장음표시 사용
521쪽
hona , quorum reditus sinciant pro celebrando certo numero Missarum , tune dicitur legata species, quae sat in obligatione taxat e, cui satisfit per comuegnat tonen . suando vero mandat, confignari tot fructus, qui susciant prodicta celebratione , tune dicitur legatum genus I fructus sincientes , suntis obligatione demonserat eo unde , lirit res a ner tot bona, quorum reis ditus de rempore assignationis sussciant ' attamen , illis pereuntibus, vel minorem quantitatem redactis , tenetur haeres supplere ex reditu aliorum brunorum . Novimus quidem , has esse subtiliores forensium disquisitionum Commentationes : nihilo tamen minus ab iis afferendis abstinendum n his esse non duximus, cum usui esse possint Episcopis, ad hoc ut, in reis ductionibus Missarum peragendis, hujusmodi regulis, ac veluti recepti j ris principiis insistentes , tutas , & a quacumque cavillatione immunes praestare valeant Missarum reductiones , quas ipsi suis decretis statuetint. XXXIV. In qualibet recte constituta ordinataque dioeces , certa tax tione definitae sunt Missarum eleemosynae, quemadmodum monuimus quoque superiori lib. s. cap. 8. num. II. & alia quidem perpetuis Missarum oneribus constituta est taxatio ς alia vero Missis manualibus: si autem pro eleemosyna Missae cantatae nulla extat synodalis taxatio , aderit tamen , vel certe adesse debebit in unaquaque dioecesi recepta quaedam consuet do, ad cujus normam eleemosynae quantitas determinetur. Qui perpetuas Missas reducunt vigore iacultatum sbi indultarum per viam ampliati nis Concilii Romani, Missarum reductionem ita componunt, ut pro qu ridiana Missa perpetua annuam statuant eleemosynam sexaginta scutorum
monetae Romanae a Unamquamque Missam perpetuam moderari valeat , σνeducere ad ratio rem scutorum sexaginta monetae Romanae pro qualiber. Cum autem inter Missas reducendas repertae sunt Missae cum cantu celebra
dar, Congregatio Concilii in Caula Romana 3. Februarii 1723. ita provide rescripsit , uti videre est lib. 7s. decretorum pag. 7s. o terg. in sese
Sacra Congrega io m. censuit , quoad Mygas eantatas , quae habent reditus sincientes ad rationem eleemos nae currentis pro Missa cantata , juxtu m om regionis , oe ciui cumque dioecesis , in qua sti sunt conventus . ese omnino celebrandas, m applicandas , iuxta praescripta in legatis , seu funda-sionibus : quo vero ad alias Missas cantatas , quae non babent reditus su cienter , ut supra , iuxta morem Ucumque Haecων , faciendam esse iii rum reductionem in unoquoque cos Mitti is eum numerum, qui cHebrari poterit , babita ratione redituum cuilicto legato , seu fundationi a natorum , . supradicta eleemos nae de praesenti vigentis in unaquaque diarces pro Miffs cantatis e faciaque modo pr. misso reductione , quidquid ex reditibus cuia cumqμe legato , seu fundationi a natis supererit, erogandum esse in celebrarionem tot Misarum lectarum I tam Missas eantatas .aeduEctas , quam le- , ctas, esse collectiυe applicandas pro animabus . oe iuxta intentionem eorum, qui Missas cantatas reliquerunt. Verum , quia nonnulla reperiuntur Onera. Missarum cum cantu celebrandarum, quibus aliud adnexum est onus , ut
522쪽
LIB. XIII. C AP U T ULTIMUM. si 7
aliquot praeterea celebrentur Missae privatae, seu lectae ; ideo , propos in
quaestione , quaenam adhibenda esset methodus in reductione peragenda , ubi eleemosyna pro Missis cantatis addicha magnam relisiorum fructuum
partem absorberet, eadem Congregatio die A. Augusti memorati anni rescripsit . Sacra Congregatio censuit , quando aliquod legatum est complex vum Amssae cantati e , o Missarum sectarum , tunc omnes legati reditus , snon sufficiant pro utroque onere adimplendo , erogandos esse in celebrationem tot Missarum latitarum, deleto onere Missae cantatae r uti videre est lib. 7S. decretorum pag. ψ3 I. a terg. Insuper, cum reductio fit in vim praemem ratae Concilii Romani ampliationis , magna quoque animadversione di gnum occurrit aliud , quod in concessis iacultatibus continetur nimirum , ut remitti, seu condonari pollini Missae retroacto tempore nec e e lebratae, nec applicatae, hac tamen adjecta lege, ut infra Octavam Commemorationis omnium Fidelium defunctorum singulis annis anniversarium celebretur in expiationem animae illorum, pro quibus, ex lege perpetuarum fundationum , offerri , & applicari debuissent memorata Sacrificia praecedenti tempore omissa : Ab hactenus omissa miserum perpetuarum celebratione misericorditer absolvit c. Uno die infra Otilavam Commemoratio. nis omnium Fidelitam destinctorum unum anniversarium , in tabella onerum monaseriorum describendum , celebretur, oe applicetur pro animabus illorum,
pro quibus praefatae Missae perpetuae erant celebrandae , m applicandae, hactenus non fuerunt celebratae, applicatae.
XXXV. Cum vero Missarum perpetuarum reductio , ob insum cientiam redituum , ab Episcopo fit vigore facultatum in saepe dicta Instructione
contentarum , tunc sane reductio componi debet ad manualem , ut inquiunt: nimirum statuendum est, ut tot in posterum celebrentur Missae, quot celebrari possunt, non quidem constituta pro iis eleemosyna ad eam mensuram , qua Missarum perpetuarum eleemosyna in Concilii Romani indulto laxatur , sed juxta eam quantitatem , quae vel ex Synodali taxatione , vel ex recepta regionis consuetudine praestatur pro singulis Miusis, quas Fideles diei im , ad manus tradita Sacerdotibus eleemosyna , celebrari curant : Juxta proportionatam cujuscumque legati redituum quantiatatem , ad rationem eleemos nae manualis , inspecto regionis more , pro suo arbitrio, o conscientia , reducere , se moderari possit o valeat e idque etiam faciendum decernitur , quam v ia esset piae dispositionis serma , ut vel expresse , vel tacite impositum praeseserret onus supplendi reditus casu aliquo imminutos I si , opportunis adhibitis diligentiis , vel haeredes ad id obstricti , vel bona ab ipso fundatore provenientia reperiri non possint .' In casu vero, quo , factis judicialibus, oe possibilibus diligentiis, etiam per erisIum sub poena censurarum , vel haeredes cogendi, vel fundatorum hona non reperiantur , aut fundationes ipsae haberi nequeant , runc onera ipsa ad eamdem rationem eleemos nae manualis reducere possit . Hujusmodi autem reductioni peractae , & absolutae ,' nulla alia adjungitur clausula ,
523쪽
praeter hanc unam : Quod δε reditus augeatur , augeri quoque debeat Missarum numerus. Denique has omnes reductiones aggredi, & perficere podi est Epscopus , non solum dum, sacra instituta Vilitatione, dioeces m perlustrat, sed etiam cum ab ea cessaverit : tam in actu Viserationis , quam extra o ut habent ipsa Instructionis verba . Quaerit tandem Palqualisus de Sacrificio novae legis quaes. II 82. an Episcopus , qui ab Apostolicar Sede obtinuit facultatem reducendi Missas suae dioecesis , possit etiam reduce. re perpetua Missarum onera Regularibus in eadem dioeces commoranti. bus imposita : idque eidem licere non dubitat , quotiescumque Remula. res ipsi hae in re illius delegatam auctoritatem implorent: neque i I putat aut ipsorum Regularium exemptionem , aut Sanctae Sed is jura ullo modo laederer Posunt in hoc se subjicere , neque pr uicant Romanae Sedi 'quia possunt se subiicere cum consen' eius m Romanae Sedis . Dum autem Pontifex concedit Episcopo, ut possit reducere onera Missarum suae Haecinis, concedit etiam implicite , quoa Regulares dioecess possent se subjicere scopo in ordine ad obtinendam reductionem.
524쪽
SACRAE CONGREGATIONIS CONCILII
PRO EPISCOPIS, PRIMATIBUS, ET PATRIARCHIS,
Super modo conficiendi relationes saluum suarum Ecclesiarum , quas, occasone vi tationis Sacrorum Liminum, eidem Sacrae Congregationi exbibere tenentur.
SUmmus Pontifex Sixtus Papa Quintus , qui tempora statuit , quibus singuli Episcopi , Archiepiscopi , Primates, & Patriarchae per se iis
pios , vel per eorum certum Nuntium , visitare tenentur Limina Beatiusmorum Apostolorum Petri , & Pauli , antiquissimae observantiae inhaerendo , nedum voluit , ut , ultra sacrorum Liminum visitationem , R mano pro tempore Pontifici de toto eorum Ρastorali ossicio , & de rebus omnibus ad ipsarum , quibus praesunt , Ecclesiarum statum , ad Cleri , & populi disciplinam , animarum denique, quae illorum fidei credulae sunt , salutem , quovis modo pertinentibus , rationem redderent , uti susius habetur in praedicti Pontificis Constitutione , quae incipit Romanus Pontifex o sed in alia etiam Constitutione, quae incipit Immensa aeterni Dei, Sacrae Congregationi , praepositae interpretationi sacrosancti Concilii Tridentini . curam demandavit , praedictam rationem , quae dicitur Relatio satus Ecclesiae, perpendendi, & examinandi, ac postulatis in eadem proponendis respondendi . Sixtinae har Constitutiones suo non caruerunt effectu tum quoad sacrorum Liminum visitationem , tum quoad relationem statuum Eccles rum: sed , cum nulla unquam edita fuerit Instructio pro dictis relationubus exarandis, factum hinc est , ut aliquae ex eis aliquando fuerint exhibitae abundantes in superfluis , & aliquae aliquando deficientes in necessariis: cumque, ad haec avertenda, in Synodo Romana, hoe anno I 72s. a Sanctissi ino Domino Nostro Benedicto Papa XIII. habita in Basilica Lateranen si , praescriptum sit , ut Instructio hactenus omissa , a Sacra Concilii Congregatione ederetur haec idcirco Instructio publici juris fit, ut in relationibus statuum suarum Ecclesiarum, ad eamdem Sacram Congregationem in posterum transmittendis curent Episcopi , Archiepiscopi, Primates, & Patriarchete , ipsi se consormare, & suas relationes ad quaedam distincta capita reducere e quorum primum ad statum Ecclesiae materialem I secundum ad personam ipsius reserentis tertium ad Clerum secularem ' quartum ad Clerum Regularem ' quintum ad Moniales; se
525쪽
tum ad Seminarium ; septimum ad Ecclesias , Constaternitates , & Loea pia ς octavum ad populum I & ultimum denique reseratur ad postulata, quae 'ab ipso referente Sacrae Congregationi proponuntur. ρ. I.
De primo relationis capite, pertinente ad satum Ecclesae materialem.
In hoc primo relationis capite sequentia erunt exponenda: Ι. Institutio. II. Confinia.
III. Privilegia, & praerogativae Episcopatus, Archiepiscopatus, aut Pa.
ΙU. Νumerus civitatum , oppidorum , aut locorum , qui Episcopatui, Archiepiscopatui, aut Patriarchatui subjecti sunt. V. Status Cathedralis , Metropolitanae , aut Patriarchalis Ecclesiae , uisna cum numero Canonicorum , & aliorum servitio Chori addictorum ;& an erectae fuerint Praebendae Poenitentiaria, & Theologalis. VI. Status Ecclesiarum Collestatarum , una cum numero pariter Canonicorum , & ceterorum , qui Choris earum intersunt , & an in Cotilegiatis ereSta sit Praebenda Theologalis. VII. Status , & numerus Ecclesiarum Parochialium , necnon aliarum Ecclesiarum , & oratoriorum in Episcopatu , Archiepiscopatu , aut Patriarcha tu existentium; referendo sgnanter, an Cathedralis, Metropolitana, aut Patriarchalis, & Collegiatae , Oratoria , necnon Parochiales, ceteraeque Ecclesiae sint sacris supellectilibus instructae , & quaenam ex eis habeant reditus pro fabrica assignatos. VIII. Numerus monasteriorum tam virorum , quam mulierum p exinprimendo, an aliqua ex monasteriis virorum sint subjecta suae jurisdicti,
ni & an , & quae mulierum monasteria sibi subjecta sint , vel Ρraelatis
IX. An adst in dioecesi Seminarium Clericorum, quot Clerici in eoisdem alantur , an fuerit statuta laxa, & in qua quantitate , & an aliqua Beneficia fuerint eidem unita, & in universum quinam, & quot snt reinditus praedicti Seminarii. X. Numerus Hospitalium, Collegiorum, Constaternitatum, & aliorum locorum piorum , quae sunt in Episcopatu, Archiepiscopatu, aut Patriarcharu , & quinam snt eorum reditus. XI. An adsint Montes Pietatis, & quot sint, una cum aliis consimilibus ad statum materialem Ecclesiae spectantibus I cum advertentia tamen , ut plena status materialis relatio in prima relatione tantum , quae fit ab Episcopo, Archiepiscopo, aut Patriarcha, exhibeatur: in sublequentibus etenim relationibus , satis erit , quod ipsi se reserant ad primam ,
526쪽
s 2Inisi aliquid novi , pertinens ad dictum statum materialem , eontigisset. quod reserens notificandum sacrae Congregationi existimaret.
De secundo relationis capite , pertinente ad ipsum Episcopum, Archiep3scopum, Primatem, oe Patriarcham . In hoc capite exponi debebit' I. An residentiae praeceptum , a sacris canonibus , Concilio Tridentuno, & Constitutione Urbana praescriptum , adimpleverit ; & an aliquo, & quo tempore abfuerit , & an ultra mentes Conciliares , & an cum , vel sine Sedis Apostolicae licentia . II. An, & quoties dioecesis sibi commita Visitationem expleverit. III. An per se , vel per alium Episcopum sacras Ordinationes expleis verit, & Sacramentum Confirmationis administraverit. IV. An, & quoties Synodum Dioecesianam coegerit o & , si Episcopus nulli Archiepilcopo subiectus sit, an ad Synodum Provincialem ejus Arinchiepiscopi , quem ad tramites Tridentini eligere tenetur, ut ejus Syn do Provinciali intersit , accesserit I &, si sit Archiepiscopus, an Syn dum Provincialem habuerit, & quinam Suffraganei eidem interfuerint. V. An verbum Dei per se ipsum praedicaverit , & an, legitimo com currente impedimento , viros idoneos assumpserit ad hujusmodi praedic tionis ossicium salubriter exequendum. VI. An habeat depositarium poenarum , & multarum pecuniariarum,& an eaedem suerint piis usibus applicatae. VII. Quaenam taxa, & an Innocentiana in sua Cancellaria observetur. VIII. An aliquod habeat, quod sibi obstet circa exercitium Episcopalis ossicii , jurisdictionis Ecclesiasticae , necnon tuendae libertatis, & immunitatis Ecclesiarum.
IX. An aliquod pium opus peregerit pro Ecclesia , pro populo , aut pro Clero .
De tertio capite, ad Curum secularem pertinente. In hoc capite exponendum erit
I. An Canonici , ceterique Choro addicti Cathedralis , Metropolit nae, aut Patriarchalis Ecclesiae, necnon Collegiatarum, Choro jugiter in
II. An , ultra Matutinum , Laudes , ceterasque alias Horas Canonicas, quolibet die celebrent Missam Conventualem. Tom. II. V u uIII.
527쪽
sa ΣΙII. Au quolibet die eam applicent pro benefactoribus. IV. An inas habeant Constitutiones, & eas punctualiter observent. V. An qui obtinent Praebendam Poenitentiariam , aut Theologalem , adimpleant, quae adimplenda sunt, & quomodo. VI. An Ρarochi in suis Parochiis resideant. VII. An librum Matrimonii, & Baptizatorum , aliosque libros, quos ad normam Ritualis Romani retinere debent, retineant. VIII. An aliqui ipsorum indigeant aliorum Sacerdotum opera , ut Sacramenta populo administrent.
IX. An iidem per se, vel per alios idoneos, si legitime impediti fuerint , diebus saltem Dominicis , & Festis solemnibus , plebes sibi commissas pro sua, Sc earum capacitate pascant salutaribus verbis , docendo, . quae scire omnibus necessari uin est ad salutem , juxta monitum Tridentini, & praecitati Concilii Romani. X. An saltem Dominicis, & aliis festis diebus , in suis Parochiis, Fidei rudimenta , & obedientiam erga Deum , & parentes, pueros, Ceterosque hoc adjutorio indigentes, doceant' & an, & qui eis operam praestent in hoc opere adimplendo , & an fructuose hoc opus adeo necessarium in singulis Parochiis proficiat. XI. An sinsuli Parochi , ceterique curam animarum exercentes , singulis Dominicis , Festisque de praecepto , Missam applicent pro populo
XII. An , & quae praemittantur , antequam quis ad Primam Tonsuram , & Minores Ordines admittatur , & an Sacris Ordinibus initiandi, ante cujuscumque ordinis Sacri receptionem, piis meditationibus , vulgo Spiritualibus Exercitiis , vacent per aliquot dies in aliqua Domo Religiosa. XIII. An omnes praedicti vestes jugiter deserant Clericales , & an , 'oad sori privilegium, serventur disposta a sacrosancta Synodo Tridentina sess. 23. cap. 6. de resormat. & a Constitutione Sanctissimi Domini Nostri Benedicti Papae XIII. in eodem Concilio Romano emanata. XIV. An habeantur Conserentiae Theologiae Moralis, seu Casuum conscientiae, & etiam sacrorum Rituum, & quot vicibus habeantur , & qui illis intersint, & quinam prosectus ex illis habeatur. XV. Quinam sint mores Cleri secularis, & an aliquod in eo adsit scandalum, quod remedio indigeat potentiori . f. IV. De quarto capite, ad Clerum Regularem pertinente . In hoc capite exponendum erit T. An Regulares, curam animarum exercentes, qui Episcopali jurisdi ctio
528쪽
s 23 Dioni, visitationi , & correctioni subsunt in iis , quae ad euram pertu
nent, & administrationem Sacramentorum , munus sibi commissum fide. liter adimpleant, juxta ea , quae in praecedenti capite dicta sint de P, rochis secularibus. II. An aliquis Regularis extra monasterium degat r an aliqui adsint in dioecesi , a suis Superioribus , servatis servandis , ejecti , vel aliquis fuerit Regularis intra claustra monasterii degens , sed qui extra ea ita notorie deliquerit, ut populo scandalo suerit: & quomodo in hisce casibus in sic delinquentes animadvertit. III. An sua jurisdictione delegata usus sit in explenda Vistatione conventuum , & Granciarum monasteriorum , in quibus Religiosi non aluntur in numero a sacris Constitutionibus praefixo ' & quinam sunt Religiosorum mores, in dictis conventibus, & Granciis degentium. IV. Denique an aliquod habeat cum Regularibus offendiculum in eis xercitio juiit dictionis delegatae in illis cas bus, in quibus eadem ipsi tributa est assacro Concilio Tridentino, vel a summorum Pontificum Comstitutionibus , & signanter a Bulla Clementis Papae X. quae incipit Su
De quinto relationis capite, ad Moniales pertinente. In hoc capite exponendum erit
Ι. An Moniales, Episcopo subjectae, suas servent Constitutiones. II. An Clausura in earum monasteriis inviolate custodiatur. III. An aliqui abusus in iisdem monasteriis irrepserint , qui consilio ,
aut auxilio sacrae Congregationis indigeant. IV. An, praeter ordinarium Consessorem, alius extraordinarius ab ipso bis , aut ter in anno fuerit oblatus.
V. An dictorum monasteriorum reditus fideliter administrentur, & Monialium dotes fuerint persolutae, & quomodo erogatae . VI. An in monasteriis Montalium, quae sunt Praelatis Regularibus subjecta, curaverit, ut Clausura dictarum Sanctimonialium fuerit exacte observata; & an contra inobedientes , & contradictores , per censuras E clesiasticas, & alia juris remedia processerit . VII. An harum Montalium Consessarii Regulares sive ordinarii, sive extraordinarii , fuerint ab ipso approbati , antequam earum consessiones
VIII. An , adhibitis Superioribus Regularibus , singulis annis exegerit rationem administrationis ab his, qui administrarunt bona pertinentia ad haec Monialium monasteria Regularibus subjecta e & an fideliter eorum reditus administrentur, & alia fuerint adimpleta, quae praescribuntur
in Bulla Gregorii XV. quae incipit Inserutabili. V v v et , VI.
529쪽
De sexto relationis capite, pertinente ad Seminarium. In hoc capite exponendum erit
Ι. Quot sint in Seminario Alumni . II. An in Ecclesiastica disciplina recte instituantur. III. Quibusnam studiis vacent, & quo profectu. IV. An Cathedrali, & aliis locis Eccleliae, diebus sestis inserviant.
V. An cum consilio duorum Canonicorum seniorum, a se electorum necessaria pro recto regimine statuerit. VI. An illud aliquando vis tet, & operam det, ut Constitutiones ad
VII. An statuta sit laxa ad tramites Concilii Tridentini, eademque xigatur; & an aliqui sint morosi in ejus solutione . q. VII. De septimo capite, ad Ecclesias, Confraternitates , m Loca pia
pertinente. In hoc capite exponendum erit
L An in Sacristi is omnium , & sinsularum Ecclesiarum exposita sit
tabella onerum Missarum, & anniversariorum , ad tramites Decretorum san. mem. Urbani VIII. & an eis punctualiter satisfactum sit. II. An in Constaternitatibus, Scholis, aliisque Locis piis, punctualiter executioni mandentur pia opera, a testatoribus injuncta. III. An quolibet anno sibi fecerit reddi rationes ab horum locorum administratoribuS. IV. An Montem Pietatis, sive Charitatis vistaverito & an idem habeat reditus , qui superabundent sustentationi ministrorum , aliisque ne-eessariis expensis; & in quas causas reditus illi erogentur; & si quid exigatur ab illis, qui pecuniam, aut frumentum, si agatur de Monte se mentario, ab eo recipiunt. V. An infirmorum Hospitalia visitaverit , redituum rationes ab administratoribus exegerit , & an infirmis necessaria, quoad salutem animae, di corporis, in eis subministrentur .
530쪽
323 De octavo relationis capite , ad populum pertinente. In hoc capite exponendum erit I. Quinam uni populi mores, & an in pietate proficiat. II. An aliquis irrepserit abusus, aut prava quaedam in eodem in oluerit consuetudo, quae consilio indigeant, & Sedis Apostolicae adjutorio. h. IX. De ultimo capite , ad postulata pertinente.
Ultimo loco Episcopi , Archiepiscopi , Primates , & Patriarchae, qui
suarum Ecclesiarum relationes ad Sacram transmittunt Congregationem , si quae habent postulata proponenda pro suarum regimine Ecclesiarum , proponere poterunt , cum clara facti , & omnium circumstantiarum e
pressione ς & , quatenus postulata spectent ad negotia serensia , exponant, an ea sint in aliis tribunalibus introducta , an adsint super iisdem aliorum tribunalium sententiae , ut , omnibus mature pensatis , pomae Sacra Congregatio congruum suppeditare praedictis postulatis responsum. Et haec sunt, quae opportuna visa fuerunt, ut in hac Instructione inserantur. Quod si aliqua fuerint, quae Episcopi , Archiepiscopi, Primates, & Patriarchae pro suarum indigentia Ecclesiarum, atque dioecesium, addenda existimaverint , sciant , sibi liberum esse addere, quae ipsis addenda videbuntur , & ad notitiam Sacrae Congregationis deserre; quae ex charitatis, & justitiae norma per se expediet, quae poterit, & majora ad summum Pontificem deseret, qui Fratribus suis Episcopis, quantum cum Domino licet, gratificari semper exoptabit. C. Card. Origus Praefectus.