장음표시 사용
491쪽
secratis, quos maxime puritos, sanct/tusque decet , longissme arceatur, nota liceat filiis Clericorum, qui non ex legitimo nati sunt matrimonio, in Eccle- sis, tibi eorum patres Beneficium aliquod Ecclesassicum habent , aut habuerunt, quodcumque etiam dissimile Benescium obtinere, nec in dictis E clesiis quoquo modo minis re , nec pensiones super fructibus Benesciorum ,
quae parentes eorum obtinent, vel alias obtinuerunt, habere. Et, quia optime prospexerunt, saluberrimam hanc legem perfacile fraudari posse , facta inter patrem, & filium Beneficiorum resignatione; declararunt, hujusmodi resgnationes nullas censeri debere , nullasque pariter , 3c omni effectu vacuas collationes, quae fraudulentas hujusmodi resignationes filiusent consecutae.' Ad haec, reciprocae res nationes , si quae posthac a parentiabus Clericis in favorem fliorum fient, ut alter alterius Beneficium consequatur, in fraudem hujus decreti, oe canonicarum sanctionum factae omnino censeantur e nec collationes secutae vigore hujusmodi resignationum, seu alimrum quarumcumque, quae in fraudem factae suerint , ipsis Clericorum fliis suffragentur αXIV Ex hujusmodi Conciliari sanctione effectum est, ut nonnulla postulata fuerint ab Episcopis in relatione status Ecclesiarum proposita. suorum aliqua spectant ad Beneficia, atque officia , quorum consecutio interdicta dicenda sit a Concilio filiis illegitimis Clericorum ; alia vero respiciunt personas ipsas Clericorum, eorumque filiorum extra legitim allnuptias procreatorum . Et primo quaesitum suit, an filius illegitimus Ρarochi jam desuncti munus Consessarii obire posset in ea Ecclesia, quam pater, uti Parochus. obtinuito & quidem inspectis verbis illis Concilii: quoquo modo mini irare: negativum responsum redditum fuit Episcopo Oritano, uti colligitur ex relcripto dato 4. Iulii 16 8. lib. i8. decret. pag. V2. a tergor uuaeritur, an flius illegitimus Paroebi iam defuncti polstaudire confessiones in Ecclesia, in qua pater fuit Paroebus, vel saltem stlocus dispensatioui. Sacra oec. respondit, non posse. Quaesierunt itidem Calaguritanus, & Pampi lonensis Episcopi , an , cum pater fuisset in quadam Ecclesia Cappellanus ad nutum amovibilis, posset illius filius illegitimus in eadem Ecclesia Cappellaniam ad nutum pariter amovi bilem obtinere. Rescriptum vero suit, hoc minime interdictum esse I fortasse ex eo, quod Concilium loquatur de Beneficiis, & pensionibus: hujusmodi autem Cappellaniat ad nutum amovi biles Beneficia proprii nominis,& in titulum collativa non sunt, multoque minus pensiones: Sacra miscensuit, oratorem non probiberi per decretum Concilii fef. 23. cap. I s. quominus tamquam Cappellanus ad nutum amoυibilis possit inserυire eidem Ecclesie, cui itidem ut Cappellanus pater olim μιιs inferiserit . Ita rescriptum fuit Calaguritano Episcopo sub annum II 8S. lib. 4. decretor. pag. o. Nec absimilis fuit responsio data ad Episcopum Pampi lonensem anno I 387. uti videre est lib. 4. decret pag. 226. a tergo . Est autem plane
singulare respontum datum Ostunensi Episcopo. Quidam Dignitatem o
492쪽
tinens in Ostunensi Ecclesia, susceperat filium illegitimum, qui, cum A. postolico Indulto ad sacros, etiam Presbyteratus, ordines suscipiendos, ct ad Sacrificium celebrandum, tam superstite patre, quam eo defuncto , habilitatus suisset, semper in Cathedrali Ecclesia Sacrum fecerat, ideo que, ex quadam inibi vigente consuetudine, contendebat, se fieri debere participem nonnullorum proventuum , & emolumentorum , quae Sace
dotibus eidem Ecclesiae inservientibus post certum servitii tempus praestari consueverant. Ρroposito itaque, ac di seu sso dubio, responsum fuit, prae. tensum jus nequaquam competere filio illegitimo, nec posse hunc ad ejus. modi participationem admitti . Hoc enim intercedit discriminis inter su periorem sadii speciem a Calaguritano, & Pampi lonensi Episcopis propo. sitam, & hanc de qua loquimur, quod, juxta illam, pater Beneficium proprie dictum in ea Ecclesia non obtinuerat, Concilium autem de ca-lii loquitur, quo pater filii illegitimi Ecclesiasticum Beneficium in eadem Ecclesia possederit: ubi eorum patres Beneficium aliquod Ecclesias cum habent , vel habuerunt: in casu vero Ostunensis Presbyteri, pater verum in Ecclesia obtinuerat Beneficium e quo posito, vetat sancta Synodus, filium
quoquo modo mi ni strare in Ecclesia, ubi pater Beneficium Ecclesiasticum habet, habuitve. Rescriptum , quod redditum suit Ostunensi Episcopo, legitur in regestis Congregationis ad diem II. Aprilis I 68 . idemque conis firmatum fuit die et r. Iunii I 586. Videri quoque possunt hac ipsa de re
Piringit in lib. I. Decretal. tit. II. q. q. num. 33. Fermosin. ad Cap. I. seq. quaes. I. num. 19. seq. de filiis Presbterorum, Garcias de Beneficiis
pari. I. cap. R. num. I 8. oe seq. Fagnanus autem in Cap. d extirpandas,num. 19. de sitis Presb terorum, recte ad rem nostram animadvertit, quod,
quamvis filius illegitimus possit esse Cappellanus amovi bilis in ea ipsa Ecclesia, ubi pater quoque Cappellaniam amovi bilem obtinuit, hoc tamen ipsi filio non licebit, si pater Beneficium Ecclesiasticum in eadem Ecclesia obtinuerit: Concilium Tridentinum disertis verbis probibet, ne illegitia mi in Ecclesis , ubi eorum patres Beneficium aliquod Ecclesioticum M. bent , vel habuerunt, pusnt quoquo modo miniserare . Unde ex Concilio in legitimus prohibetur esse Cappellanus amovibilis in Ecclesa , in qua paterfuit intitulatus.
XV. Gradum nunc secimus ad postulata, quae ipsas parentum , filio. rumque personas attingunt I & primo de iis disseremus, quae ad parentes spectant. Quaesitum itaque olim fuit , an possit pater consequi Beneficium a filio dimissume quoniam cautum est quidem , ne filio liceat obtinere Beneficium, quod pater possedit at nulli bi statutum reperitur, patrem repelli debere a consecutione Beneficii , quod habuit filius . Si sermo sit de filio legitimo , non potest is consequi Beneficium a patre praehabitum , ne in Beneficiis deserendis species haereditariae successionis
Inducatur.' at non prohibetur pater obtinere Beneficium , quod filius antea habuerat, cum hic cesset memorata species haereditariae successionis;
493쪽
quandoquidem, juxta usitatum naturae ordinem, filius solet esse haeres pastri, non pater filio . Adnotata reperitur hujusce quaestionis resolutio lib. s. decretor. pag. 87. Sacra oec. re diligenter examinata , censuit , quamυis j lius legitimus prohibeatur immediate obtinere Ecclesam patris I non tamen patrem prohiberi etiam immediate obtinere Ecclesam fili. Quod autem definitum est de patre legitimo, ipsum videlicet consequi posse Beneficium, ouod eiusdem filius legitimus proxime possedit, locum quoque habet quoad
patrem filii illegitimi' potest quippe ipsi deferri Beneficium , quod prin
memoratus ejuidem filius illegitimus proxime obtinuit I tum quia & ab hoc casu procul abest species haereditariae successionis ; tum quia paternae incontinentiae memoria revocatur , si filius patri , non ita si pater filio succedat. Videatur Sancta relius vortari resolui. quaest. 79. num. II. seq. Consona quoque est Congregationis resolutio relata lib. I 3. decretorum pag. 567. Dubitatur, an pater posit immediate obtinere Beneficium filii iIlegiti. mi defuncti, quod est de iure patronatus laicorum . me 2. Decembris I 828. Sacra oec. censuit, patrem legitimum posse utique absque dispensatione obtinere immediate Beneficium filii illegitimi. XVI. Sequuntur postulata, quae filiorum personas respiciunt . In quodam olim proposito postulato quaestum fuit , an Conciliare interdictum loquens de filiis illegitimis , assiciat etiam filios illegitime quidem natos, sed legitimatos : sed facilis fuit responsio , Conciliarem 1 anctionem protendi quoque ad filios legitimatos, exceptis iis, qui, illegitime nati, per subsequens matrimonium legitimati suerint ; juxta Decretalem in Cap. Conquesus, & in Cap. Tanta, cui Ilii sui legitimi: quibus addenda sunt ea, quae nos ipsi collegimus , ac digessimus in Epistola nostra incipiente
Redditae nobis, Bullarii noseri tom. I. num. II 3. Quapropter recte Fagnainnus in praecit. Cap. Ad extirpandas, num. 33. haec scripsit e suaero , an probibitio Concitii cap. I s. sus 2 S. extendatur etiam ad silium legitimatum . Cardinalis Alciatus haec adnotavit: Concilium dicit e filiis Clericorum , qui non ex legitimo matrimonio nati sunt.' m sc excluduntur legitimati, qui nousunt nati ex legitimo matrimonio. Hoc credo verum in legitimato per rescriptum Principis o secus , s flius esset legitimatus per subsequens matrimonium; quia talis υenit appellatione nati ex legitimo matrimonis , etiam in materia fricta. XVII. Dubitatum quoque fuit, num filius illegitimus obtinere valeat Beneficium, quod ejus pater antea possedit, ubi hujusmodi Beneficium, non recta, ac proxime a patre transferatur in filium , sed a patre dimissum, collatum fuit tertio alicui, qui illud re ipsa possederit , subinde vero iterum vacaverit. In Iure communi, sive in Decretalibus staturum est, Clerici filium, quamvis legitimum , consequi non posse Beneficium patris , nisi in vim Apostolicae dispensationis eo tamen excepto casu, quo Beneficium a patre in aliam personam translatum prius fuerit: si enim exinde persona haec obierit, vel quocumque alio modo Va
494쪽
eaveAt Beneficium , utique licet filio legitimo Beneficium patris habere ; in hac enim casus hypothesi oculos non perstringit invisa illa species haereditariae successionis ab Ecclesiasticis Beneficiis merito arcenda. Perspicuus est textus in Cap. μου extirpandas, de Iliis Presbyterorum, ubi haec leguntur.' Fraternitati tuae mandamus , quatenus, s qui filii Presebterorum provinciae tuae teneant Ecclesias , in quibus patres eorum , tamquam personae , veι vicarii , nullo persona media , minis runt, res serie geniti sint in Sacerdotio, sive non ) ab eisdem Ecclesis non disseras amovere: ibique Glossa veta. amovere, inquit, vetitum id suisse, ne videantur Beneficia per quamdam veluti haereditariam successionem deferri ' proindeque , dum intermedia aliqua persona Beneficium obtinuit , cum tunc
evanescat species illa haereditariae successionis , nihil amplius obstare filio , quin, si legitimus sit , & idoneus , Beneficium assequatur. Consona quoque est definitio alterius Cap. Dilectus situs , eodem titulo , ubi decernitur, solum Pontificem dispensare posse cum filio legitimo , ut B
neficium proxime a patre possessum valeat obtinere . Rem hanc videre est late discussam a Sanctaretio variari resolui. quaes. 79. num. I. oe 2.
XVIII. Habent haec quidem locum quoad filios legitimos tantum . Nihilominus summus Pontifex Clemens VII. existimans , fieri posse, ut, quae a sacris canonibus statuta fuerant in favorem filiorum legitimo. rum quos diximus patris Beneficium consequi posse , quoties interm dia aliqua persona idem Beneficium jure obtinuerit), traduci possent ad filios quoque illegitimos ' Constitutionem primus evulgavit , quae est
num. 3 . verer. Bullari tom. I. , qua ad hujusmodi latiorem interpretati
nem eliminandam , praememoratis canonicis sanctionibus in hac parte late derogavit . Inspecto autem hujusmodi Constitutione , multoque magis expensis Concilii Tridentini verbis , indicato superius postulato rescriptum fuit, non licere filio illegitimo habere Beneficium , quod ejus p ter prahabuit , licet intermedia aliqua persona Beneficium ipsum posse.
derit e uti deprehenditur ex veteri rc solutione anni Is 89. lib. 6. deeret. pag. 27. Sacra o c. censuit, probibitionem cap. s. sus as . habere locum, etiams medio tempore Benescium ab extraneo obtentum fuerit ' & ex alte ra anni IoC6. lib. II. decrer. pag. Is7. Sacra oec. censuit, Fabium praediactum, utpote illegιtimum , nullo pacto obtinere , aut possidere posse Benem cium S. Martini , olim ab ejus patre, ut proponitur, obtentum, quamvis alius medio tempore istud obtinuerit: ac denique ex iis, quae scripsit Fagnanus in cit. Cap. Ad extirpandas, num. 7. m seq. de filiis Pres terorum,
ubi sedulo animadvertit , post Concilium , locum amplius non esse distinctioni , an filius proxime , an potius media aliqua intercedente persona in Beneficium patris succedat, nisi ubi de filio legitimo agatur . XIX. Magis ambiguum , proindeque accuratiori investigatione dignum suit aliud postulatum; videlicet an nepos legitimus , ex patre tamen ib
495쪽
an, posita nepotis legitimi capacitate, illud ipsum obtinere valeat, etiam superstite avo . Actum suit hac de re non solum in Congregatione Conisci lii , sed etiam in Rotae Auditorio ς &, quamvis in Congregatione Concilii semel , & iterum scissa fuerint suffragia , nihilominus tandem sententia frequentiori congregatorum calculo comprobata , atque etiam Ro-rali judicio consona , prodiit favore nepotis legitimi ex patre illegitimo
progeniti, quamvis avus, qui Beneficium antea obtinuerat , adhuc viveret : ipseque Pontifex Gregorius XIII. qui rem per se iterato examini subjicere voluit , Congregationis resolutionem approbavit . Haec omnia accurate reseruntur a Fagnano in cit. Cap. μου extirpandas, a ns . 33. ad finem, de filis Presbyterorum . Congruunt quoque sequentium temporum resolutiones: uti videre est in causa Nullius, diei II. Martii Is ρ3. lib. 7. decretori pag. 99. Sacra oeci censuit , nepotem legitimum ex filio illegitimo non comprehendi decreto cap. I S. seg. 23. di in alia causa Tricaricen. 23. Januarii Io IO. lib. II. decreror. pag. 73. a terg. Sacra m. respondendum censuit, prebibitionem Concilii, quae habetur cap. Is . sess. 23. non compreben dere nepotes legitimos ex Ilio illegitimo: iisdemque conceptis verbis rescripsit Congregatio in alia causa sub die Ir. Decembris tuear. lib. I 2. dec ,δori pag. 83. Quod quidem potiori jure obtinere debet, cum pater illegitimus legitimatus fuit uti eadem Congregatio rescripsit postulato , quod .exhibitum fuerat a Cardinali Facchinetto , Senogalliensi Episcopo , dies. Novembris I 647. tib. I 8. Decretori pag. 413. a terg. Eminentissim scardinatis Farahisertus Episcopus Senogallien. supplieat hanc Sacram Comgregationem pro declaratione infrascripti casus d an contra Ilium legitime narum ex Patre naturali legitimato adsit repugnantia saeri Concilii Tridentinisu. I S. sus a S. de reformat. ita ut non potuerit praesentari ad Ecclesam Paraebialem de jure patronatus suae familiae. Sacra oeci respondit, non ad se repugnantiam sacri Concilii, quominus filius legitime natus ex patre naturati legitimaro potuerit ad Ecclesiam Parochialem de jure patronatus praesentari .
XX. Perpensum etenim primo fuit, loqui Concillum de paterna incontinentiar ut paternae incontinentiae memoria m. longissime arceatur: in
proposita vero facti specie nullam offendi paternam, sed a vitam tantummodo incontinentiam , de qua non loquitur Goncilium. Secundo, quamvis Iure Civili prohibeatur pater filium spurium sibi haeredem scribere, nihilominus non interdi et avo, haeredem instituere nepotem legitimum ex suo filio spurio , modo id non fiat in fraudem legis , & ut filius spurius hoc pacto indirecte consequatur id, quod directe assequi non valeret. Videatur Cardinalis Palaeotus de nothis spuriisque eap. 33. Tertio tandem, quoties lex durior esse videtur, ut in proposito casu, quamlibet aequiorem interpretationem esse recipiendam, ut , quoad fieri potest, ejusdem legis
XXI. In Concilio Lateranensi , habito sub Innocentio III. conditum fuit
496쪽
L I B. XIII. C A P. XXIV. 49 Isuit decretum relatum in Cap. In quibusdam , de paenis , quo indefinite sancitum est , si sorte is , qui jus patronatus obtinet alicujus Ecclesiae, ejusdem Rectorem interficiat, non modo ipsum , reliquosque omnes, ad patronatus jura vocatos , ab hujusmodi juribus cadere , sed insuper ejusdem intersectoris descendentes ad quartum usque gradum , utpote irregulares , a Clericorum ordine repellendos: Sed etiam usque ad quartam gerinerationem po teritates talium in Clericorum collegium nullatenus admittaniatur : quod recte notarunt Pirhing in lib. s. Decretal. tit. 37. 6. num. 26. Gibalinus in S=nops Censurarum veta. Homicidium num. 3. Thesaurus de paenis Eccles pari. 2. veta. Homicidium cap. q. num. q. Gulier. Canonici suis. lib. a. eap. 3O. num. 7. At celebris Ioannes Andreas ad praecis. text. in Cap. In quibusdam, num. 8. de paenis, dubium proposuit, an memoraista Conciliaris sanctio assiceret quoque filios natos , antequam interficeretur Rector ; eupiensque legis rigorem aequiore interpretatione temperare , amplexus est , defenditque negativam sententiam . Quamvis vero eidem contradictorem se se praestiterit Zabarella in citat. Cap. num. s. afferens tamquam sibi consentientem Cardinalem Ostiensem s qui tamen nihil plane habet ea de re ) nihilominus assirmari potest , sententiam
Joannis Andreae , qui asperitatem legis aequiore interpretatione moderaritur, eique minime subjicit filios ante patratum homicidium progenitos,
nunc temporis esse receptam , omniumque propemodum calculo comprobatam : quemadmodum late demonstrant Chartarius de paenis innocentium art. I. num. I 88. vers. Haec tamen, cum plurib. seq. & Sanchea super pro cepta Decalogi tom. I. lib. 2. ωρ. 27. a num. 6. ad finem. Hanc ipsam sententiam amplexa est quoque Congregatio Concilii in quodam dubio super petita dispensatione proposito , ac definito die 2. Augusti I 528. Ir- regulares praeterea sunt filii ex haeretico patre geniti uti deprehenditur
ex Cap. sitii cumque Haeretis c ex Cap. Staraetum , IS . de haereticis,
in sexto. Et quidem pater etiam post ejuratam haeresim irregularitate tenetur , ideoque dispensatione indiget ad ordines suscipiendos ; uti patet ex plene deductis per Sanctaretium de haeres cap. et s. dub. I. At, relicta a patre haeres, eoque ad Ecclesiae s num reverso, filii, juxta aequiorem ,
& magis receptam interpretationem scribentium in praeindicatos textus, irregularitate solvuntur . Ita etiam docet Suarez de Censuris disput. 43.
Iect. 3. lateque pergit Cardinalis Albitius de Inconstantia in Fide cap. 24. num. 73. seq. Idemque praeterea admissum fuit a saepe dicta Congregatione Concilii, uti videre est in quadam Epistola, illius auctoritate &nomine conscripta anno I 59 I. lib. 7. episeolarum pag. 277. atque insuper ex responso reddito in quadam causa Romana a I. Maji III 8. dum nos, in minoribus constituti, ejusdem Secretarii munere fungeremur . Sed ad confirmandam propositam sententiam , nepoti legitimo ex filio spurio fa-Ventem , magis etiam conferre videtur exemplum Bullae S. Pii U. incipientis suae ordini , num. III. tam. a. veteris Eullarii, qua Pontifex V
497쪽
tat Clericis haeredes scribere suos filios illegitimos , aut quidquam testa. mento relinquere iisdem , eorumque filiis , ac descendentibus, consanguineis , & amnibus , si ve ipsi filii illegitimi superstites sint , si ve antea
obierint , & sive relinquenda bona ex Ecclesae reditibus , sive ex patriis monialibus bonis fuerint comparata . Dici plane nequit , quos , quantos que excitarit motus hujusmodi Constitutio . Et quidem , omisso examine illius quaestionis , quam plures tune agitarunt , an scilicet Constitutio Obstet legato alimentorum , quae pater etiam Ecclesiasticus suis filiis illegitimis praestare tenetur, plerisque tuentibus , & acriter propugnantibus, hanc mentem Pontifici nequaquam fuisse, quod ad rem nostram propius facit, non desuerunt, qui, eamdem Constitutionem interpretantes , fusi ri calamo docuerint, ac defenderint , indefinitam illam prohibitionem in ea adscriptam, ne ulla dispositio in commodum filiorum, descendentium, consanguineorum , ac etiam assinium filii illegitimi , ab Ecclesiastico patre fieri possit, ita accipi, & temperari debere, ut tunc solum obtineat, cum dispositio expresse quidem in favorem hujusmodi personarum fuerit
exarata, sed tamen ea mente, eoque proposito fine, ut per eam juvetur
filius ipse illegitimus , atque ita indirecte , & per circuitum eo pervoniatur , quo directe pertingi non potuisset . Videatur Lucidorus in suo Tractatu de Illegitimis cap. I s. ubi pluribus demonstrat , filiis illegitimis
Clericorum deberi alimenta non minus ex bonis patrimonialibus patris, quam ex reditibus Ecclesiasticis; deinde sequenti eap. 29. num. 2 o. Oste dit, ossicii hujus implemento nullatenus obstare Bullam Planam; ae denique cap. 3 . num. 2. pluribus evincit , Bullam Planam adimentem p
tri Clerico iacultatem legandi consanguineis sui filii illegitimi , intellugendam esse de legato, sive dispositione, quae in memoratos quidem eo sanguineos confertur, sed eo consilio, ut in ejusdem filii illegitimi eo modum cedat . Porro decretum illud Concilii Tridentini seg. 23. cap. 1 f. de reform. editum , de quo hucusque disseruimus , suse illustrat Pas.serinus in suo Tractatu de electione cap. 23. num. 23 I. seq. uhi, collectis concordantium Doctorum auctoritatibus , in eamdem sententiam concludit , quam nos , uti Conciliaris sanctionis intelligentiae magis consentaneam, attulimus . Mentionem quoque facit resolutionum Congregationis ejusdem Concilii Interpretis: sed, cum nec earum Verba transcripserit, nec loca indicaverit, unde desumi possent, occasonem nobis praebuit easdem opportune afferendi, ut inquiunt, per extensum, indicatis r gestis, ex quibus eas excerpsimus.
XXII. Cum aliquando Romanus Pontifex justis de causis dispensati nem. indulgeat illesiti me natis , ut ad Sacros Ordines valeant promove ri, in ipsis dispensationum litteris inseritur clausula e dummodo paternae in
continentiae imitator non sit. Aventonensis Archiepiscopus anno Ios 3. qua fuit, quonam modo se gerere deberet designatus executor , ut , eXpressam clausulam verificando , ejusdem legi se conformaret. Congregati
498쪽
L I B. XIII. C P. ULTIMUM. 493
autem rescripsit , postulatum plane simile propositum olim fuisse ab Episcopo Sarzanensi, ipsique redditum fuisse responsum die 23. DecembrisIS95. hisce verbis conceptum e Sacra oec. respondit clausuia illi : dummodo paterna incontinentiae imitator non si oec. e in litteris dispensationis appostae, non aliter per Episcopum satisfieri, quam in quaerendo, quod nihil bonis moribus indignum compererit : quod δε integro decennio dispensandus probe vixit, debere exequi litreras dispensationis , quamvis prius incontinentiae nomine suspectus esset ' sed hoc casiι debere Episcopum accuratius inquirere , ad diluendam prioris vitae suspicionem. Ita legitur lib. I9. decret.
XXIII. Aliquando etiam, ob justas tamen , & graves causas, a summo Pontifice dispensatur cum filio illegitimo, ut Beneficium olim a patre possessum, sive pensionem aliquam id per illius fructibus consequi possit e cumque in litteris dispensationis, quae super hoc dari solent, apposita non legatur expressa derogatio Tridentino Concilio, antiquioribus temporibus nonnemo ex Episcopis interrogando quaesivit , an dispensationem deberet executioni demandare . Neque porro negari potest , quin in ipsis Urbis tribunalibus hac ipsa de re in utramque partem disputatum suerit . Uerum, cum idem Tridentinum Concilium sessas. cap. Mat. perspicue declaraverit, omnia. oe singula sub quibuscumque clausulis , m verbis, quae de morum reformatione, atque Eccle sica dyciplina in eo statuta fuerunt, ita statuta & decreta intelligi debere , ut in his salυa semper auctoritas Sedis iaspostolicae o sit, di esse intelligatur, hoc satis est, ut removeatur necessitas expressae derogationis' proindeque suffciat, ad hoc ut derog, tum censeatur oppositae Conciliari lanctioni, si Ρontifex aliquid ipsi contrarium indulserit, aut decreverit , supplicemque libellum , seu alias a
chetypum litterarum Apostolicarum exemplar, sua ipse manu signaverit ejuxta definitionem editam a S, Pio V. per schedulam sui Motus proprii relatam a Garcia de Beneficiis pari. q. cap. I. num. 32. σ33. Atque haec est sententia , in*quam , post longas disputationes , communi consensa convenerunt tum Abbreviatores Clancellariae Apostolicae, & Rotae Romarae Auditores , tum etiam Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum. Videatur Fagnanus in Cap. Nulla , num. 86. de concessone
De Facultate immixuendi , seu reducendi legata Missarum, quam Episcopi saepe in relatione satus suarum Ecclesiarum Mi concedi postulant. ΙΝter Episcopalis solicitudinis onera haud sane novissimum locum tenere censendum est illud , quo sacri Pastores obstringuntur , majori qua possunt cura ad vigilare, ut suis in dioecesibus pia legata debitae exe-
499쪽
cutioni mandentur , praescriptae celebrentur Missae , eaedemque juxta pio. rum fundatorum voluntatem applicentur. In decretali epistola S. Gregorii Papae, relata in Cap. Nos quidem , de testamentis, Sanctissimus PontifeYCalaritano Episcopo studiose in jungit, ut det operam, quo religiosae cujusdam mulieris, cui nomen Theodosa, impleatur Voluntas, quae ab ilialius haerede nondum fuerat executioni demandata : Volumus, ut Frate Liatis tuae aediscetur sudio s de monasterio loquitur, quod pia testatrix jus
serat aedificari ὶ , ordinatisque omnibus, res, atque reditus , qui relicti sunt , per te loco ipse venerabili fine imminutione aliqua sorientur. Sic enim mante tremendum Iudicem tuum sententiam remissionis essu es , oe , secundum piissimas leges, dilatas defunctorum pias voluntates Episcopali supplebis sudio. Similia plane praecepta habentur in Moguntina Synodo , relata in Cap. Si haeredes , de testamentis . Celebre est rescriptum Gregorii Papae IX. in Cap. Tua nobis , eodem tit. ubi asserit, id oneris esse Episcopo. ut legata pia curet impleri, etiamsi cavisset testator, ne Episcopus se ei rei quomodocumque immisceret : licet etiam a testatoribus id contingerest interdici : propterea quod nequeat privata testatoris dispositio generalem canonis, vel legis sanctionem immutare, ejusque effectum impedire; ut constat ex I. Nemo potes, F de legatis primor nec aliud datum est pii
operis landatori , quam ut certum aliquem designare, ac constituere valeat executorem , seu etiam huic concreditum munus sesniter obeunti alium subrogare; tune enim Episcopus interponere se nequit, nisi cum subiastitutus quoque segnis, ac negligens deprehendatur.' sed hoc demum casu ad Episcopum devolvitur onus , ac cura exequendi , quod alii neglex
runt: Verum omnibus exequi detrectantibin , tandem fiet devolutis ad Episcopum , neque hoc probiberi poterit a resatore. Ita in Commentariis ad praecitatum textum in Cap. Tua nobis, adnotat Fagnanus num. 3. de tefamantis. His consonat Concilium Tridentinum in cap. 8. sess. 22. de reforiamatione , ubi agens de executione piarum voluntatum, & dispositionum. quae sive inter vivos , sive per ultimam voluntatem prodierint, ita cavete Dilcopi, etiam ramquam Sedis . Volica delegati, in casibus a iuro concessis, quibus verbis innuitur ea facti species, qua alter in alterius su
plementum datus fuerit executor, omnium piarum dispositionum tam in uia rima voluntate , quam inter vivos, mi executores. Quod autem spectat ad
Missarum celebrationem, in Decretis Urbani Papae VIII. confirmatis ab Innocentio XII. per suam Constitutionem, cui initium Nuper a Congre gatione, haec verba leguntur: Meminerint igitur , m satagant Ordinarii, ut a personis, . in Ecclesis quoquo modo, etiam in vim decretorum Concilii
Tridentini, sibi subjectis, Misse ea, qua par es , Me , ditigentia cel
irentur , o cuncta, gula decreta hujusmodi omnimodae executioni dema dentuν ; nedum iussi iam recurrentibus, seu iussantibus reddentes, sed ex o sto tum in vi attonibus, tum in aliis actibus, m modis, quos expedire, σεonvenire toties , quoties judicaverino , inquirentes, ne aliquid committatur ,
500쪽
LIB. XIII. CAEP. ULTIMUM. 4 spe enatur, Horatur, vel omittatur, his omnibus, Ilagulis deero
II. Haec autem omnia comprehendunt quoque Praelatos inferiores, habentes territorium separatum , & jurisdictionem quasi Episcopalem in dioecesi sibi assignata : in qua videlicet possimi quidquid potest in sua
dioecesi Episcopus , iis tantummodo exceptis , quae pendeat ab Ordinis potestate. Ad cujus rei probationem , in materia de qua agimus , illud retulisse sumetat . Cum vacasset Mileuitana Ecclesia , voluissetque Viearius Capitularis , ad instantiam Procuratoris Filcalis , aggredi examen implementi oneris Missiarum, excitata controversia, an id ab eo praestari jure potuisset, Congregatio Concilii rescripsit. Vicarium Capitularem non potuisse modo , sed & debuisse etiam ex ossicio hujusmodi investigati nem assumerer quemadmodum Videre est ex resolutione edita I s. Aprilis 1584. cum Vicarius Capitularis , vaeante Sede , succedat in omnem jurisdictionem , quae jure ordinario Episcopo competit, uti etiam firmatum fuit in superiore lib. 2. cap. 9. III. Neque ad hujusmodi onus a se amovendum licet Episcopis ad ea confugere , quae aliquis eorum allegasse deprehenditur I suam nimirum auctoritatem coerceri , ac praepediri a tribunali Fabricae S. Petri in Va ticano . Neque enim illius tribunalis auctoritas ad omnes aeque regiones protenditur, ita ut possit quoscumque negligentes, vel contumaces ad imgata pia, Missarumque onera implenda cogere. Quare in locis tribunali Fabricae non subjectis integra prosecto, & absolutissima manet Episcopis huiusmodi rerum potestas. Neque vero memoratum tribunal in ipsismet
sibi subjectis locis jurisdictionem suam exercere potest , nisi ad supplendam Episcoporum negligentiam .' ab obitu namque piorum testatorum da. tum est Episcopis integrum anni spatium , quo labente , nihil plane astgredi potest Fabricae tribunal , juxta Constitutiones 3. & 9. Clementis II. uti recte advertit quoque Ursaya in Compendio Privilegiorum Reverendae Fabricae , adnexo suis disceptationibus Ecclesiasticis rem. I. num. 6s. Quaeres , an intra annum remaneat illaesa iurisdictis Episcoporum me. circa executionem piarum dispositionum. Respondeo assismatiis σα Pose amnum vero statim regat Episcoporum iurisdictis , m subintrat Fabrica , etiams iudicium terminatum non fuerit. Itaque Fabrica, nonnisi post evolutum ab obitu testatoris annum , illius piarum voluntatum executioni se immiscet veluti etiam animadvertunt Maranta respons 2 o. num. 7s. σ76. pari. I. respons 68. num. I. seq. pari. 3. Rubeus de testamentis cap. 8. num. 284. G seq. Ursaya praecis. loci Raynaldus in suo voto I 78.& Rota decis i22. num. a. oe θ' part. 5. recent. eo plane modo , quo
in aliquibus Synodis decimi quarti , & decimi quinti seculi cautum legitur, ut, si intra annum executores, a testatore diagnati, illius voluntatem non impleverint, hujus executionis cura ad Episcopum devolvatur 'quemadmodum videre est apud Thomassinum de Beneficiis pari. g. lib. I.
