Responsio ad Caluinum et Bezam, pro Francisco Balduino iuriscons. Cum refutatione calumniarum, de scriptura & traditione

발행: 1564년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lmen Iἡ tuo regno tibi, quod lubet, licent.

Itaque quas antea profitebaris latum esse veluti parietinas ruderibus cumulatas, iapro integro perfectoque aedificio habere videris. Hinc nostra dissensio: de qua tamen verbu non secis em, nisi si tu me terque quaterque prouocando responderet coegisses. Nunc si verbosior sim scito meatu quodam id fieri, ne meam sententiam calumniator aliquis detorqueat. Dicam tamen,verbo uno transigi internos posse,si ut debes Resormationem malles, qua in transformationem :& cu diis ab orbe conadito potissimu fuerint aspecta biles formet tu ad secundam redires potiusquam tertii aliqua effingeres. Hic bona tua gratia mihi licebit, quod te optime scire minime dubito,iam repetere, ut me & alios comonefaciam. Formam EEclesiae Iudaicq Mo.ses praescripserat annis prope quingentis. antequam Solomon, eam extruct Tem plo cuius etia estigies in Mosaico Tabernaculo delineata fuerat) numeris omnib' persectam expresserat.Sic enim multis in.

terea certaminibus Ecclesiam exerceri multorum seculorum erumnis prius affligi Deus voluit. Vt autem Solomon linea

menta veluti a Mose ducta religiose secu-

12쪽

ths est in sit Ecclesiς constitutione, neq;

minus in ceremoniis describendis, quanain ipsius Templi structura: sic & deinde. ut vi populi Iudaici varia iactatio fuerit,&fuerint illius Reipub. multiplices casus, ad

eandem tamen formam instauratio reuocata est: vilicet ab alijs Templum secundo aut tertio extructum esset, tamen Solomonis semper esse diceretur. Christo exhibito, necesse fuisse omnes illas ceremonias facessere,totamque illam veluti Vmbram evanescere, ut ultra Ecesesae forma dc spe .cies substitueretur, audio. Quid isti ture Prophetae antea acerrim E quidem Hilminauerant aduersus abusus, corruptelas,vicia. Sed longius progressi non erant, neq; aliud tentaverant. Apostoli vero senserueinterea dum alia vis Teplum ipsum euerateret,sese ceremonias illas abolere debere, ut alteram christi Ecclesiam &' colligereedi erigerent.Neque sane in illa abrogatione persuadenda minus laborarunt, quam in Gentium vocatione ut appellatur asserenda. Sed neque minus in subrogatione nouar ut ita loquar formae sudatum est. Namta trecentis annis pugnauit potestas Romani imperii,Tande, post multa certa-i mina, Cost mino Imperate, Ecclesia Christiana

13쪽

stiana no solu libera,sed etia victrix cepit

eum aliquo splendore externoque decore attollere gloria & decus nouae suae Costitutionis. Si Costantinii propterea cum Solomoe comparare, facere, quod veteres christiani,& grauissimi inter eos scriptores, secere. Et tu, quod Iesaias praedixerat, re,

ut Reges tande essent veluti n utricij Ecclesiae,iam spero fateberis de Costari lino re intelligi, si Ambrosius de Valentiniano suo id interpretatur.Sed illud modo dico: ut quod Aggaeus Propheta pollicitus erat,noui Tepli gloria maiore fore priori, ad Ecclesiam christianam pertinere sateris: sic quam huius Ecclesiae maiestate, ma gniscentiam, spledorem,ordinem, Iesaias praedicat potissimum prodissse atque extitisse toto illo seculo, quod fuit abs Costan'tino usque ad Augustinum, aliquando co sessus es. Scio etiam sub cruce speciosam esse Ecclesia,cuius interior & spiritalis est

decor: tan tum abest, ut eius dignitatem alligem alicui externo splendori.Sed ubi in pace & libertate quaeritur de aspectabili

specie & forma mon auertam oculos ab itala,quam dixi,es figie: neque somn labo, sallacem tantum laruam fuisse: neque profe

cto hanc imaginem quisquam repudia

14쪽

- stbit, qui modo eredit aliqua do conspicua

vectes ae liberae faciem in hoc terraru or. be floruisse.Nunquam suis eam ne uis caruisse fateor. Sed prae intollerabili deforismitate habere non possum illam eius constitutionem, qua non est olim alia in orbe nostra visa illustrior.Non audeo dicere.

quod Ambrosius aliqua do significauit Ecclesia simile esse lunae nascenti, quae ina

dies spledestit: quanqua si quorsum id dixerit, meminerimus, rectὸ dictum videri possit.Caeterii in ne longior sim: aut nulla in hoc mundo conspecta est Ecclesia, quo tepore maximὸ speciosa spectata, agnita, gloriosa pala fuisse dicitur: aut certe illa fuit, qua Ambrosus in Italia, Hilarius in Gallia, Chrysostomus & Basilius in Oriente, A ugustinus in Africa, Cyrillus in Aegypto. sua aetate gubernarunt, nobis que descripta relique rut . Et vero tu ipsi aliqua do scribens ad Sadolotti, visus es agnoscere quod dico,c si scriberes, Si vetexem illam Ecclesiae faciem, quale horum,

quos dixi,scriptorum monumenta exprimur,&deinde ruinas, quae supersunt, contemplemur, posse videri, illam quide suisi se Ecclesia,qualis sub Davide & Solomoane floruit: hanc vero, qualis sub dedecia

15쪽

moasm vitiata erat. Et quidem tu hodε

loco haec ad ij cri:Ealpo opinaris, ab ea colens si Dei ratione, quom semper obseruauit Ecclesia catholicu los abducere velle populum Christia. num, πe. ScM nos nibit aliud conari, quam ut ius lauretur aliquando vetusta illa Ecclesia facies. Ergo Caluine, si iam sententiam non m uistasti,consentimus. Apertius etiam posteam ibi dictasti. quod nunc urgeo. Nam nosolum cum de scadalis ageres, dixisti, ubi suos fasces, Christi regno summisit Imperium Ro.Ecesesia in beata quietis & gloriae sede collocatam fuisse videri, nisi haeretici turbas excitassent sed &in praefatione ad Iesaiam, cum Angliae Rege alio queris, primu ais singulare domus Dei oenament si fuisse, cu Romani Imperii celsitudo se Christo summisit. Postea, Sponissam Christi,tam precioso ut loqueris habitu nudata,tanta dignitate spoliata, tanquam splendido decore priuata, fuissere. dactam in miseram deformitatem. Hic ergo rursus consentimus. Sed cum ad rem ventum est, tibi non constas. Quid enim sSi iam exponam, quo habitu, qua dignitate, quo decore praedita Ecclesia fuerit, cuImperatores, exemplo constantini, facti sunt christiani:an talem reformationem

16쪽

admittestVtinam saceres.Facise t sic inter

nos conueniret.At qui tu me serre no potes,cum te ad illud seculii revocor quod quam insipidum esset,auditores tuos etia considerare iussisti, cum Zachariam Prospheta ijs praelegeres. Fuerint sane semper

aliqui omnibus seculis insulsi homines: vel etiam in singulis alioqui hominibus di praestantissimis & doctissimis fuerit a liquid vanitatis aut ineptiaru Sed ut propterea nullu in his sale fuisse dicere no de bes:sic seculum, quo vix vltu unqua fuit illustrius,eruditius religiosius, insulsis fatuitatis danare minime deberes. Ego qui j dem alterii nescio, ad cuius admiration εmagis te reuocare possim . itaq; , velis no-i Iis ad illud ut subinde respicias hoc tempore, sqpius rogabo. Atque ut lud si ex Babylone reuersi,instante Zachalia, cu sua Templum instaurarent, secureputabant, qualis structura Solomois fuisset: si quid mea voce possim, initabo, ut in eam qua dico,formam beati seculi, non adumbra tam, sed expressam propius intueantur nostri instauratores, & tu diligentius tecum reputes, num oporteat tertiam pol tius tanquam id sam nouam effingere

Habet doctrina religionis sua ut Apo S a stolus

17쪽

dole, vocat hypotiposin. Habet M suam sis, ravo Ecclesiae. Annulla olim fui

cum maxime esse poterat,quae nuc digna sit, quam imite muri An tu potius ad eam

formam delendam, quae secunda suit,sico re potes & debes,quod necessario semel secere A postoli ad inducenda prima, hos;

est, Mosaicam An rursus alteram &abrogatione& subrogationem tali exemplo tibi mandat m esse dicest Patere, ut rem eandem pluribus verbis inculcare saepius posiim Scio, neque dissimulo, quaenam, post C hristum exhibitum,sit libertas religionis,ceremon ijs minime alligatae. Scio, ceremonias Mosaicas,antea necessario obseruandas, postea necessario abolitas fuisse. scio ceremoniam Christianarum alia' ' esse rationem:Sed illud modo quaero: caaliquibus utendum sit,an non eas, quae &i olim apud Christianos in usu fuerunt, renunc commodὶ esse possent, neque sunt alioqui abrogati, retinere debeamus,po tius quam nouas excudamus' Cumq; ex ' emptu resormatiois requiritur,num Om nino effingedusiit,veluti cuiusdam nouet Ecclesiae tertium quoddam genus, poti- usquam ad illud, quod, ubi integra Oon

18쪽

est,& euius elismnum lineamenta su pe

sunt, restitutio nostra reuocetur. An P

tiuspatieries coetu terrς misceri Memini, cum in Epistolam ad Galatas scriberes, qua, non dico seuerὶ, sed morose damnes Christianos veteres, quos suspicatas Paruanimaduertisse , cur Deus ceremonias Mosaicas abrogauerit,& aliter populum Iudaicq aliter Christians Ecclesi q. regeri du atq; continendu esse iudicarit: vr quae illi psdagogia necessaria fuit, huic ea non esse utilem,euincas.Equidem d iscrimen, quod Apostolus indicar, obseruo. Sed vi

de tu,ne cum obseruare no vis, quod eti1 inuitus experiris, confuse, intemperarer,

ει temere, non solum misceas, quae discernenda sunt,& recta iudicia Veterum depraues, sed etiam inepte fingas Angelos quosda esse plane spiritales, quos scis &sentis in populo quoq; tuo. nimiu homi

nes, nimiumq; corporales esse Non esse Iudaismum abs Christo abrogatu, rursus etigendum,ut imperitis cosulatur, ais in tua Institutioe. Fateor.Ais, christum notasse hoc discrimen veter im & nouorum cultorum,cum alloquitur mulierem Samaritanam. Fateor. Addis tamen omnino esse

19쪽

triculum aliquarum ceremoniarum: sed eas pauciores faciliores, simpliciores esse debere. Recte. Sed quaeritur, tuae ne sint

demu illi Saltem definito modum illia, quem solum probas, si non putas exi, qui probari possit, poste in ea Ecclesia,de qua

loquvnur, inueniri, etiamsi rectus usus lereligiosa ingenuitas accedat. Ais Augusti mi in Epistola ad ianuariu , iam suo tempore coquestum esse, Ecclesiam, qua Dei misericordia libera esse voluit sic premi vi tolerabilior fuerit Iudaeorum coditio, Cur no bona fide recitas eius' querimo.

ni alloquitur de quibusda ut Vocat humanis praesumpti Hibus, quae ut ait neq; san,

clarum scripturaru aucto litatibus continentur, nec in conciliis Episcoporum stat ut pinueniunt usi nec cosuetudine uniuersis Ecclesiae roboratae sunt:sed diuersoru locorum diuersis moribus innumerabiliter variatur. Atqui eius generis seruilibus ut et i a vocat oneribus premenda esIe Ecclesia quis ia dicit sTu vero, cur ex ea de ad Ianuariu epistola non repetis definitione, de qua nunc quiritur ' cur hac in re saltem Augustini iudicio nonnas' Cur& eu repudias modu, quem nosolum ille valde probauit,sed&eius temporis

20쪽

poris Ecclesia libera vehementer lauda auit & lubenter amplexa est Quid multa

Vt ut concedamus, in ratione gubernan

dae Ecclesis, & religionis scuti loquunatur exercendae,i: beru esse, sequi, quod iam placet: dicemus tamen, cauendus alte esse,ne Ecclesiam Christianam, quae olim fuit,cum esse optimὸ costituta diceretur, repudiare videamur, ut priore Iudaicam. Usc itaque cautio libertatem illam quo . dammodo costringit. Non affingo praecia

cisam ut vocant aliquam seruuutem. At semper rogomum, ut serviamus unitati,di Antiquitati, quod debetur,deferamus, debeamus possi inurite sequi vestigia quq dixi kbi quidem nulla satis idonea causa est, sicuti non esse in eo, de quo loquor, exemplo existimo cur illa tam valde resugiamus,malim usq; nostro dissidio dissoluere harmoniam Oi bis Christiani, di no

uitatis studio veluti conspuere atque conculcare faciem veteris Ecclesit chistians, di eam conculcando, nostram religione in multorum animis labe sectare,aliarum. que gentium ludibrio exponere. In tuis quidem scandalis caute significat. tenoni simille abhinc annorum consensum oppugnare:superioru vero seculoru Ec-

SEARCH

MENU NAVIGATION