장음표시 사용
511쪽
XVIII. Postquam memorati Concilii Patres sessi 23. de reformat. cap. q.
petiit erunt , eo usque excrevisse numerum Missarum , quas pii fundatores celebrandas reliquerant , ut eorum voluntati nullo modo satisfieri posset,
constitutam vero eleemosynam adeo esse tenuem , ut nemo reperiretur,
qui tam exiguo proposito stipendio in junctum onus subire vellet: ita deismum decreverunt e Sancia Synodus, cupii ns , haec ad pios usus relicta, quo
plenius, o utilius potes, impleri, facultatem dat Episcopis , ut in Syn Eo Dinecesana, itemque Abbatιbus, Generalibus ordinum , iιt in suis Capitulis GeneraIibus , re diligenter perspecta , possint pro sua conscientia inpra dictis Ecclesiis, quas hac provisione indigere cognoverant , fatuere circa haec qui ouid magis ad Dei honorem , cultum, e Ecclesiarum utilitarem et Dierinς expedire rta tamen , eorum semper defunctorum commeμmo alio fiat, stili pro suarum animarum salute legata ea ad pios Hus reliquerunt. Nos hic missas faciemus quaestiones excitatas circa praemissi textus Conciliaris interpretationem ς ac tantummodo paucis monebimus, constantem , atque perpetuam fui ise sententiam Congregationis , ejusdem
Concilii Interpretis , facultatem hujusmodi , Epilcopis a Concilio tribu- tam , nullum sibi locum vindicare quoad Missas , quas pii testatores in Beneficiorum fundationibus statuerunt I uti colligitur ex rescripto Episc po Ferrariensi reddito die 3. Martii Is 97. lib. 9. decretorum pag. 7. arerg. Sacra oec. censere ix, exb decreto Concilii cap. q. fef. 23. de reform. non licere Episeopo reducere onera Mi parum Beneficio in fundatione impostaritidemque ex altero ad Archiepiscopum Mediolanensem dato mense Octobris ejusdem anni , quod legitur lib. s. decretor. pag. 38. quemadmo. dum etiam in serius adnotabimus a sed vim habere dumtaxat quoad reliquas Milsas, vel testamento , vel facta inter vivos bonorum assignatione praescriptas, dummodo tamen injunctum onus , ante Concilium , acceptatum fuisset, ipsaque reductio fieret in proxima Dioece lana Synodo, post expletum Concilium Tridentinum habenda: Sacra oec. dubio per manus deis Vat o , ac mature perpenso , censuit , facultatem reducendi onera Missarum, tributam Epistopis ex decreto cap. 4. sels 23. de reformatione, intelligi tam tum de prima SVnodo pos idem Concilium celebrata, ae de oneribus mssmrtim celebrandartim, ante idem Concilium impostis. Quia autem Archiepiscopus Florentinus, praetermissis quidem hisce regulis , sed bona fide, ad nonnullarum Milsarum reductionem processerat; eadem Sacra Congregatio, attenta bona fide Archiepiscopi, reductionem jam factam convalida. vite adcidit tamen, ne de praedicti Conciliaris textus interpretatione redis integraretur quaestio , sed, si quod unquam de eo dubium proponeretur, descriptum superius decretum sciscitantibus traderetur: Et Illustrissimi Pritres mandarunt, D. Secretarrum dare hoe decretum omnibus petentibus, absque eo quod amplius fat verbum in Congregatione . Ita constitutum fuit
die II. Decembris Ioas. quemadmodum legere est lib. I 4. decret. pag.
512쪽
. XIX. Haec sunt, quae ex Jure communi delumi possunt, & in Conci. lio Tridentino statuta reperiuntur . Vetrum, cum deinde superaccesserint Decreta Urbani V ΙΙΙ. confirmata, uti saepe monuimus, in Constitutione Innocentii XII. omnis jam conticescit quaestio , & Missarum reductiones procul dubio Apostolicae Sed is auctoritati privative relervatae sunt quemadmodum expresse cautum legitur in praecitatis Decretis e Disric e prohibet , atque interdisit, ne Episcopi in Diaecesana isnodo, aut Generales in
Capitulis Generalibus, vel alias quoquo modo reducant onera ulla Missarum celebrandarum, aut pose idem Concilium imposita , aut in limine fundati nis ; sed pro his omnibus reducenis, aut moderandis, vel commutandis, ad Apostolicam Sedem recurratur , qme , re diligenter perspecta , id satuet, quod magis in Domino expedire arbitrabitur : alioquin reductiones, moderationes , . commutationes hujusmodi , s quas contra hujus prohibitionis formam feri contigerit , omnino nullas , atque manes decernit . Quia autem non nemo, subtilius commentando, in quaestionem revocaverat, an Urb ni Pontificis Decretum, agens de oneribus acceptatis, afficeret quoque onera nondum acceptata I adeo ut non quidem liceret Episcopo reducere, seu imminuere onera, quae per acceptationem rati habita sument , sed tamen posset eadem reducere, antequam agnoscantur, & acceptentur, si reditus in eorum implementum assignatos impares deprehenderit : ideo definitum, rescri piumque suit, ne id quidem licere Episcopo, ipsique nullam hodie relictam esse facultatem reducendi Missas, excepta dumtaxat ea facti specie , sua testator i pse hanc facultatem Episcopo tribuisse dignoscatur, cum illius voluntas sit religiose custodienda, quemadmodum licet agnoscere ex superiore lib. s. cap. O. num. 2. ubi decreta, ex quibus haec omnia comprobantur, attulimus. Adeatur quoque Pasiqua ligus de Sacriscis
novae legis quaest. II 58. - -
- XX. Missarum itaque reductione Apostolicae Sed is auctoritati reservata, vix dici potest 'quanta rerum farragine ex hoc uno capite obrueretur Congregatio. Concilii.cui hujusmodi reductionum cognitio committebatur: quaeque proinde , ut aliqua hujus oneris parte se se levaret , id demum consilii cepit, ut Episcopis saepe delegaret facultatem reducendi Missas in eorum dioecesibus, tradita tamen simul Instructione, cui se in peragenda reductione consormare deberent. De hac Instructione postea redibit sermo: intereatavero adnotabimus , id hodie frequenter usu venire , ut Epit copis communicata hujusmodi Instructione committatur Mi ssarum reductio, reservato tamen Congregationi jure admittendi recurius , ac de iis cognoscendi, quotiescumque .aliquis contendat, vel nullatenus imminuendum fuisse onus, vel saltem ceduci non debuisse ea ratione ac forma, quae in illius reductione adhibita suit . XXI: At , si magnum negotium facessebant reductiones Missarum,
quas per dioeceses , & in Ecclesiis ordinariae Episcoporum jurisdictioni subjectit .peragi oportebat οῦ maximum profecto illud erat , quod orieba-
513쪽
tur ex reductione Missarum, quam Regulares in suis Ecclesiis, ac monasteriis fieri postulabant e ex quo videlicet Urbanus Pontifex in suis D cretis facultatem reducendi Missas non solum Episcopis, sed etiam Reguis Iarium ordinum Generalibus ademerat; itaque illius successores Alexander VII. Clemens X.& Clemens XI. nonnullis Regularibus ordinibus indulserunt , ut a suis Generalibus , in Ecclesis, di monasteriis ordinis,
Nissarum reductiones peragi possent. Cum Vero nos ipsi, dum in mino. ribus constituti munere Secretarii Congregationis Concilii fungeremur, Innocentio XIII. Praedecessori nostro exposuerimus , valde opportunum fore , si , quae aliquibus tantummodo Generalibus ordinum data suerati acultas, ad omnes protenderetur, simulque statueretur, quosnam in conis silium adhibere deberent Generales in ipsa reductione conficienda; utque etiam definiretur non modo temporis spatium , intra quod reductio a solvenda esset , sed etiam quantitas , ad quam exigenda, ac constituenis da seret Missae perpetuae eleemosyna ς ac denique prohiberentur Regula res nova Missarum onera acceptare , nisi praehabita facultate a Superi, ribus majoribus proprii cujusque ordinis e Ponti sex omnia probavit, alisque Decreto super his edito cautum fuit , ut Generales ordinum in
qualibet sibi subjecta provincia duos , pluresve idoneos Religiosos designarent, qui singula ad accuratum examen revocarent, suamque de t
ta re sententiam transmitterent ad ipsum Generalem , qui , adhibitis in consilium suis Assistentibus , seu aliis sbi bene visis , reductionem perusiceret , statuta pro singulis Missis perpetuis eleemosyna annuorum se
torum sexaginta monetae Romanae I hoc autem indultum ad triennium tantummodo perduraret . Innocentii XIII. Decretum insertum legitur in
alio Decreto Benedicti Papae XIII. impresso in Concilio Romano, quod
anno 172s. celebratum fuit , rit. I S. cap. 8. ubi Benedictus Ρontifex Innocentianum Decretum , pro Regularium ordinum Generalibus cons
ctum , ampliavit ad omnes Episcopos , qui eidem Concilio Romano ii, tersuerunt , ac etiam ad eos , qui justo impedimento detenti , certum Procuratorem suum ad illud ablegaverant . Neque hic aliud addendum superest, nisi quod deinde frequentes fuerunt , ae etiam adhuc esse nou desinunt tam prorosationes statuti temporis , cone sae Regularibus , qui intra triennium Missarum reductiones facere , aut omni ex parte abso, ere non potuerunt , quam extensones praefati indulti , quo donati lae. Uni Episcopi , qui Concilio Romano interfuerunt, favore aliorum Epia scoporum , qui eam facultatem sibi communicari petierunt, quamvis Comcilio Romano non interfuerint, quique illam identidem postulare pergunt; quemadmodum agnoscere licet ex praeci ato hujusmet operis lib. s. cap. Io
XXII. Cum itaque facultates Episcoporum , quoad Missarum res ctiones, non aliunde nunc deriventur, quam vel ex ampliatione indulti,
quo donati suerunt Episcopi, qui Concilio Romano interfuerunt, vel ex
514쪽
L I B. XIII. C A P. ULTIMUM. 3ορ Instructione, quam Congregatio Concilii dat ad eos Episcopos , quibus,
summo Pontifice annuente, hujusmodi reductionis peragendae delegat facultatem I hoc primum statuendum est , quocumque ex his duobus capitibus profluat memorata facultas , circumscriptam eam esse ad Missas
tantummodo, neque protendi ad reliqua pia legata , piasve dispositiones inter vivos , quibus , exempli causa , eleemosyna pauperibus distribui, aut inopes virgines dotari praecipiatur. Et, quamvis in ipsa Instructione
legantur haec verba : pia legata , m Misarum onera e si tamen integra
Instructio percurratur , satis aperte deprehendetur , cohiberi eamdem ad onera Missarum , de quibus subinde semper , deque earum eleemosyna ibidem agitur, atque disponitur. Cum autem Concilium Romanum , ae que ac Instructio , Missarum oneribus dumtaxat provideant , non debet Episcopus se extendere vel ad dotalia subsidia , vel ad eleemosynas , vel ad quamlibet aliam dispositionem , ex ea juris regula , quae docet , Ω- cultatem ad certas res datam, ad alias diversi generis produci non opo
tere e uti recte animadvertit Navarrus in Manual. cap. 12. num. 79. Min rem nostram pergit Fagnanus in Cap. Ex parte, num. 32. de coctituisitonibus.
XXIII. Quod si aliqua proponeretur dispositio , quae simul & Missa.
Tum onera, eleemolynarum distributionem , aliave pia opera compreis henderet , & quidem , ob redituum tenuitatem , necessarium dignoscereis tur ad aliquam impositorum onerum reductionem devenire I reducenda potius sunt reliqua opera, non autem Missarum numerus.' juxta praxim apud Congregationem Concilii receptam , de qua Fagnanus in cit. Cap. Ex parte, num. 34. de constitutionibus, pluribus Gue resolutionibus comprobatam , & praesertim in quadam resolutione , sive rescripto , quod reddi. tum suit litteris Episcopi Cremonensis mense Iunio anni I 386. & legitur lib. q. decretor. pag. Io I. a terg. Ο ΙΟΣ. suatenus ab habente potes ais rem reductio facienda sis , reducendas potius eleemosynas , quam Missas.
Tunc autem tantummodo locus fieri posset reductioni Missarum , integris manentibus reliquis piis operibus, cum eorum communis landator in sua dispositione certum landum pro celebratione Missarum, ac certum itidem fundum ad reliquorum piorum operum implementum designasset; fundus autem Missarum celebrationi addictus imminutionem , aut detrimen tunia liquod subjisset : uti recte adnotat Pasqualigus de Sacrificio noυae legis quaes. Hy I. vel cum ex ipsis dispositionis verbis , totoque contexta colligi posset, eam suisse testatoris mentem, ac desiderium , ut, si quando , ob imminutos bonorum reditus , onera quoque deberent imminui, reduceretur potius Missarum numerus, quam eleemosynae, & reliqua pia opera: veluti pergit Passerinus de statu hominum tom. a. quaesi. I 87. num. II ΟΙ. Nam, cum superius memorata regula , ut scilicet, quoties reductionis peragendae urgeat necessitas , integro relicto Missarum numero, reducantur potius reliqua pia onera, innitatur praesumptae menti ac volu
515쪽
sici DE STNODO DI OE C ES MN tati sun datoris , citii proclivior suilse censendus est in illud pium opus . ex quo majora animae suae suffragia obVentura prospiceret , quale est incruentum Altaris Sacrificium; idcirco, si conjiciatur, &ex ipsis illius verabis, totaque perlustrata dispositione eruatur, ipsum propensiori affectu, ac
voluntate exoptasse reliquorum piorum operum implementum quam celebrationem Missarum, quandoquidem & reliqua pia opera sunt Deo accepta, & animae valde proficua; mirum videri non debet , si in hac fa in specie , cum factus tuerit locus reductioni , seu piorum Onerum imminutioni, huic potius Missae, quam reliqua pia opera subjiciantur eo vel magis, quod , juxta graves , receptasque sententias , sancta, & salubris consuetudo multiplicandi suffragia, & Sacrificia pro defunctis, minime eLficere debet, ut oblolescat aeque sanctus,& salutaris usus eleemosyrias pro pauperibus erogandi I sed exoptandum summopere est, ut & illa servetur.& alter non negligatur: quemadmodum licet quoque addiscere ex audio. ritatibus Patrum, quas collegit Muratorius ad M. cap. I 2. sui operis de Chrissiana Charitate. XXIV. Et haec quidem dicta sint, ut propositi argumenti tractatio plenior evadat . Ceterum, si pro reductionibus faciendis omnis Episcoporum auctoritas vel ex ampliatione indulti in Concilio Romano concessi, vel ex memorata Instructione profluens, ad Missarum onera cohibetur; perfacile captu est, quoties ita res serant, ut Vel Missarum numerus, vel reliqua onera sint imminuenda, ab horum onerum reductione debere Episcopos ab stinere, & Congregationem Concilii adire, ipsi rem universam deserentes, ejusdemque definitionem expectantes.
ta, quamvis ad Missarum tantummodo reduc ionem contracta, complectitur tamen & anni versaria, juxta Congregationis judicium hac ipsa de re pansum in pluribus resolutionibus, quas collegit Fagnanus in saepius est C Ex parte, num. 3O. de consitutionibus I ae etiam protenditur ad Milsas solemnes,&cum cantu celebrandas, quemadmodum mox infra adnotabimus: non autem ad eas porrigitur Missas, quarum celebrationi Ecclesia, vel Sodalitium, sive Collegium , ex inito contractu , se se obstrinxerunt . Et . quamvis de hac exceptione nullum fiat verbum in Concilio Romano, peris 1 picua tamen sunt Ines ruinionis verba: Exceptis inserumentis, seu, contractio bus , super quibus manus amouere non debeat , nisi in casu iudicialix tu. santiae pro illorum rescissione , titulo lasonis. Et haec plane assirmari potest non modo antiquioribus, ita etiam proximis. temporibus post idem Concilium Romanum, fuisse Congregationis Concilii sententia, semper retenta , &manifestata, quotiescumque casus tulit, ut hujusmodi quaestio discutienda ac definienda proponeretur. XXVI. Adnotatum fuit etiam superius , si res exigenda foret ad nor
mam sanctionis Concilii Tridentini, a quo tributa fuit Epitcopis facultas reducendi Missas in proxima Synodo Dioecesina post ipsum Concilium ha-.
516쪽
henda, non licuisse Episcopo imminuere, seu reducere Missarum numerum in Beneficiorum fundatione constitutum: cujus rei haec afferri potest ratici, quod scilicet non immerito dici posset, acceptatum fuisse Missarum onus per quemdam quasi contractum utrinque obstringentem .' Fundatio, o dotatio illa habet se per modum quas contractus ultro citroque obligatorii, seu donarionis 'b modo ' quam cum Episcopus admiserit, oe provisus, dum insi-
tueretur, non recusaverat, non potest modo onus detreflare . Sunt haec ipse Fagnani verba , quibus in rem nostram ut Eur in saepe cit. Commentaν. ad Cap. Εκ parte, num. 24. de consιtutionibus. Consonum his est Congregationis rescriptum redditum relationi, quam olim , occasone visitationis lib.
crorum. Liminum , exhibuit Episcopus Burgi S. Domnini. Rescriptum die II. Maji rogo. signatum apparet, & legitur lib. I decretor. pag. 288.
terg. Sacra cte. libellum remisit ad Oruinarium Burgi S. Domnina. , qui, regionis more perspecto, supradicto Miliarum celebrandarum onera , non tamen vigore contra Stus, vel eonventιonis suscepta, aut in fundatione apposita, ad proportionatam redituum quantiratem, pro 'o arbitrio , m conscientia mode.
retur . Nec difformes sunt reliquae in limitibus quaestionibus editae resolutiones; uti videre est in Maceraten. Oneris Missarum Is . Novembris I 187. lib. 73. decretor. pag. 636. & in Montis Potitiani g. Septembris III 6. lib. 66. decretor. pag. 429. Cumque nos ipsi, aliqua etiam adhibita diligentia,
perlustraverimus decreta post Concilium Romanum a Congregatione eman Ia, ut agnosceremus, an ipsa, exceptas non videns Missas per contractum acceptatas a reducendi facultate per saepe dictum Concilium tributa, novum
sibi systema, novamque judicandi regulam statuisset; certo deprehendimus, quoties suborta fuit controversia super Missarum reductionibus per Generales ordinum factis in vim praedictae facultatis a Concilio Romano ipsis tria
butae, ex eo quod ad minorem numerum reduxerint Missas per contractum acceptatas , Congregationem nullas irritasque hujusmodi reductiones declarasse P quemadmodum videre est i , Romana Reductionis onerum Missarum I 8. Aprilis I733. lib. 83. decretor. pag. Ios. a terg. in Faventina Oneis ris Missarum 27. Februarii I734. lib. 84. decretor. pag. Pq. a terg. in Nolana Residi ionis Missarum I 4. Martii I 739. lib. 89. decretori pag. 33. g. a terg. Quapropter tuto concludi posse censemus, Episcoeos, quibus facultas est reducendi Missarum onera vel ex Concilii Romam amplia tione, vel ex laepius memorata Instructione , non posse Milsarum numerum in comractu praescriptum, ac Vicissim acceptatum minuere , seu reis
ducere, quamvis imminuti . suilsent reditus ob eum finem assignati I sed, hac sorte proposita secti specie, oportere, ut Iudicis partes assumant, inis vestigantes, an talis sit, quae obvenit , redituum imminutio , ut , juxta recepti juris regulas , lassiciat pd rescindendum contractum , vel saltem ad eumdem ad justi & aequi normam redigendum : quod etiam satis reocte tuetur Monaceil. rom. q. formul. D I. pag. 83. editionis Romanae Num. 456.
517쪽
XXVII. Postquam demonstratum est, quaenam Missarum onera reduci possint, disserendum superest de causis, ob quas reductionem peragere liceat; necnon de circumstantiis, in quibus locum sibi vindieare potest re ductio I ac de quodam quasi limite, ultra quem protendi nequit ipsa reis ductio: uno verbo, de reliquis omnibus, quae necessista sunt ad hujusmodi opus rite recteque absolvendum, & ne peractae ab Episcopis reductionescensuris , molestisque investigationibus obnoxiae fiant.' XXVIII. Causas itaque, ob quas fas est reductionem aggredi, plerumque , immo fortasse temper suppeditat decrementum redituum , qui fuerant pro onerum implemento assignati I aliquando vero adaucta per Epi. scopos in suis Synodis Mi ssarum eleemosynar quo nimirum fit, ut, quamvis initio id , quod constituit fundator in praescripti oneris supportationem, ad illius implementum latis haberetur I nihilominus , auctis subinde Missarum eleemosynis, impar deprehendatur, nec ullus reperiri valeat Sacerdos, qui oblata juxta veterem laxam eleemosyna , Missam celebrare velit; proindeque is, cui onus est curandi hujuscemodi Missarum celebrationem , si velit impositoe sibi oneri satisfacere, cogatur Sacerdotibus celebraturis pinguiorem eleemosynam largiri e & has quidem causas indi-gitavit quoque Tridentivum Concilium praecitat. cap. q. sess. 23. de refom
XXIX. Sed , quamvis praemonstratae causae non modo re ipsa adsint, sed etiam fuerint plene comprobatae , non tamen illico fas est Missarum perpetuarum reductioni manus admovere. Diximus autem Missarum per petuarum: cum enim res est de Missis manualibus , pro quibus nimirum celebrandis receptae sunt eleemosynae, si earum celebratio neglecta sit, locum obtinere non potest reductio; sed condonatione , aut compositione
Opus est , quae , uti supra monuimus , supremo Sanctae Sedis judicio , &auctoritati reservatae sunt . Disserendo itaque de Missis perpetuis, ut hae jure reducantur , aliquid amplius inspicere opus est ' nimirum , an adsit quispiam , qui contingentem redituum imminutionem supplere teneatur rsi enim inveniatur aliquis hac obligatione obstrictus, non debet Episcopus de Missarum reductione peragenda cogitare, sed potius hunc cogere, ut, quod contigit, decrementum suppleat, & emendet, quo injuncta a pio fundatore Missarum onera cumulate impleantur.
XXX. Si aliquis levissimam hanc, simulque saluberrimam curam assilis meret percunctandi ex iis . qui testamento , vel codicillis , seu etiam
quocumque actu inter vivos, perpetua Missarum onera imponunt, & fundum pro eorum implemento constituunt , an , eveniente casu , quo minuantur hujusmodi landi reditus , seu ex alia causa impares evadant ele
mosynae praestandae pro singulis Missis, testamento, vel alio actu p scriptis, an, inquam, velint, ut id, quod deerit, ex reliquo suo patrim nio suppleatur. I an potius consentiant , ut Missarum numerus reducatur ad mensuram reliquorum ejusdem constituti landi redituum I acceptumque
518쪽
LIB. XIV. CAPUT ULTIMUM. sigque super hoc a pio benefactore responsum referretur in actum illum , quem ipse exarari jubet e praecideretur sane perniciosissima seges tot litium , quae & olim agitatae fuerunt , & nunc quoque apud Iudicum tribunalia effervescere conspiciuntur . Verum , cum id hactenus praestitum
non fuerit , jure pertimescendum est , ne in posterum etiam negligi perugat ; atque hinc est illa necessitas , ut Superiori Ecclesiastico perspectae sint receptae judicandi regulae , quas sequi debet , ut justa interpretatione piorum benefactorum voluntati se se consormet , retioque judicio definiat, an, ubi reditus per eos relicti ad perpetui Missarum oneris implementum impares reperiantur , debeant iplorum haeredes ad supplementum ex reliquo patrimonio conserendum urgeri, vel potius factus sit locus d mandati oneris reductioni. XXXI. Iam illud negari non posse videtur , si pius landator num rum expresserit Missarum in animae suae expiationem celebrandarum , exempli causa , unam , pluresve in dies singulos , vel tot Missas in anisnum , licet in eum finem nominatim hunc , aut illum fundum addixerit , nihilominus in favorem animae amplectendam esse praesumptionem , sive conjecturam , per quam praescriptus Missarum numerus integer , nuhilque imminutus relinqui debet I quidquid vero ad earum implementum desideratur , supplendum , praestandumque est ab haerede e quemadmodum.
satis recte adnotant Genuensis in Praxi quaes. I 8o. per tot. & nominatimnum. s. Palqualig. de Sacrificio novae legis quaes. IO23. num. q. m per tot.
Passerinus de satu hominκm tom. a. quas. I 87. art. q. num. 98q. Pax-Io dan. Elucubrat. Eccles tom. 2. lib. q. tit. I. num. 374. Rota deris. III. unum. 7. usque ad M. pari. I . recent. Sed , cum praeiumptio , seu conjectura cedere debeat non solum veritati , sed etiam aliis oppositis sortioribus praesumptionibus; mirum nemini videri debet, si, ad accurate i vestigandam pii benefac oris voluntatem , monentur Episcopi, ut diligenter ex Pendant tum singula , tum universa dispositionis verba : haec enim est tutissima regula , per quam voluntates dii ponentium facilius assequi ,& certius interpretari poterunt. XXXII. Opinati sunt nonnulli , quoties testator uno eodemque Verborum contextu praescripserit Sacrificiorum offerendorum numerum , simulisque landum pro necessariis ad id eleemosynis designaverit , hujusmodi
suadum non quidem demonserative, ut ajunt, sed taxative designatum censeri debere' adeo ut, eo imminuto, locus non sit coactivo supplemento , sed potius Missarum reducendarum facultate uti oporteat. Ita docent Roman. in Singular. 43o. Mantica de Conjecturis lib. I 2. tit. 5. num. 24. σ23. Menoch. de Praesumptionibus lib. 4. praesumpt. I 47. num. 48. sese Castili. Controvers. Iuris lib. 4. cap. s . num. 2o. seq. Rota decis ΦSO. num. 34. σ seq. coram Merlino . Alii vero , non plene huic conjecturae
fidentes, suadent, ut pii fundatoris dispositio sub alio veluti aspectu consideretur; observando nimirum, an exordiatur ab oneris impositione, vel
519쪽
potius a fundi designatione: &, siquidem dispositio exordiatur a desgna. tione sendi , seu dotis , cujus reditus in praescripti oneris implementum sint erogandi , indeque progrediatur ad exprimendum , definiendumque Missarum onus , tunc alunt dotalis landi constitutionem videri taxatiost factam; ita ut , eo evicto , seu alias reditibus imminutis , vel aucta stipendii laxa, non ad supplementum, sed ad reductionem Missarum Superioris cura converti debeat a si autem ab onere incipiat dispostio , indere pergat ad fundum constituendum , tunc obstringi debere haeredes ad applendum , quod deest ' juxta theoricam Felini in Cap. Super litteris , de rescriptis, quam optime illustratam Videre est ab olim Congregationis Secretario de Vecchis in suo voto impresso apud Crispin. hi in ratione Prisorali pari. 2. I 8. num. 6. & a qua nihil deflectere debet Episcopus,
quoniam in ipsa etiam Instructione , per Congregationem transmitti s lita , cum alleui facultas conceditur reducendi Missarum onera , eadem pro regula praescribitur; ut ex sequentibus Verbis apparete suomodo autem se gerere debeat in executione quoud legata laxarive , vel demonserative coniscepta Sancilitas Sua mplitudini tuae norificandum jugser, quod, mature pensatis , ac perlectis dispositionibus , oe fundationibus quibuscumque , quibus
praefata Musarum onera annexa reperiuntur exceptis in trumentis, seu comtra Bibus , seper quibus manus apponere non debeat , nis in casu judicialis infantiae pro illorum rescissione , titulo laesionis) illa tegara , seu fundationes, erunt taxat e conceptae, se fundatores legando, aut aliquo modo disponendo , orationem, seu dispositisurin prius incboaverint ab assignatione fundi , o subiade Missarum onus adjecerint , m hoc casu hujusmodi onera , ad rati nem eleemosynae manualis , ut supra , moderari possit ' secus vero , s fundatores orationem, seu dispostionem inceperint ab imposetisne oneris , O stibimis fundum assignaverint ' tunc enim onus dicitur demonserative conceptum , ae fundatorum haeredes per Amplitudinem tuam cogendi sunt ad perpetuam dicti oneris manulentionem, oe ad supplendam summam deficientem tam propraeterito , quam pro futuro tempore . Nec etiam ab hujusmodi regula recedere licet iis , qui ad reductiones faciendas iacultatem obtinuerunt ex
ampliatione indulti in Concilio Romano concessi , quantumvis de ea in ipso Concilio nullum verbum fiat; est enim haec instar juris regulae, atque ideo semper interposita censeta debet , quamvis litteris expressa non
XXXIII. Si autem pius testator jubeat , suum haeredem dare legatario , non landi reditus , sed landum ipsum , ut ex fructibus inde obvenientibus Missarum celebrandarum stipendia desumat , ad nihil ultra cogitur haeres , suam ad ipsum fundum , seu bona legata ex tradenda ' nec potest ulla ratione urgeri, ut suppleat, quod succedentibus temporibus ad integrum absolutumque Missarum oneris implementum deesse contingat eveluti fusius demonstrat Pasqualig. de Sacrificio novae legis quies. I 26. unm. g. confirmatque Rota deris 433. per tot. coram Cerro. Haeres quippe
520쪽
LIB. XIII. CAEPUT ULTIMUM. si s
pe id tantummodo praestare debet , quod ei demandatum est a testatore. Quod si , progrediente tempore , traditi fundi reditus imminuantur , adlegatarium pertinet , omisso haerede , apud legitimum Superiorem instare
pro oneris reductione' ad eamque obtinendam, docere tum de obvenienis
te sibi damno , tum de redituum imminutione , cui ipse propria culpa causam non dederit , tum denique ostendere , integrum sibi non esse u gere haeredem, ut praestet id, quod deesse compertum est, ad hoc ut piae testatoris voluntati cumulate satisfiat . Legimus , & sedulo quidem , Vota Praesulis Alto viti , qui per plures annos magna cum sui nominis la de munus Secretarii Congregationis Concilii sustinuit , & cujus sententiae ac judicio ipsa quoque Conpregatio in variis causis discutiendis , ac definiendis plurimum detulit ; ibique agnovimus superias allatam distinctionem pro norma propositam , & l olide assertam. Ita in quodam illius voto elucubrato in causa Firmana Reductionis Missarum , proposita die et . Augusti 1585. haec habentur: Ubi legatur species , per baeredem consignanda legatario, se ista pereat, vel diminuatur, postquam fuit consignata,
peremptio, o diminutio huiusmodi cedit damno legatarii, neque haeres ad ais Ilud quidpiam tenetur : s vero pereat , vel diminuatur penes haeredem , antequam legatario tradatur , peremptio , m diminutio cedit damno haeredis , qui proinde renetur supplere . Atque alio in voto exarato in causa Brixian.
proposita prima Decembris I 683. postquam pro regula potuerat , in du-hio existimandum esse , fundum demonstrative , non autem taxative, dein signatum fuisse , ita pergit: Attamen hiec regula proceuit, vel quando fuit legata quantitas , vel quando fuit legata res ιn genere, vel quando Juit legata res in specie , quae remanet penes haeredem habentem onus curandi celebrationem ς vel quando res legata , fuit ab baerede consignata legataris , non quidem ex praecepto testatoris, sed ex propria voluntate, ad effetium t rummodo se ea mendi a praefato onere curandi celebrationem . t secus es , quando testator gravavit haeredem ad tradendam legatario rem legatam , oeeidem legatario injunxit onus curandi celebrationem : hoc enim casu haeres , consignata legatario re legata, liberatur, ρο eveniente casu , quo illius annuus reditus evadat impar oneri Missarum, non tenetur supplere . Consulto
autem superius diximus, immunem haeredem fieri ab onere praestandi supplementi , si morem gesserit testatori , qui jusserit , designatum fundum
tradi legatario ' nam , si testator mandasset , ut legatario tot praestarentur fructus, quot satis essent ad injunctam Missarum celebrationem, quantumvis haeres hona stabilia reditus satis idonei semel tradidisset , attamen supplementi onus declinare non posset , si forte subinde contingeret, ut, ob subsecutam fructuum imminutionem, vel ob augmentum Iaxae, traditi fundi reditus imposito oneri sustinendo impares evaderent e uti subditidem Praesul Aliovitus in voto , quod ipse conscripsit , &'Congregatio probavit in quadam causa Lucana Reductionis Misarum, proposita die IS. Decembris I 685. suando enim tutator mandat, ab haerede suo consignari tot T i t a b