Responsio ad Caluinum et Bezam, pro Francisco Balduino iuriscons. Cum refutatione calumniarum, de scriptura & traditione

발행: 1564년

분량: 302페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

clesiam reuereri. sed hae distinctionem.

cum ad rem ventum est, minimὸ seque ris .Quid iuuat tot uti circuitionibus sNosunt omnes homines tam fungi, tam stupidi,tam stipites: non adeo rerum temporumque imperiti sunt,ut nesciat te verba dare, cum ita loqueris. Feceris quide cer-tὶ magis ingenue, si apertὸ fatearis te confuse conuellere, quae abs mille quingetis annis,ut quae ab annis mille, inualuere.

Magnu vero & difficile est hoc op', quod suscipis. Sed veterem Christi Ecclesiam,

noui Iudaismi ream nunc facere, facinus est multo maioris audaci nolest us,sor. tasse tibi sum monitor, & videbor ine. pius. Sed no possim satis rogare te, ut diligentius cogites, ecquo tande res euasura sit: neq; temere audias eum, qui te in Ecclesia non modo Dictatorem,sed & Can, callarium quendam esse dixit: & posse te quiduis cancellare, ut una tantii litura sit opus; atque etiam adiecit, tam te formam olim ab christianis edita omnino expungere debere quam Apostoli expunxerui Iudaicam. Quid non audet proiecta audacia των νεωτεIιμῶν' Logius etiam excurrit,

S plus sibi licere putat certe ipsi Apostoli,etsi mandatu accepissent induc Edς in

forma.

22쪽

formationis Mosaicae tamen magis sibi videntur interdum temperasse, quam nunctui faciunt, qui penitus eradent alteram. cuius ijs inductio alioqui mandata no est. Non recuso battologus videri, modo te obtundendo,& rem eandem inculcando, utilis sit expostulatio mea. Ergo repetam

iisdem verbis, quod nuper ad te scripsi. Ipsi dicebam)Apostoli, etsi necessario abrogarent ceremonias Mosaicas, tamen bo. no consilio ex Synagoga ad suam Eccle-sam transtulerunt multos, qui utiles erat, ritus, multasque Iudaeorum formulas retinuerunt, quibus etiam Christiani ute rentur, & uti per suam religionem recte Poterant. Et tu nullam in antiquis sormu lis actionum Ecclesiasticarum reperisti, qua uti dignareris, ut tantillum deser res di Antiquitati,&pacis studio atque unitatis 'ipsos Nouatianos, Donatistas, Pelagianos, non ausos esse in illis formulis quicquam mutare, tametsi sentirent sibi esse aduersarias,ex Cypriano, Optato, Augustino, didicimus. Arriani & Macedoniani fuere audaciores Sed quam acriter tunc repressi statim sunt 'Cur hoc tempore auudacia maior est Facessat sanὶ ἡ κακοθλία, si Maiores nostri, qui vel ex Iudaeis vel ex

B 3 Ethnicis

23쪽

Ethnicis Christiani primum facti sunt, veterem quod aiunt saliuam nimium reti. nuerunt, & ijs, quibus antea asseuerant. moribus, deinde addidis nimium fuerunt. Sed ut ijs temere non est impingendum crimen της κακοζη - : sic nos religiosae i. mitationis, quae nostrae successionis testis si pudere non debet. Nam & quae in iis

κωνοτορ ια, Virtus fuit cum noua semel Ecclesia esset informanda: in nobis est et crimen, si alteram rursus tranformationem instituamus. Itaque illis nouum opus nunciari iure non potuit: nobis posset. Non

enim dicere ausim illos ces asse. aut quod abolere & volcbant & debebant, alia via inuexisse: ne dicere videar quod dictu nefas est hactentis, S Synagogi perdurasse se,& Eces etiam CHR ISTI nullam suis. se. Memini, apud Danielem coniunctim praedici , & templi Hierosolymitani, quod euersum fuerat, ante Christum ex inhibitum, necessariam instaurationem &ei iisdem postea necessariam vastitatem atque euertionem cum suis & sacrifici j s&ceremoniis. Illos de quibus loquor ve. teres Chri stianos, nam de barbara & degeneri posteritate non loquor id etiam non igiturasse plane existimo neque mihi persua-

24쪽

persuasero, imprudentes quodammodo

fecisse, quod Iulianum Apostatam conari dolebant, ut at quod Iudaicum templum cum Leviticis ceremon ijs restitueretur. Imo vero iterum dicam, his abrogatis eos substituisse formam, quae christianislino, non Iudaismo couenire u quo magis in ea obseruanda cosillamus: ac ubi haec effigi.es co spurcata, contaminata, obsoleta erit: reformationis penicillum, potius qua inductionis spongiam arripiamus. Quid multas Ego licet naeuos , ut dixi, & rugas deleri optem: tame illud Ecclesiae de qua loquor corpus, cuius profecto caput sui e Christus, & in cuius spcietatem atque

communionem vocatae lunt Gentes, nun

quam existimabo . aut fastidioso diuoristio repudiandum, aut hostili schismate di.

scerpendum atque dilacerandum,aut tanis quam profanu cadauer, sempiterna cum ignominia nominis Christiani, sepeliendum atque conculcandum esse. Non exiis

simabo inquam illius, de quo loquor,

temporis Ecclesiam, ad quam tot in scripturis promissiones,tot elogia etiam pertinent,nihil fuisse aliud, quam quandam

veluti chim eram.

Habes,mi caluine , sententiam in hoc

25쪽

genere meam,pluribus fortasse, quam retpostulabat, uerbis expolitam, sed quam visum fuit exponere paulo verbosius, ut aduersariis praeciderem ansam calumniandi.Te porro monere non audeo: sed si pateris,tantum rogabo, saltem ut memineris,quod aliquando in Pygium scripsisti, tuam conditionem similiorem esse Prophetarum, quam Apostolorum, con ditioni,& illorum quam horum certami, imuis esse similiora. Si ita est,uide, num te magis, quam nunc facias,contineret debeasin reputa,quid sibi velit, quod in tua Institutione scripsisti, licet Hierosolymis

religio partim contempta, partim conta ominata esset,lamcn Prophetas neque nouas propterea Ecclesias sibi erexi ste, neq; nova altaria extruxisse. Neque vero si admoneri nolis, ipse recusem abs te moneri, siquid erro.Verum ut bona fide mecum agas, postulo, neque aut alio me trahas, aut causae nostrae statum perturbes. Magna profecto haec causa est, quam nunc a- simus,& omnium,quae esse possunt, maxima. Ergo te per omnia sacra obtestor, atque etiam per sacrosanctum aeterni viventisque Dei ac Domini nomen adiuro, ut serio,ut sedate, ut grauiter, ur religiose etiam

26쪽

etiam agas.Minimὶ vero, ut eludas, extra id,quod quaeritur,consuta alia miscendo

atque tumultuando, excurras. Nam & ne

id facias, iam te si pius admonui, calua inesse tuam, siue frustrationem, siue cauillationem,cum ubi de reformatione rogati, laudamus veteris Ecclesiae formam, tu nobis exprobras deformitatem,qui nunc est, qua sileam exoscularemur , quam exshorrescimus meque non callidὶ ad nostri temporis secem exagitandam te conserervi cum in huius aetatis corruptione multa sint,quae iure reprehendas, illam innocentem atque religiosam Antiquitatem, ve luti per latus degeneris posteritatis, confodias. Si haec non est intentio tua: nihil est.cur me petas. Si Antiquitatem dico iterum illam bonam reuereris, consentimus:castiga modo tuorum audiciam, in solentiam, insaniam, qui omnem illius memoriam delere volunt:castiga multorum leuitatem , vanitatem, ωλοκsασία : qui odio sui temporis,illam Ecclesiam, cuius tanta semper fuit reuerentia, tam valde O- .derunt, fastidiunt repudiant, eius ut nomen ferre vix possint: nihilque magis mea uere videantur,quam ne quid ex eius formulis ceremoniisque retinere . aut quic-

quain

27쪽

quam commune cum ea vel simile habeta dicantur, praesertim quod vel in oculos incurrat,vel auribus insonet. Quid 'Eores o tempora recidisse videtur, ut nunc quaeratur, num aliqua ab Apostolis relicta superstes sit Ecclesia Christiana, quae dc te istis veritatis, & custos religionis & utriusque index fidelis esset an vero ea ,statimatq; nata & condita fuit, interierit, aut in apostasim degenerarit an denique tota nihil aliud fuerit, quam vanitas, impostura, somnium,ludibrium, sperstitio, Θulas . Et quid superest, quam ut illam cum Ae,

geria quadam conferant, qui hoc tempore audent veterum. Christianorum sacra

cum delirijs Numae Pompili j compararet

Qualem totius religionis, siue irrisione, siue labefactationem, siue etiam euersionem, eamque siue apertam, siue occultam di subtilem,qui titulo reformationis ven, ditant,quo modo tibi tolerabiles atque serendi esse videantur, nescio: sied mihi, qui talem indignitatem concoquere non possum. minus succensere psofecto debes: praesertim cum non magis serendos esse sentiam, qui illos adiuuant, cum se repugnare clamant : hoc est, qui res deprauas tas praefracte & confuse tuendo, rerum. bonarua

28쪽

ix bonarum integritatem permistent, de

propὸ obruunt. Sic non modo nocenti qui Ecclesiam veluti depositam iugulant: sed & qui morbum nullum agnoscendo, nullam admittunt medicinam.In hac vero tanta rerum desperatione , quid me aliud facere vis, quam quod facio, cum interea, Deum vindicem & appello &expecto' in horum quidem certe temporum confusione,& certaminum fluctibus, & dissen,

sonum tumultibus, quod nam meum votum sit, iampridem legisti:Legisti, quod iam pridem sum professus, omnibus votis

me optare,tandem aliquando, tandem veillam, quae caelum & terram olim recreauit,& nunc iterum iterumque recreare

voce Conmtini nostri ad Alexandrinos, illum inquam vere Euangelicum nuncium,audire,priusquam ex hac vita migre

Tum vero etiam sperabimiis iteru nox illam Eceseliam in integru restitutam vi sirros esse,cuius ipsos quoq; Angelo , non

solucustodes, sed N auditores &discipulos quodammodo esso, Apostolus significauit.

29쪽

seauit.Illam dico, quam idem ait esse ita lmum Dei, columnam & basim veritatis: quamque tu interpretatus es propterea ita appellarii quia fida sucustos veritatis, ne haec in mundo intercidat.Interea quid est,quod in meo desiderio requiris'Si hae lmisere deformatam abs barbaris fuisse, clames:iustissimum clamorem tuum laudo: Si deplores, seriam eius restituendae curam multis iam annis nullam fuisse: co, iungam meos genitus. Si cum Apostolo. Deum irrideri non posse dicas,tamen multos ei illudere velle: tibi succina . Si quod di Aeneas Sylvius suo tempore conquae nus est, multo magis conqueraris, Ecclesiam ut ait iactari, sicuti pila iactatur voluiturque, pueris ludentibus: tecum ex .elamabo,intolerabile esse hoc ludibrium, idc propterea pios omnes vel dolore con tabescere,vel indignatione disrumpi debere. Denique si erumpas in illam, quam saepe in ore habes, Prophetae indignantis Frauem querimoniam. Q VOVSQVLDOMINE'religiosi eteli vehementiam ,

praedicabo, Sedicum de resormatione agetur:sremas licet,recurram ad illam, quam

dixi,effigiem,&ijsdem, quibus ante taetrat,coloribus nunc renouandam esse coti

30쪽

iendam : atque cum prioribus lineamentis, fundamenta priora repetenda esse dicam: ut&olim Ieremias Propheta praedicebat Hierusalem rursus aedificatum iri in suo aceruo, vel suorum ruderum qumulo.Qenique, ut antea ad te scripsi rediuiuo potiusquam nouo fixo Templum hoc nostrum reparandum esse: rogabo, ut ex ipsis ruinis lapides antiqui repetantur at

sue sesigantur, quibus hoc aedificium in integrum restituatur. Eos semper dico, qui recti atque integri sunt. Hic ergo pro coronide mihi liceat e. tum pere in illam Psalmi vocem et Extirier omine, miserearis Sion. Servi tui dili ut is,pides eiu spulveru eiu/ miseret eos. Interea vero consolatio quaenam nostra eriti Ut cuolim instaurabatur Temptu, quod minus accedere videbatur ad splendorem atque maiestatem structurae Solomonis, pios homines propteream cestos coso latus est

Propheta, pollicitus fore, ut aliquando surgeret Ecclesia Christiana, quae longd superaret gloriam prioris Templi: sic iam cum huius Ecclesiae instauratio talis nori esse videtur, qualem optaremus: spes illa

nos consoletur, sore, ut aliquando in cariis conspecturi simus multo excellentici C rem,

SEARCH

MENU NAVIGATION