Responsio ad Caluinum et Bezam, pro Francisco Balduino iuriscons. Cum refutatione calumniarum, de scriptura & traditione

발행: 1564년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Yena, quam in orbe terrarum via quam sue erit: neque tamen interea desinamus pera

sequi qualemcunque instauratione, quae . ivtvt potest, utcunque sese refert ad soris

mam priorem.

Quod ad Rempub.attinet, quam mirifich concutis &labefactas, calvine, nihil dico. Quaecunque tandem eius Gr-ma placuerit, non repugno. Sed neque eam Romanis legibus, has licet praedicare& interpretari soleamus, neque magis quam Mosaicis, alligatam esse conten do. Dissimulare tamen non possum . in hoc quoque genere iniustam quandam .esse tuam intemperantiam. Cum hodie, ingratiam tuam, relegerem Maccabaeorum historiam, cuius paulo antὶ memini, legi tuum illum Iudam foedus cum Romanis seriisse:&in eadem historia obseruaui, non temere laudari Senatus Romani pro Republica curam, continentis populum in honesta moderatae vitae ratione. Sed

cum eodem tempore tuos in Danielem commentarios percurrerem, miratus sum,

te, illi tam laudatae Reipubl. supra modum maledicere. Nam cum Cyneas ille sapiens Pirrhi legatus olim dixisset, tot videri posse Regesi quot Romae viderat Se

natore a

32쪽

natores, tu exclamas multo melius dicturum fuisse,totidem esse latrones & tyrannos. Ais nullam in iis fuisse micam aequistatis. Ciceronem vocas impurum rabulam:Catonem, nebulonem . Totum illius

imperi j corpus fuisse horrendam colluuiem. In tota illa gente fuisse immanem bat bariem. Non suisse Rempubl. sed consusum nescio quid, monstro simile. Haec in squam cum legerem tam intemperanter de iracunde abs te dicta scriptaque, equidem prope attonitus obstupui: Eaurisprudentiae nostrae odio quodam in ea te erupisse sum suspicatus meque talem iniuriam n-cile potui concoquere. Religionis verae α contemptores,& aduersarios & imperi tos fuisse illos Sapientes Rom. merito vo ciseraris,& ego iampridem accusaui profana eorum iudicia, & laudaui Augustini .censuram de Varronis libris rerum diuinarum atque humanarum. Sed ciuilis iii. sticiae atque aequitatis nullam in illo Sena . tu, in illa gente,in illa Repu. fuisse aut scientiam aut curam, qui tecum dicere pos sem, cum ex Iuris do legum I o. libris quoatidie long Ealiud percipiam s An iam tibi

liceat,quod illi olim no licuit, qui in veteri Satyra laudatur, quod Ciceronem Adlos si a bruga

33쪽

broga dixi tisi deris. Vereor enim, ne lite

ratos omnes propterea habeas infestos ad uersarios,& ipse tuus filiolus Ciceronicola, multo magis, licet clam , tuo conuicio maledicat, qω, honoris ergo, Ciceronis orationes istic excusas, tibi donauit,dicauit, consecrauit . Sed Catones, Fabricios,

di similes, habere pro nebulonibus, graue est:& ipse Zuinglius tuus, si viveret, hoc conuicium tuum mini me ferre posset, qui etiam illis plus tribuit, quam religio no- sera permittat. Quid Melanthonem tuum tibi opponam: qui unus.& repub.& Senatum,& Iuris prudentiam Ron magis praedicat, quam quisquam rostrum' Neque mei nunc instituti, neque huius loci est, vel hanc causam agere, quae saepe acta est, vel digyitatem Iuris prudentiae Rom. cui operam damus, vel artem squi & boni, quam profitemur, vel eius auctores de se ndere: quod factum alias satis superq; fuit. Caeteriam ut tibi rursus satisfaciam, ite,

rumque iterumque profiteor, causam religionis verae, quam illi impi E pessundare

Voluerunt, longe praeserendam esse, & Rebuspublicis omnibus,& cuicunque dignitati c i ulli. Quinimo lubenter audio, quod ex lenia resers,propter Ecclesiam & conditum

34쪽

ditum esse ge consistere hunc terrarum orbem, qui in nouum alioqui chaos recideret. Sed neque ipse ignoras, toties me hoc egisse iudium ut religionis cum studio Iuris Ciuilis coniungendum esse, R illud huic praeire debere, probarem: ut hoc me, um desiderium profanis quibusdam leguleiis in tuo etiam sinu latitantibus mole. stis, imum fuerit, neque tu illi fueris aequior, qui nihil rectum puta , quam quod ipse & facis & praescribis. Imo vero, ut illi

suaviter irridet me ista curare, cum neque

Theologus sim, neq; in Ecclesia qui cu habeam muneris, neque mea priuatim intersit, etiamsi omnia perturbes atque pessisundes: mihique propterea ob ijeiunt illud ex Comaedia, tantumne e rabs re tua ocii tibi,aliena ut cures,ea, , nihil quae ad te attinent: sic tu qui tanto magis laudare deberes so licitas piorum hominum ui licet ordi nis non sint de religione cogitationes, tamen eos magis ferre potes', qui aliis literis

addicti , planὸ abi; ciunt atque respuunt studia religiosa, quam qui, ut his operam aliquando dent, res alioqui suas negligui.

Vale. Ex urbe ix. Kal. Nouemb.

35쪽

UO die superiorem epistolam scribebam,& alteram quae libris Optati Mileuitani praefixa est,

iam aci te dederam, eodem forte die & accepi & legi literas de me tuas: quas,hon Osris causa, praefixisti quibusdam Theodo- ri tui Be Eae siue maledictis, siue conui ijs, quae tu mihi pro triplicatione , nunc de- .mum reponis,toto post meam duplicatio nem sesqui anno. A quo iudice talem amopliationem impetraris , nescio:sed video te nullam iuris nostri rationem habere in hac tota actione tua.Nam & illud iniquuest, quod non solum iam mihi substituis alium aduersarium, ut te scilicet liti exi- mas, quodque hominem infamem pro epostulare,d accusationem abs te inchoais atam persequi velis: sed etiam, quod astute relicta principali quaestione ut primam causam eludas, insidiose captas nescio que

diuerticular & ex multis tamen, quae oc- currebant, non nisi in ea ingrederis, quae

abs re proposita magis aliena sunt. Sed qub magis haec fugae tuae & offensicinis signa quaedam esse videntur, tanto mi us

victor spem oblatam aspernari debeo. Nequo

36쪽

m Neque si per assos eausam Inter nos coeptam peragi velis,magnopere recusem: co Agnitorem quidem certe talem das, ut tam turpe atque ignominiosum tibi futurum id sit, qu in mihi propterea etiam expetendum , praesertim si lubeat, exemplo tuo, non in rem, sed in personam agere. Sed crede mihi ta me no delectant de sub

toria haec tua certamina, qu in minime etiam terrent. Nam & tuas huius generis infinitas siue digressiones, siue excursiones cur reformidem, nodum video. Quid enim Cum in altera responsione mea curiose aliquid diu in uestigasses, quod potissimum arroderes,& in quo me punge res, nihil iam aliud reperisti, quὶm quod

ego forte, cum me mirari nuper dicerem, te antiquae Ecclesiae veteres formit. las tam facile delere, licet in tuis nouis noverbum quidem mutari velis, admonitionem hanc adiecerim : Cum amici stii te vel recunde monerent multos minuri, quod ita notis

tua precaudi formula praescripsisti, pos ctari iisonos. melius foedus, quam sit illud, quod cum Zabrabam ο ictum fuit , allegare , ambiguum captio umque verbum tolleres, te rogarent, ne quis diuersa erue hae faedera periculose putaret et tu. seditiosei esse bos monitores tumultu se excl β

37쪽

ηnia qui vel unum apicem deleri In tuis ibelluvellent. Quid iam tu s Factum confiteris: de iure litigas. Fateris inquam te ab amico illo, qui tuam formulam reprehendebat, admonitum esse, eumque proptere abs te esse castigatum. Sed contendis, eum. temere& m scite secisse, qui sparserat, non esse dicendum melius, quod enset idem.Iam haec altera est quaestio, quae ad me proprie non pertinet: neque tamen tu in ea tantus theologus valde habes, quod triumphes:& vero si ille, qui & Iurisconsultus&Senator erat, nunc Viueret, sortasse tibi responderet. Promptum in, quis fuit, producto Apostoli restimonio hominem pudefacere. Quonam tandem t Pro urator tuus B eZa indicat in Epi- sola ad Habraeos fieri mentionem κρειτ

τονος. κρειχύτονος ab optimo eius librario cur exculum sit, nescio διαθηκης. Sed obsecro, quid hoc ad rem t I u ipse annotasti, eo loco comparationem veteris & nquiscederis, ad formam potius quam ad materiam reserendam esse. At cum in precibus allegatur foedus, non de eius forma aut ceremonia, sed de substantia potius, cui si des innititur, profecto agit ur.Tunc ergo cur non patetis simpliciter dici idem sce. du ν

38쪽

δοdus, quod reuera idem esse sat eriss omni .no autem vis dici esse multo melius, cum tamen alioqui nolis quenquam coSitare, aliud esse Quid sputa, ria a plebs cogita bit, quam esse alterum & plane diuersum,

cum tantum audit haec verba mkito meum: neque audit, unde tu ea repcllisse, te nunc

demum narras. Vbi id trahabi , quod tractat Epistola Id Hebraeos, verbis iisdem recte uteris. Sed ubi aliud agis, sic populo simplicem precationem dictas:an non iis abuci videberis, praesertim cum, ne quis fallatur, nullam expositionem addas sQuid Non patereris, spiritales filios Abrah.e Climitianos dico laudare foedus ictum cum Abrahamos Non dii mei instituti in hanc tecum disputationem nunc descendere, neque mihi arrogo magnam harum rerum scientiam, sed magnam ui- uicet habet causam tuus luZa , cur hic exclamet, me in manifesta inscitia, impudentia, blalphemia esse deprehensum. Qua nisto meliori iure dixerim, hic non minus, quam alijs in locis, deprehensum teneri manifestam vestram arrogat iam atq; pervicaciam, qua, dum mordicus, quicquid temere semel arripui stis, defenditis, nihil no fingitis potiusquam aliquid in ve-

39쪽

stris dIctatIs notari posse sateamin I, qui

tamen in veteris Ecclesiae sormulis tam & . temere quiduis calumniamini, &facile omnia deletis at pue inducitis. Alterum, in quo tu me exagitare vis, sed ego te tuis verbis constrictum teneo, diuerticulum , quod detegisti, non mi nus te premit. Ego te aliquando verecunde admonueram,& meminisses, non te mere abs Bucero tuo castigatum suis Iete, quod iudicares prout amares, amares autem prout libet. Hoc me improbissim ξfinxisse, exclamasti, Deum & Angelos testatus, di diram inprecationem addidisti, si quid unquam tale audieris. Ego & ma num & scriptura tuam& verba protuli, quibus Bucero ita respondens: Iudicare me seribis, rout amor amare prout libet. Addidi && alia ex ea de epistola,qus grauiora sunt. Quid tu nunc Buceri inquis)verba haec'ωνint dicamus prout amamus, oec.Dexter interspes Falduinns, quo sit odiosior exponulatio, muν rata persona,idiu me torquet. Atqui tu ipse Caluine id ita interpretatus es, & in te ac

de te dictum illud esse disert E scripsisti ineque aliunde,quam in tuis literis, quid illud esset, rescivi.Tua enim, non Buceri, verba legi.Neque ad rem pertinet, quod

40쪽

.pistolam tibi surreptam esse fingis . quanquam ne id quidem probabiliter

fingere etiam possis, cum c pistolam ad alium ipse miseris,& ab alijs legi volucis ris, & ille quibus voluit communicare suo iure potuerit. Itaque puri dum est, quod hic de mone dula surace & ablati uo nescio quo patruele fingis: N potius cogitare debueras , quid replicari posite de domesticis tuis vulturibus atque har p ijs, deque fratre convasatore minim ddativo, deque amne & socero aliarum mercium quina chartarii spolijs onustorimo vero de to ta illa societate ad auferendum & rapiendum potiusquam dandum comparata. Sed haec ab aliis audies, si pergas. Illud modo, ne aliud agam, abs te quaero: ecqua tandem fronte neges Ba. cerum sua admonitione te pungere volu isse,cum ijsdem literis multo acerbiora ad te ab illo scripta esse prosesius sis,cum quidem te ut i pie narrasti & scripsisti) appellaret canem rabidum, fratricidam, maledicendi morbo insectum, & quid non lTu haec iam suauit dissimulas. Caut E. Sed inde repetere velle tuam de sensi nem laudes ue tuas,non est hominis pro secto sani. Et tamen hic etiam ille locus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION