricus; qui ducatum Burgundiae statri suo dedit Roberto:

Odo vero frater eorum priuatus permansit. Regina autem dolens suum non esuis adimpletum votum, post viri sui obitum maximam regni partem in tua ditione conabatur retinere : quare tam Odonem Carnotentium Comitem , quam plurimos Galliae proceres odio in filium armauit. Porro Rex Ainricus cum esset in rebus militaribus exercitatus, manu promptus, consilio prouidus, inconstantem Constantiam sua superauit constantia. Siquidem quas sibi subduxerat urbes Sc oppida armis obtinuit, eamque ad deditionem impulit; Odonem etiam bis fuso ipsius exercitu, tertio demum repentino su- Io peruentu, seminudum fugae latebras quaerere compulit , plurimis de cius exercitu interemptis captisque multis; ad extremum vero dextras petere coegit. Ccteros deinde qui contra cum arma mouerant, aut patria expulit, aut quo voluit modo subiugauit. Praeterea anno quo dc iactus es h Rex Robertus bora noctis tertia eclipsis lunae apparuit, cometes etiam septimo Idus Mart ij, hora decima noctis, ad longitudinem hastae, ardens usque ad auroram per trium dierum spacium visa est. Sui

secuta est innumerabilis multitudo locustarum, omnia virentia depascens. Sequenti etiam antio mense Iulio tantus grandinum imber cecidit, ut sata omnia, vineas, albores, de omnes hominum labores attereret: post grandinem autetia tan Lo tacecidit tempestas, ut totam spem eorum quae relicta crant, deleret. Ε templo per continuum triennium irremediabilis fames subsecuta est, ita ut vix humanis abstineretur carnibus, & ut mures, canes, dc cetera immunda pro deliciis haberentur. xc lues maximam humani generis deleuit partem.

Anno Dominicae incarnationis millesimo tricesimo septimo,hora diei prima post octaua; Paschae amisit sol radios siuos, 5 apparuit in ea specie qua solet luna secunda apparere, ec circa horam tertiam, speciem lunae quintae habuit, & post pauculum octauae. Eodem anno Liger fluuius sua littora bis transgressus, haud modica suis vicinis intulit detrimenta. Quo anno Comes, cuius supra meminimus,odo contra Regis Ainrici voluntatem, cum maximis bellorum copiis contra Alaman-3o nos S: Lotharingos properauit ad bellum. Conserto igitur proelio cum eorum Duce Gothelone, cum multis suorum millibus corruit. Porro Constantia Regina post tertium obitus viri sui annum,diem clausit ultimum,sepultaque est iuxta eum. Pe

empto Odone, Tet baldus de Stephanus fili, ipsus more suorum patrum, qui semper infidi Regibus extiterunt, contra Regem Ainricum rebellauerunt, Odonem fratrem illius falsa spe regni illicientes: qui pollicitationibus eorum credulus, statri manifestus factus est inimicus. Exin caedes, rapinae, incendia, depopulationesque pene uniuersam demolita sunt Franciam. Rex vero Dei adiutus auxilio, contra fratrem arma corripiens, eum in quoddam municipium fugere compulit, quem aliquantis suis cepit cum coplicibus, Aurelianisq; in custodia deposuit. o Cum Stephano etiam congressus vicit eum, fiagauit, multis de ipsius exercitu captis, in quibus retentus est Comes Rodulfus, in quo tota vis factionis sita erat. In Teibaldum quoque Gavi redum Andegavensium Comitem animans , effecit cum libi acerrimum inimicum. Hic urbem Turonicam, quae illius erat ditionis,

cxercitu circumdat, aggeribus extructis, machinisque de omnibus, quae ad obsi- .dionem pertinent, paratis. Quo cognito Telbaldus, undecunque collectis auxiliariis, cum fratris & suorum militum cohortibus, tendit Turonis. Gausredus autem comperiens eum cum valida manu aduentare , suis de ipse in unum contractis,

obviare praedictis properat hostibus. Commisso demum certamine, Teibaldus de sui terga vertentes fugam ineunt. Ille ac si inermes invadit, ipsum eorum Prin- Io cipem cum multitudine maxima capit. Deinde reuersus ad obsidionem praedictae urbis, cepit eam Ec suo mancipauit iuri, quam usque hodie Comites possident A n legati ses. Post haec stephanus frater Teibaldi moriens reliquit silium Odonem nomine, quem Tet baldus haereditate priuauit patris. Ille autem ad Comitem confugit Normannorum, qui ei uxorem& aliquas dedit pollessiones. Vsobardulitas circa

92쪽

idem tempus contra eundem Regem Petuetis castrum munierat: quem Rex bie irati obsidione cingens, incius is inedia consumptis ad deditionem compulit,ca struinque recepit , apsum vero omini honore expoliatum a tota porturbauit Fracia. Eodem Rege regnante Leo Papa in Franciam venit, rogatu Hermeri coenobiu sancti Remigis Abbatis, qui Remis pertingens, monasterium eiusdem sancti Remigibal, eodem Abbate magnis sumptibus constructum, cum maxima consecrauit gloma ubi etiam multorum adun auit concilium Episcoporum & Abbatum, in quo symoniacaliaeresim, quae fere totam resperserat Galliam, anathematis lugillauit gladio , multos humilians quos ea pestis extulerat, & sanctorum patrum statuta, quM propemodum apud Gallos abolita fueratar, reformans. Anno M. X Li i ii. incarnati Vcibi, vi. Idus mensis Decembris octaua hora inoctis feria v. luna xliri .eclipsis ipsius lunae inter Hiadas & Pleadas contigit. Eodequoq; anno&mente, S seria eadem, hora dici secunda, x. Kal. eiusdem mensis solis cclipsis euenit. Eodem anno in pago Aureliano, inuenti sunt duo panes sanguino madentes, unus subcinericius, & alior in clibano coctus. Quo anno Mahildis Regina obiit. Enimuero tribus post haec exhalis lis annis, idem Rex mouit exercitum in Normannos, qui abeunte Ricardo suo Principe, filium ipsius Guillelmum postea Regem Anglorum Normannia pepulerant, nolentes cum ipsorum habere primatum,eo quod non esset natus de legali connubio. Hic ad Regem supra memo-vatum confugit auxilium petens a quo benigne susceptus cst. Rex ergo fines Nor- romannorum cum tribus tantum amnatorum millibus ingressus, hostes paratos inuenit : erant enim rere triginta millia hominum instructa ad bellum. Commisso igiatur proelio,regius exercitus tanta animositate in hostes irruit, ut maximam partem eorum sterneret, de ceteros in fugam verteret. Exterriti vero qui de proelio superfuerant Normanni, Regi eidem colla subdiderunt, &iam dictum Guillelmum

ut suum dominum receperunt. Rex autem cum integro suorum numero reuersus

est in Franciam. Qui post Maildis Rcginae humationem, copi taliam coniuge, videlicet filiam iuri lciolit Regis Rusibrum,nomine Annam,quς ei genuit tres filios, Philippum, Hugone, Robertii in; quorum Robertus puer obiit. Hugo polica. natus est Comitatu Virmandensi uin a fratre suo Philippo iam Rege. Ea tempesta et wBerengarius Andegauentis Ecclesiae Archidiaconus, cuius tunc nomen inter sectatores diuitiae philosophiae celeberrimum habebatur, haeresim de corpore Se sanguine Domini incidit, dicen cile tantum sacramentu quod consecratur super altare, non rem sacramenti. Qua de causa a Papa Nicolao euocatus, Roma petiit ; ubi in praesentia eiusde Papae 5 multorum Epi: coporum cxaminatus, suum colitens an thematizauit errore, loliannem Scotum igni coburens, cuius lectione ad bac nefaria deuolutus fuerat sectam. Professus est deinde eise in veritate corpus di sanguine Domini nostri Iesu Christi, quod consecratur supcr altare, non tantum modo sacramentum,& suam ipse prosessionem in eodem Concilio suo recitauit ore. Ainricus ergo per triginta septem annos post Obitum patris regno Franc. - rum strenue gubernato Viiciaci defungitur, anno incarnati Verbi M. LV ii II. relinquens regnum totius Franciae Philippo suo filio, quem ante obitum suum, R in is ciuitate in Regem ungi cum magna secerat ambitione. In cuius obsequio Ger-ualius eiusde metropolis Praesul, expendit non modicum apparatum. Qui Praesul

quantae fuerit strenuitatis, dissicile est prosequi. Rege defuncto Regina Anna Rodulfum Comitem in coniugio acccpit: quo mortuo natiuum repetiit solum. Philippus igitur, quoniam puerulus erat, tutorem At nutritorem fi patra accepit B ilduinum Flandrensium Comitem, probum sane virum, d iusti tenacem. Qui usque ad intelligibilem aetatem eum benigne fouit, regnum gnaviter administrauit, rebelles&inquietos virga directionis correxit. Adolescenti vero e- sismum ex intcgro regnum rcstituit. Ipse autem non post multum tempus ex hac vita decesiit, relinquens filium sibi aequitio cum Balduinum, qui etiam paucis superuixit annis. Is quoque reliquit haeredem nomine Amulsum. Cui inimicans Robertus patruus suus, cxlia redare nisus est, quod & seor. Arnuufus autem Regem petens Philippum, auxiliari sibi ab eo expos ebat. Porro Rex

93쪽

. A R O B E R T O AD MORTEM PHILI P. R. 8

c' gregatis multis armatorum millibus,Flandriam petit,cum Roberto congressu rus. Robertus dissidens viribus, primo cum Rege congredi timuit: post retino a Diumpta audacia, regium fudit exercitum,ihi umque voti incompotem rcgrcdi in Franciam compulit. In qua pugna Arnulius nepos Roberti, qui Regem in ali xi lium sui inuitauerat, cum pluribus aliis nobilibus occubuit. Robertus autem fiati is

sui Balduini obtinuit haereditatem. His temporibus Dux Aquitaniae Guillelmusta quidam alu optimates Galliarum, quisque de suo exciti loco, copio sunt in Hispaniam coduxerunt exercitum. Cuius ditissimam urbem Barbaliam,&quam plura capientes castella, maximamque ciusdem prouinciae partem ferro & igni depo hulantes,demum ad sua reuersi sunt, multamque de variam supellectilem secum aDi erunt, multaque mancipia adducunt. Eodem tempore cometes apparuit sera per trium spacia mensium, ad Austrum plures emittens radios. Ea tempestate C mes Normannorum Guillelmus contracto a Normannia, Francia & Aquitania

non modico exercitu, extructaque multa nauium classe, in Angliam transfretauit. Siquidem Rcx eiusdem insulae Elualdus nomine, quoniam proximus fuerat sanguine, sibi regnum reliquerat Anglorum. Et tardus autem unus optimatu gen iis illius diadema regni sibi imposuerat. Quem praefatus Guillelmus cum maximo belli apparatu transito mari aggrediens primo certamine vicit, pcrcinit, omnesque copias ipsius fudit. Deinde totam illam multis proeliis adeptus est insulam: cuto ius demum Rex effectus, barbaros illius mitigauit mores, cultumque Christianae religionis. qui in ea modicus erat, ampliauit: cuius postremo potentia pene toti in notuit orbi. Roberto Duce Burgundionum obeunte, quem supra retulimus, Ainrici Regis fuit se fratrem , filio quoque ipsus Ainrico ante obitum patris mortuo, filius ipscus Ainrici Hugo ducatum Burgundiae suscepit : quo facto monacho, post aliquot annos principatum ipsius frater eius Odo obtinuit. Secundam expeditionem in Hispanos Dux Burgundionum Hugo, plure que alii Principum Galliae parauerunt. Quibus Rex Aragonensis Sancto,cuius patrem Milonem scilicet Regem ipsi Sarraceni iamdudum excoriaverant, obuiam venit, eisque ducatum contra eo idem praebuit Sarracenos. Quo duce Hispaniam instellis, captaque una nobilium eiu idem Hispaniae urbium, & deuastata ex parteipi .i rogione, plurima onusti praeda domum remeantiquamplurimis captiuis adductis. Tet baldo Carnotensium Comite vita obeunte, Stephanus patris suscepit dominatum, fratri suo Hugoni quandam partem adtribuens paternarum possessio. . num. Qui Stephanus contra Regem rebellans Philippum,a militibus Regis captus est. Exin sacramenta facere, de obsides dare coactus, ne aliquando cius efficeretur hostis, veniam est consecutus. Roberto etiam Flandrensium Comite superos relinquente,silius eiusdem nominis Robertus,haereditatem adeptus est patris. Tertiam deinde expeditionem in Hispanos Galli faciunt. Quippe unus ex Sarracenorum Regibus nomine Iussctus cum multis iam Maurorum quam Sarra--Q cenorum les ovibus Hispaniam occupauerat citeriorem, mari transito. Quod audiens Andetonsus Rex Galliciae de Astiirciae congrcgatis undecunque bellorum copiis ei obuiate proparauit. Tandem in locum unum utriusque concurrentibus turmis, ligno dato proelium comissum est. Porro Andesensus Sarracenos sustinere

non valens,terga vertit,multis suorum oppressis. Quo infortunio exterritus mittit per Gallias ut ei subueniatur,alioquin se foedus c umbarracenis inire,&aditum praebere quo in Gallias transirent, minatur. Hoc accepto nuncio Gallorum proc res certatim milites congregant. Denique tam viliana quam rustica plebs se offert. Milites vero gregatim conuenientes ad bcllum se praeparant. Statuto tempore quique de sitis moti prouinciis in auxilium Andesons festinant. Verum Aso garent Francorum aduentu audito, cum suo Rege terga praebent, nequaquam cos expectare audentes. Quorum fugam Rex Ande risus cum iam prope fines Hispanorum Franci essent, eis notam secit, gratias agens quod sibi auxiliaturi venissent, mandatasque ut redirent ad propria. Franci eius accepto nuncio, tristitiam habuerunt maximam, eo quod hostis iam dictus fuga lapsi seisci, & quod tantum iter nequicquam expenclissent. Ingressi tamen Hispaniam crebras age

94쪽

tes depraedationes, & plura deuastantes loca, demum reuersi sunt ad sua. Rex autem Andesensus, quia strenuus in armis fuerit, quotiens Sarracenos prceliando fuderit, quot exped: tiones in eos egerit, non ibi describore deci cuimus. Nui etiam Toletum maximam urbem eorum suo subiugauit imperio, magnamiuae habitationis partem eis auferens. Hic filiam Roberti Ducis Burgundionum duxit in uxorem, nomine Constantiam , de qua suscepit filiam , quam in matrimonium dedit Rai mundo Comiti, qui Comitatum trans Ararim tenebat. Alteram liliam , sed non ex coniugali thoro natam , Ainrico viai filiorum

situ eiusdem Ducis Roberti dedit, hos que ambos in ipsis finibus Hispaniae contra

Pgarenorum collocauit imperium. I

Defuncto Alexandro Papa, loco eius successit Hildebrandus, qui & Gr

sorius. Hic magna Synodo Romae congregata, Ainricum imperatorem de quibusdam criminalibus ad se delatis, accusabat. Imperator audiens se criminari, legitimam purgationem offert. Papa autem purgationem eius negat te recepturum , sed eum , cum imperio dignus non sit, anathemate feriendum, nisi coronam Imperia deponeret. Quo nolente Imperium deponere, contra v Iuntatem totius pene Concili j cum excommunicauit. Quae res totum Ecclesiae statum turbauit. Exigebat quoque idem Papa ab eo dimitti dominationem omnium sui Imperi) Ecclesiarum , ne cui baculum pastoralem donarer, iuxta quod in antiquorum statutis continetur patrum. Quod ille facere renuit; haec fuit iustior causa istius anathematis. Imperatore igitur Ecclesiae commu- Dione priuato, Papa Gregorius quendam Rodulfum, genere Saxonem, pro eo regnare constituit. Hic a Ducibus eiusdem Imperatoris, qui ad bellum eum lactasi erant,interfectus est Post haec Imperator legatos Papa dirigit, iterum atque iterum satisfactionem super suis accusationibus offert. Papa vero in tua perseuerante sentcntia, R

mam Cum magna armatorum manu tendit, eamque per aliquod tempus obii-det. Qua tandem recepta, Guit bertum Rauennatem Episcopum pro Gregorio Papam constituit, qui mutato nomine dictus eii Clemens. Gregorius vem in Puliam aufugit, in qua, quandiu superuixit, commoratus est.. Defunctus autem y sepultus es Salernae in monasterio sancti Matthaei. Loco ipsius Abbas Cassiniensis Desiderius ordi natus est, qui alio nomine vocatus est Victor. Quo obeunte Odo ut de Urbanus degenere Francorum ei succedit. Eo tempore Fulco frater Gaustei Andegavensium Comitis, eundem fratrem suum cepit, incarcerauit, Nusque ad obitum in vinculis tenuit. Ipse vero illius Comitatum arripuit, formidantque net Rex pro perpetrata fraude stibi aduersaretur, Comitatum Vastinensem,quem Andegauenses Comites ante eum tenuerant,eidem Regi concessi habendum. Interea idem Rex Philippus filiam Florentia Ducis Frisiς Bertam nomine, in coniugium duxit. Quae filium ei genuit Ludovicum nomine, & filiam quam Hugoni Comiti in matrimonio copulauit. Mortuo Guillelmo gloriose Anglorum Rege filius eius 4

aeque Guillelmus,paternum obtinuit regnum. Frater vero eius Robertus Comitatum Normannorum adeptus est. Ainricus autem frater eorum usque ad mortem

fratris Regis priuatus mansit. Hoc lcmpore, tam in diuina quam in humana phialosophia floruerunt Lansrandus Cantuariorum Episcopus, cui do Langobardus, Mamgaudiis Teutonicus, Bruno Remensis, qui postea vitam duxit heremiticam. In Dialectica quoque hi potentes extiterunt Sophistae ; Iohannes, qui eandem artem sophiificam vocalem ei te dili eruit, Robertus Parisiacensis , Roscelinus Compendiensis,Arnulsus Laudunensis. Hi Iohannis fuerunx sectatores qui etiam

quam plures habuerunt auditores. Anno ab incarnatione Domini M. XC v I visae

sunt istellae quasi pluere de coelo densatim, velut pluuiarum guttae per quaedam interualla plurimarum noctium. Eodem anno Papa urbanus in Gallias venit,Conculiumque maximum Episcoporum& Abbatum apud Clarum monte in mense Novcmbre celebrauit. Insequenti quoque anno apud Nemausum ab ud congregauit in mense Iulio Concilium. Adventus autem ipsius & Conciliorum , haec maxima

95쪽

A ROBERTO AD MORTEM PMILI P. R. 89

prae omnibus Orientalibus populis vividam gerens dextram , cxa en sui generis e terra sui incolatus emittens, Hierusalem de circumpossitas longe occupauerat regiones, ita ut eius barbara feritas usque ad mare quod brachium sancti Geomg9 vocatur, dominaretur. Minabatur etiam regiam ciuitatem se invasuram, dc

Christianum Imperium suae subdituram scrocitati. Haec gens Ecclesias totius diruens Orientis, vel ad cultum suae religionis conformans, Episcopis illudens, de omnes sacros ordines ludibrio habens, omnem cultum diuinum illis in partibus

uacuaverat.

Qua saeuienti procella viri religiosi per totum ferme Orientem turbati, nun-

o cios ad iam nominatum Papam dirigunt, orantes lachrymo iis questibus, ut eis iubueniretur. Quibus acceptis nunciis pius Papa, quia nouerat gentem Gallorum bellicosissimam,dit ad talia adorienda citis promptam, in duobus supra memor tis Conciliis, verbum de huiusmodi negotiis ad populum facit: exhortatur ut fidelibus viris malignorum violentia oppressis, succurrant, & ne nomen Christi Orientis in regionibus occidat, quibus valent viribus, adiuuent. lubet etiam omnibus Episcopis,ut unusquisque in sua dioecesi luec praedicet,praeconetur, exorct. Episcopi quae luila fuerant complent, exhortantur sibi commissos greges, & coi testantur, ne spernant quae praecipiuntur. Christianus autem populus iniuriis op- ressorum , Papae etiam & suorum suasionibus pastorum permotus, prae ratio se ad resistendum infidelibus, & ex uniuersio orbis partibus, in quibus fidus Cluisti vigebat, ad peragenda sui bella Cluilli Tribus & linguae armantur. igitur Hierosolymam Jendunt, cruce Christi insignitis desuper vestibus. Sic enim praeceperat dominus Apostolicus, ut quicunque ad hoc bellum faciente Christi gratia animaretur, crucem eiusdem in una suarum ferret vestium. Erant in codem exercitu nobiliores isti : Episcopus A mensis Ade marus, Buam undus fratcr Rot geri) Ducis Apuliae, Rai mundus quoque sancti Egidia Comes, Hugo Comes virmandensis, frater Philippi Regis, Stephanus Carnotensium Comes, Robertus Comes Normannorum , item Robertus Comes Flandrensum , Gode-fridus Dux Buloniae, & stater illius Balduinus. Fuerunt & alij quam plures viri 3Q pote0tes & famos, diuersarum nationum proceros, quos hic inserere longum videtur , quos praecei sit comitatus seu subsecutus est catholicae plebis exercitus innumerabilis quasi arena maris, paratus animam ponere pro fratribus. Tandem post multos labores, post terrae & maris pericula, poli multas Constanti. nopolitant Imperatoris insidias, post maximam alimentorum inopiam, de ho rida cum Turcis commissa proelia, aliquibus iam captis ciuitatibus, Antiochiam adueniunt,quae caput est totius Syriae. Eodem tempore apparuit cometes ad austrum serme per quindecim dies, emittens radium in modum hastae. Obsident itaque Antiochiam. De secerat autem iam pars maxima eorum superius memoratis molestiis. Obsidentibus er--Ogo illis, pluribus tam suor, in quam aduersariorum quotidianis congressibus an-ic interiectis re protracta obsidione iam per octo menses , tandem Dei Gei ic gratia, recipiunt candem urbem per quendam Turcum, qui nostram suscepit postmodum fidem , sed postea apostatasse dicitur. Hic cum Ducc Bu

mundo hanc laudabilem compegit proditionem. Qui cum esset custos aliquarum turrium eiusdem ciuitatis, per unius quam scrvabat turris portam eundem Huam undit 'uniuersumque exercitum submisit. Qui urbe potiti, omnes quos habent obuii,s in ore gladi) perimunt, sexum vel aetatem minime discernentes. Quicim autetia partis aduersae ad munitissima ciuitatis ipsius confugerunt lo- o ca. sed extructo muro, oppilata sunt loca oportuna, per quae nostro, impugnam poterant. Manserunt tamen in ipsis firmitatibus vique ad subsecutum bellum eram semper illis in Sathan qnas valebant insidias machinantes. Ecce autem adest improuisa hostium innumerabilis multitudo, quae totam ambiens cinxit urbem. Dcfecerant autem alimenta in ipsa ciuitate. Corripit itaque extemplo obiici a fames,ita ut unum ouum sedecim denariis venderetur: caseus unus quatuor H a

96쪽

,, FRAGMENTUM H Is T. FRANC

denariorum libris. Panis non inueniebatur. Calccamenta vetera & quaeque pares

Cul.e coriorum vetustate attritae in cibum sumebantur. Immundorum anima

lium carnes pro deliciis habebantur. Passi etiam duram exterius fuerant famem, dum ipsi eandem obsiderent urbem, sed illa ad comparationem huius nulla fuit. Fatigati igitur per trium hebdomadum sipacium hac obsidione, cum periculo famis clamauerunt ad Dominum. Qui misertus eorum, uti refertur ab eis, beatum Apostolum Andreain , qui in visione nocturna manifestauit cuidam clerico nomine Petro, lanceam de qua transfixus fuerat in cruce idem Dominus,

in illam in maiori Ecclesia, quae inhonore Apostoli Petri dicata erat. Hic clericus de contubernalibus Rai mundi sancti Egidb Comitis erat. Estoisa igitur r

humo, inuenerunt eam. Plura vero & alia prodigia os cndit Saluator per hoc totum tempus ad suorum consolationem, re ad terrorem hostium, quae nos, quoniam aliorum scriptis tenentur, omisimus, succinctim letacm percurrentes temporum. As Lamentes ergo multam fiduciam pro inuentione lanceae, flataicrunt praecedente ea cum suis hostibus decCrrare, satius ducentcs pro Christo animas in bello ponere, quam mori turpiter fame in ciuitate. Statuta igitur die portis apertis, lancea praeeunte hostes adgrediuntur. Qui Dei perterriti virtute, nequaquam eis congredi praesumentes, terga vertunt, relinquentes sua tentoria, tam ciborum abundantia quam variae suppellectilis multiplicitate referta: Quae omnia nostri quasi spernentes, pertranscunt hostes insequentes. Facta est autem tanta Locaedes eorum non solum a nostris, verum ab incolis ciusdem regionis, per quos fuga ipibrum erat, ut v c pauci equitum e tanto superessent numero: pcditum vcro vix unus superfuit. Oderant namque incolae illarum regionum eo dem Turcos, quoniam iugo grauis seruitutis eos oppresserant. Reversis deinde nostin a caede tanta copia farinae, pecorum, & omnium rerum ad cibum habilium, reperta est in hostium tentoriis, ut omnia infortunia, quae illis antea acciderant, obliuioni trad rent. Quis enim multitudinem camelorum, equorum, pecorumque diucrsi gen iis, copiam vasorii, auri dc argeiati,vestium pretiosarum S thesaurorum inibi inuentorum, dinumeret Mos est enim Orientalium nationum, ut omnem suam g Σam ad bellum secum deterant. Regrediuntur itaque onusti in ciuitatem iam suam in hymnis&laudibus gratias Christo toto referentes corde, qui sic misere tur suis seruis. Comperto, qui in arcem ciuitatis confugerant, suorum excidio, sese dediderunt,co'cessa cis vita & abeundi licentia. Obiit autem in eadem v

be venerabilis Auemarus Aniensis Episcopus, in quacum multis Christianae plebis lachrymis sepultus est. Vergente una dierum sole ad occasum , dum adhuc in eadem essent urbe per

Moctem illam usque ad auroram texit maximus rubor velut sanguinis coelum,ab Oriente per Septentrionem pertingens usque in Occidentem, qui rubor in omnibus orbis partibus visus est Comorati ergo in Antiochia per aliquantum temporis,Iradunt eam possidenda Ruam undo & suis. Reliqui vero, Dux videlicet Boloniae Go- odefridus, qui admirandus tam armorum virtvic quam prudentia consilij omnibus habebatur, Res mundus Comes cancti Egi dij, Robertus Comes Normannoru, R bertus Comes Flandrensiuin, Tencredus nepos Mamundi, de reliquus exercitus decernunt Hierosolymam proficisci. Porro Balduino fratri praedicti Ducis Go- defridi, concesserant iam Rhoes urbem famosissimam, & uniuersa oppida ad eam

pertinentia, quae plurima erant. Ceteri igitur Duces cum suis turmis egressi ab Antiochia, per maritima proficiscuntur : in quo itinere tres ceperant urbes, Minulta millia profanae gentis in eis interemerunt. Peruenientes Hic sel inam, eam obsident. Partiuntur Duces portas, turres & inccnia extrinsecus. Eligit sibi quisque stationem, in qua cum suis resideat. Dirigunt deinde partem

exercitus inuestigare sylvam , ut ea reperta ligna caedant de asportent : quam cum difficultate inueniunt, utpote locorum ignari. Allata itaque copiosa lignorum congerie camelorum dorsis, extruunt arietes & diuersas machinas ad quatiendas& deiiciendas turres idoneas aedificaint scalas, quibus muros ascendanti

compo

97쪽

A ROBERTO AD MORTEM PHILI P. R. st

tomponunt diuersi generis tormenta ad iaciendos lapides: erigunt cliam duas ligneas turres multae altitudinis, has statuum in locis opportunis, de quibus milites pusnantes deiicerent eos, qui de muris propugnabant. Paratis itaque ori ni bus obteisos fatigant assiduis concertationibus applicant muris turres, iaciunt immania diuersis tormentis saxa. Illi econtra sertiter resistuntes, balistis, sudibusta variis missilibus ipsos a muris arcebant. Protelata igitur obsidione per sex hebdomadum interualla , obsidentibus acriter instantibus : Obsessis velo viriliter repugnantibus, tandem nostri per si ob idionis, quadam die acrius sellio animati in lusos hostes adoriuntur, Christum corde inuocant, Christum ore cla- O mant, Christum totus perli,nat aer: ergo tormentis saxa iaciunt omni genere missilium decertant. Porro qui in turribus ligneis st..bant, sudes peracutas di lapides mittebant in cos,qui de muris pugnabant: sagittarii quoque a superiori loco, de ei idem videlicet turribus sagittis eos infestabant, qui sustinere non valentes murum linquunt: at illi coniunctione clypeorum testudine secta , alii accedunt ad murum, admotumque alii arietem, quem desuper cratibus & crudis texerant pellibus tam pro sei quam eius lem machinae defensione , frequenti impeti, propcllentes ipsum pulsant murum ; murus deinde crebra arietatione Atticere coepit. Obsidebant autem ex ea parte Robertus Normannus, Robertus Flandrus, Tan- credus, re quidam alii Dueum. Praeminebat ibi turris muro adhaerens, quae ca-ao cum an in altum extulerat, haec continuis imbribus pulsata saxorum , tandem sua pandit interiora: cuius tamen rimas & vulnera, qui cam seruaband texeram, Opponentes vimineas crates, tapetia, culcitras, mattas, ta quacunque ad dcludendos iactus tormentorum apta: eis dem etiam operimentis extrinsecus vclauerant murum,quacunque infestabatur ictibus lapidum. Porro nostri iutri illi imposito igni, eos qui in ipsa erant, dum ignem extingvcre non valcnt, fugauerunt: quos fugere & turrim accensam flammas in excelsum attolle te, eosque qui de muro obsistebant, ab his qui de ligneis turribus omni genere iaculorum instabant, proturbatos cernens exercitus, illuc aduolat exhortans se mutuis vocibus, exteriorique muro ariete demolito: duplici enim muro cadem urbs cinge-3o batur, scalis interiori muro applicatis ascendunt, de de muro ciuitati iliabuntur nemine resistente; denique quos in ligneis turribus stetisse diximus, pontibus iactis de trabibus, quibus crates superposuerant , ciuitati insiliunt: alii securibus &quibuscunque serreis instrumentis portas deiiciunt. Hostes perterriti vi

dentes nostros secum esse in ciuitate non iam resistunt, sed pastini dii ugiunt ignorantes quid agere; non iam sagittis & missilibus. sed districtis gladiis se impeti conspicientes. Tunc demum omnem spem suam fugae committunt, quos palantes per plateas ciuitatis more pecuduni mactat exercitus; qui euadere potuerant in templum quod Salomonis dicitur, sese recipiunt: mox omnes turmae illuc accurrunt, uniuersosque qui se illic incluserant, gladiis trucidant, rei stero o quidem volentes, sed non valentes ;&totain perscrutantes urbem, eius habitatores perimunt sine discretione sexus&aetatis multo tamen agmine ad varia osticia peragenda re seruato, quorum plures postmodum cognati & amici a captui itate redemerunt. Properant deinde ad templum, quod Domini dicitur, quod impia gens prophanauerat suae religioni mancipando: in quo tantam auri & arge ti, lapidumque pretiosorum reperiunt garam, ut auditu incredibile videatur. Eodem modo in uniuersis fere urbis domibus tanta inuenta est pecunia , tanta copia omnium quae cibis congruunt rerum, quanta vix inibi congregari potuisse credatur. Emundato ergo templo de urbe a sordibus inlidelium , coeperunt cum quiete habitare. Post haec facto conuentu, statuum lethanias celebrare, age ruueo ieiunia, quatenus Saluator eis manifestaret ,quem corum regali sceptro dignum iudiearet. Factis itaque crebris lithaniis N ieiuniis, unanimi consilio eligunt

Ducem Godofredum sibi praeesse , qui promptior ceteris Ducibus & manu& conlibo probatus fuerat, cauti in hoc, quod nequaquam ei licere iudicant, reuium diadema infra urbem eandem portare. solus cnim Cluillus eius ut

98쪽

bis rex digne iudicatur, qui pro peccatis nostris in eadem suscepit spineam coro

nam. Patriarcham vero quedam clericum nomine Arnuliam ordinare voluerunt,

qui eos plurimum verbo consolationis in cunctis eorum laboribus sustentaverat. Sed renisus est ille, dicens se minime absque Papae praecepto tantum Onus suscepturum: curam tamen ecclesiasticarum rerum assumpst, donec Papa Vrbanus diris ret illis in Patriarcham virum omni probitate decoratum, dominum videlicet Da-gobertum Episcopum Pisanum, quem cum gaudio suscipientes, Patriarcham constituerunt. Igitur Turci. qui per residuas urbes 3c castella Orientis dispersi erant, occum eis Duces Persarum,comperto maximum suorum praesidium esse captum,cingregant infinitam multitudinem exercituum,tam de suae gentis hominibus, quam iade Syris, Agarenis, Arabibus, & ceterarum Orientalium nationum infidelibus populis. Congregatis itaque illis in unum decernunt comuni consilio Hierosolymam obsidere. Dux autem Godefridus & ceteri optimates rati nequaquam sibi profuturum, si eis obsidere ciuitatem liceret, paucis sitiorum ad custodiam, obuiam properant cum quanta possunt manu, S occurrentes illis in campis urbis Ascalonis, quaesita est secus mare,x x.& D c C. stadiis ab Hierosolymis distans, diuidunt exercitum belli more: extructaque acie & animis oratione Ducis roboratis, confisi de adiut rio Saluatoris insiliunt in hostes, qui more solito fugae subsidio Dei potetia exterriti, se committentes terga praebent. Tanta vero strage in eos debacchati sunt, ut vix aliquis de numero pedestri remanserit, qui euentum belli renuntiam residuis vale-ioret:de equestri vero ordine multi: quoniam Christianus exercitus propter panis inopiam praeter paucos suos comederant equos. Idcirco equites persequi non valebant. Peracta igitur caede reuertuntur in urbem, grates innumeras suo acclamantes

saluatori, qui in cunctis suis operibus est mirabilis. Post expletum vero Hierosolymitanae captionis annum,defunctus est gloriosus Dux Godestedus. Defuncto Papa urbano,&in monasterio Apostoli Petri tumulato Paschalis pro eo ordinatus est. Anno ab incarnatione Domini M. C. in regione Anglorum sanguis pro Lympha

de quodam manavit sonte, qui ininen non fluebat, sed circa fontem coagulabatur: postea vero putrefactus, fartorem intolerabilem emittebat. Eodem anno rex Anglorum Guillelmus filius magni Guillelmi, qui regnum Ansiorum armis vindica' souit, morte occubuit. Hic cum in omni armorum sortitudine, nequaquam inserior patre existeret, circa mortem suam sicut & genitor eius fecerat pro re eadem contra regem Francorum Philippum rebellauit: a quo Normanniam in beneficio habere videbaturi hac videlicet occasione, qua dicebat sibi ab eode rege deberi de codem beneficio medietatem pagi Vulcassini. Cui pro hac controuersia praedas,incendia, frequentes etiam incursiones facienti, prudenter restitit Ludovicus filius Giusdem regis, quamuis adhuc puer. Pro liac igitur necessitate,& quia nimis appetebat videri munificus & largus,expoliauit pene uniuersas regni sui Ecclesias: qui etiadam aliquis Episcopus vel abbas in illa obibat insula, quae cius regnum erat, omnes reditus Ecclenae ipsius ad ilium retorquebat dominium, donec post multum tem - opus pro eiuslem Ecclesiae praelatione ab aliquo nefario infinitam acciperet pecuniam. Contigit ergo ut in nocte prothomartyris Stephani, quae solemnitatem rc uel rionis praecedebar, mniaret a frigido veto sua transigilatera: quod somnium dum

in crastino suis narraret, parabat vero venatum ire, prohibuerunt ne illo die venaretur,qui ad horam quidem eos audiuit, pransus autem illos increpare coepit dicens; Non esse rectae fidei,qui somnia obseruarent. Ascensis itaque equis sylvam peti inuentoque inultorum ramorum ceruo uni suorum, amico quidem & nobili viro, rubet cum sagitta appetere, qui tenso arcu sigittam iaciens, dum ceruum pqrcute cupi t in cor regis sagitta fixit:quo accepto vulnere anima exhalavit. Porro Gautc-rius: sic enim vocabatur, qui eum peremiisse dictus est, iureiurado allirmabat eando soLgittam regem arcu emisiste, quae reuersa cum percusserit. Eo modo vita priuato,

frater illius Henricus regnum obtinuit Anglorum. Rex Philippus repudiata Beriam tria Ludovici. accepit aliam coiugem Bertradam filiam Simonis de Montesorti, qu Fulconi Andegavensium Comiti nupserat, cui idem rex eam abstulit: unde multotiens a beatae memoriae Papa Vrbano admonitus, nequaquam cosensit. Quo

99쪽

A ROBERTO A DEMORTEM PHILI P. R.

obeunte, successor Paschalis ip u in Callias misit duos de suis ardinali luis pro

babiles viros toti annem ta Penedo . uni, qui regem coluientcntes, de cius animum obstinatum reperientcs, Pi suis a cinnato concilio, totam Franciam pro hac re anathemati sub iderunt. Eodem a sic inpago Aurelianensi villa,quae Te si acus dicitur, inuenti sunt duo panes in clibano decocti sanguine madcntes dum frangerentur. Non post multum temporis idem rex corde compunctus direxit quosdam suo- tuiti Romam, spondens Papae pariturum sibi in quibuscunq; iubcrer, tantum ut ab solui mereretur, qui direxit illi duos honestae vitet viros a latere suo, qui eum a vinculo anathematis ibi uerent: illi Parisis regem adeuntes multa optimatu in praesen toto frequentia fecerunt,ut sibi iniunctum fuerar,in communione videlicet fidelium re

ciprentes,ea tamen tenore ne Bertrada vitellus commisceretur, seu cum ea absque

duobus boni testimonii viris colloqueretur. Susceperat autem ἰam ex ea Philippii,5 quam Tancredus postinodum in coniugium sumpsit. Qui vero Hierosolymis habitabant, glorioB rege Godefrido dctuncto, via crurit loco ipsius iratrem eius Balduinum, strenuum sane vitum, de bellis superi'ribus iam probatum. Porro Pictaiiensium Comes v Villelmus, quoniam Gallicanarum primores prouinciarum ceteri, vel obsidioni Hierosolymitata e cum sibi, affuerat copiis, vel postremo ad exhibenda sust cuia eis, qui ibidem remanserant,deuote subjecuti fuerant, volcns dc

ipse suas ostentare vires, & extendere famam , collccta multitudine earum quibus fio dominatur gentium, a sociatis etiam tibi multis, quatuor plures erant comites, ut populosarum urbium seu castrorum primores, Hieros blyio am tendit': qui duin Constantinopolim appropiaret, audito tanti Ducis aduentu Imperator pertimui . Asserto igitur eo ceterisque optimatibus, qui cum eo erant ad colloquium , plura donaria eis distribuit, plurima promittens si ci fidem seruarent, datis etiam itinctis Comitibus, qui eos docerent, per quae loca exercitum ductarent. Duces ergo dati nescitur an vix ignorantia, an fraude imperatoris, per vasta solitudinis loca eos mitinarunt, in quibus fame dc siti pene contumptus est exercitus; hostes quoque comperientes eos aduentare,in locis quae opportuna erant insidiis, imparatum & penuria ciborum destitutum inuadunt populum:plures interimunt, alios captiuant, resi-so duos in fugam vertunt: qui vero tantae calamitati super suere dispersi petauia montium, per confraga vallium, ad sacra vix attingentes Ioca adorantes inglorii reuersi sunt. Eo tempore stella in Occiderate apparuit plures per dies,radium c mittens versus meridiem in trabis modum. igitur Buam undus, qui Anthio nis dominabatur , transito marc in Gallias venit, innumerabilem tam equitum, quam pedi tum multitudinem ab ci eduxit, de non solum de Galliis, verum &de toto O cidente, Graecorum impetium perturbare conatus, ea videlicet occasione, quoniam Imperator semper adi tersabatur omnibus Hierosolymam tendentibus , com- millis aditibus viarum maritimis portibus praedonibus re pyratis. Buam undus ergo filiam regis Philippi in coniugem duxit;&commeatu tanto exercitui necessi 4o rio apparato in Barri portu, anguitiam petasus verno tempore permeans, in ad uersum littus illae am nauium traduxit classem. Hinc Graecorum peruadens imperium, urbes, municipia, villas & agros devastans venit Dirrachium; quam obsidione cingens oppugnabat tempore multo. Obscisi itaque pertis obsidionis suo mandant Imperatori non se poste diutius pati Buamundum, & nis subueni at , celerius traditurus urbem: qui colligens diuersarum gentium quae sub eius degunt imperio siexaginta & eo amplius armatorum millia praefectis illis magistratibus, mandat & obsessios soluere,& Francos a suis expellere finibus: Dux ergo audiens imperiales aduersum se venire legiones, dirigit &ipse ex suis manum validam obuiam illis itinere dierum s . Sabbatho igitur sancto peruenere ad radiaso cem montis, in quo situm est castrum Corbianum. Comperientes autem hostes

castra metatos in altera parte eiusdem montis velle occupare cacumen cius, prinuenerunt cos : mane vcro facto, quoniam sanctum Pascha crat , communica

runt omnes Aduersarii denique prcelio disposito, opperiebant illos. itaque Franci cum alacritate sese exhortantes adoriuntur eos. Principabant voto ei, Hugo da

100쪽

FRAGMENTUM H I s T O. FRANC. .

Puteolo, Rainerius prunus, Philippus de Monte aureo, Robertus de Vcteri ponte, cum aliis. Inito ergo proelio ab hora diei tertia usque in vesperam, tanta caede debacchati sunt in eos, ut vix superesset qui euentum belli renuntiaret. Sed cum iam placide Dirrachium regredi cogitarent, audiunt non minoris numeri exercitum appropinquare in auxilium prioris. Consilio igitur accepto festinant, di illis obuiam , quos tandem in loco , qui Scala sancti vocatur Georgii attingunt. Commissis itaque bello hos quoque pene omnes delevere , reportantes Duci suo quindecies capita centum de strage istorum, uno tantum de suis in utrisque eX- tincto praeliis Imperator considerans insta perabiles esse Francos, mandat Buam undo & reliquis Ducibus nefarie se agere, quia cum essent Christiani Christianos per i sequerentur,de absque ullo misericordiae rejectia interimerent, se prompto animo suscepi urum pacis conditiones, quas statuerent aut quas ipse proponebat, quae huiusmodi erant; Neminem qui ad tepulchrum Saluatoris propcraret de cetero iniuriam in toto suo passurum regno. Quod si quis eorum aliqua violentia quicquam amisisset,quantum probare posset de suo restituturum. Omnibus qui in exercitu illo militabant, damna quae contigerant emendaturum. Duci quas pater armiS vin dicauerat terras redditurum: praebiturum quoque ex suis supplementum copiisad conquirendum in Romania quam Turci obtinueram, quantum itineris diebus xv. confici possit longitudinis&latitudinis, eo scilicet pacto, quatenus Dux se ipsi sub dens fidem deuote seruaret. Auditis duces exercitus his propositionibus ,dixerunt onequaquam esse spernendas. Statuta ergo die qua haec iuramento corroborarentur, Imperator urbe regia egressus venit obvius Buamundo & Ducibus via dierum se-re xv. Impositis itaque manibus ipse & xI 1. primi suae ciuitatis sacris pignoribus, cruci videlicet Dominicae cum aliis quae secum attulerat , astante Iohanne filio eius iurauit omnia,quae proposita sunt absque fraude conseruaturum omni,quo superstes tempore seret. R mundo illi se subdente, & fidem promittente quandiu iurata seruaret. Quibus peractis Imperatore ad sua reuertente, pars exercitus Hierosolymam adorandi proficisciturgratia,pars cum Buam undo in Apuliam repedat. Gubdo autem frater Ducis post tempus breue languorem incidit, ita ut destitutus omnibus membris ad extrema duceretur. Asscito denique fratre orat ut parcat,quaini' psum peccasset. Interrogante quae essent commissa consessus est, Imperatorem filiam suam spopondisse cum Dirraclito & aliis donis:s, pius urbem vi aut deditione subactam,nisi ciues retardasset suo aniniatos consilio. Audito tam immani sicciere

detestatus illum, maledictaque maledictis accumulans abscessit: at ille breuid

fungitur.

Anno ab incarnatione Domini M. C. VIII. rex Francorum Philippus desii gitur tertio Kal. Augusti,cum regnasset annis x L viiii. Mensibus duobus, diebus v i i. regni sceptra relinquens Ludovico filio, sepultusque est Floriaco in beati Benedicti monasterio uti iusserat. Ludovicus autem v. die post obitum patris, videlicet 3 Nonas Augusti, Aureliariis sublimatus est in solio paterno. Eodem anno, tempore VPaschali,cum essem super fluvium Garonnae in loco qui dicitur Scyrs, concurrente populo ad tantum prodigium vidimus coelo sereno ab hora fere secunda, usque in

horam v. magni ambitus circulum,dc in eo tres soles non simul, sied unum ad Oricntem, alterum ad Meridiem tertium ad Septemtrionem. Quo tempore gentes quas Amoraui Z vocabant, vaginam suae habitationis egressae, Hispanias occupauere, de non talum Christianis, verum etiam Sarracenis in stae plures urbes virorumq; ce pere, alias incendere castella vero quam plurima, multis & victae & victrices proeliis. Denique Andeson sus rex Galliciae tam senio,quam morbo consumptus, equitandi impotens expeditionem in eas agere volens, filio quem de Sarracena puellarum nobilissima primo Baptismo abluta susceperat, optimatibusque suis exercitum tradidit praeci prens ut cum illis astute de ordinate dimicarent, si fortuna daret: expcllcrent vero ab Hispanis, quod longe aliter contigit: nam victus&intcremptu filixis,ducesque pene sunt omnes. exercitus fusius; in quo proelio nobiliores IOUu Hispaniae perierui. Post haec autem N ipsae nationes deuictς saepius sunt ab Hispanis. Rex vero Andesensus eodem anno,quo & rex Philippus diem clausit extremum,

vir laus

SEARCH

MENU NAVIGATION