Belgicae liberandae ab Hispanis ypo'deixis, ad P.P.D. Guilielmum Nassauium, principem Aurantium. Anno 1571. April.17. exhibita

발행: 1574년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

funguntur , quando jurejurando capitulis Laeti introitus se adstringunt mentem esse, ac suisse semper, ita submovere peregrina judicia; ut non minus eas, quae authoritate Pontificia in Urbem fiunt evocationes, facessere juberent, quamquη ab aliis inferioris ordinis Iudicibus emanant, atque, si fas est dicere, non sine gravibus causis horruisse Majores nostros prae caeteris Romanorum judicia, pluribus incommodis obnoxia, non obscure testatum nobis reliquerunt. Id vero quod dixi de jurifurandi sententia, non potest evidentius, quam ex rebus publice gestis, & scriptis, atque contestationibus principis cum Pontifice , secutoque negotiorum

euentu cognosci.

Sixtus IV. Pontifex litteris Romae datis die 2. Iunij Anni is . Theodoricum Thulden , Coenobh Parcensis in Brabantia Abbatem, in Urbem evocaverat, ut de laesia authoritate Sed is Apostolicae coram eo causam diceret. Volumus, inquit, sub excommunicationis latae tentiae poena tibi mandamus, ut infra terminum duorumi mensium a receptione praesentium computandorum nillimconspectvi te praesentes, alioquin scito te prirationis periculo subjacere. Datum glymae ,&c.

Maximilianus Austriae Archidux, Belgij tunc

52쪽

Princeps, deinde Romanorum Imperator, ea recognita , litteris Abbatem monet a se Novemb. 14 8. ne Pontificiae evocationi morem gerat,

Vobis, inquit, distrisu praecipimus, . mandamus, ne

eam ob causam extra patrias nostras aras absentetis, imissatim rusis praesentibus ad nos γeniatis. Ad Pontificem vero eadem die litteras dat, &civilibus verbis citationi intercedit, addens: Si denique Iestra Sandulas causam cognoscere cupit, eam, ut committat alicui in bis partibus praelato, diro probo, partibus nonfuspecto, &c. Nec ut secus agatur facile steri elotero. Cumque nihilominus perseveraret in sententia Ponti sex, alteras ad eum scripsi Archi

dux, submissas quidem , & civiles, sed acrimonia

tinctas. Si abbas, inquit, cujuspiam Lucii reus anima laresone qualibet dignus exinimetur, non adnersabor quin Aponesicae Sedis honoris ratio in hoc habeatur, dummodo Iudice in partibus dato idoneo, neutrali, id juris

Ordine compertum sit. quodprofecto sic aequum suIliseo, ut frustra secus aliquid a me exigatur adjuPante Domino Deo. Aliquanto placatior deinde redditus Ponti sex, clim causae discussisnem delegasset Praeposito

Ecclesiae S. Ioannis in Urbe Trajectensi ad Rhenum , isque Abbati diem dixisset ad respondendum in Dioecesi sua; quia sic rursum impingebatur in Brabantorum jurata Privilegia, qui

53쪽

intra fines provinciae suae omnino judicandi sunt, Maximilianus, qui honoris e fidei prodigumsenunquam futurum, Pontifici ante rescripserat, ad Praepositum epistolam misit in hanc sententiam. Intestigimus avos Pirtute certae commi is Venerabilem putrem TZredoricum abbatem Monacteri, nostri parceu sis coram Pobis in causam traxiss procaratori cuidam Apο- Ilolicae Sessis Ripali ad hoc, ut dicitur, deputato, super certis articulis responsurum. Vnde re era minamur pluri- misi, dcc. Et paulo post, Verum quia is modus agendi nobis, Cr subditis noctiis gratis admodum en, es intole

quo minus frustratoriis 2exetur molestis, expensis , clam intus non desint, qui expeditum adminilirent justitiam, vos strisse requirimus, ut eum Iudici competenti relinquas

judicandum, quod se secus fieret, id nobis iugi uti sim

Apparet jam illo aevo priusquam Pontificio ullo Privilegio de non evocando muniremur,

54쪽

jure domestico tutonuisse Brabantos adversus exterorum Iudicum evocationes, neque vel tunc authoritate Pontificia quempiam etiam praelatum extra Provinciam citare potuisse, idque

jurejurando Principum , quod populo . Statibus prae-s t comprehendi diserte Maximilianus profi

tetur.

Quidni vero Ordo Ecclesiasticus comprehenderetur , qui primum locum in conventu publico Provinciae tenet, & potiorem Reipublicae Tribum repraesentat, quando pollicitationibus Laeti introitus Princeps adstringitur Z Ternis quippe partibus constat ordo totus cui juratur, cuique Privilegia , & instituta confirmantur, atque su ni Praelati, Proceres, misy potentibus Vrbes. Leges generales populo,& Clero utiles,& ad genium nationis formatas semper intellectum est utrisque pariter prodesse,& ubi occasio fert, utrosque iis uti vidimus, & ad hoc auxilium non minus Ecclesiasticos proclamare, quam laicos quotidiana exempla ostendunt. Non admirabitur vero, nisi rerum nostrarum ignarus, a potestate civili modum aliquem ingenio gentis aptum , praestitutum esse Ecclesiasticae Jurisdictionis exercitio, cum constet ab omni D aevo

55쪽

χόaevo id a principibus nostr factitatum ' quorum

ossicio semper existimatum est incumbere, ne contra Privilegia , aut inveteratos mores exaestuaret externa ulla potestas ,& pacem tranquillitatemque Reipublicae interpellaret. Hoc non est ipsam potestatem Ecclesiasticam minuere, sed exercitium ejus cohibere intra terminos rationis, ne publicam quietem laedat intercedere iniquis, & exorbitantibus decretis Romanae Curiat quod ossicium intercessionis rediὸ praestari etiam ab eo qui directam aut legislativam authoritatem in Ecclesia non habet, ostendi potest exemplo non inepto, licet e profana vetustate petito, icilicet Tribunorum Plebis in Romana Republica, qui etsi jus condendae legis olim non haberent, atque adeo nec curiam ingredi possent cum de ea roganda deliberabatur; tamen decreta a Patribus scripta recognoscebant, si videbantur Reipublicae damnosa, rata se non sinebant, idque genus ossicij solenni vocabulo Veteres intercessonem, vel auxilium vocabant. Frequens mentio est apud Livium, Tribunorum intercedentium Senatus - consultis, & auxilium praebentium civibus adversus leges , & Praetorum jussa, de qua re latius Briseonius de formulis lib. i. Hoc vero est illud vocabulum intercesimis,

56쪽

quod cum ingeminarent subinde in Tridentina Synodo Principum Legati, decretis quibusdam

se opponentes quae existimabant condi in damnum civilis potestatis, turbabantur Patrum nonnulli , priscae hujus formulae ignari, atque alter alterum percunctabatur pro quo demum fieret intercessio, seu ut ipsi interpretabantur supplica

tio.

Eodem vero reipsa recidit, quod Theologi , . . r. quidam ad Principes aiunt pertinere impedire reri u i v injustas Ecclesiasticorum usurpationes, quae sa- ,r .r liis.cti & violentiae speciem habent non juri dictis tui, sua habita inter, vel authoritatique, sed impeditium, cir per modum defensionis. Caietanus de author. Papae cap. 27.

P. Victoria, Sylvester, aliique relati a Duvallio de authoritate Pontis parte a. quaest. 9. Quibus accedat Ioannes Parisiensis , Domhaicani ordinis Doctor, in tractatu de potestate Regia & Papali cap. 21. qui ait, Licitum es principi abusiumglady spiritualis repellere eo modo quo poteP, etiam per gladiata materialem, praecipue ubi ψusati iij spiritualis Pergit in malum Reipublica, csus cura Regi incumbit , aliter enim me causa adium portaret. Non sunt igitur ambitiosa, vel incompetentia Principum Edicta, quibus prospectum est

57쪽

ta, judicia , sententias & executiones, quibus subinde Belgas turbari, distrahi, evocari contingebat , quae operae pretium erit brevibus recen

terea

Anno IM . die 3. Ian. Philippus Burgundiae, v si & Belgij Princeps,ut generali remedio occurreret. incommodis , quae Ecclesiasticis Mandatis, MCitatoriis libellis patiebantur incolae, Edicto

perpetuo vetuit, ne quis in Brabantiam inferret, aut subditis suis insinuaret ullas citationes, monitiones , sententias, aliave Decreta a tribunalibus Ecclesiasticis elicita, nisi prius a Iuridicis, &Magistratibus locorum examinata , dc assensiueorum munita forent, poena ex iiij perpetui indicta iis, qui id facerent. Quod non tam de novo constituere se ait, quam in usum revocare Vetus Patriae institutum aliquandiu intermissum. Circa Annum I 8o. cum occasione beneficiorum Ecclesiasticorum,quae in Curia Romanachnferebantur, insanum in modum Belgae litibus agitarentur, aere exhaurirentur, censuris, monitoriis, evocationibus extra patriam Vexarentur , proViderunt oportunis remediis Optimi xEst . 11. Principum Maximilianus, & Philippus, & climsep . I. primum simpliciter ἡ Ditionibus suis eliminantet cuncta hoc genus rescripta, coercitis Laicis

58쪽

29pariter & Clericis, qui impetrarent & in serrent, bonorum prehensione, aliisque gravibus poenis, his verbis: En de ducit a toures persenes, tant aeta se, que autres, qu ib n apportent, admetient semblabies provisions, &c. ascaavoir lesum d Eglsepar Aprilist, o

mise en nolire mala de bur tempore

Deinde Philippus Archidux die ro. Mah de- m.

nuo questus de malis artibus, & insidiosis clau 'isulis curialium quas sub nomine Bancquariarum cautionum, aliisque monstrosis nominibus proponebant, ut hominum simplicitati illuderent, unde eveniebat miseros in prima instantia in Urbem extrahi, seu ait ipse loquitur: Doni furentauicuns adjournec hora de nos pos en premiere instance contre les Boisis, baustears, prerogatioci, sianctistes .,

liberi de nous, denosi Is Padis, Rem tandem ita moderatus est, ut nollet deinceps, nisi consulto, & annuente Supremo Consilio suo, rescripta ulla beneficialia, processus, sententias, litteras executorias in has regiones inferri ε, sancitis gravibus poenis, tam adversus Ecclesiastici ordinis homines, quam profanos. Disceptationes vero beneficiales ita partitus est, ut Provincialibus

Conciliis suis adscriberet judicia possesseria: locorum vero Ordinariis causas petitorias primae instantiae.

59쪽

3o Injecto etiam freno appellationibus ad Romanam Curiam , quae per id aevi primas quoque

instantias frequenter intersecabant, mandavit; ut illae judicibus Provincialibus deinceps decidendae delegarentur.

Denique cum inter publicas populi sui perturbationes , & hanc recensuisset, sine que ues uns se olent en Pertu des refcripis par euix obtenuren la Coinde Rome, attraire,er citer en premiere insanae austuns

sures, . autres prines EcclesiaIla ues, &c. Constituit, siue nul pour ra on desessis benefices ectant en no ita Fays, nati ue rius subjem , ny austres I residens pre Per tu defricles Bullis, . refcri s de Gur de Olonie, dcc. Sub idem tempus Incolis Flandriae speciali etiam Edicto prospectum est adversus peregrina judicia ,& evocationes extra Provinciam. Cum enim questi essent incolae, siue des bubjectoe iu- habitans si Fays contre leur pinileges, Myantas, . cou- sumes a leursgrans fatet in destens, inolent joumelement a lourneata . attrait entremiere instance hors du-dit pays. ril. r. OL Pristina Edicta revocavit Belgij tunc pro A lib. s. νη . F. Aiduce Legatus Engelbertus Nassovius, atque

60쪽

generatim constituit 28. Octob. 'I494. ne quidquam peregre allatum deinceps executioni mandari posset in Provincia ista, nisi ipsius Concilij

Flandrensis litteris, & assensu munitum , in haec verba. APons ordonne, que nullis Letires, Mande em,ouFrodisions obte Ohors sedit Fos de Flandres ne se met-troni a execution , Ians fur iceux Letires, Mandemens, ou Prodii tons, aPoir nos lettres d'attaches ou de la Cha bre δε Constit en Flandres. Generalem rursum sanctionem taculo pro- ainna 3374,

ximo emisit Philippus Hispaniarum, & Belgij

Princeps , ne quidquam Roma pro sedium executionem in Belgio obtineret, nisi Placito firmatum , vel Sanctioris, vel Brabantis Concilij cujusmodi mandato satis quoque tuti sumus adversus Romanas evocationes, & ea omnia, quae receptos mores nostros possent dere: clim Placito Regio firmandum nunquam sit a Consiliariis, rescriptum ullum quo Romae aut alibi extra Provinciam dies dicetur homini Belgae. Haec in causis beneficialibus natis ex rescriptis Romanis, atque inter Clericos, hoc est in rebus maxime Ecclesiasticis, non tantum primae, sed ulterioris instant , a Principibus nostris ita constituta, tam firmiter hodie custodiuntur, ut nemini in mentem veniat de eo controversiam

mo Vere.

SEARCH

MENU NAVIGATION