장음표시 사용
21쪽
stare salvas, ast ea prodita oppressa singulos sibi nequidquam servare sua, quippe quae cum Patria concidant una, necesse sit. Neque vero vestram ejusdem generis laudem, Batavi Cives, ignorabit sera polleritas, qui, tam diutino iumptuoso licet implicit bello, nunquam tamen passi estis nummorum penuria laborare penitus anhelans aerarium ι quin immo ad omnia Procerum edicta studiose semper succurristis Reip. necessi. talibus, conferendis non tantum e censu me tumultu alit obmurmuratione ulla tributis sane quam gravis . simis , sed c residua vobis pecunia levissimo trientis foenore identidem patriae roganda. tio etiam . tum , ut quum alibi maxima jam dudum rei nummariae esset dissicultas, apud Vos ea publice semper abundaverit, neque Gallicam sive potentiam, sive pervicaciam, quidquam aliud in hoc bello magis aequipa- .raverit vel etiam post se reliquerit, quam assidua illa vestrae in publicum liberalitatis constantia. Osi temporis id ratio nunc permitteret , quibus Ego vestram
hanc virtutem praeconiis ornarem , c in coelum usque efferrem P Virtutem enimvero , qua non modo hujus seculi , sed ipsius exsuperastis antiquitatis gloriam qua Patriam vestram foederatasque gentes, vindicastis ab interitu, ita vosmetipsos rebus secundis &, quam nunc laeti celebratis, Publicae servastis AC I. Neque enim aliud quidquam bello quaesivistis, nihil in suscipiendo eo, nihil in gerendo spectavistis, nisi unum hoc. ut firma vobis essentis salva semper suavissima Pacis bona, quippe quibus nihil melius, nihil praestantius, dedisse generi humano eum Opt. Max. vere existimatis. Et habetis in eo non reliquos tantum L a homi-
22쪽
homines, sed desipsum illum Deum vobis prorsus assentientem. Ille enim ut nihil frequentius ac disertius hominibus praecipit , quam ut pacem inter se lant, ita nullo se, sive beneficii, sive eXempli declarandi, elogio crebrius per omnia pene oraculorum suorum volumina designat, quam quo Deum se appellat Pacu. Nihil etiam antiquius duxit aut prius , quod Populo suo in his terris agenti promitteret, quam daturum se in finibus, temporibus ipsius Pacem cum Libertate conjunctam fore ut vitae saturi ad majores suosqHisque in pace abeant. Qiuid vero dicam de eo, quod san histimum illud Numen nequaquam sibi Aedem a David voluit exstrui , tantum , quia in Martio ille sanguinolento pulvere aetatem egerat . licet bella Dei essent, quae gereret , atque insuper ad cordis di vini voluntatem suam conformas et vitam' Quid item de eo, quod illam non nisi ab Salomone Pacifici, minis Principe, exaedificari voluit , quem ipse hoc Pacis Nomen ferre jusserat, cujus regno eam largiturus erat perpetuam ' tuid immo aliud de eo dicam, Auditores, quam Pacem ergo majesstate Dei es e dignis simam gratissimam ejus sacris , sanctimoniae proxi mam 8 Pacem se, cujus secta quantopere sibi placeat, Coeles e Numen illust rissimo hoc omnium argumento declaratuna nobis dare voluerit. Tanto autem Dei
ipsus judicio approbatam, quo jam in pretio nobis esse oportebat quum insuper etiam nos rarum illa sit rerum summa, felicitatis fastigium , vitae delicium atque ornamentum , cujus e pyxide non mala , ut ex illa Pandorae , sed bona quaelibet inhumanam diminduntur gentem. Nam cujus tandem generis Xcogitari possunt Bona, quae in nos non
23쪽
proficistantur a Paces Ancilla, quae dicuntur Animi Quo igitur loco nobis erit , Auditores, ut jam de cultu ingenii taceam Paci proprio , beatissima illa pectoris Tranquillitas, in qua certe Philossiphorum plerique summum olim collocavere Bonum Et sane eam qui ignorant, qui e contrario terroribus agitantur continuis, trepido Conturbant vitam metu, illos vero, ecquis est, qui dicere felices queat, .non potius durissima judicet fatorum lege natos Ast ea Bellorum perpetua jam est ratio. Istic enim omnia selliciti sunt semper timoris plena , omnia diu noctuque quasi sub proximo versantur ictu, prae-ctus. Pax contra otiose in utramvis sinit dormire aurem permittit cuique securam rerum suarum domi forisque tutelam: largitur singulis sit quovis tempore sine formidine aut tumultu obire officia. Quin illam demum, qui eam meditantur, ut sapientissimus dixit Hominum Regumque sequitur Gaudium, quod Tram quillitatis est silmmae, nec cadit in anxiam mentem. Quid vero Corpus' nonne & illud in Pace potissimum
curatur molliter ina certe est, quae non modo omnem rerum ad cultum vitae faciliorem pertinentium copiam nobis parit&praebet, sed etiam ex remotissimis regionibus, atque alio calentibus Sole, praesentissima malorum remedia, calculos, ligna, radices, herbas, valetudini nostrae deportat. Quin nullos Illa truncis artubus facit deformes aut debiles, nullos explosis perfossisve luminibus reddit coecos, nullos subita consternatione aut terrore panico attonitos dejectosque diuturnis implicats consumit morabis, quibus mox vires, corpus, Vitam denique amittant. Monumenta haec quoque sunt, quae Bellona sibi excitat,in relinquit etiam post se omnium exposita oculis: Haec spolii, hos titulos, illa demum ostentat Talia sunt, sertim, ubi hostis
24쪽
quae suis impertitur cultoribus proemia. Et reperiuntur adhuc homines, qui salutarem omnibus aspernantes ricem, in tam trucis se Divae fidem vel ipsi dedere, vel integras prodere gentes suae curae permissas sustinent pHabetis ita, Auditores, quasi praetereundo asserta Paci praecipua, cum Animi, tum Corporis, Bona. Quid jam illa Fortunae quae supersunt Ea vero, satis scio,
neminem Ore mentis adeo expertem, qui denegare Paci
ausit. Muicquid enim Terra, quicquid Mares, quascunque opes benignissima rerum Natura in usum seu Etumque nobis suggerit', eas utique omnes suo congestas sinu Illa demum copiose in nos effundit. Vbi illa blandum spirati viget, ibi cuncta confestim quasi salubri astantur aura quae bello labant, mox confirmata restituuntur in integrum: quae qualebant prius situ, incultu es lorescunt continuo, in nitorem
redeunt quae ruinis jacebant condita , eriguntur,
pristinam recipiunt speciem. Alia redit facies agris, redit oppidis, totis immo gentibus Terra, haud amplius deserta ac infelicibus spinis obsita , reddit colonis, quos desiderant fructus Rustici, quae consevere metunt ipsi , nec jam militibus, sed sibi. Incolae Obium , qui saepe vix pedem portis efferre audebant,
tuto nunc u commeant, si quando satias eos cepit rerum urbanarum , aut peregrinantur in eXteras etiam oras, ubi viae erant antea hostium excursionibus infestae Per integras Gentes non securum modo otium,
sed annonae ubertas, sed rerum afluentia, sed novum quoddam opulentiae lumen, velut e tenebris emergenS, ubique exoritur, suosque in omne hominum genus spargit radios. Breviter, verbo ut dicam, Aureum agitur seculum, ubi ferreajacet Bellona sepulta, Vel e
stincta penitus , atque alma Pax regnum sola obtinet, M
25쪽
sua omnibus bona liberaliter utenda fruenda largitur. Sed communia videbuntur forsan , quae dico, Auditores, pene tralaticia , licet magnifica vere sint,& luculenta quid ergo illa , quae jam sequuntur, quae certe negare non potestis ad Vestram propius p ctare Remp Habebitis liberos nunc terra marique commeatus, qui tantum non undique antea etiam vobis erant occlusi. Navigationi, quae conquiescebat propemodum , patebit jam non Oceanus tantum, sed Mediterraneum quoque Pelagus. Commercia quam Plurimos gentium diversarum homines , ut selebant, vestros iterum in portus una conducent, cujusque alterius regionis ad vos deserent commoda complura etiam, quae vel habebitis ipsi , vel acceperitis aliunde majore copia, pretiosi flamis ultimi Orientis atque Occudentis mercibus commutabunt, nec ulla amplius metuent pericula, nisi marisi ventorum. Ipsa haec Vrbs suos denuo pannos frequentius exportabit, mittetque non in omnes modo angulos Europae, sed, utrosque ad Indos Magna juventutis vestrae pars, quam vindicaverant sibi bella , suspensis a Marti armis, ad pacatos redibit labores, majore suo cum fructu Minervae deinceps operabitur vel Mercurio. Remittentur etiam vobis minuenturve sensim tributa ac vectigalia , quae pene immensa, sed quae tolerandis belli sumptibus erant prorsus necessaria. Quid tandem hoc ipsam eruditae Palladis sacrarium, praecipuum hujus civitatis ornamentum, ac totius Reip. decus, quantum, obsecro vos, amisit splendoris hoc
bello quantum gloriae' quantum pristini concursiis pquantum denique est , quod pace jam facta sibi rediturum auguratur Z Nam ubi horridus miles in pretio est, negliguntur ferme literarum cultorem quam
26쪽
do lituorum tubarumque clangore omnia personant, tum non Leges tantum&Jura, sed neque Musarum audiuntur cantuS. Innocuae hae Virgines, furente Bellona, insitu sedenti squalore, quasi Vetulae quaedam, pannis annisque obsitae, neque est fere quisquam qui respicore eas, nedum sedulo cultu prosequi sustineat. At simulac certissima illa humaniorum artium pestis ac perniciesJani jam templo latet inclusa, tum ver prodeunt confestim, detersa sibi tristi illuvie, ex solitudine rursus in lucem hominum, volitant passim sereniore jam habituper ora famae, concursus aemulantium cient &devota
sibi pectora aureo irrigant scientiarum imbre. O laeta ergo haec, o fausta tempora quibus inoffens pede dabitur iterum decurrere pulcherrima doctrinarum spatia cum flore nostrorum juvenum: quibus ingenia eorum in omnem stic formabuntur virtutem ac sapientiam, liberalibusque disciplinis rite instruentur ad cujuslibet
melioris fortunae cultum quibus immo ita expolientur
vel maxime illi, qui quondam ad clavum sedebunt Rei p. ut peritia sua non modo ingruenti jam subveniant tempestati, sed .consulendo in longitudinem provideant, ne quid illa capiat detrimenti. Quis non vel solo hocnomine etiam prosperrimis bellis longe anteferat salutarem adeo pacem quis non multo malit ista mercede Patriam videre redimitam oleaginis, quam laureis onustam 'Quapropter quum istis jam insignibus ornatam habeamus hanc Remp. quum depositis nunc sagis redierit illa tandem ad togas, quid inhibebit nos amplius, quo minus secundis jam ominibus praeludamus felicitati nostrae, ac die tam bono bona dicamus verba Paci tantum quod quasi ab inseris denuo emergenti Quin ea igitur& facessat hinc teterrima Divarum Bellona, quae fas
27쪽
gentium impiis temerare artibus solet. Ite Bellorum Furiae, ite Erinnyes, in specus ac tenebras vos abdite, perpetuis istic onerandae catenis Satis jam saevii. stis diu , fatis etiam acriter tristia peregistis fatorum
mandata, terrarum orbem undique mutuis concutientes
cladibus. Ite procincta acies, ite classes rostratae, iteballistarum agmina, igni deinceps aut ventis ludibrium ebcte , vel in Barbaros, Turcas, ut coepistis, vestros nunc vertite furores Christianos sempiterni jam foederis sancita jurejurando fides, arcta tenet copul1junctos. Illis ea divinitus data fuit animorum inclinatio, ut crate bellum , tam longe licet lateque dispersum pari tandem studio abjecerint. Ipsum hoc Secutum jam senescens , quasi pacato se exitu approbare vellet posteris , injecit illis ingens conciliandae pariter pacis desiderium. Ast utinam , Auditores utinam melior jam Seculorum ordo in posterum nos maneat, quem nulla iterum turbet armorum immanitas, sed in quoia &Justitia sibi mutuis semper amplexibus occurrant Sc osculis,
quo Gentes, quae unum Pacis Deum pariter colunt,
jucundo etiam in terris habitent amicitiae vinculo seciatae At quis tandem hanc pulchram adeo, placidam nobis fortunam polliceri in longinquum ausit 8 Auderem Ego, si Vestri res foret consilii arbitrii, Illustres Bata vae Reip. Proceres, qui semper Pacem amavistis, qui nullas unquam struxistis bellorum causas, qui etiam nunc
huic melioris spei fiduciae vestra praeluxistis diligentia. Vobis enim Europa, ubi a Serenissimis Britanniae riue-ciae Regibus discessit , assignare potissimum debebit secura haec otia , quibus se deinceps oblectabit vobiscumi in pristinam restituet dignitatem. Vos arma,
quum necessaria es en ad depellendum publicae servi a tutis
28쪽
tutis periculum, sumsistis primi: Vos deinde praecipuas stipendiorum impensarumque partes mirifica sustinuistis
constantia, soli non deficientes, nec succumbentes tanto oneri. Vos tandem, quum hostem jam cepisset belli satiasin odium, quum illud a foederatis etiam trahi magis , quam vi in pertinacia confici posse videretis, aluberrimum Pacis lumen reliquis accendistis gentibus, jaciendis ejus fundamentis , rmandis initiis , constituenda pactionis summa, praebenda reliquis transigendis sede Vestro enim insuper in sinu perfecit tandem Europa commune hoc omnium votis expetitum foedus, quod rebus ubique medebitur aflictis , regnisque clationibus priscos reddet limites Magnam enimvero , quoquo me verto , vestrae
reperio laudis .gloriae materiam, in quam si effundere me nunc vellem , vix invenirem commodum orationis exitum. Praeclara seculi ingenia egregium hoc
virtutis vestrae constantiae decus consecrabunt aeterianitati, Womnium ubique gentium posteros in ejus admirationem rapient.
Testem illi praeconiorum suorum vestram citabunt HAGAM, quae omni, quo pugnatum est tempore, pacata licet, praecipua tamen , pene dixerim, Belli communis fuit Sedes, dum penatibus suis excepit fovit illustres Principum Legatos, qui convenerunt eo undique, ut in medium de belli istius rationibus vobiscum consultarent. Quid ρ quod Illa etiam gremio suo complexa est Augustum hunc totius Europae Florem, frequentissimum Excellentissimorum Hominum coetum, qui res vario Marte turbatas feliciter tandem Vestro in ore atque oculis composuerunt gravissimis armorum procellis , quibus fatigatus erat universus Orbis, tranquillam illi reddiderunt Pacis
29쪽
serenitatem Tantum tam illiustre hoc est Sedis Vestra ornamentum, ut illa, licet an nobilissima, nihil tamen suis in titulis habeat, quod anteferri aut comparari cum eo possit, merito deinceps istoc nomine supra alias jam Vrbes caput sit elatura. In partem tamen gloriae accedet suburbanus Hagae Pagus, opportunum istic Maximi Regis Praetorium, ubi ictum est foedus, ubi signatum Cannas, ignobilem antea vicum Apuliae, illustraviti ad nostram usque propagavit memoriam ultimum pene Imperii Romani vulnus , ab Hannibale istic acceptum quanto nunc speciosius nobilitabit Ri vicum revocata in tot gentes, bellis omnibus terra marique exstinctis, jucunda quies, secura libertas,amuentia annonae, tae facilitasZimmo vero in sera etiam secula mittetur Ri vici nomen, nunquam intermoriturae commendabitur famaC.
Sed quid Ego Ris vicum hic memoro, non potiuS, aut unice, Magnum illius Dominum, Regem VII HELMUM' quem ut modo signa hostibus inferentem secutae
sunt tot Gentes,ita nunc almae Pacis sequuntur Auctorem potissimum Nam quis es, Regum Eminentissime, quis Te, in Batavis de Pace hac agens, indictum praetermittere , aut ingrato involvere silentio possit ' quis immo maximis tui.mer1tis dignam asserre queat facundiam 8 quis parem invenire tuis laudibus Orationem Tuum est decus, submovis hostem, nostris exclusiste finibus militarem violentiam, populationem , incendium : explicuis e Britanniam , multis undique circumdatam periculis , sola armorum uorum ostentatione domuish Hiberniam, fluctuantem in diversa, magnisque, rebellium, Gallorum copiis infestam: cxpugnasta Namurcum, partim aquarum isontium, partim operum manu factorum munimento tantum non
30쪽
insuperabilem Trajecisse Boinam, hostes adversam tenentes ripam dedisse in fugam Rupisse saepius gladio,
ac dispersisse obstantes ubique armatorum cuneos Gessisse denique bellum, praesentem, absentem, hic manu Tuo ductu, is ic consilio Mauctoritate. Virtutis ea sunt pene plusquam humanae , certe aliis nunc Regibus inusitatae, sed quae ibi Divino quodam Consilio ad servandam hoc seculo Europam unice videtur data. At quanto jam majoris, quanto praestantioris etiam est
Virtutis , vicisci quasi in ordinem coegisse iras, quas ingentesin justissimas animo volvebas: quae victoria longe omnium est pulcherrimari donasse Tuis Populis tot injurias privatim ab hoste acceptas ρ quod munus vero est Rege ac Populorum Pastore dignis imum Derexis ac opima pace refovisse, quae bello ubivis erant collapsa Masilicti quod certissimum benefici Patris
Patriae est specimen Talia autem ac tanta non uis
modo , sird, Sociis praestitisse Gentibus, illud enimvero non hujus est seculi, non horum profecto temporum.
Vetus illa est pietas, priscae est illa Antiquitatis virtus, quando pro Patria se ultro Diis Manibus devovebant
Codri, devovebant Decii, quando pulcherrima Romani pro liberandis Graecis movebant arma. Nam quid aliud etiam Tu multis jam egisti annis, quam ut Nostrae Britannicaeque saluti impendere pericula ac labores uos, Iociis Tuum praeberes ductum&auspicia ξ pugnasti amurcum, cepisti Hojam tuo utramque milite, sumptu, opera , sed prioribus reddidisti Dominis. Trajecisti quotannis mare , non ut tibi quid ex Continenti vindicarem, sed ut suas quisque res alvas sibi haberet aut reciperet Pepigisti tandem foedus, sed quo nihil tuis accessit Regnis, at Vrbes, Regiones integrae in aliorum redeunt Principum ditionem pristinam.